Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← All works

Historiae Alexandri Magni

Perseus Latin · Perseus Latin · 2,621 sections

  1. 4.6.8.1

    Alexander aestimato locorum situ agi cuniculos iussit facili ac levi humo acceptante occultum opus: quippe multam harenam vicinum mare evomit, nec saxa cotesque, quae interpellent specus, obstant.

  2. 4.6.9.1

    Igitur ab ea parte, quam oppidani conspicere non possent, opus orsus, ut a sensu eius averteret, turres muris admoveri iubet. Sed eadem humus movendis inutilis turribus desidente sabulo agilitatem rotarum morata etiam tabulata turrium perfringebat, multique vulnerabantur inpune, cum idem recipiendis qui admovendis turribus labor eos fatigaret.

  3. 4.6.10.1

    Ergo receptui signo dato postero die muros corona circumdari iussit. Ortoque sole, priusquam admoveret exercitum, opem deum exposcens sacrum patrio more faciebat.

  4. 4.6.11.1

    Forte praetervolans corvus glebam, quam unguibus ferebat, subito amisit: quae cum regis capiti incidisset, resoluta defluxit, ipsa autem avis in proxima turre consedit. Inlita erat turris bitumine ac sulphure, in qua alis haerentibus frustra se adlevare conatus a circumstantibus capitur.

  5. 4.6.12.1

    Digna res visa, de qua vates consuleret: et erat non intactae a superstitione mentis. Ergo Aristander, cui maxima fides habebatur, urbis quidem excidium ait augurio illo portendi: ceterum periculum esse, ne rex vulnus acciperet. Itaque monuit, ne quid eo die inciperet.

  6. 4.6.13.1

    Ille quamquam unam urbem sibi, quo minus securus Aegyptum intraret, obstare aegre ferebat, tamen paruit vati signumque receptui dedit. Hinc animus crevit obsessis, egressique porta recedentibus inferant signa cunctationem hostium suam fore occasionem rati.

  7. 4.6.14.1

    Sed acrius quam constantius proelium inierunt: quippe ut Macedonum signa circumagi videre, repente sistunt gradum. Iamque ad regem proeliantium clamor pervenerat, cum denuntiati periculi haud sane memor loricam tamen, quam raro induebat, amicis orantibus sumpsit et ad prima signa pervenit.

  8. 4.6.15.1

    Quo conspecto Arabs quidam, Daiei miles, maius fortuna sua facinus ausus, gladium clipeo tegens quasi transfuga genibus regis advolvitur. Ille adsurgere supplicem recipique inter suos iussit.

  9. 4.6.16.1

    At barbarus gladio strenue i(??) dextram translato cervicem adpetiit regis. Qui exigua corporis declinatione evitato ictu in vanum manum barbari lapsam amputat gladio, denuntiato in illum diem periculo, ut arbitrabatur ipse, defunctus.

  10. 4.6.17.1

    Sed, ut opinor, inevitabile est fatum: quippe dum inter primores promptius dimicat, sagitta ictus est, quam per loricam adactam, stantem in humero medicus eius Philippus evellit.

  11. 4.6.18.1

    Plurimus deinde sanguis manare coepit omnibus territis, quia non, quam alte penetrasset telum, lorica obstante cognoverant. Ipse ne oris quidem colore mutato supprimi sanguinem et vulnus obligari iussit.

  12. 4.6.19.1

    Diu ante ipsa signa vel dissimulato vel victo dolore perstiterat, cum suppressus paulo ante sanguis labente ligamento, quo retentus erat, manare largius coepit, et vulnus, quod tepens adhuc dolorem non moverat, frigente sanguine intumuit.

  13. 4.6.20.1

    Linqui deinde animo et submitti genu coepit, quem proximi exceptum in castra receperunt. Et Betis interfectum ratus urbem ovans victoria repetit.

  14. 4.6.21.1

    At Alexander nondum percurato vulnere aggerem, quo moenium altitudinem aequaret, extruxit pluribusque cuniculis muros subrui iussit.

  15. 4.6.22.1

    Oppidani ad pristinum fastigium moenium novum extruxere munimentum, sed ne id quidem turres aggeri inpositas poterat aequare.

  16. 4.6.23.1

    Itaque interiora quoque urbis infesta telis erant. Ultima pestis urbis fuit cuniculo subrutus munis, per cuius ruinas hostis intravit.

