Historiae Alexandri Magni
- 4.10.4.1
Pro seditione res erat, cum ad omnia interritus duces principesque militum frequentes adesse praetorio iubet Aegyptiosque vates, quos caeli ac siderum peritissimos esse credebat, quid sentirent, expromere iubet.
- 4.10.5.1
At illi, qui satis scir.ent temporum orbes inplere destinatas vices lunamque deficere, cum aut terram subiret aut sole premeretur, rationem quidem ipsis perceptam non edocent valgus:
- 4.10.6.1
ceterum adfirmant solem Graecorum, lunam esse Persarum, quotiensque ilia deficiat, ruinam stragemque illis gentibus portendi, veteraque exempla percensent Persidis regum, quos adversis dis pugnasse lunae ostendisset defectio.
- 4.10.7.1
Nulla res multitudinem efficacius regit quam superstitio: alioqui inpotens, saeva, mutabilis, ubi vana religione capta est, melius vatibus quam ducibus suis paret. Igitur edita in vulgus Aegyptiorum responsa rursus ad spem et fiduciam erexere torpentes.
- 4.10.8.1
Rex impetu animorum utendum ratus secunda vigilia castra movit:
- 4.10.9.1
dextra Tigrim habebat, a laeva montes, quos Gordyaeos vocant. Hoc ingressis iter speculatores, qui praemissi erant, sub lucis ortum Dareum adventare nuntiaverunt. Instructo igitur milite et conposito agmine antecedebat.
- 4.10.10.1
Sed Persarum moratores erant, mille ferme, qui speciem magni agminis fecerant : quippe ubi explorari vera non possunt, falsa per metum augentur.
- 4.10.11.1
His cognitis rex cum paucis suorum adsecutus agmen refugientium ad suos alios cecidit, cepit alios: equitesque praemisit speculatum, simul ut ignem, quo barbari cremaverant vicos, extinguerent.
- 4.10.12.1
Quippe fugientes raptim tectis acervisque frumenti iniecerant flammas, quae cum in summo haesissent, ad inferiora nondum penetraverant.
- 4.10.13.1
Extincto igitur igne plurimum frumenti repertum est: copia aliarum quoque rerum abundare coeperunt. Ea res ipsa militi ad persequendum hostem animum incendit: quippe urente et populante eo terram festinandum erat, ne incendio cuncta praeciperet.
- 4.10.14.1
In rationem ergo necessitas versa est: quippe Mazaeus, qui antea per otium vicos incenderat, iam fugere contentus pleraque inviolata hosti reliquit.
- 4.10.15.1
Alexander haud longius CL stadiis Dareum a se abesse conpererat: itaque ad satietatem quoque copia commeatuum instructus quadriduo in eodem loco substitit.
- 4.10.16.1
Interceptae deinde Darei litterae sunt, quibus Graeci milites sollicitabantur, ut regem aut interficerent aut proderent, dubitavitque, an eas pro contione recitaret, satis confisus Graecorum quoque erga se benivolentiae ac fidei.
- 4.10.17.1
Sed Parmenio deterruit non esse talibus promissis inbuendas aures militum adfirmans: patere vel unius insidiis regem, nihil nefas esse avaritiae.
- 4.10.18.1
Secutus consilii auctorem castra movit. Iter facienti spado e captivis, qui Darei uxorem comitabantur, deficere eam nuntiat et vix spiritum ducere.
- 4.10.19.1
Itineris continui labore animique aegritudine fatigata inter socrus et virginum filiarum manus conlapsa erat, deinde et extincta.
- 4.10.20.1
Id ipsum nuntians alius supervenit. Et rex haud secus, quam si parentis mors nuntiata esset, crebros edidit gemitus lacrimisque obortis, qualis Dareus profudisset, in tabernaculum, in quo mater erat Darei defuncto adsidens corpori, venit.
- 4.10.21.1
Hic vero renovatus est maeror, ut prostratam humi vidit. Recenti malo priorum quoque admonita receperat in gremium adultas virgines, magna quidem mutui doloris solacia, sed quibus ipsa deberet esse solacio.
