Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← All works

De Medicina

Perseus Latin · Perseus Latin · 726 sections

  1. 8.10.8

    Grauius aliquanto est, cum ossis fracturae carnis quoque uulnus accessit, maxumeque si id musculi femoris aut umeri senserunt: nam et inflammationes multo grauiores et promptiores cancros habent. Ac femur quidem, si ossa inter se recesserunt, fere praecidi necesse est. Vmerus uero quoque in periculum uenit, sed facilius conseruatur. Quibus periculis etiam magis id expositum, quod iuxta ipsos articulos ictum est. Curiosius igitur agendum est, et musculus quidem, per mediam plagam transuersus praecidendus; sanguis uero, si parum fluxit, mittendus; corpus inedia extenuandum. Ac reliqua quidem membra lentius intendenda, et lenius in is ossa in suam sedem reponenda sunt: in his uero neque intendi neruos neque ossa tractari satis expedit; ipsique homini permittendum est, ut sic ea collocata habeat, quemadmodum minime laedunt. Omnibus autem his uulneribus inponendum primo linamentum est uino madens, cui rosae paulum admodum adiectum sit, cetera eadem. Deligandaque fascis sunt aliquanto quam uulnus latioribus, laxius scilicet quam si ea plaga non esset: quanto facilius et alienari et occupari cancro uulnus potest * * * numero potius fasciarum id agendum est, ut laxae quoque aeque contineant. Quod in femore umeroque sic fiet, si ossa forte recte concurrerint: sin aliter se habebunt, eatenus circumdari fascia debebit, ut inpositum medicamentum contineat. Cetera eadem, quae supra scripsi, facienda sunt, praeterquam quod neque ferulis neque canalibus, inter quae uulnus sanescere non potest, sed pluribus tantummodo et latioribus fasceis opus est: ingerendumque subinde in eas est calidum oleum et uinum, magisque in * * * primo fame utendum; * est alienum; uulnus calida aqua fouendum, frigusque omni ratione uitandum; et transeundum ad medicamenta, quae puri mouendo sunt; maiorque uulneri quam ossi cura agenda: ergo cottidie soluendum nutriendumque est. Inter quae si quod paruulum fragmentum ossis eminet, id si retusum est, in suam sedem dandum; si acutum, ante acumen eius, si longius est, praecidendum; si breuius, limandum et utrumque scalpro leuandum; tum ipsum recondendum est. Ac si id manus facere non potest, uulsella, quali fabri utuntur, inicienda est recte se habenti capiti ab ea parte, qua sima est, ut ea parte, qua gibba est, eminens os in suam sedem compellat. Si id maius est membranulisque cingitur, sinere oportet eas sub medicamentis resolui, idque os, ubi iam nudatum est, abscidere; quod maturius scilicet faciendum est. Potestque ea ratione et os coire et uulnus sanescere, illud suo tempore, hoc prout se habet.

  2. 8.10.9

    Nonnumquam etiam in magno uulnere euenit, ut fragmenta quaedam uelut emoriantur neque cum ceteris coeant; quod hic quoque ex modo fluentis umoris colligitur. Quo magis necessarium est saepius ulcus resoluere atque nutrire. Sequitur uero, ut id os per se post aliquot dies excidat. Cum iam misera antea condicio uulneris sit, tamen id interdum manus * * * diutiusque facies. Saepe enim integra cutis osse abrumpitur, protinusque prurigo et dolor oritur. Quae soluere, si accidit, maturius oportet, et fouere aqua per aestatem frigida, per hiemem egelida; deinde ceratum myrteum inponendum. At interdum fractura quibusdam uelut aculeis carnem uexat: quo a prurigine et punctionibus cognito, aperire id medicus eosque aculeos praecidere necesse habet. Reliqua uero curatio in utroque hoc casu eadem est, quae ubi ictus protinus * intulit.

