Amores
- 1.5.19
Quos umeros, quales vidi tetigique lacertos!
- 1.5.20
Forma papillarum quam fuit apta premi!
- 1.5.21
Quam castigato planus sub pectore venter!
- 1.5.22
Quantum et quale latus! quam iuvenale femur!
- 1.5.23
Singula quid referam? nil non laudabile vidi
- 1.5.24
Et nudam pressi corpus ad usque meum.
- 1.5.25
Cetera quis nescit? lassi requievimus ambo.
- 1.5.26
Proveniant medii sic mihi saepe dies!
- 1.6.1
Ianitor — indignum! — dura religate catena,
- 1.6.2
Difficilem moto cardine pande forem!
- 1.6.3
Quod precor, exiguum est — aditu fac ianua parvo
- 1.6.4
Obliquum capiat semiadaperta latus.
- 1.6.5
Longus amor tales corpus tenuavit in usus
- 1.6.6
Aptaque subducto pondere membra dedit.
- 1.6.7
Ille per excubias custodum leniter ire
- 1.6.8
Monstrat: inoffensos derigit ille pedes.
- 1.6.9
At quondam noctem simulacraque vana timebam;
- 1.6.10
Mirabar, tenebris quisquis iturus erat.
- 1.6.11
Risit, ut audirem, tenera cum matre Cupido
- 1.6.12
Et leviter 'fies tu quoque fortis' ait.
- 1.6.13
Nec mora, venit amor — non umbras nocte volantis,
- 1.6.14
Non timeo strictas in mea fata manus.
- 1.6.15
Te nimium lentum timeo, tibi blandior uni;
- 1.6.16
Tu, me quo possis perdere, fulmen habes.
- 1.6.17
Adspice — uti videas, inmitia claustra relaxa —
- 1.6.18
Uda sit ut lacrimis ianua facta meis!
- 1.6.19
Certe ego, cum posita stares ad verbera veste,
- 1.6.20
Ad dominam pro te verba tremente tuli.
- 1.6.21
Ergo quae valuit pro te quoque gratia quondam —
- 1.6.22
Heu facinus! — pro me nunc valet illa parum?
- 1.6.23
Redde vicem meritis! grato licet esse quod optas.
- 1.6.24
Tempora noctis eunt; excute poste seram!
- 1.6.25
Excute! sic, inquam, longa relevere catena,
- 1.6.26
Nec tibi perpetuo serva bibatur aqua!
- 1.6.27
Ferreus orantem nequiquam, ianitor, audis,
- 1.6.28
Roboribus duris ianua fulta riget.
- 1.6.29
Urbibus obsessis clausae munimina portae
- 1.6.30
Prosunt; in media pace quid arma times?
- 1.6.31
Quid facies hosti, qui sic excludis amantem?
- 1.6.32
Tempora noctis eunt; excute poste seram!
- 1.6.33
Non ego militibus venio comitatus et armis;
- 1.6.34
Solus eram, si non saevus adesset Amor.
- 1.6.35
Hunc ego, si cupiam, nusquam dimittere possum;
- 1.6.36
Ante vel a membris dividar ipse meis.
- 1.6.37
Ergo Amor et modicum circa mea tempora vinum
- 1.6.38
Mecum est et madidis lapsa corona comis.
- 1.6.39
Arma quis haec timeat? quis non eat obvius illis?
- 1.6.40
Tempora noctis eunt; excute poste seram!
- 1.6.41
Lentus es: an somnus, qui te male perdat, amantis
- 1.6.42
Verba dat in ventos aure repulsa tua?
- 1.6.43
At, memini, primo, cum te celare volebam,
- 1.6.44
Pervigil in mediae sidera noctis eras.
- 1.6.45
Forsitan et tecum tua nunc requiescit amica —
- 1.6.46
Heu, melior quanto sors tua sorte mea!
- 1.6.47
Dummodo sic, in me durae transite catenae!
- 1.6.48
Tempora noctis eunt; excute poste seram!
- 1.6.49
Fallimur, an verso sonuerunt cardine postes,
- 1.6.50
Raucaque concussae signa dedere fores?
- 1.6.51
Fallimur — inpulsa est animoso ianua vento.
- 1.6.52
Ei mihi, quam longe spem tulit aura meam!
- 1.6.53
Si satis es raptae, Borea, memor Orithyiae,
- 1.6.54
Huc ades et surdas flamine tunde foris!
- 1.6.55
Urbe silent tota, vitreoque madentia rore
- 1.6.56
Tempora noctis eunt; excute poste seram!
- 1.6.57
Aut ego iam ferroque ignique paratior ipse,
- 1.6.58
Quem face sustineo, tecta superba petam.
- 1.6.59
Nox et Amor vinumque nihil moderabile suadent;
- 1.6.60
Illa pudore vacat, Liber Amorque metu.
- 1.6.61
Omnia consumpsi, nec te precibusque minisque
- 1.6.62
Movimus, o foribus durior ipse tuis.
- 1.6.63
Non te formosae decuit servare puellae
- 1.6.64
Limina, sollicito carcere dignus eras.
- 1.6.65
Iamque pruinosus molitur Lucifer axes,
- 1.6.66
Inque suum miseros excitat ales opus.
- 1.6.67
At tu, non laetis detracta corona capillis,
- 1.6.68
Dura super tota limina nocte iace!
- 1.6.69
Tu dominae, cum te proiectam mane videbit,
- 1.6.70
Temporis absumpti tam male testis eris.
- 1.6.71
Qualiscumque vale sentique abeuntis honorem;
- 1.6.72
Lente nec admisso turpis amante, vale!
- 1.6.73
Vos quoque, crudeles rigido cum limine postes
- 1.6.74
Duraque conservae ligna, valete, fores!
- 1.7.1
Adde manus in vincla meas — meruere catenas —
- 1.7.2
Dum furor omnis abit, siquis amicus ades!
- 1.7.3
Nam furor in dominam temeraria bracchia movit;
- 1.7.4
Flet mea vaesana laesa puella manu.
- 1.7.5
Tunc ego vel caros potui violare parentes
- 1.7.6
Saeva vel in sanctos verbera ferre deos!
- 1.7.7
Quid? non et clipei dominus septemplicis Aiax
- 1.7.8
Stravit deprensos lata per arva greges,
- 1.7.9
Et, vindex in matre patris, malus ultor, Orestes
- 1.7.10
Ausus in arcanas poscere tela deas?
- 1.7.11
Ergo ego digestos potui laniare capillos?
- 1.7.12
Nec dominam motae dedecuere comae.
- 1.7.13
Sic formosa fuit. talem Schoeneida dicam
- 1.7.14
Maenalias arcu sollicitasse feras;
- 1.7.15
Talis periuri promissaque velaque Thesei
- 1.7.16
Flevit praecipites Cressa tulisse Notos;
- 1.7.17
Sic, nisi vittatis quod erat Cassandra capillis,
- 1.7.18
Procubuit templo, casta Minerva, tuo.
← Previous · Next → — showing 201–300 of 2,458
Perseus Latin. CTS URN phi0959.phi001.perseus-lat2. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: CC BY-SA 4.0. Source.