- 4.10.22.1
In conspectu erat nepos parvulus, ob id ipsum miserabilis, quod nondum sentiebat calamitatem ex maxima parte ad ipsum redundantem.
- 4.10.23.1
Crederes Alexandrum inter suas necessitudines flere et solacia non adhibere, sed quaerere. Cibo certe abstinuit omnemque honorem funeri patrio Persarum more servavit, dignus hercule, qui nunc quoque tantae et mansuetudinis et continentiae ferat fructum.
- 4.10.24.1
Semel omnino eam viderat, quo die capta est, nec ut ipsam, sed ut Darei matrem videret, eximiamque pulchritudinem formae eius non libidinis habuerat invitamentum, sed gloriae.
- 4.10.25.1
E spadonibus, qui circa reginam erant, Tyriotes inter trepidationem lugentium elapsus per eam portam, quae, quia ab hoste aversa erat, levius custodiebatur, ad Darei castra pervenit exceptusque a vigilibus in tabernaculum regis perducitur gemens et veste lacerata.
- 4.10.26.1
Quem ut conspexit Dareus, multiplici doloris expectatione commotus et, quid potissimum timeret, incertus: Vultus, inquit, tuus nescio quod ingens malum praefert, sed cave miseri hominis auribus parcas: didici esse infelix, et saepe calamitatis solacium est nosse sortem suam.
- 4.10.27.1
Num, quod maxime suspicor, eloqui timeo, ludibria meorum nuntiaturus es mihi et, ut credo, ipsis quoque omni tristiora supplicio?
- 4.10.28.1
Ad haec Tyriotes: Istud quidem procul abest, inquit: quantuscumque enim reginis honos ab his, qui parent, haberi potest, tuis a victore servatus est. Sed uxor tua paulo ante excessit e vita.
- 4.10.29.1
Tunc vero non gemitus modo, sed etiam eiulatus totis castris exaudiebatur. Nec dubitavit Dareus, quin interfecta esset, quia nequisset contumeliam perpeti, exclamatque a1nens dolore: Quod ego tantum nefas commisi, Alexander? quem tuorum propinquorum necavi, ut hanc vicem redderes saevitiae meae? Odisti me non quidem provocatus: sed finge iustum intulisse te bellum, cum feminis ergo agere debueras?
- 4.10.30.1
Tyriotes adfirmare per deos patrios nihil in eam gravius esse consultum: ingemuisse etiam Alexandrum morti et non parcius flevisse, quam ipse lacrimaret.
- 4.10.31.1
Ob haec ipsa amantis animus in sollicitudinem suspicionemque revolutus est, desiderium captivae profecto a consuetudine stupri ortum esse coniectans.
- 4.10.32.1
Summotis igitur arbitris, uno dumtaxat Tyriote retento iam non flens, sed suspirans: Videsne, inquit, Tyriote, locum mendacio non esse? tormenta iam hic erunt, sed ne expectaveris per deos, si quid tibi tui regis reverentiae est: num, quod et scire expeto et quaerere pudet, ausus est et dominus et iuvenis?
- 4.10.33.1
Ille quaestioni corpus offer re, deos testes invocare, caste sancteque habitam esse reginam.
- 4.10.34.1
Tandem ut fides facta est vera esse, quae adfirmaret spado, capite velato diu flevit manantibusque adhuc lacrimis, veste ab ore reiecta ad caelum manus tendens: Di patrii, inquit, primum mihi stabilite regnum, deinde, si de me iam transactum est, precor, ne quis potius Asiae rex sit quam iste tam iustus hostis, tam misericors victor.
- 4.11.1.1
Itaque quamquam frustra pace bis petita omnia in bellum consilia converterat, victus tamen continentia hostis ad novas pacis condiciones ferendas legatos, cognatorum principes, misit: quos Alexander consilio advocato introduci iussit.
- 4.11.2.1
E quibus maximus natu: Dareum, inquit, ut pacem a te iam hoc tertio peteret, nulla vis subegit, sed iustitia tua et continentia expressit.