  3. 8.10.10

    Puro iam ulcere cibis hic quoque utendum est carnem producentibus. Si breuius adhuc membrum est et ossa loco suo non sunt, eo paxillus tenuis quam leuissimi generis inter ea demitti debet sic, ut capite paululum supra ulcus emineat; isque cottidie plenior adigendus est, donec par id membrum alteri fiat; tum paxillus remouendus; uulnus sanandum est; cicatrix inducta fouenda frigida aqua est, in qua myrtus, hedera, aliaeue similes uerbenae decoctae sint; inlinendumque medicamentum est quod siccet; et magis etiam hic quiescundum, donec id membrum confirmetur.

  4. 8.10.11

    Si quando uero ossa non conferuuerunt, quia saepe solutum, saepe motum, in aperto deinde curatio est: possunt enim coire * * Si uetustas occupauit, membrum extendendum est, ut aliquid laedatur: ossa inter se manu diuidenda, ut concurrendo exasperentur, ut, si quid pingue est, eradatur totumque id quasi recens fiat, magna tamen cura habita, ne nerui musculiue laedantur. Tum uino fouendum est, in quo malicorium decoctum sit; inponendumque id ipsum corium oui albo mixtum: tertio die resoluendum fouendumque aqua, in qua uerbenae, de quibus supra dixi, decoctae sint: quinto die idem faciendum, ferulaeque circumdandae. Cetera et ante et post eadem facienda, quae supra scripsi.

  5. 8.10.12

    Solent tamen interdum transuersa inter se ossa conferuere, eoque et breuius membrum et indecorum fit; et si capita acutiora sunt, adsiduae punctiones sentiuntur. Ob quam causam frangi rursus ossa et derigi debent. Id hoc modo fit. Calida aqua multa membrum id fouetur, et ex cerato liquido perfricatur intenditurque. Et inter haec medicus pertractans ossa, ut adhuc tenero callo, manibus ea diducit, compellitque id, quod eminet, in suam sedem; et, si parum ualuit, ab ea parte, in quam os se inclinat, ei inuolutam lana regulam obicit; atque ita deligando adsuescere iterum uetustae sedi cogit. Nonnumquam autem recte quidem ossa coierunt, superincreuit uero nimius callus, ideoque locus is intumuit. Quod ubi incidit, diu leuiterque id membrum perfricandum est ex oleo et sale et nitro, multumque aqua calida salsa fouendum; et inponendum malagma quod digerat, adstrictiusque alligandum; holeribusque et praeterea uomitu utendum, per quae cum carne callus quoque extenuatur. Confertque aliquid eo sinapi quod cum ficu in alterum par membrum inpositum * donec id paulum erodat eoque euocet materiam. Vbi his tumor extenuatus est, rursus ad ordinem uitae reuertendum est.

  6. 8.11.1

    Ac de fractis quidem ossibus hactenus dictum sit. MOVENTVR autem ea sedibus suis duobus modis: nam modo quae iuncta sunt inter se dehiscunt, ut cum latum scapularum os ab umero recedit, et in brachio radius a cubito, et in crure tibia a sura; interdum a saltu calcis os a talo, quod raro tamen fit: modo articuli suis sedibus excidunt. Ante de prioribus dicam.

  7. 8.11.2

    Quorum ubi aliquid incidit, protinus is locus cauus est, depressusque digitus sinum inuenit; deinde grauis inflammatio oritur, atque in talis praecipue: siquidem febres quoque et cancros et neruorum uel distentiones uel rigores, qui caput scapulis adnectunt, mouere consueuit. Quorum uitandorum causa facienda eadem sunt, quae in ossibus omnibus laesis [aliquid ubi incidit, protinus is locus] proposita sunt, ut dolor tumorque per ea tollantur. Nam diducta ossa numquam rursus inter se iunguntur, et ut aliquid decoris eo loco, sic nihil usus amittitur.