  17. 4.6.24.1

    Ducebat ipse rex antesignanos, et, dum incautius subit, saxo crus eius adfligitur. Innixus tamen telo nondum prioris vulneris obducta cicatrice inter primores dimicat, ira quoque accensus, quod duo in obsidione urbis eius vulnera acceperat.

  18. 4.6.25.1

    Betim egregia edita pugna multisque vulneribus confectum deseruerunt sui, nec tamen segnius proelium capessebat lubricis armis suo pariter atque hostium sanguine.

  19. 4.6.26.1

    Sed cum undique telis peteretur, ad postremum exhaust is viribus vivus in potestatem hostium pervertit. Quo adducto insolenti gaudio iuvenis elatus, alias virtutis etiam in hoste mirator: Non, ut voluisti, inquit, morieris, sed, quidquid in captivum inveniri potest, passurum esse te cogita.

  20. 4.6.27.1

    Ille non interrito modo, sed contumaci quoque vultu intuens regem nullam ad minas eius reddidit vocem.

  21. 4.6.28.1

    Tum Alexander: Videtisne obstinatum ad tacendum? inquit, num genu posuit? num vocem supplicem misit? Vincam tamen silentium et, si nihil aliud, certe gemitu interpellabo.

  22. 4.6.29.1

    Ira deinde vertit in rabiem iam tum peregrinos ritus nova subiciente fortuna. Per talos enim spirantis lora traiecta sunt, religatumque ad currum traxere circa urbem equi gloriante rege, Achullen, a quo genus ipse deduceret, imitatum se esse poena in hostem capienda.

  23. 4.6.30.1

    Cecidere Persarum Arabumque circa X milia, nec Macedonibus incruenta victoria fuit. Obsidio certe non tam claritate urbis nobilitata est quam geminato periculo regis. Qui Aegyptum adire festinans Amyntan cum X triremibus in Macedoniam ad conquisitionem novorum militum misit.

  24. 4.6.31.1

    Nam que etiam secundis atterebantur tamen copiae, devictarumque gentium militi minor quam domestico fides habebatur.

  25. 4.7.1.1

    Aegyptii olim Persarum opibus infensi — quippe avare et superbe imperitatum sibi esse credebant — ad spem adventus eius erexerant animos, utpote qui Amyntam quoque transfugam et cum precario imperio venientem laeti recepissent.

  26. 4.7.2.1

    Igitur ingens multitudo Pelusium, qua intraturus videbatur, convenerat. Atque ille septimo die, postquam a Gaza copias moverat, in regionem Aegypti, quam nunc Castra Alexandri vocant, pervenit.

  27. 4.7.3.1

    Deinde pedestribus copiis Pelusium petere iussis ipse cum expedita delectorum manu Nilo amne vectus est. Nec sustinuere adventum eius Persae defectione quoque perterriti.

  28. 4.7.4.1

    Iamque haud procul Memphi erat: in cuius praesidium Mazaces, praetor Darei, relictus sponte amne superato octingenta talenta Alexandro omnemque regiam supellectilem tradidit.

  29. 4.7.5.1

    A Memphi eodem flumine vectus ad interiora Aegypti penetrat conpositisque rebus ita, ut nihil ex patrio Aegyptiorum more mutaret, adire Iovis Hammonis oraculum statuit.

  30. 4.7.6.1

    Iter expeditis quoque et paucis vix tolerabile ingrediendum erat: terra caeloque aquarum penuria est, steriles harenae iacent. Quas ubi vapor solis accendit, fervido solo exurente vestigia intolerabilis aestus existit,

  31. 4.7.7.1

    luctandumque est non solum cum ardore et siccitate regionis, sed etiam cum tenacissimo sabulo, quod praealtum et vestigio cedens aegre moliuntur pedes.

  32. 4.7.8.1

    Haec Aegyptii vero maiora iactabant: sed ingens cupido animum stimulabat adeundi Iovem, quem generis sui auctorem haud contentus mortali fastigio aut credebat esse aut credi volebat.

  33. 4.7.9.1

    Ergo cum iis, quos ducere secum statuerat, secundo amne descendit ad Mareotin paludem. Eo legati Cyrenensium dona attulere pacem et, ut adiret urbes suas, petentes.

  34. 4.7.10.1

    Ille donis acceptis amicitiaque coniuncta destinata exequi pergit. Ac primo quidem et sequente die tolerabilis labor visus nondum tam vastis nudisque solitudinibus aditis, iam tamen sterili et emoriente terra.