- 4.11.3.1
Matrem, coniugem, liberos eius, nisi quod sine illo sunt, captos esse non sensimus: pudicitiae earum, quae supersunt, curam haud secus quam parens agens reginas appellas, speciem pristinae fortunae retinere pateris.
- 4.11.4.1
Vultum tuum video, qualis Darei fuit, cum dimitteremur ab eo: et ille tamen uxorem, tu hostem luges. Iam in acie stares, nisi cura te sepulturae eius moraretur. Ecquid mirum est, si tam ab amico animo pacem petit? Quid opus est armis, inter quos odia sublata sunt?
- 4.11.5.1
Antea imperio tuo finem destinabat Halym amnem, qui Lydiam terminat: nunc, quidquid inter Hellespontum et Euphraten est, in dotem filiae offert, quam tibi tradit.
- 4.11.6.1
Ochum filium, quem habes, pacis et fidei obsidem retine, matrem et duas virgines filias redde: pro tribus corporibus milia talentum auri precatur accipias.
- 4.11.7.1
Nisi moderationem animi tui notam haberem, non dicerem hoc esse tempus, quo pacem non dare solum, sed etiam occupare deberes.
- 4.11.8.1
Respice, quantum post te reliqueris: intuere, quantum petas. Periculosum est praegrave imperium: difficile est enim continere, quod capere non possis. Videsne, ut navigia, quae modum excedunt, regi nequeant? Nescio, an Dareus ideo tam multa amiserit, quia nimiae opes magnae iacturae locum faciunt.
- 4.11.9.1
Facilius quidem vincere quam tueri: quam, hercule, expeditius manus nostrae rapiunt quam continent! Ipsa mors uxoris Darei admonere te potest, minus iam misericordiae tuae licere, quam licuit.
- 4.11.10.1
Alexander legatis excedere tabernaculo iussis, quid placeret, ad consilium refert. Diu nemo, quid sentiret, ausus est dicere incerta regis voluntate:
- 4.11.11.1
tandem Parmenio antea suasisse ait, ut captivos apud Damascum redimentibus redderet: ingentem pecuniam potuisse redigi ex his, qui multi vincti virorum fortium occuparent manus.
- 4.11.12.1
Et nunc magnopere censere, ut unam anum et duas puellas, itinerum agminumque inpedimenta, XXX milibus talentum auri permutaret.
- 4.11.13.1
Opimum regnum occupare posse condicione, non bello, nec quemquam alium inter Histrum et Euphraten possedisse terras ingentiore spatio intervalloque discretas. Macedoniam quoque potius respiceret, quam Bactra et Indos intueretur.
- 4.11.14.1
Ingrata oratio regi fuit: itaque ut finem dicendi fecit: Et ego, inquit, pecuniam quam gloriam mallem, si Parmenion essem: nunc Alexander de paupertate securus sum et me non mercatorem memini esse, sed regem.
- 4.11.15.1
Nihil quidem habeo venale, sed fortunam meam utique non vendo.
- 4.11.16.1
Captivos si placet reddi, honestius dono dabimus, quam pretio remittemus. Introductis deinde legatis ad hunc modum respondit: Nuntiate Dareo me, quae fecerim clementer et liberaliter, non amicitiae eius tribuisse, sed naturae meae.
- 4.11.17.1
Bellum cum captivis et feminis gerere non soleo: armatus sit oportet, quem oderim. Quodsi saltem pacem bona fide peteret, deliberarem forsitan, an darem. Verum enimvero, cum modo milites meos litteris ad proditionem, modo amicos ad perniciem meam pecunia sollicitet, ad internecionem mihi persequendus est, non ut iustus hostis, sed ut percussor veneficus. Condiciones vero pacis, quas adfertis, si accepero, victo rem eum faciunt.
- 4.11.19.1
Quae post Euphraten sunt, liberaliter donat. Ubi igitur me adeatis, nempe obliti estis: nempe ultra Euphraten sum. Liberalissimum ergo dotis, quam promittit, terminum castra mea transeunt.
- 4.11.20.1
Hinc me depellite, ut sciam vestrum esse, quo ceditis. Eadem liberalitate dat mihi filiam suam: nempe quam scio alicui servorum eius nupturam.