  8. 8.11.3

    Maxilla uero et uertebra omnesque articuli, cum ualidis neruis conprendantur, excidunt aut ui expulsi, aut aliquo casu neruis uel ruptis uel infirmatis, faciliusque in pueris et adulescentulis quam in robustioribus. Hique elabuntur in priorem * * * in exteriorem partem, quidam omnibus modis, quidam certis. Suntque quaedam communia omnium signa, quaedam propria sunt cuiusque: siquidem semper ea parte est tumor, in quam os prorumpit; ea sinus, a qua recessit. Et haec quidem in omnibus deprenduntur, alia uero in singulis; quae, simul atque de quoque dicam, proponenda erunt. Sed ut excidere omnes articuli non possunt, sic non omnes reponuntur. Caput enim numquam * * compellitur, neque in spina uertebra, neque ea maxilla, quae, utraque parte prolapsa, antequam reponeretur, inflammationem mouit. Rursus si qui neruorum uitio prolapsi sunt, conpulsi quoque in suas sedes iterum excidunt. Ac quibus in pueritia exciderunt neque repositi sunt, minus quam ceteri crescunt. Omniumque, quae loco suo non sunt, caro emacrescit, magisque in proximo membro quam ulteriore, ut puta, si umerus loco suo non est, maior in eo ipso fit quam in brachio, maior in hoc quam in manu macies. Tum pro sedibus et pro casibus, qui inciderunt, aut maior aut minor usus eius membri relinquitur; quoque in eo plus usus superest, eo minus id extenuatur. Quicquid autem loco suo motum est, ante inflammationem reponendum est: si illa occupauit, dum conquiescat, non lacessendum: ubi finitast, temptandum in is membris, quae id patiuntur. Multum autem eo confert et corporis et neruorum habitus. Nam si corpus tenue, si umidum est, si nerui infirmi, expeditius os reponitur: sed ut primo facilius excidit, ita postea minus fideliter continetur. Quae contraria his sunt, melius continent: sed id, quod expulsum est, difficulter admittunt.—Oportet autem ipsam inflammationem leuare super sucida lana ex aceto inposita: a cibo, si ualentioris articuli casus est, triduo, interdum etiam quinque diebus abstinere; bibere aquam calidam, dum sitim finiat; curiossiusque haec facere is ossibus motis, quae ualidis plenisque musculis continentur: si uero etiam febris accessit, multo magis; deinde ex die quinto fouere aqua calida; remotaque lana ceratum inponere ex cyprino factum, nitro quoque adiecto, donec omnis inflammatio finiatur. Tunc infrictionem ei membro adhibere; cibis uti bonis; uti uino modice; iamque ad usus quoque suos id membrum promouere, quia motus ut in dolore pestifer, sic alias saluberrimus corpori est. Haec communia sunt, nunc de singulis dicam.

  9. 8.12.1

    Maxilla in priorem partem propellitur, sed modo altera parte, modo utraque. Si altera, in contrariam partem ipsa mentumque inclinatur; dentes paribus non respondent, sed sub is, qui secant, canini sunt. At si utraque, totum mentum in exteriorem partem promouetur; inferioresque dentes longius quam superiores excedunt; intentique super musculi apparent. —Primo quoque tempore autem homo in sedili conlocandus est sic, ut minister a posteriore parte caput eius contineat, uel sic, ut iuxta parietem is sedeat, subiecto inter parietem et caput eius scorteo puluino duro, eoque caput eius per ministrum urgeatur, quo sit immobilius. Tum medici digiti pollices linteolis uel fasceis, ne delabantur, inuoluti in os eius coiciendi, ceteri extrinsecus admouendi sunt. Vbi uehementer maxilla adprehensa est, si una parte procidit, concutiendum mentum et ad guttur adducendum est. Tum simul et caput adprehendendum, et excitato mento maxilla in suam sedem conpellenda, et os eius conprimendum est sic, ut omnia paene uno momento fiant. Sin utraque parte prolapsa est, eadem omnia eadem facienda, sed aequaliter retro maxilla agenda est. Reposito osse, si cum dolore oculorum et ceruicis iste casus incidit, ex brachio sanguis mittendus est. Cum omnibus uero, quorum ossa mota sunt, primo liquidior cibus conueniat, tum his praecipue, adeo ut sermo quoque frequenti motu oris per neruos laedat.