  35. 4.7.11.1

    Sed ut aperuere se campi alto obruti sabulo, haud secus quam profundum aequor ingressi terram oculis requirebant:

  36. 4.7.12.1

    nulla arbor, nullum culti soli occurrebat vestigium. Aqua etiam defecerat, quam utribus cameli vexerant, et in arido solo ac fervido sabulo nulla erat.

  37. 4.7.13.1

    Ad hoc sol omnia incenderat, siccaque et adusta erant ora, cum repente — sive illud deorum munus sive casus fuit — obductae caelo nubes condidere solem, ingens aestu fatigatis, etiam si aqua deficeret, auxilium.

  38. 4.7.14.1

    Idem vero, ut largum quoque imbrem excusserunt procellae, pro se quisque excipere eum,

  39. 4.7.15.1

    quidam ob sitim inpotentes sui ore quoque hianti captare coeperunt. Quadriduum per vastas solitudines absumptum est. Iamque haud procul oraculi sede aberant, cum conplures corvi agmini occurrunt: modico volatu prima signa antecedentes et modo humi residebant, cum lentius agmen incederet, modo se pennis levabant ducentium iterque monstrantium ritu.

  40. 4.7.16.1

    Tandem ad sedem consecratam deo ventum est. Incredibile dictu, inter vastas solitudines sita undique ambientibus ramis vix in densam umbram cadente sole contecta est, multique fontes dulcibus aquis passim manantibus alunt silvas.

  41. 4.7.17.1

    Caeli quoque mira temperies, verno tepori maxime similis, omnes anni partes pari salubritate percurrit.

  42. 4.7.18.1

    Accolae sedis sunt ab oriente proximi Aethiopum. In meridiem versam Arabes spectant — Trogodytis cognomen est —: horum regio usque ad Rubrum mare excurrit.

  43. 4.7.19.1

    At qua vergit ad occidentem, alii Aethiopes colunt, quos Simos vocant. A septentrione Nasamones sunt, gens Syrtica, navigiorum spoliis quaestuosa: quippe obsident litora et aestu destituta navigia notis sibi vadis occupant.

  44. 4.7.20.1

    Incolae nemoris, quos Hammonios vocant, dispersis tuguriis habitant: medium nemus pro arce habent, triplici muro circumdatum.

  45. 4.7.21.1

    Prima munitio tyrannorum veterem regiam clausit, in proxima coniuges eorum cum liberis et pelicibus habitabant — hic quoque dei oraculum est —, ultima munimenta satellitum armigerorumque sedes erant.

  46. 4.7.22.1

    Est et aliud Hammonis nemus: in medio habet fontem — Solis aquam vocant —: sub lucis ortum tepida manat, medio die, cuius vehementissimus est calor, frigida eadem fluit, inclinato in vesperam calescit, media nocte fervida exaestuat, quoque nox propius vergit ad lucem, multum ex nocturno calore decrescit, donec sub ipsum diei ortum adsueto tepore languescat.

  47. 4.7.23.1

    Quod pro deo colitur, non eandem effigiem habet, quam vulgo diis artifices accommodaverunt: umbilico maxime similis est habitus zmaragdo et gemmis coagmentatus.

  48. 4.7.24.1

    Hunc, cum responsum petitur, navigio aurato gestant sacerdotes multis argenteis pateris ab utroque navigii latere pendentibus: sequuntur matronae virginesque patrio more inconditum quoddam carmen canentes, quo propitiari Iovem credunt, ut certum edat oraculum.

  49. 4.7.25.1

    Ac tum quidem regem propius adeuntem maximus natu e sacerdotibus filium appellat, hoc nomen illi parentem Iovem reddere adfirmans. Ille se vero et accipere ait et adgnoscere humanae sortis oblitus.

  50. 4.7.26.1

    Consuluit deinde, an totius orbis imperium fatis sibi destinaretur. Pater aeque in adulationem conpositus terrarum omnium rectorem fore ostendit.

  51. 4.7.27.1

    Post haec institit quaerere, an omnes parentis sui interfectores poenas dedissent. Sacerdos parentem eius negat ullius scelere posse violari, Philippi autem omnes luisse supplicia: adiecit, invictum fore, donec excederet ad deos.

  52. 4.7.28.1

    Sacrificio deinde facto dona et sacerdotibus et deo data sunt, permissumque amicis, ut ipsi quoque consulerent Iovem. Nihil amplius quaesierunt quam, an auctor esset sibi divinis honoribus colendi suum regem. Hoc quoque acceptum fore Iovi vates respondent.

