Epistulae
- 1.14.15
nunc urbem et ludos et balnea vilicus optas:
- 1.14.16
me constare mihi scis et discedere tristem
- 1.14.17
quandocumque trahunt invisa negotia Romam,
- 1.14.18
non eadem miramur; eo disconvenit inter
- 1.14.19
meque et te. nam quae deserta et inhospita tesqua
- 1.14.20
credis, amoena vocat mecum qui sentit, et odit
- 1.14.21
quae tu pulchra putas, fornix tibi et uncta popina
- 1.14.22
incutiunt urbis desiderium, video, et quod
- 1.14.23
angulus iste feret piper et tus ocius uva,
- 1.14.24
nec vicina subest vinum praebere taberna
- 1.14.25
quae possit tibi, nec meretrix tibicina, cuius
- 1.14.26
ad strepitum salias terrae gravis; et tamen urges
- 1.14.27
iampridem non tacta ligonibus arva bovemque
- 1.14.28
disiunctum curas et strictis frondibus exples;
- 1.14.29
addit opus pigro rivus, si decidit imber,
- 1.14.30
multa mole docendus aprico parcere prato.
- 1.14.31
Nunc age, quid nostrum concentum dividat audi.
- 1.14.32
quem tenues decuere togae nitidique capilli,
- 1.14.33
quem scis immunem Cinarae placuisse rapaci,
- 1.14.34
quem bibulum liquidi media de luce Falerni,
- 1.14.35
cena brevis iuvat et prope rivum somnus in herba;
- 1.14.36
nec lusisse pudet, sed non incidere ludum,
- 1.14.37
non istic obliquo oculo mea commoda quisquam
- 1.14.38
limat, non odio obscuro morsuque venenat:
- 1.14.39
rident vicini glaebas et saxa moventem.
- 1.14.40
cum servis urbana diaria rodere mavis;
- 1.14.41
horum tu in numerum voto ruis: invidet usum
- 1.14.42
lignorum et pecoris tibi calo argutus et horti,
- 1.14.43
optat ephippia bos, piger optat arare caballus.
- 1.14.44
quam scit uterque libens censebo exerceat artem.
- 1.15.1
Quae sit hiems Veliae, quod caelum, Vala, Salerni,
- 1.15.2
quorum hominum regio et qualis via (nam mihi Baias
- 1.15.3
Musa supervacuas Antonius, et tamen illis
- 1.15.4
me facit invisum, gelida cum perluor unda
- 1.15.5
per medium frigus, sane murteta relinqui
- 1.15.6
dictaque cessantem nervis elidere morbum
- 1.15.7
sulfura contemni vicus gemit, invidus aegris,
- 1.15.8
qui caput et stomachum supponere fontibus audent
- 1.15.9
Clusinis Gabiosque petunt et frigida rura.
- 1.15.10
mutandus locus est et deversoria nota
- 1.15.11
praeteragendus equus, “quo tendis? non mihi Cumas
- 1.15.12
est iter aut Baias,” laeva stomachosus habena
- 1.15.13
dicet eques; sed equi frenato est auris in ore);
- 1.15.14
maior utrum populum frumenti copia pascat;
- 1.15.15
collectosne bibant imbres puteosne perennis
- 1.15.16
iugis aquae (nam vina nihil moror illius orae:
- 1.15.17
rure meo possum quidvis perferre patique;
- 1.15.18
ad mare cum veni, generosum et lene requiro,
- 1.15.19
quod curas abigat, quod cum spe divite manet
- 1.15.20
in venas animumque meum, quod verba ministret,
- 1.15.21
quod me Lucanae iuvenem commendet amicae);
- 1.15.22
tractus uter pluris lepores, uter educet apros;
- 1.15.23
utra magis piscis et echinos aequora celent,
- 1.15.24
pinguis ut inde domum possim Phaeaxque reverti,
- 1.15.25
scribere te nobis, tibi nos accredere par est.
- 1.15.26
Maenius, ut rebus maternis atque paternis
- 1.15.27
fortiter absumptis urbanus coepit haberi
- 1.15.28
scurra vagus, non qui certum praesepe teneret,
- 1.15.29
impransus non qui civem dinosceret hoste,
- 1.15.30
quaelibet in quemvis opprobria fingere saevus,
- 1.15.31
pernicies et tempestas barathrumque macelli,
- 1.15.32
quidquid quaesierat, ventri donabat avaro.
- 1.15.33
hic ubi nequitiae fautoribus et timidis nil
- 1.15.34
aut paulum abstulerat, patinas cenabat omasi,
- 1.15.35
vilis et agninae, tribus ursis quod satis esset;
- 1.15.36
scilicet ut ventres lamna candente nepotum
- 1.15.37
diceret urendos correctus Bestius. idem,
- 1.15.38
quidquid erat nactus praedae maioris, ubi omne
- 1.15.39
verterat in fumum et cinerem, non hercule miror,
- 1.15.40
aiebat, “si qui comedunt bona, cum sit obeso
- 1.15.41
nil melius turdo, nil vulva pulchrius ampla.”
- 1.15.42
Nimirum hic ego sum. nam tuta et parvola laudo,
- 1.15.43
cum res deficiunt, satis inter vilia fortis :
- 1.15.44
verum ubi quid melius contingit et unctius, idem
- 1.15.45
vos sapere et solos aio bene vivere, quorum
- 1.15.46
conspicitur nitidis fundata pecunia villis.
- 1.16.1
Ne perconteris, fundus meus, optime Quincti,
- 1.16.2
arvo pascat erum an bacis opulentet olivae,
- 1.16.3
pomisne an pratis an amicta vitibus ulmo,
- 1.16.4
scribetur tibi forma loquaciter et situs agri.
- 1.16.5
Continui montes, ni dissocientur opaca
- 1.16.6
valle, sed ut veniens dextrum latus aspiciat sol,
- 1.16.7
laevum discedens curru fugiente vaporet.
- 1.16.8
temperiem laudes, quid si rubicunda benigni
- 1.16.9
corna vepres et pruna ferant? si quercus et ilex
- 1.16.10
multa fruge pecus, multa dominum iuvet umbra?
- 1.16.11
dicas adductum propius frondere Tarentum,
- 1.16.12
fons etiam rivo dare nomen idoneus, ut nec
- 1.16.13
frigidior Thracam nec purior ambiat Hebrus,
- 1.16.14
infirmo capiti fluit utilis, utilis alvo.
- 1.16.15
hae latebrae dulces, etiam, si credis, amoenae,
- 1.16.16
incolumem tibi me praestant Septembribus horis.
- 1.16.17
Tu recte vivis, si curas esse quod audis,
- 1.16.18
iactamus iam pridem omnis te Roma beatum;
- 1.16.19
sed vereor ne cui de te plus quam tibi credas,
- 1.16.20
neve putes alium sapiente bonoque beatum,
- 1.16.21
neu, si te populus sanum recteque valentem
- 1.16.22
dictitet, occultam febrem sub tempus edendi
- 1.16.23
dissimules, donec manibus tremor incidat unctis.
- 1.16.24
stultorum incurata pudor malus ulcera celat.
← Previous · Next → — showing 601–700 of 1,492
Perseus Latin. CTS URN phi0893.phi005.perseus-lat2. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: CC BY-SA 4.0. Source.