  10. 8.13.1

    Caput duobus processibus in duos sinus summae uertebrae demissis super ceruicem contineri in prima parte proposui. Hi processus interdum in posteriorem partem excidunt; quo fit, ut, qui nerui sunt sub occipitio, extendantur, mentum pectori adglutinetur, neque bibere is, neque loqui possit, interdum sine uoluntate semen emittat; quibus celerrime mors superuenit. Ponendum autem hoc esse credidi, non quo curatio eius rei ulla sit, sed ut res indiciis cognosceretur et non putarent sibi medicum defuisse, si qui sic aliquem perdidissent.

  11. 8.14.1

    Idem casus manet eos, quorum in spina uertebrae exciderunt: id enim non potest fieri, nisi et medulla, quae per medium, et duabus membranulis, quae per duos a lateribus processus feruntur, et neruis, qui continent, ruptis. Excidunt autem et in posteriorem partem et in priorem et supra saeptum transuersum et infra. In utramque partem exciderint, a posteriore parte uel tumor uel sinus †donec. Si super saeptum id incidit, manus resoluuntur, uomitus aut neruorum distentio insequitur, spiritus difficulter mouetur, dolor urguet et aures obtusae sunt. Si sub saepto, femina resoluuntur, urina subprimitur, interdum etiam sine uoluntate prorumpit. Ex eiusmodi casibus, ut tardius quam ex capitis, sic tamen intra triduum homo moritur. Nam quod Hippocrates dixit, uertebra in exteriorem partem prolapsa pronum hominem collocandum esse et extendendum, tum calce aliquem super ipsum os debere consistere, et id intus inpellere, in is accipiendum, quae paulum excesserunt, non is, quae toto loco mota sunt. Nonnumquam enim neruorum inbecillitas efficit, ut, quamuis non exciderit uertebra, tantum paruum tamen aut * * * in priorem partem promineat. Id non iugulat: sed ab interiore parte ne contingit quidem †posse: ab exteriore si propulsum est, plerumque iterum redit, nisi, quod admodum rarum est, uis neruis restituta est.

  12. 8.15.1

    Vmerus autem modo in alam excidit, modo in partem priorem. Si in alam delapsus est, cubitus recedit a latere; rursum iuxta eiusdem partis aurem cum umero porrigi non potest, longiusque altero id brachium est. At si in priorem partem, summum quidem brachium extenditur, minus tamen quam naturaliter; difficiliusque in priorem partem quam in posteriorem cubitus porrigitur.

  13. 8.15.2

    Igitur si in alam umerus excidit, et uel puerile adhuc est corpus uel molle, certe inbecillius neruis intentum est, satis est conlocare id in sedili; et ex duobus ministris alteri imperare, ut caput lati scapularum ossis leniter redducat, alteri ut brachium extendat: ipsum posteriore parte residentem †renum sub ala eius †coire; simulque et illa os * et altera manu brachium eius ad latus impellere. At si uastius corpus neruiue robustiores sunt, necessaria est spatula lignea, et quae crassitudinem duorum digitorum habet, longitudine ab ala usque ad digitos peruenit; in qua summa capitulum est rotundum, leniter cauum, ut recipere particulam aliquam ex capite umeri possit. In ea bina foramina tribus locis sunt inter se spatio distantibus, in quae lora mollia coiciuntur. Eaque spata fascia inuoluta, quo minus tactu laedat, ad alam brachio derigitur sic, ut caput eius summae alae subiciatur; deinde loris suis ad brachium deligatur, uno loco paulum infra umeri caput, altero paulum supra cubitum, tertio citra manum; cui rei protinus interualla II VI quoque foraminum aptata sunt. Sic brachium deligatum super scalae gallinariae gradum traicitur, ita altae, ut consistere homo ipse non possit; simulque in alteram partem corpus demittitur, in alteram brachium intenditur; eoque fit, ut capite ligni caput umeri inpulsum in suam sedem modo cum sono, modo sine hoc compellatur. Multas alias esse rationes scire facile est uno Hippocrate lecto, sed non alia magis usu conprobata est.