  53. 4.7.29.1

    Vera et salubri aestimatione fidem oraculi vana profecto responsa eludere potuissent, sed fortuna, quos uni sibi credere coegit, magna ex parte avidos gloriae magis quam capaces facit.

  54. 4.7.30.1

    Iovis igitur filiuni se non solum appellari passus est, sed etiam iussit rerumque gestarum famam, dum augere vult tali appellatione,

  55. 4.7.31.1

    corrupit. Et Macedones, adsueti quidem regio imperio, sed in maiore libertatis umbra quam ceteri degentes, inmortalitatem adfectantem contumacius, quam aut ipsis expediebat aut regi, aversati sunt.

  56. 4.7.32.1

    Sed haec suo quaeque tempori reserventur: nunc cetera exequi pergam.

  57. 4.8.1.1

    Alexander ab Hammone rediens ad Mareotin paludem haud procul insula Pharo sitam venit. Contemplatus loci naturam primum in ipsa insula statuerat urbem novam condere:

  58. 4.8.2.1

    inde ut adparuit magnae sedis insulam haud capacem esse, elegit urbi locum, ubi nunc est Alexandrea, appellationem trahens ex nomine auctoris. Conplexus, quidquid soli est inter paludem ac mare, octoginta stadiorum muris ambitum destinat et, qui exaedificandae urbi praeessent, relictis Memphin petit.

  59. 4.8.3.1

    Cupido haud iniusta quidem, ceterum intempestiva incesserat non interiora modo Aegypti, sed etiam Aethiopiam invisere: Memnonis Tithonique celebrata regia cognoscendae vetustatis avidum trahebat paene extra terminos solis.

  60. 4.8.4.1

    Sed imminens bellum, cuius multo maior supererat moles, otiosae peregrinationi tempora exemerat. Itaque Aegypto praefecit Aeschylum Rhodium et Peucesten Macedonem quattuor milibus militum in praesidium regionis eius datis, claustra Nili fluminis Polemonem tueri iubet: XXX ad hoc triremes datae.

  61. 4.8.5.1

    Africae deinde, quae Aegypto iuncta est, praepositus Apollonius, vectigalibus eiusdem Africae Aegyptique Cleomenes. Ex finitimis urbibus commigrare Alexandream iussis novam urbem magna multitudine inplevit.

  62. 4.8.6.1

    Fama est, cum rex orbem futuri muri polenta, ut Macedonum mos est, destinasse!, avium greges advolasse et polenta esse pastas: cumque id omen pro tristi a plerisque esset acceptum, respondisse vates, magnam illam urbem advenarum frequentiam culturam, multisque eam terris alimenta praebituram.

  63. 4.8.7.1

    Regem, cum secundo amni deflueret, adsequi cupiens Hector, Parmenionis filius, eximio aetatis flore, in paucis Alexandro carus, parvum navigium conscendit pluribus, quam capere posset, inpositis.

  64. 4.8.8.1

    Itaque mersa navis omnes destituit. Hector diu flumini obluctatus, cum madens vestis et adstricti crepidis pedes natare prohiberent in ripam tamen semianimis evasit et, ut primum fatigatus spiritum laxavit, quem metus et periculum intenderat, nullo adiuvante — quippe in diversum evaserant alii — exanimatus est.

  65. 4.8.9.1

    Amissi eius desiderio vehementer adflictus est repertumque corpus magnifico extulit funere. Oneravit hunc dolorem nuntius mortis Andromachi, quem praefecerat Syriae: vivum Samaritae cremaverant.

  66. 4.8.10.1

    Ad cuius interitum vindicandum, quanta maxima celeritate potuit, contendit, advenientique sunt traditi tanti sceleris auctores.

  67. 4.8.11.1

    Andromacho deinde Menona substituit adfectisque supplicio, qui praetorem interemerant, tyrannos, inter quos Methymnaeorum Aristonicum et Stesilaum, popularibus suis tradidit: quos illi ob iniurias tortos necaverunt.

  68. 4.8.12.1

    Atheniensium deinde, Rhodiorum et Chiorum legatos audit: Athenienses victoriam gratulabantur et, ut captivi Graecorum suis restituerentur, orabant, Rhodii et Chii de praesidio querebantur.

  69. 4.8.13.1

    Omnes aequa desiderare visi inpetraverunt. Mytilenaeis quoque ob egregiam in partes fidem et pecuniam, quam in bellum inpenderant, reddidit et magnam regionem finitimam adiecit.