- 4.11.21.1
Multum vero mihi praestat, si me Mazaeo generum praeponit! Ite, nuntiate regi vestro et, quae amisit, et, quae adhuc habet, praemia esse belli: hoc regente utriusque terminos regni, id quemque habiturum, quod proximae lucis adsigntura fortuna est.
- 4.11.22.1
Legati respondent, cum bellum in animo sit, facere eum simpliciter, quod spe pacis non frustraretur. Ipsos petere, ut quam primum dimittantur ad regem: eum quoque bellum parare debere. Dimissi nuntiant adesse certamen.
- 4.12.1.1
Ille quidem confestim Mazaeum cum tribus equitum milibus ad itinera, quae hostis petiturus erat, occupanda praemisit.
- 4.12.2.1
Alexander corpori uxoris eius iustis persolutis omni que graviore comitatu intra eadem munimenta cum modico praesidio relicto ad hostem contendit.
- 4.12.3.1
In duo cornua diviserat peditem utrique lateri equite circumdato: iupedimenta sequebantur agmen.
- 4.12.4.1
Praemissum deinde cum suis equitibus Menidan iubet explorare, ubi Dareus esset. At ille, cum Mazaeus haud procul consedisset, non ausus ultra procedere, nihil aliud quam fremitum hominum hinnitumque equorum exaudisse nuntiat.
- 4.12.5.1
Mazaeus quoque conspectis procul exploratoribus in castra se recepit, adventus hostium nuntius. Igitur Dareus, qui in patentibus campis decernere optabat, armari militem iubet aciemque disponit.
- 4.12.6.1
In laevo cornu Bactriani ibant equites, mille admodum, Dahae totidem, et Arachosii Susianique quattuor milia explebant. Hos centum falcati currus sequebantur. Proximus quadrigis erat Bessus cum VIII milibus, equitibus item Bactrianis.
- 4.12.7.1
Massagetae duobus milibus agmen eius claudebant. Pedites his plurium gentium non inmixtos, sed suae cuiusque nationis iunxerat copias. Persas deinde cum Mardis Sogdianisque Ariobarzanes et Orontobates ducebant.
- 4.12.8.1
Illi partibus copiarum, summae Orsines praeerat,a septem Persis oriundus, ad Cyrum quoque, nobilissimum regem, originem sui referens.
- 4.12.9.1
Hos aliae gentes ne sociis quidem satis notae sequebantur. Post quas L quadrigas Phradates magno Caspiorum agmine antecedebat.
- 4.12.10.1
Indi ceterique Rubri maris accolae, nomina verius quam auxilia, post currus erant. Claudebatur hoc agmen aliis falcatis curribus, quis peregrinum militem adiunxerat. Hunc Armenii, quos minores appellant, Armenios Babylonii, utrosque Belitae et, qui montes Cossaeorum incolebant, sequebantur.
- 4.12.11.1
Post hos ibant Gortuae, gentis quidem Euboicae, Medos quondam secuti, sed iam degeneres et patrii moris ignari. Adplicuerat his Phrygas et Cataonas. Parthyaeorum deinde gens incolentium terras, quas nunc Parthi Scythia profecti tenent, claudebant agmen.
- 4.12.12.1
Haec sinistri cornus facies fuit. Dextrum tenebant natio Maioris Armeniae Cadusiique et Cappadoces et Syri ac Medi.
- 4.12.13.1
His quoque falcati currus L erant. Summa totius exercitus, equites XLV milia, pedestris acies CC milia expleverat. Hoc modo instructi X stadia procedunt iussique subsistere armati hostem expectabant.
- 4.12.14.1
Alexandri exercitum pavor, cuius causa non suberat, invasit: quippe lymphati trepidare coeperunt omnium pectora occulto metu percurrente. Caeli fulgor tempore aestivo ardenti similis internitens ignis praebuit speciem, flammasque ex Darei castris splendere velut inlati temere praesidiis credebant.
