De Medicina
- 7.6.1
Haec euenire in qualibet parte corporis possunt: reliqua CERTAS SEDES habent, de quibus dicam orsus a capite. In hoc multa uariaque tubercula oriuntur: ganglia, meliceridas, atheromata nominant aliisque etiamnum uocabulis quaedam alii discernunt, quibus ego steatomata quoque adiciam. Quae quamuis et in ceruice et in alis et in lateribus oriri solent, per se tamen non posui, cum omnia ista mediocres differentias habeant, ac neque periculo terreant neque diuerso genere curentur. Omnia uero ista et ex paruulo incipiunt et diu paulatimque increscunt, et tunica sua includuntur. Quaedam ex his dura ac renitentia, quaedam mollia cedentiaque sunt; quaedam spatio nudantur, quaedam tecta capillo suo permanent; fereque sine dolore sunt. Quid intus habeant, ut coniectura praesagiri potest, sic ex toto cognosci, nisi cum eiecta sunt, non potest. Maxime tamen in is, quae renituntur, aut lapillis quaedam similia aut concreti confersique pili reperiuntur: in is uero, quae cedunt, aut melli simile aliquid aut tenui pulticulae aut quasi rassae cartilagini aut carni hebeti et cruentae, quibus ali alique colores esse consuerunt. Fereque ganglia renituntur: atheromati subest quasi tenuis pulticula: meliceridi liquidior umor, ideoque pressus circumfluit: steatomati pingue quiddam. Idque latissime patere consueuit, resoluitque totam cutem superpositam sic, ut ea labet, cum in ceteris sit adstrictior. Omnia derassa ante si capillis conteguntur, per medium oportet incidi: sed steatomatis tunica quoque secanda est, ut effundatur quicquid intus coit, quia non facile a cute et subiecta carne ea separatur: in ceteris ipsa tunica inuiolata seruanda est. Protinus autem ut alba et intenta se ostendit, tum scalpelli manubriolo deducenda a cute et carne est, eiciendaque cum eo, quod intus tenet. Si quando tamen ab inferiore parte tunicae musculus inhaesit, ne is laedatur, superior pars illius decidenda; at ima ibi relinquenda est. Vbi tota exempta est, committendae orae, fibulaque his inicienda, et super medicamentum glutinans dandum est. Vbi uel tota tunica uel aliquid ex ea relictum est, pus mouentia adhibenda sunt.
- 7.7.1
Sed ut haec neque genere uiti neque ratione curationis inter se multum distant, sic in oculis, quae manum postulant, et ipsa diuersa sunt et aliter aliterque curantur. Igitur in superioribus palpebris uesicae nasci solent pingues grauesque, quae uix attollere oculos sinunt, leuesque pituitae cursus sed adsiduos in oculis mouent: fere uero in pueris nascuntur. —Oportet conpresso digitis duobus oculo atque ita cute intenta scalpello transuersam lineam incidere, suspensa leuiter manu, ne uesica ipsa uulneretur; ubi locus ei patefactus est, ipsa prorumpit. Tum digitis eam adprehendere oportet et euellere; facile autem sequitur. Dein superinungui collyrio debet ex is aliquo, quo lippientes oculi superinunguntur; paucissimisque diebus cicatricula inducitur. Molestius est, ubi incisa uesica est: effundit enim umorem, neque postea, quia tenuis admodum est, potest colligi. Si forte id incidit, eorum aliquid inponendum est, quae puri mouendo sunt.
- 7.7.2
In eadem palpebra supra pilorum locum tuberculum paruulum nascitur, quod a similitudine hordei a Graecis crithe nominatur. Tunica quiddam, quod difficulter maturescit, conprehensum est; id uel calido pane uel cera subinde calfacta foueri oportet sic, ne nimius is calor sit sed facile ea parte sustineatur: hac enim ratione saepe discutitur, interdum concoquitur. Si pus se ostendit, scalpello diuidi debet, et quicquid intus umoris est, exprimi; eodem deinde uapore postea quoque foueri et superinungui, donec ad sanitatem perueniat.
- 7.7.3
Alia quoque quaedam in palpebris huic non dissimilia oriuntur: sed neque utique figurae eiusdem, et mobilia, simul atque digito uel huc uel illuc inpelluntur; ideoque ea chalazia Graeci uocant.— Haec incidi debent, si sub cute sunt, ab exteriore parte; si sub cartilagine, ab interiore; deinde scalpelli manubriolo deducenda ab integris partibus sunt. Ac, si intus plaga est, inunguendum primum lenibus, deinde acrioribus; si extra, superdandum emplastrum, quo id glutinetur.
- 7.7.4
Vnguis uero, quod pterygion Graeci uocant, est membranula neruosa oriens ab angulo, quae nonnumquam ad pupillam quoque peruenit, eique officit; saepius a narium, interdum etiam a temporum parte nascitur. Hunc recentem non difficile est discutere medicamentis, quibus cicatrices in oculis extenuantur: si inueterauit iamque ei crassitudo quoque accessit, excidi debet. Post abstinentiam uero unius diei uel aduersus in sedili contra medicum is homo collocandus est, uel sic auersus, ut in gremium eius caput resupinus effundat. Quidam, si in sinistro oculo uitium est, aduersum; si in dextro, resupinum collocari uolunt. Alteram autem palpebram a ministro deduci oportet, alteram a medico: sed ab hoc, si ille aduersus est, inferiorem; si supinus, superiorem. Tum idem medicus hamulum acutum, paululum mucrone intus recuruato, subicere extremo ungui debet, eumque infigere, atque eam quoque palpebram tradere alteri; ipse hamulo adprehenso leuare unguem, eumque acu traicere linum trahente; deinde acum ponere, lini duo capita adprehendere, et per ea erecto ungue, si qua parte oculo inhaeret, manubriolo scalpelli deducere, donec ad angulum ueniat; deinde inuicem modo remittere, modo adtrahere, ut sic et initium eius et finis anguli reperiatur. Duplex enim periculum est, ne uel ex ungue aliquid relinquatur, quod exulceratum uix ullam recipiat curationem; uel ex angulo quoque caruncula abscidatur; quae, si uehementius unguis ducitur, sequitur ideoque decipit: abscisa patefit foramen, per quod postea semper umor descendit: rhyada Graeci uocant. Verus ergo anguli finis utique noscendus est; qui ubi satis constitit, non nimium adducto ungue scalpellus adhibendus est, deinde excidenda ea membranula, ne quid ex angulo laedatur. Eodem inde ex melle linamentum superdandum est supraque linteolum, et aut spongia aut lana sucida; proximisque diebus deducendus cotidie oculus est, ne cicatrice inter se palpebrae glutinentur, siquidem id quoque tertium periculum accedit; eodemque modo linamentum inponendum, ac nouissime inunguendum collyrio, quo ulcera ad cicatricem perducuntur. Sed ea curatio uere esse debet aut certe ante hiemem; de qua re ad plura loca pertinente semel dixisse satis erit. Nam duo genera curationum sunt. Alia, in quibus eligere tempus non licet, sed utendum est eo, quod incidit, sicut in uulneribus in fistulis; alia, in quibus nullus dies urguet, et expectare tutissimum facile est, sicut euenit in is, quae et tarde crescunt et dolore non cruciant. In his uer expectandum est, aut si quid magis pressit, melior tamen autumnus est quam aestas aut hiemps, atque is ipse medius, iam fractis aestibus, nondum ortis frigoribus. Quo magis autem necessaria pars erit, quae tractabitur, hoc quoque maiori periculo subiecta est; et saepe, quo maior plaga facienda, eo magis haec temporis ratio seruabitur.
- 7.7.5
Ex curatione uero unguis, ut dixi, uitia nascuntur, quae ipsa aliis quoque de causis oriri solent. Interdum enim fit in angulo, parum ungue exciso uel aliter, tuberculum, quod palpebras parum deduci patitur: encanthis Graece nominatur. Excipi hamulo et circumcidi debet, hic quoque diligenter temperata manu, ne quod ex ipso angulo abscidat. Tum exiguum linamentum respergendum est uel cadmia uel atramento sutorio, inque eum angulum deductis palpebris inserendum, supraque eodem modo deligandum, proximisque diebus similiter nutriendum, tantum ut primis aqua egelida uel etiam frigida foueatur.
- 7.7.6
Interdum inter se palpebrae coalescunt aperirique non potest oculus. Cui malo solet etiam illud accedere, ut palpebrae cum albo oculi cohaerescant, scilicet cum in utroque fuit ulcus neclegenter curatum: sanescendo enim, quod diduci potuit et debuit, glutinauit: ancyloblepharus †sub utroque uitio Graeci uocant. Palpebrae tantum inter se cohaerentes non difficulter diducuntur, sed interdum frustra: nam rursus glutinantur. Experiri tamen oportet, quia bene res saepius cedit. Igitur auersum specillum inserendum, diducendaeque eo palpebrae sunt; deinde exigua penicilla interponenda, donec exulceratio eius loci finiatur. At ubi albo ipsius oculi palpebra inhaesit, Heraclides Tarentinus auctor est aduerso scalpello subsecare cum magna moderatione, ut neque ex oculo neque ex palpebra quicquam abscidatur; ac si necesse est, ex palpebra potius. Post haec inunguatur oculus medicamentis, quibus aspritudo curatur; cottidieque palpebra uertatur, non solum ut ulceri medicamentum inducatur, sed etiam ne rursus inhaereat; ipsique etiam praecipiatur, ut saepe eam digitis duobus attollat. Ego sic restitutum esse neminem memini. Meges se quoque multa temptasse, neque umquam profuisse, quia semper iterum oculo palpebra inhaeserit, memoriae prodidit.
- 7.7.7
Etiamnum in angulo, qui naribus propior est, ex aliquo uitio quasi parua fistula aperitur, per quam pituita adsidue destillat: aegilopa Graeci uocant. Idque adsidue male habet oculum; nonnumquam etiam exesso osse usque nares penetrat. Atque interdum naturam carcinomatis habet, ubi intentae uenae et arquatae sunt, color pallet, cutis dura est et leui tactu inritatur, inflammationemque in eas partes, quae coniunctae sunt, euocat. —Ex his eos, qui quasi carcinoma habent, curare periculosum est: nam mortem quoque ea res maturat; eos uero, quibus ad nares tendit, superuacuum: neque enim sanescunt. At quibus id in angulo est, potest adhiberi curatio, cum eo ne ignotum sit esse difficilem: quantoque angulo propius id foramen est, tanto difficilior est, quoniam perangustum est, in quo uersari manus possit. Recenti tamen re mederi facilius est. Sed hamulo summum eius foraminis excipiendum; deinde totum id cauum, sicut in fistulis dixi, usque ad os excidendum; oculoque et ceteris iunctis partibus bene obtectis, os ferramento adurendum est; uehementiusque si iam carie uexatum est, quo crassior squama abscedat. Quidam adurentia inponunt, ut atramentum sutorium uel chalcitidem uel aeruginem rasam; quod et tardius et non idem facit. Osse adusto curatio sequitur eadem, quae in ceteris ustis.