  14. 8.15.3

    At si in partem priorem umerus excidit, supinus homo collocandus est; fasciaque aut habena media ala circumdanda est, capitaque eius post caput hominis ministro tradenda, brachium alteri; praecipiendumque, ut ille habenam, hic brachium extendat. Deinde medicus caput quidem hominis sinistra debet repellere; dextra uero cubitum cum umero attollere et os in suam sedem compellere; faciliusque id in hoc casu quam in priore reuertitur.

  15. 8.15.4

    Reposito umero lana alae subicienda est; si interiore parte os fuit, ut ei opponatur; si in priore, ut tamen commodius deligetur. Tum fascia primum sub ala obuoluta caput eius debet conprehendere; deinde per pectus ad alteram alam, ab eaque ad scapulas, russusque ad eiusdem umeri caput tendere; saepiusque eadem ratione circumagi, donec bene id teneat. Vinctus hac ratione umerus commodius continetur, si adductus ad latus sic quoque fascia deligatur.

  16. 8.16.1

    In cubito autem tria coire ossa umeri et radii et cubiti ipsius, ex is, quae prima parte huius uoluminis posita sunt, intellegi potuit. Si cubitus, qui adnexus umero est, ab hoc excidit, radius, qui adiunctus est, interdum trahitur, interdum subsistit. In omnes uero quattuor partes excidere cubitus potest: sed si in priorem prolapsus est, extentum brachium est neque recuruatur; si in posteriorem, brachium curuum est neque extenditur, breuiusque altero est; interdum febrem uomitumque bilis mouet; si in exteriorem interioremue, brachium porrectum est, sed paulum in eam partem, a qua os recessit, recuruatum.—Quicquid incidit, reponendi ratio una est; neque in cubito tantum sed in omnibus quoque membris longis, quae per articulum * longa testa iunguntur: utrumque membrum in diuersas partes extendere, donec spatium inter ossa liberum sit; tum id os, quod excidit, ab ea parte, in quam prolapsum est, in contrariam impellere. Extendendi tamen alia atque alia genera sunt, prout aut nerui ualent, aut ossa huc illucue se dederunt. Ac modo manibus solis utendum est, modo quaedam alia adhibenda. Ergo si in priorem partem cubitus prolapsus est, extendi per duos manibus, interdum etiam habenis adiectis, satis est; deinde rotundum aliquid a lacerti parte ponendum est, et super id repente cubitus ad umerum inpellendus est. At in aliis casibus commodissimum est eadem ratione brachium extendere, quae fracto cubito supra posita est, et tum ossa reponere. Reliqua eadem curatio est, quae in omnibus: celerius tantum et saepius id resoluendum est, multa magis aqua calida fouendum, diutius ex oleo et nitro ac sale perfricandum. In cubito enim celerius quam in ullo alio articulo, siue extra remansit siue intus reuertit, callus circumdatur; isque si per quietem increuit, flexus illius postea prohibet.

  17. 8.17.1

    Manus quoque in omnes quattuor partes prolabitur. Si in posteriorem partem excidit, porrigi digiti non possunt; si in priorem, non inclinantur; si in alterutrum latus, manus in contrarium id est aut ad pollicem aut ad minimum digitum conuertitur. Reponi non difficillime potest. Super durum locum et renitentem ex altera parte intendi manus, altera brachium debet sic, ut prona sit, si in posteriorem partem os excidit; supina, si in priorem; si in interiorem exterioremue, in latus. Vbi satis nerui diducti sunt, os, quod in alterutrum latus procidit, manibus in contrarium repellendum est. At is, quae in priorem posterioremue partem lapsa sunt, super inponendum durum aliquid, idque supra prominens os manu urguendum est, per quod uis adiecta facilius id in suam sedem compellit.