- 4.12.15.1
Quodsi percuisis Mazaeus, qui praesidebat itineri, supervenisset, ingens clades accipi potuit: nunc, dum ille segnis in eo, quem occupaverat, tumulo sedet, contentus non lacessi,
- 4.12.16.1
Alexander cognito pavore exercitus signum, ut consisterent, dari, ante ipsos arma deponere ac levare corpora iubet, admonens nullam subiti causam esse terroris, hostem procul stare.
- 4.12.17.1
Tandem compotes sui pariter arma et animos recepere. Nec quicquam ex praesentibus tutius visum est quam eodem loco castra munire.
- 4.12.18.1
Postero die Mazaeus — cum delectis equitum in edito colle, ex quo Macedonum prospiciebantur castra, consederat — sive metu sive, quia speculari modo iussus erat, ad Dareum rediit.
- 4.12.19.1
Macedones eum ipsum collem, quem deseruerat, occupaverunt: nam et tutior planitie erat, et inde acies hostium, quae in campo explicabatur, conspici poterat.
- 4.12.20.1
Sed caligo, quam circa humidi effuderant montes, universae quidem rei faciem non abstulit, ceterum agminum discrimina atque ordinem prohibuit perspici. Multitudo inundaverat campos, fremitusque tot milium etiam procul stantium aures inpleverat.
- 4.12.21.1
Fluctuari animo rex et modo suum, modo Parmenionis consilium sera aestimatione perpendere: quippe eo ventum erat, unde recipi exercitus nisi victor sine clade non posset.
- 4.12.22.1
Itaque dissimulato animo mercennarium equitem ex Paeonia praecedere iubet.
- 4.12.23.1
Ipse phalangem, sicut antea dictum est, in duo cornua extenderat: utrumque cornu equites tegebant. Iamque liquidior lux discussa caligine aciem hostium ostenderat, et Macedones sive alacritate sive taedio expectationis ingentem pugnantium more edidere clamorem. Redditus et a Persis nemora vallesque circumiectas terribili sono inpleverat,
- 4.12.24.1
nec iam contineri Macedones poterant, quin cursu quoque ad hostem contenderent. Rex melius adhuc ratus in eodem tumulo castra munire, vallum iaci iussit strenueque opere perfecto in tabernaculum, ex quo tota acies hostium conspiciebatur, secessit.
- 4.13.1.1
Tum vero universa futuri discriminis facies in oculis erat: armis insignibus equi virique splendebant, et omnia intentiore cura praeparari apud hostem sollicitudo praetorum agmina sua interequitantium ostendebat,
- 4.13.2.1
ac pleraque inania, sicut fremitus hominum, equorum hinnitus, armorum internitentium fulgor, sollicitam expectatione mentem turbaverant.
- 4.13.3.1
Igitur sive dubius animi sive, ut suos experiretur, consilium adhibet, quid optimum factu esset, exquirens.
- 4.13.4.1
Parmenio, peritissimus inter duces artium belli, furto, non proelio opus esse censebat. Intempesta nocte opprimi posse hostes: discordis moribus, linguis, ad hoc somno et inproviso periculo territos quando in nocturna trepidatione coituros?
- 4.13.5.1
At interdiu primum terribiles occursuras facies Scytharum Bactrianorumque : hirta illis ora et intonsas comas esse, praeterea eximiam vastorum magnitudinem corporum. Vanis et inanibus militem magis quam iustis formidinis causis moveri.
- 4.13.6.1
Deinde tantam multitudinem circumfundi paucioribus posse, cum non in Ciliciae angustiis et inviis callibus, sed in aperta et lata planitie dimicarent.
- 4.13.7.1
Omnes ferme Parmenioni adsentiebantur: Polypercon haud dubie in eo consilio positam victoriam arbitrabatur.
- 4.13.8.1
Quem intuens rex — namque Parmenionem nuper acrius, quam vellet, increpitum rursus castigare non sustinebat —: Latrunculorum, inquit, et furum ista sollertia est, quam praecipitis mihi: quippe illorum votum unicum est fallere.