- 7.7.8
Pili uero, qui in palpebris sunt, duabus de causis oculum inritare consuerunt: nam modo palpebrae superioris summa cutis relaxatur et procidit; quo fit, ut eius pili ad ipsum oculum conuertantur, quia non simul cartilago quoque se remisit; modo sub ordine naturali pilorum alius ordo subcrescit, qui protinus intus ad oculum tendit.— Curationes hae sunt. Si pili nati sunt, qui non debuerunt, tenuis acus ferrea ad similitudinem hastae lata in ignem coicienda est; deinde candens, sublata palpebra sic, ut eius perniciosi pili in conspectum curantis ueniant, sub ipsis pilorum radicibus ab angulo inmittenda est, ut ea tertiam partem palpebrae transuat; deinde iterum tertioque usque ad alterum angulum; quo fit, ut omnes pilorum radices adustae emoriantur. Tum superinponendum medicamentum est, quod inflammationem prohibeat, atque ubi crustae exciderunt, ad cicatricem perducendum. Facillime autem id genus sanescit. Quidam aiunt acu transui iuxta pilos in exteriorem partem palpebrae oportere eamque transmitti duplicem capillum muliebrem ducentem; atque ubi acus transit, in ipsius capilli sinum, qua duplicatur, pilum esse coiciendum et per eum in superiorem palpebrae partem adtrahendum; ibique corpori adglutinandum; et inponendum medicamentum, quo foramen glutinetur: sic enim fore, ut is pilus in exteriorem partem postea spectet. Id primum fieri non potest, nisi in pilo longiore, cum fere breues eo loco nascantur; deinde si plures pili sunt, necesse est longum tormentum totiens acus traiecta magnamque inflammationem moueat. Nouissime cum umor aliquis ibi subsit, oculo et ante per pilos et tum per palpebrae foramina adfecto uix fieri potest, ut gluten, quo uinctus est pilus, non resoluatur; eoque fit, ut is eo, unde ui abductus est, redeat. Ea uero curatio, quae palpebrae laxioris ab omnibus frequentatur, nihil habet dubii: siquidem oportet contecto oculo mediam palpebrae cutem, siue ea superior siue inferior est, adprehendere digitis ac sic leuare; tum considerare, quantulo detracto futurum sit, ut naturaliter se habeat. Siquidem hic quoque duo pericula circumstant: si nimium fuerit excisum, ne contegi oculus non possit; si parum, ne nihil actum sit, et frustra sectus aliquis sit. Qua deinde incidendum uidebitur, per duas lineas atramento notandum est sic, ut inter oram, quae pilos continet, et propiorem ei lineam aliquid relinquatur, quod adprehendere acus postea possit. His constitutis scalpellus adhibendus est; et si superior palpebra, ante; si inferior, postea propius ipsis pilis incidendum; initiumque faciendum in sinistro oculo ab eo angulo, qui tempori; in dextro ab eo, qui naribus propior est; idque, quod inter duas lineas est, excidendum. Deinde orae uulneris inter se simplici sutura committendae, operiendusque oculus et si parum palpebra descendet, laxanda sutura; si nimium, aut adstringenda, aut etiam rursus tenuis habenula est ab ulteriore ora excidenda. Vbi secta est, aliae suturae adiciendae, quae supra tres esse non debent. Praeter haec in superiore palpebra sub pilis ipsis incidenda linea est, uti ab inferiore parte deducti pili susum spectent; idque, si leuis inclinatio est, etiam solum satis tuetur; inferior palpebra eo non eget. His factis, spongia ex aqua frigida expressa super deliganda est. Postero die glutinans emplastrum iniciendum, quarto suturae tollendae, et collyrio, quod inflammationes reprimit, superinunguendum.
- 7.7.9
Nonnumquam autem nimium sub hac curatione excisa cute euenit, ut oculus non tegatur; idque interdum etiam alia de causa fit: lagopthalmus Graeci appellant. In quo si nimium palpebrae deest, nulla id restituere curatio potest; si exiguum, mederi licet.— Paulum infra supercilium cutis incidenda est lunata figura cornibus eius deorsum spectantibus. Altitudo esse plagae usque ad cartilaginem debet ipsa illa nihil laesa: nam si ea incisa est, palpebra concidit, neque attolli postea potest. Cute igitur tantum diducta fit, ut paulum in ima oculi ora descendat hiante scilicet super plaga; in quam linamentum coiciendum est, quod et coniungi diductam cutem prohibeat et in medio carunculam citet; quae ubi eum locum inpleuit, postea recte oculus operitur.
- 7.7.10
Vt superioris autem palpebrae uitium est, quo parum descendit ideoque oculum non contegit, sic inferioris, quo parum susum attollitur, sed pendet et hiat, neque potest cum superiore committi. Atque id quoque euenit interdum ex simili uitio curationis, interdum etiam senectute: ectropion Graeci nominant.—Si ex mala curatione est, eadem ratio medicinae est, quae supra posita est; plagae tantum cornua ad maxillas, non ad oculum conuertenda sunt: si ex senectute est, tenui ferramento id totum extrinsecus adurendum est, deinde melle inunguendum: a quarto die uapore aquae calidae fouendum, inunguendumque medicamentis ad cicatricem perducentibus.
- 7.7.11
Haec fere circa oculum in angulis palpebrisque incidere consuerunt. In ipso autem oculo nonnumquam summa attollitur tunica, siue ruptis intus membranis aliquibus siue laxatis, et similis figura acino fit: unde id staphyloma Graeci uocant.—Curatio duplex est: altera: ad ipsas radices per medium transuere acu duo lina ducente; deinde alterius lini duo capita ex superiore parte, alterius ex inferiore astringere inter se; quae paulatim secando id excidunt. Altera: in summa parte eius ad lenticulae magnitudinem excidere; deinde spodium aut cadmiam infriare. Vtrolibet autem facto, album oui lana excipiendum et inponendum; posteaque uapore aquae calidae fouendus oculus et lenibus medicamentis inunguendus est.
- 7.7.12
Claui autem uocantur callosa in albo oculi tubercula, quibus nomen a figurae similitudine est. Hos ad imam radicem perforare acu commodissimum est, infraque eam excidere; deinde lenibus medicamentis inunguere.
- 7.7.13
Suffusionis iam alias feci mentionem, quia cum recens incidit, medicamentis quoque saepe discutitur: sed ubi uetustior facta est, manus curationem desiderat, quae inter subtilissimas haberi potest. De qua antequam dico, paucis ante ipsius oculi natura indicanda est. Cuius cognitio cum ad plura loca pertineat, tum uel praecipue ad hunc pertinet. Is igitur summas habet duas tunicas, ex quibus superior a Graecis ceratoides uocatur. Ea, qua parte alba est, satis crassa; pupillae loco extenuatur. Huic inferior adiuncta est, media parte, qua pupilla est, modico foramine concaua; circa tenuis, ulterioribus partibus ipsa quoque plenior, quae chorioides a Graecis nominatur. Hae duae tunicae, cum interiora oculi cingant, rursus sub his coeunt, extenuataeque et in unum coactae per foramen, quod inter ossa est, ad membranam cerebri perueniunt eique inhaerescunt. Sub his autem, qua parte pupilla est, locus uacuus est; deinde infra rursus tenuissima tunica, quam Herophilus arachnoidem nominauit. Ea media subsidit * * * eoque cauo continet quiddam, quod a uitri similitudine hyaloides Graeci uocant. Id neque liquidum neque aridum est, sed quasi concretus umor, ex cuius colore pupillae color uel niger est uel caesius, cum summa tunica tota alba sit: id autem superueniens ab interiore parte membranula * includit. Super his gutta umoris est, oui albo similis, a qua uidendi facultas proficiscitur: crystalloides a Graecis nominatur.
- 7.7.14
Igitur uel ex morbo uel ex ictu concrescit umor sub duabus tunicis, qua locum esse uacuum proposui; isque paulatim indurescens interiori * potentiae se opponit. Vitiique eius plures species sunt; quaedam sanabiles, quaedam quae curationem non admittunt. Nam si exigua suffusio est, si immobilis, colorem uero habet marinae aquae uel ferri nitentis et a latere sensum aliquem fulgoris relinquit, spes superest. Si magna est, si nigra pars oculi, amissa naturali figura, in aliam uertit, si suffusioni color caeruleus est aut auri similis, si labat et hac atque illac mouetur, uix umquam succurritur. Fere uero peior est, quom ex grauiore morbo, maioribus capitis doloribus uel ictu uehementiore orta est. Neque idonea curationi senilis aetas est, quae sine eo uitio tamen aciem hebetem habet: at ne puerilis quidem, sed inter haec media. Oculus quoque curationi neque exiguus neque concauus satis oportunus est. Atque ipsius suffusionis quaedam maturitas est: expectandum igitur est, donec iam non fluere sed duritie quadam concreuisse uideatur. Ante curationem autem modico uti cibo, bibere aquam triduo debet, pridie ab omnibus abstinere. Post haec in aduorso collocandus est, loco lucido, lumine aduerso, sic ut contra medicus paulo altius; a posteriore parte caput eius, qui curabitur, minister contineat, ut inmobile id praestet: nam leui motu eripi acies in perpetuum potest. Quin etiam ipse oculus, qui curabitur, inmobilior faciendus est, super alterum lana inposita deligata: curari uero sinister oculus dextra manu, dexter sinistra debet. Tum acus admouenda est, sic acuta, ut foret, non nimium tenuis; eaque demittenda sed recta est per summas duas tunicas medio loco inter oculi nigrum et angulum tempori propiorem, e regione mediae suffusionis sic, ne qua uena laedatur. Neque tamen timide demittenda est, quia inani loco excipitur; ad quem cum uentum est, ne mediocriter quidem peritus falli potest, quia prementi nihil renititur. Vbi eo uentum est, inclinanda acus ad ipsam suffusionem leuiterque ibi uerti et paulatim eam deducere infra regionem pupillae debet; ubi deinde eam transit, uehementius inprimi, ut inferiori parti insidat. Si haesit, curatio expleta est: si subinde redit, eadem acu concidenda et in plures partes dissipanda est, quae singulae et facilius conduntur et minus late officiunt. Postea educenda recta acus est; inponendumque lana molli exceptum oui album, et supra, quod inflammationem coerceat; atque ita deuinciendum. Post haec opus est quiete, abstinentia, lenium medicamentorum inunctionibus; cibo, qui postero die satis mature datur, primum liquido, ne maxillae laborent; deinde inflammatione finita, tali, qualis in uulneribus propositus est; quibus, ut aqua diutius bibatur, necessario accedit.
- 7.7.15
De pituitae quoque tenuis cursu, qui oculos infestat, quatenus medicamentis agendum est, iam explicui. Nunc ad ea ueniam, quae curationem manu postulant. Animaduertimus autem quibusdam numquam siccescere oculos, sed semper umore tenui madere; quae res aspritudinem continuat, ex leuibus momentis inflammationes et lippitudines excitat, totam denique uitam hominis infestat; idque in quibusdam nulla ope adiuuari potest, in quibusdam sanabile est: quod primum discrimen est nosse oportet, ut alteris succurratur, alteris manus non iniciatur. Ac primum superuacua curatio est in is, qui ab infantibus id uitium habent, quia necessario mansurum est usque mortis diem; deinde non necessaria etiam in is, quibus non multa, sed acris pituita est, siquidem manu nihil adiuuantur: medicamentis et uictus ratione, quae crassiorem pituitam reddit, ad sanitatem perueniunt. Lata etiam capita uix medicinae patent. Tum interest uenae pituitam mittant quae inter caluariam et cutem sunt, an quae inter membranam cerebri et caluariam. Superiores fere per tempora oculos rigant; inferiores per eas membranas, quae ab oculis ad cerebrum tendunt. Potest autem adhiberi remedium is, quae supra os fluunt; non potest is, quae sub osse. Ac ne is quidem succurritur, quibus pituita utrimque descendit, quia leuata altera parte nihilo minus altera infestat. Quid sit autem, hac ratione cognoscitur. Raso capite ante ea medicamenta, quibus in lippitudine pituita suspenditur, a superciliis usque ad uerticem inlini debent. Si sicci oculi esse coeperunt, apparet per eas uenas, quae sub cute sunt, inrigari: si nihilo minus madent, manifestum est sub osse descendere: si est umor, sed leuior, duplex uitium est. Plurimi tamen ex laborantibus reperiuntur, quos superiores uenae exerceant; ideoque pluribus etiam opitulari licet. Idque non in Graecia tantummodo, sed in aliis quoque gentibus celebre est, adeo ut nulla medicinae pars magis per nationes quoque exposita sit. Reperti in Graecia sunt, qui nouem lineis cutem capitis inciderent; duabus in occipitio rectis, una super eas transuersa; deinde duabus super aures, una inter eas item transuersa; tribus inter uerticem et frontem rectis. Reperti sunt, qui a capite recte eas lineas ad tempora deducerent, cognitisque ex motu maxillarum musculorum initiis leuiter super eos cutem inciderent, diductisque per retusos hamos oris insererent linamenta, ut neque inter se cutis antiqui fines committerentur, et in medio caro incresceret; quae uenas, ex quibus umor ad oculos transiret, adstringeret. Quidam etiam atramento duas lineas duxerunt a media aure ad mediam alteram aurem; deinde a naribus ad uerticem. Tum ubi lineae committebantur, scalpello inciderunt, et post sanguinem effusum os ibidem adusserunt. Nihilo minus autem et in temporibus et inter frontem atque caluariam eminentibus uenis idem candens ferrum admouerunt. Frequens curatio est uenas in temporibus adurere, quae fere quidem in eiusmodi malo tument: sed tamen, ut inflentur magisque se ostendant, ceruix ante modice deliganda est, tenuibusque ferramentis et retussis uenae adurendae, donec in oculis pituitae cursus conquiescat. Id enim signum est quasi excaecatorum itinerum, per quae umor ferebatur. Valentior tamen medicina est, ubi tenues conditaeque uenae sunt, ideoque legi non possunt, eodem modo ceruice deligata retentoque ab ipso spiritu quo magis uenae prodeant, atramento notare eas contra tempora et inter uerticem ac frontem; deinde ceruice resoluta, qua notae sunt uenae, incidere, et sanguinem mittere; ubi satis fluxit, tenuibus ferramentis adurere: contra tempora quidem timide, ne subiecti musculi qui maxillas tenent sentiant; inter frontem uero et uerticem uehementer, ut squama ab osse secedat. Efficacior tamen etiamnum est Afrorum curatio, qui uerticem usque ad os adurunt sic, ut squamam remittat. Sed nihil melius est quam quod in Gallia est comata: qui ibi uenas in temporibus et in superiore capitis parte legunt. Adusta quomodo curanda sint, iam explicui. Nunc illud adicio: neque ut crustae decidant, neque ut ulcus inpleatur, adustis uenis esse properandum, ne uel sanguis erumpat uel cito pus subprimatur, cum per hoc siccescere eas partes opus sit, per illud exhauriri opus non sit: si quando tamen sanguis eruperit, infricanda medicamenta esse, quae sic sanguinem supprimant, ne adurant. Quemadmodum autem uenae delegendae sunt, quidque lectis is faciendum sit, cum uenero ad crurum uarices, dicam.