  70. 4.8.14.1

    Cypriorum quoque regibus, qui et a Dareo defecerant ad ipsum et oppugnanti Tyrum miserant classem, pro merito honos habitus est.

  71. 4.8.15.1

    Amphoterus deinde, classis praefectus, ad liberandam Cretam missus — namque et Persarum et Spartanorum armis pleraque eius insulae obsidebantur — ante omnia mare a piraticis classibus vindicare iussus: quippe obnoxium praedonibus erat bello utrumque in regem converse.

  72. 4.8.16.1

    His conpositis Herculi Tyrio ex auro crateram cum XXX pateris dicavit inminensque Dareo ad Euphraten iter pronuntiari iussit.

  73. 4.9.1.1

    At Dareus, cum Aegypto devertisse in Africam hostem conperisset, dubitaverat, utrumme circa Mesopotamiam subsisteret an interiora regni sui peteret, haud dubie potentior auctor praesens futurus ultimis gentibus inpigre bellum capessendi, quas aegre per praefectos suos moliebatur.

  74. 4.9.2.1

    Sed ut idoneis auctoribus fama vulgavit Alexandrum cum omnibus copiis, quamcumque ipse adisset regionem, petiturum, haud ignarus, quam cum strenuo res esset, omnia longinquarum gentium auxilia Babyloniam contrahi iussit. Bactriani Scythaeque et Indi convenerant iam, et ceterarum gentium copiae partibus simul adfuerunt.

  75. 4.9.3.1

    Ceterum cum dimidio ferme maior esset exercitus, quam in Cilicia fuerat, multis arma deerant. Quae summa cura conparabantur: equitibus equisque tegumenta erant ex ferreis lamminis serie inter se conexis, quis antea praeter iacula nihil dederat, scuta gladiique adiciebantur,

  76. 4.9.4.1

    equorumque greges peditibus distributi sunt, ut maior pristino esset equitatus.

  77. 4.9.5.1

    Ingensque, ut credebat, hostium terror ducentae falcatae quadrigae, unicum illarum gentium auxilium, secutae sunt: ex summo temone hastae praefixae ferro eminebant, utrimque a iugo ternos direxerat gladios, inter radios rotarum plura spicula eminebant in adversum, aliae deinde falces summissae e rotarum orbibus haerebant et aliae in terram demissae, quidquid obvium concitatis equis fuisset, amputaturae.

  78. 4.9.6.1

    Hoc modo instructo exercitu ac perarmato Babylone copias movit. A parte dextra erat Tigris, nobilis fluvius, laevam tegebat Euphrates, agmen Mesopotamiae campos inpleverat.

  79. 4.9.7.1

    Tigri deinde superato cum audisset haud procul abesse hostem, Satropaten, equitum praefectum, cum mille delectis praemisit.

  80. 4.9.8.1

    Mazaeo praetori sex milia data, quibus hostem transitu amnis arceret: eidem mandatum, ut regionem, quam Alexander esset aditurus, popularetur atque ureret. Quippe credebat inopia debellari posse nihil habentem, nisi quod rapiendo occupasset: ipsi autem commeatus alii terra, alii Tigri amne subvehebantur.

  81. 4.9.9.1

    Iam pervenerat Arbela, vicum ignobilem, nobilem sua clade facturus. Hic commeatuum sarcinarumque maiore parte deposita Lycum amnem ponte iunxit et per dies quinque sicut ante Euphraten traiecit exercitum.

  82. 4.9.10.1

    Inde octoginta fere stadia progressus ad alterum amnem — Boumelo nomen est — castra posuit. Opportuna explicandis copiis regio erat, equitabilis et vasta planities: ne stirpes quidem et brevia virgulta operiunt solum, liberque prospectus oculorum etiam ad ea, quae procul recessere, pennittitur: atque, si qua campi eminebant, iussit aequari totumque fastigium extendi.

  83. 4.9.11.1

    Alexandro, qui numerum copiarum eius, quantum procul coniectari poterat, aestimabant, vix fecerunt fidem tot milibus caesis maiores copias esse reparatas.

  84. 4.9.12.1

    Ceterum omnis periculi et maxime multitudinis contemptor undecimis castris ad Euphraten pervenit. Quo pontibus iuncto equites primos ire, phalangem sequi iubet Mazaeo, qui ad inhibendum transitum eius cum sex milibus equitum occurrerat, non auso perieulum sui facere.