  18. 8.18.1

    In palma quoque ossa interdum suis sedibus promouentur, modo in priorem partem, modo in posteriorem: in latus enim moueri paribus ossibus oppositis non possunt. Signum id solum est omniumque commune: tumor ea parte, in quam os uenit; ab ea sinus, a qua recessit. Sed sine intentione digito tantummodo bene pressum os in suam sedem reuertitur.

  19. 8.19.1

    At in digitis totidem fere casus eademque signa sunt, quae in manibus. Sed in his extendendis non aeque ui opus est, quom et articuli breuiores et nerui minus ualidi sint. Super mensam tantummodo intendi debent, qui uel in priorem uel in posteriorem partem exciderunt; tum ima palma conpelli: at id, quod in latus elapsum est, digitis restitui.

  20. 8.20.1

    Cum de his dixerim, de is quoque, quae in cruribus sunt, uideri possum dixisse: siquidem etiam in hoc casu quaedam similitudo est femori et umero, tibiae et cubito, pedi et manui. Quaedam tamen separatim quoque de his dicenda sunt.

  21. 8.20.2

    Femur in omnes quattuor partes promouetur, saepissime in interiorem, deinde in exteriorem, raro admodum in priorem aut posteriorem. Si in interiorem partem prolapsum est, crus longius altero et uatium est: extra enim pes ultimus spectat; si in exteriorem, breuius uarumque fit, et pes intus inclinatur; calx ingressu terram non contingit, sed planta ima; meliusque id crus superiusque corpus quam in priore casu fert, minusque baculo eget. Si in priorem, crus extensum est, inclinarique non potest; alteri cruri ad calcem par est: sed ima planta minus in priorem partem inclinatur; dolorque in hoc casu praecipuus est, et maxime urina supprimitur. Vbi cum dolore inflammatio quieuit, commode ingrediuntur, totusque eorum pes incedit. Si in posteriorem, extendi non potest crus, breuiusque est; ubi constitit, calx his quoque terram non contingit. Magnum autem femori periculum est, ne uel difficulter reponatur, uel repositum rursus excidat. Quidam iterum semper excidere contendunt: sed Hippocrates et Diocles et Phylotimus et Nileus et Heraclides Tarentinus, clari admodum auctores, ex toto se restituisse memoriae prodiderunt: neque tot genera machinamentorum quoque ad extendendum in hoc casu femur Hippocrates, Andreas, Nileus, Nymphodorus, Protarchus, Heraclides, quidam quoque faber repperissent, si id frustra esset. Sed ut haec falsa opinio est, sic illud uerum est: cum ibi ualentissimi nerui musculique sint, si suum robur habent, uix admittere; si non habent, postea non continere. Temptandum igitur est: et si tenerum membrum est, satis est habena altera ab inguine, altera a genu intendi; si ualidius, melius adducent, qui easdem habenas ad bacula ualida deligarint; cumque eorum fustium imas partes oppositae morae obiecerint, superiores ad se utraque manu traxerint. Etiamnum ualentius intenditur membrum super scamnum, cui ab utraque parte axes sunt, ad quos habenae illae deligantur; qui, ut in torcularibus conuersi, rumpere quoque, si quis perseuerauerit, non solum extendere neruos et musculos possunt. Collocandus autem homo super id scamnum est aut pronus aut supinus aut in latus sic, ut semper ea pars superior sit, in quam os prolapsum est, et ea inferior, a qua recessit. Neruis extensis, si in priorem partem os uenit, rotundum aliquid super inguen ponendum, subitoque super id genu adducendum est eodem modo eademque de causa, qua idem in brachio fit: protinusque, si conplicari femur potest, intus est. In ceteris uero casibus, ubi ossa per uim paulum inter se recesserunt, medicus debet id, quod eminet, retro cogere; minister contra inde coxam propellere. Reposito osse, nihil aliud noui curatio requirit, quam ut diutius is in lecto detineatur, ne, si motum adhuc neruis laxioribus femur fuerit, rursus erumpat.