- 7.8.1
Verum ut oculi multiplicem curationem etiam manus exigunt, sic in auribus admodum pauca sunt, quae in hac medicinae parte tractentur. Solet tamen euenire, uel a primo die protinus, uel postea facta exulceratione, dein per cicatricem aure repleta, ut foramen in ea nullum sit, ideoque audiendi usu careat. Quod ubi incidit, specillo temptandum est, altene id repletum, an in summo tantum glutinatum sit. Nam si alte est, prementi non cedit; si in summo, specillum protinus recipit. Illud attingi non oportet, ne sine effectus spe distentio oriatur neruorum, et ex ea mortis periculum sit: hoc facile curatur. Nam qua cauom esse debet, uel medicamentum aliquod inponendum est ex adurentibus, uel candenti ferro aperiendum, uel etiam scalpello incidendum. Cumque id patefactum et iam ulcus purum est, coicienda eo pinna est, inlita medicamento cicatricem inducente, circaque idem medicamentum dandum, ut cutis circa pinnam sanescat; quo fit, ut ea remota postea facultas audiendi sit. At ubi aures, in uiro puta, perforatae sunt et offendunt, traicere id cauum celeriter candente acu satis est, ut leuiter eius orae ulcerentur; aut etiam adurente medicamento idem exulcerare, postea deinde inponere id, quod purget, tum quod eo loco repleat et cicatricem inducat. Quod si magnum id foramen est, sicut solet esse in is, qui maiora pondera auribus gesserunt, incidere quod superest ad extremum oportet; supra deinde oras scalpello exulcerare, et postea suere, ac medicamentum, quo glutinetur, inponere. Tertium est, si quid ibi curti est, sarcire. Quae res cum in labris quoque et naribus fieri possit, eandem etiam rationem habeat, simul explicanda est.
- 7.9.1
Curta igitur in his tribus * * ac si qua parua sunt, curari possunt; si qua maiora sunt, aut non recipiunt curationem, aut ita per hanc ipsam deformantur, ut minus indecora ante fuerint. Atque in aure quidem et naribus deformitas sola timeri potest: in labris uero, si nimium contracta sunt, usui quoque necessario iactura fit, quia minus facile et cibus adsumitur et sermo explicatur. Neque enim creatur ibi corpus, sed ex uicino adducitur; quod in leui mutatione et nihil †eripere et fallere oculum potest, in magna non potest. Neque senile autem corpus, neque quod mali habitus est, neque in quo difficulter ulcera sanescunt, huic medicinae idoneum est, quia nusquam celerius cancer occupat aut difficilius tollitur. Ratio curationis eiusmodi est: id, quod curtum est, in quadratum derigere; ab interioribus eius angulis lineas transuersas incidere, quae citeriorem partem ab ulteriore ex toto deducant; deinde ea, quae sic resoluimus, in unum adducere. Si non satis iunguntur, ultra lineas, quas ante fecimus, alias duas lunatas et ad plagas conuersas immittere, quibus summa tantum cutis diducatur: sic enim fit, ut facilius quod adducitur sequi possit; quod non est cogendum, sed ita adducendum, ut ex facili subsequatur et dimissum non multum recedat. Interdum tamen ab altera parte cutis * aut omnino adducta deformem, quem reliquit, locum reddit. Eiusmodi loci altera pars incidenda, altera intacta habenda est. Ergo neque ex imis auribus neque ex medio naso imisue narum partibus neque ex angulis labrorum quicquam adtrahere temptabimus: utrimque autem petemus, si quid summis auribus, si quid imis, si quid aut medio naso aut mediis naribus aut mediis labris deerit. Quae tamen interdum etiam duobus locis curta esse consuerunt: sed eadem ratio curandi est. Si cartilago in eo, quod incisum est, eminet, excidenda est: neque enim aut glutinatur aut acu tuto traicitur. Neque longe tamen excidi debet, ne inter duas oras liberae cutis utrimque coitus puris fieri possit. Tum iunctae orae inter se suendae sunt utrimque cute adprehensa, et qua priores lineae sunt, ea quoque suturae iniciendae sunt. Siccis locis ut in naribus inlita spuma argenti satis proficit. In ulteriores uero lunatasque plagas linamentum dandum est, ut caro increscens uulnus impleat; summaque cura quod ita sutum est, tuendum esse apparere ex eo potest, quod de cancro supra posui. Ergo etiam tertio quoque die fouendum erit uapore aquae calidae, rursusque idem medicamentum iniciendum; fereque septimo die glutinatum est. Tum suturae eximi, et ulcus ad sanitatem perduci debet.
- 7.10.1
Polypum uero, qui in naribus nascitur, ferro praecipue curari iam alias posui. Ergo etiam hunc ferramento acuto in modum spathae facto resoluere ab osse oportet, adhibita diligentia, ne infra cartilago laedatur, in qua difficilis curatio est. Vbi abscissus est, unco ferramento extrahendus est; tum inplicitum linamentum uel aliquid ex penicillo respergendum est medicamento, quo sanguis supprimitur, eoque naris leuiter inplenda. Sanguine suppresso linamento ulcus purgandum est. Vbi purum est, eo pinna, eodem modo quo in aure supra positum est, medicamento inlita, quo cicatrix inducitur, intus demittenda, donec in totum id sanescat.
- 7.11.1
Id autem uitium, quod ozena Graece uocatur, si medicamentis non cederet, quemadmodum manu curandum esset, apud magnos chirurgos non repperi. Credo quia res raro ad sanitatem satis proficit, cum aliquid in ipsa curatione tormenti habeat. Apud quosdam tamen positum est uel fictilem fistulam uel enodem scriptorium calamum in narem esse coiciendum, donec susum ad os perueniat; tum per id tenue ferramentum candens dandum esse ad ipsum os; deinde adustum locum purgandum esse aerugine et melle: ubi purus est, Lycio ad sanitatem perducendum. Vel narem incidendam esse ab ima parte ad os, ut et conspici locus possit, et facilius candens ferramentum admoueri; tum sui narem debere, et adustum quidem ulcus eadem ratione curari: suturam uero inlini uel spuma argenti uel alio glutinante.
- 7.12.1
In ore quoque quaedam manu curantur. Vbi in primis dentes nonnumquam mouentur, modo propter radicum inbecillitatem, modo propter gingiuarum arescentium uitium.—Oportet in utrolibet candens ferramentum gingiuis admoueri, ut attingat leuiter, non insidat. Adustae gingiuae melle inlinendae et mulso eluendae sunt. Vt pura ulcera esse coeperunt, arida medicamenta infrianda sunt ex is, quae reprimunt. Si uero dens dolores mouet eximique eum, quia medicamenta nihil adiuuant, placuerit, circumradi debet, ut gingiuae ab eo resoluantur; tum is concutiendus est. Eaque facienda, donec bene moueatur: nam dens haerens cum summo periculo euellitur, ac nonnumquam maxilla loco mouetur; idque etiam maiore periculo in superioribus dentibus fit, quia potest tempora oculosue concutere. Tum, si fieri potest, manu; si minus, forfice, dens excipiendus est. Ac si exessus est, ante id foramen uel linamento uel bene adcommodato plumbo replendus est, ne sub forfice confringatur. Recta uero forfex ducenda est, ne inflexis radicibus os rarum, cui dens inhaeret, parte aliqua frangat. Neque ideo nullum eius rei periculum est utique in dentibus breuibus, qui fere longiores radices non habent: saepe enim forfex cum dentem conprehendere non possit aut frustra conprehendat, os gingiuae prehendit et frangit. Protinus autem ubi plus sanguinis profluit, scire licet, aliquid ex osse fractum esse. Ergo specillo conquirenda est testa, quae recessit, et uolsella protrahenda est. Si non sequitur, incidi gingiua debet, donec labans ossis testa recipiatur. Quod si factum statim non est, indurescit extrinsecus maxilla, ut is hiare non possit. Sed inponendum calidum ex farina et fico cataplasma est, donec ibi pus moueatur; tum incidi gingiua debet. Pus quoque multum profluens ossis fracti nota est: itaque etiam tum id extrahi convenit; nonnumquam etiam eo laeso fistula fit, quae eradi debet. Dens autem scaber, qua parte niger, radendus inlinendusque rosae flore contrito, cui gallae quarta pars et altera murrae sit adiecta; continendumque ore crebro uinum meracum; atque in eo casu uelandum caput, ambulatione multa, frictione capitis, cibo non acri utendum. At si ex ictu uel alio casu aliquid labant dentes, auro cum is, qui bene haerent, uinciendi sunt; continendaque ore reprimentia, ut uinum, in quo malicorium decoctum, aut in quo galla candens coniecta sit. Si quando etiam in pueris ante alter dens nascitur quam prior excidat, is qui cadere debuit circumpurgandus et euellendus est: is qui natus est in locum prioris cotidie digito adurgendus, donec ad iustam magnitudinem perueniat. Quotienscumque dente exempto radix relicta est, protinus ea quoque ad id facta forfice, quam rizagran Graeci uocant, eximenda est.
- 7.12.2
Tonsillas autem, quae post inflammationes induruerunt, antiades autem a Graecis appellantur, cum sub leui tunica sint, oportet digito circumradere et euellere: si ne sic quidem resoluuntur, hamulo excipere et scalpello excidere; tum ulcus aceto eluere et inlinere uulnus medicamento, quo sanguis supprimitur.
- 7.12.3
Vua si cum inflammatione descendit, dolorique est et subrubicundi coloris, praecidi sine periculo non potest: solet enim multum sanguinem effundere: itaque melius est is uti, quae alias proposita sunt. Si uero inflammatio quidem nulla est, nihilo minus autem ultra iustum modum a pituita deducta sit, et est tenuis, acuta, alba, praecidi debet; itemque si ima liuida et crassa, summa tenuis est. Neque quicquam commodius est quam uolsella prehendere, sub eaque quod uolumus excidere. Neque enim ullum periculum est, ne plus minusue praecidatur, cum liceat tantum infra uolsellam relinquere, quantum inutile esse manifestum est; idque praecidere, quo longior uua est quam esse naturaliter debet. Post curationem eadem facienda sunt, quae in tonsilla his proxime posui.
- 7.12.4
Lingua uero quibusdam cum subiecta parte a primo natali die uincta est, qui ob id ne loqui quidem possunt.—Horum extrema lingua uolsella prehendenda est, sub eaque membrana incidenda, magna cura habita, ne uenae quae iuxta sunt uiolentur et profusione sanguinis noceat. Reliqua curatio uulneris in prioribus posita est. Et plerique quidem ubi consanuerunt, locuntur: ego autem cognoui, qui succisa lingua cum abunde super dentes eam promeret, non tamen loquendi facultatem consecutus est. Adeo in medicina, etiam ubi perpetuum est, quod fieri debet, non tamen perpetuum est id, quod sequi conuenit.
- 7.12.5
Sub lingua quoque interdum aliquid abscedit, quod fere consistit in tunica doloresque magnos mouet.—Quo, si exiguum est, incidi semel satis est; si maius, summa cutis usque ad tunicam excidenda est; deinde utrimque orae hamulis excipiendae et tunica undique circumdato liberanda * * * est, magna diligentia per omnem curationem habita, ne qua maior uena incidatur.
- 7.12.6
Labra autem saepe finduntur eaque res habet cum dolore etiam hanc molestiam, quod sermo prohibetur; qui subinde eas rimas cum dolore diducendo sanguinem citat. Sed has, si in summo sunt, medicamentis curare commodius est, quae ad ulcera oris fiunt. Si uero altius descenderunt, necessarium est tenui ferramento adurere; quod spathae simile quasi transcurrere, non inprimi debet. Postea facienda eadem sunt, quae in auribus adustis exposita sunt.
- 7.13.1
At in ceruice inter cutem et asperam arteriam tumor increscit: bronchocelen Graeci uocant; quo modo caro hebes, modo umor aliquis melli aquaeue similis includitur, interdum etiam minutis ossibus pili inmixti. Ex quibus quicquid est, tunica continetur.—Potest autem adurentibus medicamentis curari, quibus summa cutis cum subiecta tunica exestur. Quo facto, siue umor est, profluit; siue quid densius, digitis educitur; tum ulcus sub linamentis sanescit. Sed scalpelli curatio brevior est. Medio tumore una linea inciditur usque ad tunicam; deinde uitiosus sinus ab integro corpore separatur digito, totusque cum uelamento suo eximitur. Tum aceto, cui uel salem uel nitrum aliquis adiecit, * eluitur, oraeque una sutura iunguntur; ceteraque eadem quae in aliis suturis superiniciuntur leuiterque inde, ne fauces * * urgeatque, deligatur. Si quando autem tunica eximi non potuerit, intus inspergenda adurentia; linamentisque id curandum est et ceteris pus mouentibus.