- 4.13.9.1
Meae vero gloriae semper aut absentiam Darei aut angustias locorum aut furtum noctis obstare non patiar. Palam luce adgredi certum est: malo me meae fortunae paeniteat, quam victoriae pudeat.
- 4.13.10.1
Ad haec illud quoque accedit: vigilias agere barbaros et in armis stare, ut ne decipi quidem possint, conpertum habeo. Itaque ad proelium vos parate. Sic incitatos ad corpora curanda dimisit.
- 4.13.11.1
Dareus id, quod Parmenio suaserat, hostem facturum esse coniectans frenatos equos stare magnamque exercitus partem in armis esse ac vigilias intentiore cura servari iusserat: ergo ignibus tota eius castra fulgebant.
- 4.13.12.1
Ipse cum ducibus propinquisque agmina in armis stantium circumibat, Solem et Mithrem sacrumque et aeternum invocans ignem, ut illis dignam vetere gloria maiorumque monumentis fortitudinem inspirarent.
- 4.13.13.1
Et profecto, si qua divinae opis auguria humana mente concipi possent, deos stare secum. Illos nuper Macedonum animis subitam incussisse formidinem, adhuc lymphatos ferri agique arma iacientes, expetere praesides Persarum imperii debitas e vaecordibus poenas.
- 4.13.14.1
Nec ipsum ducem saniorem esse: quippe ritu ferarum praedam modo, quam expeteret, intuentem in perniciem, quae ante praedam posita esset, incurrere. Similis apud Macedones quoque sollicitudo erat, noctemque velut in eam certamine edicto metu egerunt.
- 4.13.15.1
Alexander non alias magis territus ad vota et preces Aristandrum vocari iubet. Ille in candida veste verbenas manu praeferens capite velato praeibat preces regi Iovem Minervamque Victoriam propitianti.
- 4.13.16.1
Tunc quidem sacrificio rite perpetrato reliquum noctis adquieturus in tabernaculum rediit. Sed nec somnum capere nec quietem pati poterat: modo e iugo montis aciem in dextrum Persarum cornu demittere agitabat, modo recta fronte concurrere hosti, interdum haesitare, an potius in laevum detorqueret agmen.
- 4.13.17.1
Tandem gravatum animi anxietate corpus altior somnus oppressit. Iamque luce orta duces ad accipienda imperia convenerant insolito circa praetorium silentio attoniti:
- 4.13.18.1
quippe alias accersere ipsos et interdum morantes castigare adsueverat, tunc ne ultimo quidem rerum discrimine excitatum esse mirabantur et non somno quiescere, sed pavore marcere credebant.
- 4.13.19.1
Non tamen quisquam ex custodibus corporis intrare tabernaculum audebat. Et iam tempus instabat, nec miles iniussu ducis aut arma capere poterat aut in ordines ire.
- 4.13.20.1
Diu Parmenio cunctatus, cibum ut caperent, ipse pronuntiat. Iamque exire necesse erat: tunc demum intrat tabernaculum saepiusque nomine conpellatum, cum voce non posset, tactu excitavit.
- 4.13.21.1
Multa lux, inquit, est: instructam aciem hostis admovit, tuus miles adhuc inermis expectat imperium. Ubi est vigor ille animi tui? nempe excitare vigiles soles.
- 4.13.22.1
Ad haec Alexander: Credisne me prius somnum capere potuisse, quam exonerarem animum sollicitudine, quae quietem morabatur? signumque pugnae tuba dari iussit.
- 4.13.23.1
Et cum in eadem admiratione Parmenio perseveraret, quod solutum se curis somnum cepisse dixisset: Minime, inquit, mirum est: ego enim, cum Dareus terram ureret, vicos excinderet, alimenta corrumperet, potens mei non eram:
- 4.13.24.1
nunc vero quid metuam, cum acie decernere paret? Hercule, votum meum inplevit. Sed huius consilii postea quoque ratio reddetur: vos ite ad copias, quibus quisque praeest, ego iam adero et, quid fieri velim, exponam.
← Previous · Next → — showing 501–600 of 2,621
Perseus Latin. CTS URN phi0860.phi001.perseus-lat2. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.