  85. 4.9.13.1

    Paucis deinde non ad quietem, sed ad praeparandos animos diebus datis militi strenue hostem insequi coepit metuens, ne interiora regni sui peteret sequendusque esset per loca omni solitudine atque inopia vasta.

  86. 4.9.14.1

    Igitur quarto decimo die praeter Armeniam penetrat ad Tigrin. Tota regio ultra amnem recenti fumabat incendio: quippe Mazaeus, quaecumque adierat, haud secus quam hostis urebat.

  87. 4.9.15.1

    Ac primo caligine, quam fumus effuderat, obscurante lucem insidiarum metu substitit, deinde ut speculatores praemissi tuta omnia nuntiaverunt, paucos equitum ad temptandum vadum fluminis praemisit. Cuius altitude primo summa equorum pectora, mox, ut in medium alveum ventum est, cervices quoque aequabat.

  88. 4.9.16.1

    Nee sane alius amnis ad Orientis plagam tam violentus invehitur multorum torrentium non aquas solum, sed etiam saxa secum trahens. Itaque a celeritate, qua defluit, Tigri nomen est inditum, quia Persica lingua tigrin sagittam appellant.

  89. 4.9.17.1

    Igitur pedes velut divisus in cornua circumdato equitatu, levatis super capita armis haud aegre ad ipsum alveum penetrat.

  90. 4.9.18.1

    Primus inter pedites rex egressus in ripam vadum militibus manu, quando vox exaudiri non poterat, ostendit. Sed gradum firmare vix poterant, cum modo saxa lubrica vestigium fallerent, modo rapidior unda subduceret.

  91. 4.9.19.1

    Praecipuus erat labor eorum, qui humeris onera portabant: quippei cum semetipsos regere non possent, in rapidos gurgites incommodo onere auferebantur, et dum sua quisque spolia consequi studet, maior inter ipsos quam cum amni orta luctatio est, cumulique sarcinarum passim fluitantes plerosque perculerant.

  92. 4.9.20.1

    Rex monere, ut satis haberent arma retinere: cetera se redditurum. Sed neque consilium neque imperium accipi poterat: obstrepebat hinc metus, praeter hunc invicem luctantium mutuus clamor.

  93. 4.9.21.1

    Tandem, qua leniore tractu amnis aperit vadum, emersere, nec quicquam praeter paucas sarcinas desideratum est.

  94. 4.9.22.1

    Deleri potuit exercitus, si quis vincere ausus esset, sed perpetua fortuna regis avertit inde hostem. Sic Granicum tot milibus equitum peditumque in ulteriore stantibus ripa superavit. sic angustis in Ciliciae callibus tantam multitudinem hostium:

  95. 4.9.23.1

    audaciae quoque, qua maxime viguit, ratio minui potest, quia numquam in discrimen venit, an temere fecisset. Mazaeus, qui, si transeuntibus flumen supervenisset, haud dubie oppressurus fuit inconpositos, in ripa demum ad iam perarmatos adequitare coepit.

  96. 4.9.24.1

    Mille admodum equites praemiserat: quorum paucitate Alexander explorata, deinde contempta praefectum Paeonum equitum Aristona laxatis habenis invehi iussit.

  97. 4.9.25.1

    Insignis eo die pugna equitum et praecipue Aristonis fuit: praefectum equitatus Persarum Satropaten directa in guttur hasta transfixit fugientemque per medios hostes consecutus ex equo praecipitavit et obluctanti gladio caput dempsit. Quod relatum magna cum laude ante regis pedes posuit.

  98. 4.10.1.1

    Biduo ibi stafiva rex habuit: in proximum deinde pronuntiari iter iussit.

  99. 4.10.2.1

    Sed prima fere vigilia luna deficiens primum nitorem sideris sui condidit, deinde sanguinis colore suffuso lumen omne foedavit, sollicitisque sub ipsum tanti discriminis casum ingens religio et ex ea formido quaedam incussa est.

  100. 4.10.3.1

    Dis invitis in ultimas terras trahi se querebantur: iam nec flumina posse adiri nec sidera pristinum servare fulgorem, vastas terras, deserta omnia occurrere: in unius hominis iactationem tot milium sanguinem inpendi, fastidio esse patriam, abdicari Philippum patrem, caelum vanis cogitationibus petere regem.

← Previous · Next → — showing 401500 of 2,621

Perseus Latin. CTS URN phi0860.phi001.perseus-lat2. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.