- 7.14.1
Sunt etiam circa umbilicum plura uitia, de quibus propter raritatem inter auctores parum constet. Verisimile est autem id a quoque praetermissum, quod ipse non cognouerat; a nullo id, quod non uiderat, fictum. Commune omnibus est umbilicum indecore prominere: causae requiruntur. Meges tres has posuit: modo intestinum eo inrumpere; modo omentum; modo umorem. Sostratus nihil de omento dixit: duobus isdem adiecit carnem ibi interdum increscere, eamque modo integram esse, modo carcinomati similem. Gorgias ipse quoque omenti mentionem omisit: sed eadem tria causatus, spiritus quoque interdum eo dixit inrumpere. Heron omnibus his quattuor positis, et omenti mentionem habuit et eius, quod * * simul et omentum et intestinum habuerit. Quid autem horum sit, his indiciis cognoscitur. Vbi intestinum prolapsum est, tumor neque durus neque mollis est, omni frigore minuitur: non solum sub omni calore sed etiam retento spiritu crescit. Sonat interdum, atque ubi resupinatus est aliquis, delapso intestino ipse desidit. Vbi uero omentum est, cetera similia sunt; tumor mollior et, ab ima parte latus, extenuatus in uertice est; si quis adprehendit, elabitur. Vbi utrumque est, indicia quoque mixta sunt, et inter utrumque mollities: at caro durior est, semperque etiam resupinato corpore tumet, prementique non cedit, prioribus facile cedentibus. Si uitiosa est, easdem notas habet, quas in carcinomate exposui. Vmor autem si premitur, circumfluit: at spiritus pressus cedit, sed protinus redit, resupinato quoque corpore tumorem in eadem figura tenet. Ex his id, quod ex spiritu uitium est, medicinam non admittit; caro quoque carcinomati similis cum periculo tractatur; itaque omittenda est. Sana excidi debet idque uulnus linamentis curari. Vmorem quidem * * uel inciso summo tumore effundunt, et uulnus isdem linamentis curant. In reliquis uariae sententiae sunt. Ac resupinandum quidem corpus esse res ipsa testatur, ut in uterum, siue intestinum siue omentum est, delabatur. Sinus uero umbilici tum uacus a quibusdam duabus regulis exceptus est, uehementerque earum capitibus deligatis ibi emortus: a quibusdam, ad imum acu traiecta duo lina ducente, deinde utriusque lini duobus capitibus diuersae partes adstrictae; quod in uua quoque oculi fit: nam sic id, quod supra uinculum est, moritur. Adiecerunt quidam, ut antequam uincirent, summum una linea inciderent exciderentque: quo facilius digito demisso quod illuc inrupisset depellerent; tum deinde uinxerunt. Sed abunde est iubere spiritum continere, ut tumor quantus maximus esse potest, se ostendat; tum imam basem eius atramento notare, resupinatoque homine digitis tumorem eum premere, ut, si quid delapsum non est, manu cogatur. Post haec umbilicum adtrahere, et qua nota atramenti est, lino uehementer adstringere; deinde partem superiorem aut medicamentis aut ferro adurere, donec emoriatur, atque ut cetera usta ulcus nutrire. Idque non solum ubi intestinum uel omentum uel utrumque est, sed etiam ubi umor est, optime proficit. Sed ante quaedam uisenda sunt, ne quod ex uinculo periculum sit. Nam curationi neque infans neque aut robustus annis aut senex aptus est, sed * a septimo fere anno ad quartum decimum. Deinde ei corpus idoneum est id, quod integrum est: at quod mali habitus est, quodue papulas, inpetiginem, similiaque habet, idoneum non est. Leuibus quoque tumoribus facile subuenitur: at in eorum, qui nimis magni sunt, curatione periculum est. Tempus autem anni autumnale et hibernum uitandum; uer est idoneum maxime ac prima aestas non aliena est. Praeter haec abstinere pridie debet; neque id satis est, sed aluus quoque ei ducenda est, quo facilius omnia, quae excesserunt, intra uterum considant.
- 7.15.1
Aquam is, qui hydropici sunt, emitti oportere alias dixi: nunc quemadmodum fiat, dicendum est. Quidam autem sub umbilico, fere quattuor interpositis digitis, in sinistra parte; quidam ipso umbilico perforato id facere consuerunt: quidam cute primum adusta, deinde interiore abdomine inciso, quia, quod per ignem diuisum est, minus celeriter coit. Ferramentum autem demittitur, magna cura habita, ne qua uena incidatur. Id tale esse debet, ut fere tertiam digiti partem latitudo mucronis impleat; demittendumque ita est, ut membranam quoque transeat, qua caro ab interiore parte finitur; eo tum plumbea aut aenea fistula coicienda est, uel recuruatis in exteriorem partem labris, uel in media circumsurgente quadam mora, ne tota intus delabi possit. Huius ea pars, quae intrat, paulo longior esse debet quam quae extra, ut ultra ulteriorem membranam procedat. Per hanc effundendus umor est; atque ubi maior pars eius euocata est, cludenda demisso linteolo fistula est, et in uulnere, si ustum non est, relinquenda; deinde per insequentes dies circa singulas heminas emittendum, donec nullum aquae uestigium appareat. Quidam tamen etiam non usta cute protinus fistulam recipiunt, et super uulnus spongiam expressam deligant; deinde postero die rursus fistulam demittunt (quod recens uulnus paulum diductum patitur), ut, si quid umoris superest, emittatur; idque bis ita fecisse contenti sunt.
- 7.16.1
Nonnumquam autem uenter ictu aliquo perforatur, sequiturque ut intestina euoluantur. Quod ubi incidit, protinus considerandum est, an ea integra sint, deinde an is color suus maneat. Si tenuius intestinum perforatum est, nihil profici posse iam rettuli. Latius intestinum sui potest, non quo certa fiducia sit, sed quod dubia spes certa desperatione sit potior: interdum enim glutinatur. Tum si utrumlibet intestinum liuidum aut pallidum aut nigrum est, quibus illud quoque necessario accedit, ut sensu careat, medicina omnis inanis est. Si uero adhuc ea sui coloris sunt, cum magna festinatione succurrendum est: momento enim alienantur, externo et insueto spiritu circumdato. Resupinandus autem homo est coxis erectioribus; et si angustius uulnus est, quam ut intestina commode refundantur, incidendum est, donec satis pateat. Ac si iam sicciora sunt intestina, perluenda aqua sunt, cui paulum admodum olei sit adiectum. Tum minister oras ulceris leuiter diducere manibus suis uel etiam duobus hamis interiori membranae iniectis debet: medicus priora semper intestina, quae posteriora prolapsa sunt, condere sic, ut orbium singulorum locum seruet. Repositis omnibus, leuiter homo concutiendus est; quo fit, ut per se singula intestina in suas sedes deducantur et in his considant. His conditis, omentum quoque considerandum est, ex quo, si quid iam nigri emortui est, forfice excidi debet; si quid integrum est, leuiter super intestina deduci. Sutura autem neque summae cutis neque interioris membranae per se satis proficit, sed utriusque. Et quidem duobus linis inicienda est, spissior quam alibi, quia et rumpi facilius motu uentris potest, et non aeque magnis inflammationibus pars ea exposita est. Igitur in duas acus fila coicienda, eaeque duabus manibus tenendae; et prius interiori membranae sutura inicienda est sic, ut sinistra manus in dexteriore ora, in sinisteriore dextra a principio uulneris orsa ab interiore parte in exteriorem acum mittat. Quo fit, ut ab intestinis ea quidem pars semper acuum sit, quae retusa est. Semel utraque parte traiecta, permutandae acus inter manus sunt, ut ea sit in dextra, quae fuit in sinistra; ea ueniat in sinistram, quam dextra continuit; iterumque eodem modo per oras immittendae sunt; atque ita tertio et quarto deincepsque permutatis inter manus acubus, plaga includenda. Post haec eadem fila, eaedemque acus ad cutem transferendae, similique ratione ei quoque parti sutura inicienda, semper ab interiore parte acubus uenientibus, semper inter manus traiectis. Dein glutinantia inicienda, quibus aut spongiam aut sucidam lanam ex aceto expressam accedere debere manifestius est, quam ut semper dicendum sit. Inpositis his, leuiter deligari uenter debet.
- 7.17.1
Interdum tamen uel ex ictu aliquo uel retento diutius spiritu uel sub graui fasce interior abdominis membrana superiore cute integra rumpitur. Quod feminis quoque ex utero saepe euenire consueuit; fitque praecipue circa ilia. Sequitur autem, cum superior caro mollis sit, ut non satis intestina contineat, isque intenta cutis indecore intumescat.—Atque id quoque aliter ab aliis curatur. Quidam enim per acum duobus linis ad imam basem inmissis sic utrimque deuinciunt, quemadmodum et in umbilico et in uua positum est, ut quicquid super uinculum est emoriatur: quidam medium tumorem excidunt ad similitudinem myrtei foli, quod semper eodem modo seruandum esse iam posui, et tum oras sutura iungunt. Commodissimum est autem resupinato corpore experiri manu, qua parte is tumor maxime cedat, quia necesse est ea parte rupta membrana sit; quaque integra est, ea magis obnitatur; tum qua rupta uidebitur, immittendae scalpello duae lineae sunt, ut excisso medio interior membrana utrimque recentem plagam habeat, quia quod uetus est, sutura non coit. Loco patefacto, si qua parte membrana non nouam plagam sed ueterem habet, tenuis excidenda habena est, quae tantum oras eius exulceret. Cetera, quae ad suturam reliquamque curationem pertineant, supra conprehensa sunt.
- 7.17.2
Praeter haec euenit, ut in quorundam uentribus uarices sint; quarum quia nulla alia curatio est, quam quae in cruribus esse consueuit, †tum eam partem explanaturus, hanc quoque eo differo.