  22. 8.21.1

    Genu uero et in exteriorem et interiorem et in posteriorem partem excidere notissimum est. In priorem non prolabi plerique scripserunt; potestque id uero proximum esse, cum inde opposita patella ipsa quoque caput tibiae contineat. Meges tamen eum, cui in priorem partem excidisset, a se curatum esse memoriae prodidit. —In his casibus intendi nerui rationibus isdem, quas in femore rettuli, possunt. Et id quidem, quod in posteriorem partem excidit, eodem modo, rotundo aliquo super poplitem inposito adductoque eo crure, reconditur. Cetera uero manibus simul, dum ossa in diuersas partes * * * conpellentur.

  23. 8.22.1

    Talus in omnes partes prolabitur. Vbi in interiorem partem excidit, ima pars pedis in exteriorem partem conuertitur; ubi huic contrarius casus, contrarium etiam signum extat. Si in priorem partem erumpit, a posteriore latus neruos durus et insanus est: manuque his opus est: si in posteriorem, calx paene conditur, planta maior fit. Reponitur autem is quoque per manus, prius in diuersa pede et crure diductis. Et in hoc quoque casu diutius in lectulo perseuerandum est, ne is talus, qui totum corpus sustinet, parum confirmatis neruis ferendo oneri, cedat rursusque prorumpat. Calciamentis quoque humilioribus primo tempore utendum, ne uinctura talum ipsum laedat.

  24. 8.23.1

    Plantae ossa isdem modis quibus in manu prodeunt, isdemque conduntur. Fascia tantummodo calcem quoque debet comprehendere, ne, cum mediam plantam imumque eius uinciri necesse est, liber talus in medio relictus materiam pleniorem recipiat ideoque suppuret.

  25. 8.24.1

    In digitis nihil ultra fieri debet quam quod in is, qui sunt in manu, positum est. Potest tamen conditus articulus medius aut summus canaliculo aliquo contineri.

  26. 8.25.1

    Haec facienda sunt in is casibus, ubi sine uulnere ossa exciderunt. * * * Hic quoque et ingens periculum est, et eo grauius, quo maius membrum est, quoue ualidioribus neruis aut musculis continetur. Ideoque in umeris femoribusque metus mortis est: ac, si reposita eis ossa sunt, spes nulla est; si non reposita, tamen nonnullum periculum est; eoque maior in utroque timor est, quo propius uulnus articulo est. Hippocrates nihil tuto reponi posse praeter digitos et plantas et manuus dixit, atque in his quoque diligenter esse agendum, ne praecipitarent. Quidam brachia quoque et crura reposuerunt; et ne cancri distentionesque neruorum orirentur, sub quibus in eiusmodi casu fere mors matura est, sanguinem ex brachio miserunt. Verum ne digitus quidem, in quo minimum ut malum, sic etiam periculum est, reponi debet, aut in inflammatione aut postea, cum iam uetus res est. Sic quoque reposito osse nerui ubi distenduntur, rursus id protinus expellendum est. Omne autem membrum, quod cum uulnere loco motum neque repositum est, sic iacere conuenit, ut maxime cubantem iuuat; tantum ne moueatur neue dependeat. In omnique tali morbo magnum ex longa fame praesidium est, deinde ex curatione eadem, quae proposita est, ubi ossibus fractis uulnus accessit. Si nudum os eminet, impedimento semper futurum est: ideo quod excedit abscidendum est, inponendaque super arida linamenta sunt et medicamenta non pinguia, donec quae sola esse in eiusmodi re sanitas potest, ueniat: nam et debilitas sequitur et tenuis cicatrix inducitur, quae necesse est facile noxae postea pateat.

← Previous — showing 701726 of 726

Perseus Latin. CTS URN phi0836.phi002.perseus-lat6. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: CC BY-SA 4.0. Source.