- 7.18.1
Venio autem ad ea, quae in naturalibus partibus circa testiculos oriri solent; quae quo facilius explicem, prius ipsius loci natura paucis proponenda est. Igitur testiculi simile quiddam medullis habent: nam sanguinem non emittunt et omni sensu carent: dolent autem in ictibus et inflammationibus tunicae, quibus i continentur. Dependent uero ab inguinibus per singulos neruos, quos cremasteras Graeci uocant, cum quorum utroque binae descendunt et uenae et arteriae. Haec autem tunica conteguntur tenui, neruosa, sine sanguine, alba, quae elytroides a Graecis nominatur. Super ea ualentior tunica est, quae interiori uehementer ima parte inhaeret: darton Graeci uocant. Multae deinde membranulae uenas et arterias eosque neruos conprehendunt; atque inter duas quoque tunicas a superioribus partibus leues paruulaeque sunt. Hactenus propria utrique testiculo uelamenta et auxilia sunt: communis deinde utrique omnibusque interioribus sinus est, qui iam conspicitur a nobis: oscheon Graeci, scrotum nostri uocant; isque ab ima parte mediis tunicis leuiter innexus est, a superiore tantum circumdatus. Sub hoc igitur plura uitia esse consuerunt; quae modo ruptis tunicis, quas ab inguinibus incipere proposui, modo his integris fiunt. Siquidem interdum uel ex morbo primum inflammatur, deinde postea pondere abrumpitur; uel ex ictu aliquo protinus rumpitur tunica, quae diducere ab inferioribus partibus intestina debuit; tum pondere eo deuoluitur aut omentum aut etiam intestinum; idque ibi reperta uia paulatim ab inguinibus in inferiores quoque partes nissum subinde neruosas tunicas et ob id eius rei patientes diducit: enterocelen et epiplocelen Graeci uocant: apud nos indecorum sed commune his hirneae nomen est. Deinde, si descendit omentum, numquam in scroto tumor tollitur, siue inedia fuit, siue corpus huc illucue conuersum aut aliquo modo conlocatum est; itemque, si retentus est spiritus, non magnopere increscit; tactu uero inaequalis est et mollis et lubricus. At si intestinum quoque descendit, tumor is sine inflammatione modo minuitur, modo increscit estque fere sine dolore et cum mollitie. Cum quiescit aliquis aut iacet, interdum ex toto desidit; interdum sic diuiditur, ut in scroto exiguae reliquiae maneant. At clamore et satietate, et si sub aliquo pondere is homo nisus est, crescit: frigore omni contrahitur, calore diffunditur; estque tum scrotum et rotundum et tactu leue: idque, quod subest, lubricum est; si pressum est, ad inguina reuertitur, dimissumque iterum cum quodam quasi murmure deuoluitur. Et id quidem in leuioribus malis euenit: nonnumquam autem stercore accepto uastius tumet, retroque compelli non potest, adfertque tum dolorem et scroto et inguinibus et abdomini. Nonnumquam stomachus quoque adfectus primum rufam bilem per os reddit, deinde uiridem, quibusdam etiam nigram. Integris uero membranis interdum eam partem umor distringit. Atque eius quoque species duae sunt: nam uel inter tunicas is increscit uel in membranis, quae ibi circa uenas et arterias sunt, ubi eae grauatae occalluerunt. Ac ne ei quidem umori, qui inter tunicas est, una sedes est: nam modo inter summam et mediam, modo inter mediam et imam consistit. Graeci communi nomine, quicquid est, hydrocelen appellant: nostri, ut scilicet nullis discriminibus satis cognitis, haec quoque sub eodem nomine quo priora habent. Signa autem quaedam communia sunt, quaedam propria: communia, quibus umor deprehenditur; propria, quibus locus. Vmorem subesse discimus, si tumor est numquam ex toto se remittens, sed interdum leuior aut propter famem aut propter febriculam, maximeque in pueris; isque mollis est, si non nimius umor subest: at si is uehementer increuit, renititur sicut uter repletus et arte adstrictus. Venae quoque in scroto inflantur, est, si digito pressimus, cedit umor circumfluensque id, quod non premitur, attollit et tamquam in uitro cornuue per scrotum apparet, estque, quantum in ipso est, sine dolore. Sedes autem eius sic deprehenditur. Si inter summam mediamque tunicam est, cum digitis duobus pressimus, paulatim umor inter eos * reuertens subit; scrotum †ipsius albidius: si ducitur, aut nihil aut paruulum intenditur; testiculus ea parte neque uisu neque tactu sentitur. At si sub media tunica est, intentum scrotum magis se attollit, adeo ut superior coles sub tumore eo delitescat. Praeter haec aeque integris tunicis ramex innascitur: cirsocelen Graeci appellant. Venae intumescunt, eaeque intortae conglomerataeque a superiore parte uel ipsum scrotum inplent uel mediam tunicam uel imam: interdum etiam sub ima tunica circa ipsum testiculum neruumque eius increscunt. Ex his eae, quae in ipso scroto sunt, oculis patent: eae uero, quae mediae imaeue tunicae insident, ut magis conditae non aeque quidem cernuntur, sed tamen etiam uisui subiectae sunt, praeterquam quod et tumoris aliquid est pro uenarum magnitudine ac modo, et id prementi magis renititur ac per ipsos uenarum toros inaequale est et, qua parte id est, testiculus magis iusto dependet. Cum uero etiam super ipsum testiculum neruumque eius id malum increuit, aliquanto longius testiculus ipse descendit, minorque altero fit, ut pote alimento amisso. Raro sed aliquando caro quoque inter tunicas increscit: sarcocelen Graeci uocant. Interdum etiam ex inflammatione tumet ipse testiculus, ac febres quoque adfert; et nisi celeriter ea inflammatio conquieuit, dolor ad inguina atque ilia peruenit, partesque eae intumescunt; neruus, ex quo testiculus dependet, plenior fit simulque indurescit. Super haec inguen quoque nonnumquam †uarice inplicetur: bubonocelen appellant.
- 7.19.1
His cognitis, de curatione dicendum est, in qua quaedam communia omnium sunt, quaedam propria singulorum. Prius de communibus dicam. Loquar autem nunc de is, quae scalpellum desiderant: nam uel quae sanari non possunt, uel aliter nutriri debeant, dicendum erit, simul ad species singulas uenero. Inciditur autem interdum inguen, interdum scrotum. In utraque curatione homo ante triduum bibere aquam, pridie abstinere etiam a cibo debet: ipso autem die collocari supinus; deinde si inguen incidendum est, idque iam pube contegitur, ante radendum est; et tunc extenso scroto, ut cutis inguinis intenta sit, id incidendum sub imo uentre, qua cum abdomine tunicae inferiores committuntur. Aperiendum autem audacter est, donec summa tunica, quae ipsius scroti est, incidatur, perueniaturque ad eam, quae media. Plaga facta foramen deorsum uersus subest. In id demittendus est sinistrae manus digitus index, ut deductis interuenientibus membranulis sinum laxet. Minister autem sinistra manu conprehendens scrotum susum uersum eum debet extendere, et quam maxime ab inguinibus abducere, primum cum ipso testiculo, dum medicus omnes membranulas, quae supra mediam tunicam sunt, si digito deducere non potest, scalpello abscidat; deinde sine eo, ut is delapsus ipsi plagae iungatur digitoque inde promatur, et super uentrem cum duabus suis tunicis collocetur. Inde si qua uitiosa sunt, circumcidenda sunt; in quibus cum multae uenae discurrant, tenuiores quidem protinus praecidi possunt; maiores uero ante longiore lino deligandae sunt, ne periculose sanguinem fundant. Si media tunica uexata erit aut sub ea malum increuerit, excidenda erit sic, ut alte ad ipsum inguen praecidatur. Infra tamen non tota demenda est: nam quod ad basin testiculi uehementer cum ima tunica conexum est, excidi sine summo periculo non potest; itaque ibi relinquendum est. Idem in ima quoque tunica, si laesa est, faciendum est. Sed non a summa inguinis plaga uerum infra paulum ea abscidenda, ne laesa abdominis membrana inflammationes moueat. Neque tamen nimium ex ea susum relinquendum est, ne postea sinuetur et sedem eidem malo praestet. Purgatus ita testiculus per ipsam plagam cum uenis et arteriis et neruo suo leuiter demittendus est, uidendumque, ne sanguis in scrotum descendat neue concretus aliquo loco maneat. Quae ita fient, si uenis uinciendo medicus prospexerit: lina, quibus capita earum continebuntur, extra plagam dependere debebunt; quae pure orto sine ullo dolore excident. Ipsi autem plagae iniciendae duae fibulae sunt, et insuper medicamentum, quo glutinetur. Solet autem interdum ab altera ora necessarium esse aliquid excidi, ut cicatrix maior et latior fiat. Quod ubi incidit, linamenta super non fulcienda sed leuiter tantum ponenda sunt, supraque ea, quae inflammationem repellant, id est ex aceto uel lana sucida uel spongia: cetera eadem, quae, ubi pus moueri debet, adhibenda sunt.
- 7.19.2
At cum infra incidi oportet, resupinato homine subicienda sub scroto sinistra manus est; deinde id uehementer adprehendendum et incidendum. Si paruolum est, quod nocet, modice, ut tertia pars integra ad sustinendum testiculum infra relinquatur; si maius est, etiam amplius, ut paulum tantummodo ad imum, cui testiculus insidere possit, integrum maneat. Sed primo rectus scalpellus quam leuissima manu teneri debet, donec scrotum ipsum diducat; tum inclinandus mucro est, ut transuersa membrana secet, quae infra summam mediamque tunicam sunt. Ac si uitium in proximo est, mediam tunicam attingi non oportet: si sub illa quoque conditur, etiam illa incidenda est, sicut tertia quoque, si illa uitium tegit. Vbicumque autem repertum est malum, ministrum ab inferiore parte exprimere moderate scrotum oportet; medicum digito manubrioloue scalpelli deductam inferiore parte tunicam extra conlocare; deinde eam ferramento, quod a similitudine coruom uocant, incidere sic, ut intrare duo digiti, index et medius, possint. His deinde * coniectis, excipienda reliqua pars tunicae, et inter digitos scalpellus inmittendus est, eximendumque aut effundendum quicquid est noxium. Quamcumque autem tunicam quis uiolauit, illam quoque debet excidere; ac mediam quidem, ut supra dixi, quam altissime ab inguine; imam autem paulum infra. Ceterum antequam excidantur, eae quoque uinciri lino summae debent et eius lini capita extra plagam relinquenda sunt, sicut in aliis quoque [uenis,] quae id requisierint. Eo facto, testiculus intus reponendus est, oraeque scroti suturis inter se committendae, neque paucis, ne parum glutinentur et longior fiat curatio; neque multis, ne inflammationem augeant. Atque hic quoque uidendum est, ne quid in scroto sanguinis maneat. Tum inponenda glutinantia sunt. Si quando autem in scrotum sanguis defluxit aliquidue concretum ex eo descendit, incidi subter id debet, purgatoque eo spongia acri aceto madens circumdari. Deligatum autem uulnus omne, quod ex his causis factum est, si dolor nullus est, quinque primis diebus non est resoluendum, sed bis die tantum aceto inroranda lana uel spongia: si dolor est, tertia die resoluendum, et ubi fibulae sunt, eae incidendae; ubi linamentum, id inmutandum est rosaque et uino madefaciendum id, quod inponitur. Si inflammatio increscit, adiciendum prioribus cataplasma ex lenticula et melle uel malicorio, quod in austeri uino coctum sit, uel ex his mixtis. Si sub his inflammatio non conquieuerit, post diem quintum multa calida aqua uulnus fouendum, donec scrotum ipsum et extenuetur et rugosius fiat; tunc inponendum cataplasma ex triticea farina, cui resina pinea adiecta sit; quae ipsa, si robustus cubat, ex aceto; si tener, ex melle coquenda sunt. Neque dubium est, quodcumque inditum est, si magna inflammatio est, quin ea, quae pus mouent, inponenda sint. Quod si pus in ipso scroto ortum est, paulum id incidi debet, ut exitus detur; linamentumque eatenus ponendum est, ut foramen tegat. Inflammatione finita, propter neruos priore cataplasmate, dein cerato utendum. Haec proprie ad eiusmodi uulnera pertinent. Cetera et in curatione et in uictu similia is esse debent, quae in alio quoque uulnerum genere praecepimus.
- 7.20.1
His propositis ad singulas species ueniendum est. Ac si cui paulo puero intestinum descendit, ante scalpellum experienda uinctura est. Fascia eius rei causa fit, cui imo loco pila adsuta est ex panniculis facta, quae ad repellendum intestinum ipsi illi subicitur; deinde reliqua fasciae pars arte circumdatur; sub quo saepe et intus conpellitur intestinum et inter se tunicae glutinantur. Rursus si aetas processit, multumque intestini descendisse ex tumore magno patet, adiciunturque dolor et uomitus, quae stercore ex cruditate eo delapso fere accidunt, scalpellum adhiberi sine pernicie non posse manifestum est: leuandum tantummodo malum et per alias curationes extrahendum est. Sanguis mitti ex brachio debet; deinde, si uires patiuntur, inperanda tridui abstinentia est; si minus, certe pro ui corporis quam longissima. Eo uero tempore superhabendum cataplasma ex lini semine, quod ante aliquis ex mulso decoxerit. Post haec et farina hordiacia cum resina inicienda, et is demittendus in solium aquae calidae, cui oleum quoque adiectum sit; dandumque aliquid cibi lenis calidi. Quidam etiam aluum ducunt; id deducere aliquid in scrotum potest, educere ex eo non potest. Per ea uero, quae supra scripta sunt, leuato malo, si quando alias dolor reuerterit, eadem modo ualere quae nouimus erunt facienda. Sine dolore quoque si multa intestina prolapsa sunt, secari superuacuum est, non quo non excludi a scroto possint, nisi tamen inflammatio prohibuit, sed quo repulsa inguinibus inmorentur ibique tumorem excitent, atque ita fiat mali non finis sed mutatio. At in eo, quem scalpello curari oportebit, simul atque ad mediam tunicam uulnus in inguine factum peruenerit, duobus hamulis ea iuxta ipsas oras adprehendi debebit, cum deductis omnibus membranulis medicus eam liberet. Neque enim cum periculo laeditur, quae excidenda est, cum intestinum esse nisi sub ea non possit. Vbi deducta autem erit, ab inguine usque ad testiculum incidi debebit sic, ne is ipse laedatur; tum excidi. Fere tamen hanc curationem puerilis aetas et modicum malum recipit. Si uir robustus est maiusque id uitium est, extrahi testiculus non debet, sed in sua sede permanere. Id hoc modo fit. Inguen eadem ratione usque ad mediam tunicam scalpello aperitur, eaque tunica eodem modo duobus hamis excipitur sic, ut a ministro testiculus eatenus contineatur, ne per uulnus exeat; tum ea tunica deorsum uersus scalpello inciditur, sub ea index digitus sinistrae manus ad imum testiculum demittitur, eumque ad plagam conpellit; deinde dextrae manus duo digiti, pollex atque index, uenam et arteriam et neruum tunicamque eorum a superiore tunica deducunt. Quod si aliquae membranulae prohibent, scalpello resoluuntur, donec ante oculos tota iam tunica sit. Excisis, quae excidenda sunt, repositoque testiculo, ab ora quoque eius uulneris, quod in inguine est, demenda habenula paulo latior est, quo maior plaga sit et plus creare carnis possit.
- 7.21.1
At si omentum descendit, eodem quidem modo quo supra scriptum est, aperiendum inguen, deducendaeque tunicae sunt. Considerandum autem, maiorne is modus an exiguus sit. Nam quod paruulum est, super inguen in aluum uel digito uel auerso specillo repellendum est; si plus est, sinere oportet dependere, quantum ex utero prolapsum est, idque adurentibus medicamentis inlinere, donec emoriatur et excidat. Quidam hic quoque duo lina acu traiciunt, binisque singulorum capitibus diuersas partes adstringunt, sub quo aeque sed tardius emoriatur. Adicitur tamen hic quoque celeritati, si omentum super uinculum linitur medicamentis, quae sic exedunt, ne erodant: septa Graeci uocant. Fuerunt etiam qui omentum forfice praeciderent, quod in paruolo non est necessarium; si maius est, potest profusionem sanguinis facere, siquidem omentum quoque uenis quibusdam etiam maioribus inligatum est. Neque uero si discusso uentre id prolapsum forfice praeciditur, cum et emortuum sit et aliter tutius auelli non possit, inde huc exemplum transferendum est. Vulnus autem curari, si reiectum omentum est, sutura debet; si amplius fuit et extra emortum est, excisis oris, sicut supra positum est.
- 7.21.2
Si uero umor intus est, incidendum est in pueris quidem inguen, nisi in his quoque id liquoris eius maior modus prohibet; in uiris uero et ubicumque multus umor subest, scrotum. Deinde si inguen incisum est, ea protractis tunicis umor effundi debet; si scrotum et sub hoc protinus uitium est, nihil aliud quam umor effundendus abscidendaeque membranae sunt, si quae eum continuerunt; deinde eluendum id ex aqua, quae uel salem adiectum uel nitrum habeat; si sub media imaue tunica, totae eae extra scrotum conlocandae excidendaeque sunt.
- 7.22.1
Ramex autem, si super ipsum scrotum est, adurendus est tenuibus et acutis ferramentis, quae ipsis uenis infigantur, cum eo ne amplius quam has urant; maximeque, ubi inter se implicatae glomerantur, eo ferrum id admouendum est. Tum super farina ex aqua frigida subacta inicienda est, utendumque eo uinculo, quod idoneum esse ani curationibus posui. Tertio die lenticula cum melle inponenda est; post eiectis crustis ulcera melle purganda, rosa inplenda, ad cicatricem aridis linamentis perducenda sunt. Quibus uero super mediam tunicam uenae tument, incidendum inguen est, atque tunica promenda; ab ea uenae digito uel manubriolo scalpelli separandae. Qua parte uero inhaerebunt, et ab superiore et ab inferiore parte lino uinciendae; tunc sub ipsis uinculis praecidendae, reponendusque testiculus est. At ubi supra tertiam tunicam ramex insedit, mediam excidi necesse est; deinde, si duae tresue uenae tument, et ita pars aliqua obsidetur, ut maior eo uitio uacet, idem faciendum, quod supra scriptum est, ut et ab inguine et ab testiculo deligatae uenae praecidantur, isque condatur. Sin totum id ramex obsederit, per plagam demittendus digitus index erit, subiciendusque uenis sic, ut paulatim eas protrahat, eaeque adducendae, donec is testiculus par alteri fiat. Tum fibulae oris sic iniciendae, ut simul eas quoque uenas conprehendant. Id hoc modo fit: acus ab exteriore parte oram uulneris perforat; tum non per ipsam uenam sed per membranam eius emittitur per eamque in alteram oram conpellitur. Vena uulnerari non debet, ne sanguinem fundat. Membrana semper inter has uenas est, ac neque periculum adfert, et filo conprehensa illas abunde tenet. Itaque etiam satis est duas fibulas esse. Tum uenae, quaecumque protractae sunt, in ipsum inguen auerso specillo conpelli debent. Soluendi fibulas tempus inflammatione finita et purgato uulnere est, ut una simul et oras et uenas cicatrix deuinciat. Vbi uero inter imam tunicam et ipsum testiculum neruumque eius ramex est ortus, una curatio est, quae totum testiculum abscidit. Nam neque ad generationem quicquam is confert, et omnibus indecore, quibusdam etiam cum dolore dependet. Sed tum quoque inguen incidendum, media tunica promenda atque excidenda est; idem imae faciundum; neruus, ex quo testiculus dependet, praecidendus. Post id uenae et arteriae ad inguen lino deligandae et infra uinculum abscidendae sunt.
- 7.23.1
Caro quoque, si quando inter tunicas concreuit, nihil dubi est, quin eximenda sit; sed id ipso scroto inciso fieri commodius est. At si neruus induruit, curari res neque manu neque medicamento potest. Vrguent enim febres ardentes et aut uirides aut nigri uomitus; praeter haec ingens sitis et linguae aspritudo; fereque a die tertio spumans bilis aluo cum rosione redditur. At neque adsumi facile cibus neque contineri potest, neque multo post extremae partes frigescunt, tremor oritur, manus sine ratione extenduntur; deinde in fronte frigidus sudor, eumque mors sequitur.
- 7.24.1
Vbi uero in ipso inguine ramex est, si tumor modicus est, semel incidi, si maior, duabus lineis debet, ut medium excidatur; deinde non extracto testiculo, sicut intestinis quoque prolapsis interdum fieri docui, colligendae uenae uinciendaeque, ubi tunicis inhaerebunt, et sub his praecidendae sunt. Neque quicquam noui curatio uulneris eius requirit.
- 7.25.1
Ab his ad ea transeundum est, quae in cole ipso fiunt. In quo si glans nuda est, uultque aliquis eam decoris causa tegere, fieri potest; sed expeditius in puero quam in uiro; in eo, cui id naturale est, quam in eo, qui quarundam gentium more circumcisus est; in eo, cui glans parua, iuxtaque eam cutis spatiosior, breuior uero ipse coles est, quam in quo contraria his sunt. Curatio autem eorum, quibus id naturale est, eiusmodi est. Cutis circa glandem prehenditur et extenditur, donec illam ipsam condat, ibique deligatur. Deinde iuxta pubem in orbem tergus inciditur, donec coles nudetur, magnaque cura cauetur, ne uel urinae iter uel uenae, quae ibi sunt, incidantur. Eo facto, cutis ad uinculum inclinatur, nudaturque circa pubem uelut circulus; eoque linamenta dantur, ut caro increscat et id impleat. * * * satisque uelamenti supra latitudo plagae praestat. Sed donec cicatrix sit, uinctum esse debet, in medio tantum relicto exiguo urinae itinere. At in eo, qui circumcisus est, sub circulo glandis scalpello deducenda cutis ab interiore colest. Non ita dolet, quia summo soluto deduci deorsum usque ad pubem manu potest; neque ideo sanguis profluet. Resoluta autem cutis rursus extenditur ultra glandem; tum multa frigida aqua fouetur, emplastrumque circa datur, quod ualentem inflammationem reprimat. Proximisque diebus ei prope a fame uictus sit, ne forte eam partem satietas excitet. Vbi iam sine inflammatione est, deligari debet a pube usque circulum; super glandem autem auerso * emplastro inposito induci. Sic enim fit, ut inferior pars glutinetur, superior ita sanescat, ne inhaereat.
- 7.25.2
Contra si glans ita contecta est, ut nudari non possit, quod uitium Graeci phimosin appellant, aperienda est; quod hoc modo fit: subter a summa ora cutis inciditur recta linea usque ad frenum, atque ita superius tergus relaxatum cedere retro potest. Quod si parum sic profectum est, aut propter angustias aut propter duritiem tergoris, protinus triangula forma cutis ab inferiore parte excidenda est sic, ut uertex eius ad frenum, basis in tergore extremo sit. Tum superdanda linamenta sunt aliaque medicamenta, quae ad sanitatem perducant. Necessarium autem est, donec cicatrix sit, conquiescere: nam ambulatio adterendo ulcus sordidum reddit.
- 7.25.3
Infibulare quoque adulescentulos, interdum uocis, interdum ualetudinis causa, quidam consueuerunt; eius haec ratio est: cutis, quae super glandem est, extenditur, notaturque utrimque a lateribus atramento qua perforetur; deinde remittitur. Si super glandem notae reuertuntur, nimis adprehensum est et ultra notari debet; si glans ab is libera est, is locus idoneus fibulae est. Tum qua notae sunt, cutis acu filum ducente transuitur, eiusque fili capita inter se deligantur, cotidieque id mouetur, donec circa foramina cicatriculae fiant. Vbi eae confirmatae sunt, exempto filo fibula additur; quae quo leuior, eo melior est. Sed hoc quidem saepius inter superuacua quam inter necessaria est.
- 7.26.1
Res uero interdum cogit emoliri manu urinam, cum illa non redditur, aut quia senectute iter eius conlapsum est, aut quia calculus uel concretum aliquid ex sanguine intus se opposuit; at mediocris quoque inflammatio saepe eam reddi naturaliter prohibet: idque non in uiris tantummodo sed in feminis quoque interdum necessarium est. Ergo aeneae fistulae fiunt, quae ut omni corpori, ampliori minorique, sufficiant, ad mares tres, ad feminas duae medico habendae sunt: ex uirilibus maxima decem et quinque est digitorum, media duodecim, minima nouem: ex muliebribus maior nouem, minor sex. Incuruas uero esse eas paulum, sed magis uiriles oportet, leuisque admodum ac neque nimis plenas neque nimis tenues. Homo tum resupinus eo modo, quo in curatione ani figuratur, super subsellium aut lectum conlocandus est. Medicus autem a dextro latere sinistra quidem manu colem masculi continere, dextra uero fistulam demittere in iter urinae debet; atque ubi ad ceruicem uesicae uentum est, simul cum cole fistulam inclinatam in ipsam uesicam conpellere, eamque urina reddita recipere. Femina breuius urinae iter et rectius habet, quod mammulae simile inter imas oras super naturale positum non minus saepe auxilio eget, aliquanto minus difficultatis exhibet. Nonnumquam etiam prolapsus in ipsam fistulam calculus, quia subinde ea extenuatur, non longe ab exitu inhaerescit. Eum, si fieri potest, oportet euellere uel oriculario specillo uel eo ferramento, quo in sectione calculus protrahitur. Si id fieri non potuit, cutis extrema quam plurimum adtrahenda et condita glande lino uincienda est; deinde a latere recta plaga coles incidendus, et calculus eximendus est, tum cutis remittenda. Sic enim fit, ut incisum colem integra pars cutis contegat, et urina naturaliter profluat.
- 7.26.2
Cum uesicae uero calculique facta mentio sit, locus ipse exigere uidetur, ut subiciam, quae curatio calculosis, cum aliter succurri non potest, adhibeatur: ad quam festinare cum praeceps sit, nullo modo conuenit. Ac neque omni tempore neque in omni aetate neque in omni uitio id experiundum est, sed solo uere, in eo corpore, quod iam nouem annos, nondum quattuordecim excessit, et si tantum mali est, ut neque medicamentis uinci possit, neque iam trahi posse uideatur, quo minus interposito aliquo spatio interemat. Non quo non interdum etiam temeraria medicina proficiat, sed quo saepius utique in hoc fallat, in quo plura et genera et tempora periculi sunt; quae simul cum ipsa curatione proponam. Igitur, ubi ultima experiri statutum est, ante aliquot diebus uictu corpus praeparandum est, ut modicos, ut salubres cibos, ut minime glutinosos adsumat; ut aquam bibat. Ambulandi uero inter haec exercitatione utatur, quo magis calculus ad uesicae ceruicem descendat. Quod an inciderit, digitis quoque, sicut in curatione docebo, demissis cognoscitur. Vbi eius rei fides est, pridie is puer in ieiunio continendus, et tum loco calido curatio adhibenda; quae hoc modo ordinatur: homo praeualens et peritus in sedili alto considit; supinumque eum et auersum, super genua sua coxis eius conlocatis, conprehendit; reductisque eius cruribus ipsum quoque iubet, manibus ad suos poplites datis, eos quam maxime possit adtrahere, simulque ipse sic eos continet. Quod si robustius corpus eius est, qui curatur, duobus sedilibus iunctis duo ualentes insidunt, quorum et sedilia et interiora crura inter se deligantur, ne diduci possint. Tum is super duorum genua eodem modo collocatur; atque alter, prout consedit, sinistrum crus eius, alter dextrum, simulque ipse poplites suos adtrahit. Siue autem unus, siue duo continent, super umeros eius suis pectoribus incumbunt. Ex quibus euenit, ut inter ilia sinus super pubem sine ullis rugis sit extentus et in angustum conpulsa uesica ex facili calculus capi possit. Praeter haec etiamnum a lateribus duo ualentes obiciantur, qui circumstantes labare uel unum uel duos, qui puerum continent, non sinunt. Medicus deinde, diligenter unguibus circumcisis, unctaque sinistra manu duos eius digitos, indicem et medium, leniter prius unum, deinde alterum in anum eius demittit; dextraeque digitos super imum abdomen leuiter inponit, ne, si utrimque digiti circa calculum uehementer concurrerint, uesicam laedant. Neque uero festinanter in hac re, ut in plerisque, agendum est, sed ita, ut quam maxime id tuto fiat: nam laesa uesica neruorum distentiones cum periculo mortis excitat. Ac primum circa ceruicem quaeritur calculus, ubi repertus minore negotio expellitur. Et ideo dixi ne curandum quidem, nisi cum hoc indiciis suis cognitum est. Si uero aut ibi non fuit aut recessit retro, digiti ad ultimam uesicam dantur, paulatimque dextra quoque manus eius ultra translata subsequitur. Atque ubi repertus calculus, qui necesse est in manus incidat, eo curiosius deducitur, quo minor leuiorque est, ne effugiat. [id est ne saepius agitanda uesica sit.] Ergo ultra calculum dextra semper manus eius se opponit, sinistrae digiti deorsum eum conpellunt, donec ad ceruicem peruenitur: in quam, si oblongus est, sic compellendus est, ut pronus exeat; si planus, sic ut transuersus sit; si quadratus, ut duobus angulis sedeat; si altera parte plenior, sic ut prius ea, qua tenuior sit, euadat. In rotundo nihil interesse ex ipsa figura patet, nisi si leuior altera parte est, ut ea antecedat. Cum iam eo uenit, tum incidi super uesicae ceruicem iuxta anum cutis plaga lunata usque ad ceruicem uesicae debet, cornibus ad coxas spectantibus: paulum deinde infra ea parte, qua resima plaga est, etiamnum sub cute altera transuersa plaga facienda est, qua ceruix aperiatur, donec urinae iter pateat sic, ut plaga paulo maior quam calculus sit. Nam qui metu fistulae, quam illo loco rhyada Graeci uocant, parum patefaciunt, maiore eodem periculo reuoluuntur, quia calculus iter, cum ui promitur, facit, nisi accipit; idque etiam perniciosius est, si figura quoque calculi uel aspritudo aliquid eo contulit. Ex quo et sanguinis profusio et distentio neruorum fieri potest. Quae si quis euasit, multo tamen patentiorem fistulam habiturus est rupta ceruice, quam habuisset incisa. Cum uero ea patefacta est, in conspectum calculus uenit; in cuius colore nullum discrimen est. Ipse si exiguus est, digitis ab altera parte propelli, ab altera protrahi potest. Si maior, iniciendus a superiore ei parte uncus est eius rei causa factus. Is est ad extremum tenuis, in semicirculi speciem retusae latitudinis, ab exteriore parte leuis, qua corpori iungitur, ab interiore asper, qua calculum adtingit isque longior potius esse debet: nam breuis extrahendi uim non habet. Vbi iniectus est, in utrumque latus inclinandus est, ut appareat calculus si teneatur; quia, si adprehensus est, ille simul inclinatur. Idque eo nomine opus est, ne, cum adduci uncus coeperit, calculus intus effugiat, hic in oram uulneris incidat eamque conuulneret: in qua re quod periculum esset, iam supra posui. Vbi satis teneri calculum patet, eodem paene momento triplex motus adhibendus est: in utrumque latus, deinde extra, sic tamen id leniter ut fiat paulumque primo calculus adtrahatur. Quo facto, attollendus uncus extremus est, uti intus magis maneat faciliusque illum producat. Quod si quando a superiore parte calculus parum commode conprehendetur, a latere erit adprehendendus. Haec est simplicissima curatio. Sed uarietas rerum quasdam etiamnum animaduersiones desiderat. Sunt enim quidam non asperi tantummodo sed spinossi quoque calculi, qui per se quidem delapsi in ceruicem sine ullo periculo eximuntur. In uesica uero non tuto uel hi conquiruntur uel adtrahuntur, quoniam ubi illam conuulnerarunt, ex distentione neruorum mortem maturant; multoque magis, si spina aliqua uesicae inhaeret eamque, cum duceretur, duplicauit. Colligitur autem eo, quod difficilius urina redditur, in ceruice calculum esse; eo, quod cruenta destillat, eum esse spinosum; maximeque sub his digitis quoque experiundum est, neque adhibenda manus, nisi id constitit. Ac tum quoque leniter intus digiti obiciendi, ne ualenter promouendo conuolnerent; tum incidendum. Multi hic quoque scalpello usi sunt. Meges quoniam is infirmior est potestque in aliqua prominentia incidere, incisoque super illa corpore qua cauum subest, non secare, sed relinquere quod iterum incidi necesse sit, ferramentum fecit rectum, in summa parte labrosum, in ima semicirculatum acutumque. Id receptum inter duos digitos, indicem ac medium, super pollice inposito, sic deprimebat, ut simul cum carne, si quid ex calculo prominebat, incideret. Quo consequebatur, ut semel quantum satis esset, aperiret. Quocumque autem modo ceruix patefacta est, leniter extrahi quod asperum est debet, nulla propter festinationem ui admota.
- 7.26.3
At calculus harenosus et ante manifestus est, quoniam eo urina quoque redditur harenosa, et in ipsa curatione, quoniam inter subiectos digitos neque aeque renititur et insuper dilabitur. Item molles calculos et ex pluribus minutisque sed inter se parum adstrictis compositos indicat urina trahens quasdam quasi squamulas. Hos omnes leniter permutatis subinde digitorum uicibus sic oportet adducere, ne uesicam laedant neue intus aliquae dissipatae reliquiae maneant, quae postmodo curationi difficultatem faciant. Quicquid autem ex his in conspectum uenit, uel digitis uel unco eximendum est. Ac si plures calculi sunt, singuli protrahi debent, sic tamen ut, si quis exiguus supererit, potius relinquatur. Siquidem in uesica difficulter inuenitur, inuentusque celeriter effugit. Ita longa inquisitione uesica laeditur, excitatque inflammationes mortiferas, adeo ut quidam non secti, cum diu frustraque per digitos uesica esset agitata, decesserint. Quibus accedit etiam, quod exiguus calculus ad plagam urina postea promouetur et excidit. Si quando autem is maior non uidetur nisi rupta ceruice extrahi posse, findendus est: cuius repertor Hammonius ob id lithotomos cognominatus est. Id hoc modo fit: uncus inicitur calculo sic, ut facile eum concussum quoque teneat, ne is retro reuoluatur; tum ferramentum adhibetur crassitudinis modicae, prima parte tenui sed retusa; quod admotum calculo ex altera parte ictu eum findit, magna cura habita, ne aut ad ipsam uesicam ferramentum perueniat, aut calculi fractura ne quid incidat.
- 7.26.4
Hae uero curationes in feminis quoque similes sunt, de quibus tamen parum proprie quaedam dicenda sunt. Siquidem in his, ubi paruolus calculus est, scalpellus superuacuus est, quia is urina in ceruicem compellitur, quae et †in breuior quam in maribus et laxior est. Ergo et per se saepe excidit, et si in primo, quod est angustius, inhaeret, eodem tamen unco sine ulla noxa educitur. At in maioribus calculis necessaria eadem curatio est. Sed uirgini subire digiti qua masculo, mulieri per naturale eius debent. Tum uirgini quidem sub ima sinisteriore ora, mulieri uero inter urinae iter et os pubis incidendum est sic, ut utroque loco plaga ista transuersa sit; neque terreri conuenit, si plus ex muliebri corpore sanguinis profluit.
- 7.26.5
Calculo euolso, si ualens corpus est neque magnopere uexatum, sinere oportet sanguinem fluere, quo minor inflammatio oriatur. Atque ingredi quoque eum paulum non alienum est, ut excidat, si quid intus concreti sanguinis mansit. Quod si per se non destitit, rursus, ne uis omnis intereat, subprimi debet; idque protinus in inbecillioribus ab ipsa curatione faciendum est: siquidem, ut distentione neruorum periclitatur aliquis, dum uesica eius agitatur, sic alter metus excipit, [remotis medicaminibus] ne tantum sanguinis profluat, ut occidat. Quod ne incidat, desidere is debet in acre acetum, cui aliquantum salis sit adiectum; sub quo et sanguis fere conquiescit, et adstringitur uesica, ideoque minus inflammatur. Quod si parum proficit, adglutinanda cucurbitula est et inguinibus et coxis et super pubem. Vbi iam satis uel euocatus est sanguis uel prohibitus, resupinus is collocandus est sic, ut caput humile sit, coxae paulum excitentur; ac super ulcus inponendum est duplex aut triplex linteolum aceto madens. Deinde interpositis duabus horis in solium is aquae calidae resupinus demittendus est sic, ut a genibus ad umbilicum aqua teneat, cetera uestimentis circumdata sint, manibus tantummodo pedibusque nudatis, ut et minus digeratur et ibi diutius maneat: ex quo multus sudor oriri solet. Atque os spongia subinde et faciem detergendum est, finisque eius fomenti est, donec infirmando offendat. Tum multo is oleo perunguendus, inducendusque absus lanae mollis tepido oleo repletus, qui pubem et coxas et inguina et plagam ipsam—contectam †eodem ante sed linteolo—protegat; isque subinde oleo tepido madefaciendus est, ut neque frigus ad uesicam admittat et neruos leniter molliat. Quidam cataplasmatis calfacientibus utuntur; ea plus pondere nocent, quo uesicam urguendo uulnus inritant, quam calore proficiunt. Ergo ne uinculum quidem ullum necessarium est. Proximo die, si spiritus difficilius redditur, si urina non excedit, si locus circa pubem mature intumuit, scire licet in uesica sanguinem concretum remansisse: igitur, demissis eodem modo digitis, leuiter pertractanda uesica est, et discutienda, si qua coierunt; quo fit, ut per uulnus postea procedant. Non alienum est etiam oriculario clystere acetum nitro mixtum per plagam in uesicam conpellere: nam sic quoque discutiuntur, si qua cruenta coierunt; eaque facere etiam primo die conuenit, si timemus, ne quid intus sit, maximeque ubi ambulando id elicere inbecillitas prohibuit. Cetera eadem facienda sunt, ut demittatur in solio, ut eodem modo panniculus, eodem ulceri lana superiniciatur. Sed neque saepe neque tam diu in aqua calida puer habendus quam adulescens est, infirmus quam ualens, leui quam grauiore inflammatione adfectus, is cuius corpus digeritur quam is cuius astrictum est. Inter haec uero, si somnus est et aequalis spiritus et madens lingua et sitis modica et uenter imus sedet, si mediocris est cum febre modica dolor, scire licet recte curationem procedere. Atque in his inflammatio fere quinto uel septimo die finitur; qua leuata solium superuacuum est. Supini tantummodo uulnus aqua calida fouendum est, ut, si quid urinae rodit, eluatur. Inponenda autem medicamenta sunt pus mouentia, et si purgandum ulcus uidebitur, melle inlinendum: id si rodet, rosa temperabitur. Huic curationi aptissimum uidebitur enneapharmacum emplastrum: nam et sebum habet ad pus mouendum et mel ad ulcus repurgandum, medullam etiam maximeque uitulinam; quod in id, ne fistula relinquatur, praecipue proficit. Linamenta uero tum super ulcus non sunt necessaria: super medicamentum ad id continendum recte inponuntur. At ubi ulcus purgatum est, puro linamento ad cicatricem perducendum est. Quibus temporibus tamen, si felix curatio non fuit, uaria pericula oriuntur. Quae praesagire protinus licet: si continua uigilia est, si spiritus difficultas; si lingua arida est, si sitis uehemens; si uenter imus tumet; si uulnus hiat, si transfluens urina id non rodit, * * * similiter ante tertium diem quaedam liuida excedunt; si is aut nihil aut tarde respondet; si uehementes dolores, si post diem quintum magnae febres urguent et fastidium cibi permanet, si cubare in uentrem iucundius est. Nihil tamen peius est distentione neruorum et ante diem nonum uomitu bilis. Sed cum inflammationis sit metus, succurri abstinentia, modicis et tempestiuis cibis, inter haec fomentis, et quibus supra scripsimus, oportet.
- 7.27.1
Proximus cancri metus est. Is cognoscitur, si et per uulnus et per ipsum colem fluit sanies mali odoris, cumque eo quaedam a concreto sanguine non abhorrentia tenuesque carunculae lanulis similes; praeter haec, si orae uulneris aridae sunt, si dolent inguina; si febris non defit, eaque in noctem augetur, si inordinati horrores accedunt. Considerandum autem est, in quam partem cancer is tendat. Si ad colem, indurescit is locus et rubet et tactu dolorem excitat, testiculique intumescunt: si in ipsam uesicam, ani dolor sequitur, coxae durant, non facile crura extendi possunt. At si in alterutrum latus, oculis id expositum est, paresque utrimque easdem notas sed minores habet.—Primum autem ad rem pertinet corpus recte iacere, ut superior pars eadem semper sit * * in quam uitium fertur. Ita si ad colem it, supinus is collocari debet; si ad uesicam, in uentrem; si in latus, in id, quod integrius est. Deinde ubi uentum fuerit ad curationem, homo in aquam demittetur, in qua marrubium decoctum sit aut cupressus aut myrtus; idemque umor * clystere intus agetur; tum superponetur lenticula cum malicorio mixta, quae utraque ex uino decocta sint; uel rubus aut oleae folia eodem modo decocta, aliaue medicamenta, quae ad cohibendos purgandosque cancros proposuimus. Ex quibus si qua erunt arida, per scriptorium calamum inspirabuntur. Vbi stare coeperit cancer, mulso uolnus eluetur, uitabiturque eo tempore ceratum, quod ad recipiendum id malum corpus emollit: potius plumbum elotum cum uino inunguetur, superque idem linteolo inlitum inponetur. Sub quibus perueniri ad sanitatem potest, cum eo tamen quod non ignoremus orto cancro saepe adfici stomachum, cui cum uesica quaedam consortio est; exque eo fieri, ut neque retineatur cibus neque, si quis retentus est, coquatur, neque corpus alatur, ideoque ne uulnus quidem aut purgari aut ali possit; quae necessario mortem maturant. Sed ut his succurri nullo modo potest, sic a primo tamen diu tenenda ratio curationis est; in qua quaedam obseruatio ad cibum quoque potionemque pertinens necessaria est. Nam cibus inter principia non nisi umidus dari debet: ubi ulcus purgatum est, ex media materia: holera et salsamenta semper aliena sunt. Potione opus est modica: nam si parum bibitur, accenditur uulnus, et uigilia urguet et uis corporis minuitur: si plus aequo adsumitur, subinde uesica impletur eoque inritatur. Non nisi aquam autem bibendam esse manifestius est, quam ut subinde dicendum sit. Solet uero sub eiusmodi uictu euenire, ut aluos non reddatur. Haec aqua ducenda est, in qua uel faenum Graecum uel malua decocta sit. Idem umor rosa mixtus in ipsum uulnus oriculario clystere agendus est, ubi id rodit urina neque purgari patitur. Fere uero primo per uulnus exit haec; deinde eo sanescente diuiditur, et pars per colem descendere incipit, donec ex toto plaga claudatur; quod interdum tertio mense, interdum non ante sextum, nonnumquam exacto quoque anno fit. Neque desperari debet solida glutinatio uulneris, nisi ubi aut uehementer rupta ceruix est, aut ex cancro multae magnaeque carunculae simulque neruosa aliqua exciderunt. Sed ut uel nulla ibi fistula uel exigua admodum relinquatur, summa cura prouidendum est. Ergo cum iam ad cicatricem uulnus intendit, extentis iacere feminibus et cruribus oportet, nisi tamen molles harenosiue calculi fuerunt: sub his enim tardius uesica purgatur; ideoque diutius plagam patere necessarium est et tum demum, ubi iam nihil tale extra fertur, ad cicatricem perduci. Quod si antequam uesica purgata est, orae se glutinarunt, dolorque et inflammatio redierunt, uulnus digitis uel auerso specillo diducendum est, ut torquentibus detur exitus; iisque effusis cum diutius pura urina descendat, tum demum quae cicatricem inducant ponenda sunt; extendendique, ut supra posui, pedes quam maxime iuncti. Quod si fistulae metus ex is causis, quas proposui, subesse uidebitur, quo facilius cludatur ea uel certe coangustetur, in anum quoque danda plumbea fistula est; extentisque cruribus femina talique inter se deligandi sunt, donec, qualis futura est, cicatrix sit.
- 7.28.1
Et hoc quidem commune esse et maribus et feminis potest: proprie uero quaedam ad feminas pertinent, ut in primis quod earum naturalia nonnumquam inter se glutinatis oris concubitum non admittunt. Idque interdum euenit protinus in utero matris; interdum exulceratione in his partibus facta, et per malam curationem hic oris sanescendo iunctis. Si ex utero est, membrana ori uoluae opposita est; si ex ulcere, caro idem repleuit.—Oportet autem membranam duabus lineis inter se transuersis incidere ad similitudinem litterae X, magna cura habita, ne urinae iter uioletur, deinde undique eam membranam excidere. At si caro increuit, necessarium est recta linea patefacere; tum ab ora uel uolsella uel hamo adprensa tamquam habenulam excidere, et intus implicitum in longitudinem linamentum (lemniscum Graeci uocant) in aceto tinctum demittere, supraque sucidam lanam aceto madentem deligare; tertio die soluere ulcus et sicut alia ulcera curare; cumque iam ad sanitatem tendet, plumbeam fistulam medicamento cicatricem inducente inlinere eamque intus dare, supraque idem medicamentum inicere, donec ad cicatricem plaga perueniat.
- 7.29.1
Vbi concepit autem aliqua, si iam prope maturus partus intus emortus est neque excidere per se potest, adhibenda curatio est, quae numerari inter difficillima potest: nam et summam prudentiam moderationemque desiderat, et maximum periculum adfert. Sed ante omnia uuluae natura mirabilis cum in multis aliis tum in hac re quoque facile cognoscitur.—Oportet autem ante omnia resupinam mulierem transuerso lecto sic collocare, ut feminibus eius ipsius ilia conprimantur; quo fit, ut et imus uenter in conspectu medici sit et infans ad os uoluae conpellatur. Quae emortuo partu id conprimit, ex interuallo uero paulum dehiscere †ut. Hac occasione usus medicus unctae manus indicem digitum primum debet inserere atque ibi continere, donec iterum ad os aperiatur, rursusque alterum digitum demittere debebit, et per easdem occasiones alios, donec tota esse intus manus possit. Ad cuius rei facultatem multum confert et magnitudo uoluae et uis neruorum eius et corporis totius habitus et mentis etiam robur, cum praesertim intus nonnumquam etiam duae manus dari debeant. Pertinet etiam ad rem quam caldissimum esse imum uentrem et extrema corporis, nequedum inflammationem coepisse, sed recenti re protinus adhiberi medicinam. Nam si corpus iam intumuit, neque demitti manus neque educi infans nisi aegerrime potest sequiturque saepe cum uomitu, cum tremore mortifera neruorum distentio. Verum intus emortuo corpori manus iniecta protinus habitum eius sentit. Nam aut in caput aut in pedes conuersum est, aut transuersum iacet; fere tamen sic, ut uel manus eius uel pes in propinquo sit. Medici uero propositum est, ut eum manu derigat uel in caput uel etiam in pedes, si forte aliter conpositus est: ac si nihil aliud est, manus uel pes adprehensus corpus rectius reddit: nam manus in caput, pes in pedes eum conuertet. Tum si caput proximum est, demitti debet uncus undique leuis, acuminis breuis, qui uel oculo uel auri uel ori, interdum etiam fronti recte inicitur; deinde adtractus infantem educit. Neque tamen quolibet is tempore extrahi debet: nam si conpresso uoluae ore id temptatum est, non emittente eo infans abrumpitur, et unci acumen in ipsum os uoluae delabitur; sequiturque neruorum distentio et ingens periculum mortis. Igitur conpressa uolua conquiescere, hiante leniter trahere oportet, et per has occasiones paulatim eum educere. Trahere autem dextra manus uncum, sinistra intus posita infantem ipsum, simulque eum derigere debet. Solet etiam euenire, ut is infans umore distendatur, exque eo profluat foedi odoris sanies. Quod si tale est, indice digito corpus illud forandum est, ut effuso umore extenuetur; tum id leniter per ipsas manus recipiendum est. Nam uncus iniectus facile hebeti corpusculo labitur; in quo quid periculi sit, supra positum est. In pedes quoque conuersus infans non difficulter extrahitur; quibus adprehensis per ipsas manus commode educitur. Si uero transuersus est neque derigi potuit, uncus alae iniciendus, paulumque adtrahendus est; sub quo fere ceruix replicatur, retroque caput ad relicum corpus spectat. Remedio est ceruix praecisa, ut separatim utraque pars auferatur. Id unco fit, qui prioris similis in interiorem tantum partem per totam aciem exacuitur. Tum id agendum est, ut ante caput, deinde reliqua pars auferatur, quia fere maiore parte extracta caput in uacuam uoluam prolabitur, extrahique sine summo periculo non potest. Si tamen id incidit, super uentrem mulieris duplici panniculo iniecto, ualens homo non inperitus a sinistro latere eius debet adsistere et super imum uentrem eius duas manus inponere alteraque alteram premere; quo fit, ut illud caput ad os uoluae conpellatur; idque eadem ratione, quae supra posita est, unco extrahere * . At si pes alter iuxta repertus est, alter retro cum corpore est, quicquid protractum, paulatim abscidendum est: et si clunes os uuluae urguere coeperunt, iterum retro repellendae sunt, conquisitusque pes eius adducendus. Aliaeque etiamnum difficultates faciunt, ut, qui solidus non exit, concisus eximi debeat. Quotiens autem infans protractus est, tradendus ministro est, ut is eum supinis manibus sustineat; medicus deinde sinistra manu leniter trahere umbilicum debet ita ne abrumpat; dextra eum sequi usque ad eas, quas secundas uocant (quod uelamentum infantis intus fuit), isque ultimis adprehensis uenulas membranulasque omnes eadem ratione manu deducere a uolua, totumque illud extrahere et si quid intus praeterea concreti sanguinis remanet. Tum conpressis in unum feminibus, illa conclaui collocanda est modicum calorem sine ullo perflatu habente. Super imum uentrem eius inponenda lana sucida in aceto et rosa tincta. Reliqua curatio talis esse debet, qualis in inflammationibus et in is uulneribus, quae in neruosis locis sunt, adhibetur.
- 7.30.1
Ani quoque uitia, ubi medicamentis non uincuntur, manus auxilium desiderant. Ergo si qua scissa in eo uetustate induruerunt iamque callum habent, commodissimum est ducere aluum; tum spongiam calidam admouere, ut relaxentur illa et foras prodeant. Vbi in conspectu sunt, scalpello singula excidere et ulcera renouare; deinde inponere linamentum molle, et supra linteolum inlitum melle; locumque eum molli lana inplere et ita uincire; altero die deincepsque ceteris lenibus medicamentis uti, quae ad recentia eadem uitia necessaria esse alias proposui; et utique per primos dies sorbitionibus eum sustinere; paulatim deinde cibis adicere aliquid, generis tamen eius, quoius eodem loco praeceptum est. Si quando autem ex inflammatione puris quid in his oritur, ubi primum apparuit, incidendum est, ne anus ipse suppuret. Neque tamen ante properandum est: nam si crudum incisum est, inflammationis multum accedit, et puris aliquanto amplius concitatur. In his quoque uulneribus lenibus cibis isdemque medicamentis opus est.
- 7.30.2
At tubercula, quae condylomata appellantur, ubi induruerunt, hac ratione curantur. Aluos ante omnia ducitur; tum uulsella tuberculum adprehensum iuxta radices praeciditur. Quod ubi factum est, eadem sequntur, quae supra post curationem adhibenda proposui: tantummodo, si quid increscit, squama aeris coercendum est.
- 7.30.3
Ora etiam uenarum fundentia sanguinem sic tolluntur. Vbi sanguis cui fluit, fames indicitur, aluus acrius ducitur, quo magis ora promoueantur; eoque fit, ut omnia uenarum quasi capitula conspicua sint. Tum si capitulum exiguum est basimque tenuem habet, adstringendum lino paulum supra est, quam ubi cum ano committitur. Inponenda * * aqua calida spongia est, donec id liueat; deinde aut ungue aut scalpello supra nodum id exulcerandum est. Quod nisi factum est, magni dolores subsequuntur, interdum etiam urinae difficultas. Si id maius est et basis latior, hamulo uno aut altero excipiendum est paulumque supra basim incidendum; neque relinquendum quicquam ex eo capitulo neque quicquam ex ano demendum est. Quod consequitur is, qui neque nimium neque parum hamos ducit. Qua incisum est, acus debet inmitti infraque eam lino id capitulum alligari. Si duo triaue sunt, imum quodque primum curandum est; si plura, non omnia simul, ne tempore eodem undique tenerae cicatrices sint. Si sanguis profluit, excipiendum est spongia; deinde linamentum inponendum; unguenda femina et inguina et quicquid iuxta ulcus est; ceratumque superdandum et farina hordiacia calida, inplendusque is locus est * * sic deligandus est. Postero die is desidere in aquam caldam debet eodemque cataplasmate foueri. Ac bis die, et ante curationem et post eam, ceruices ac femina liquido cerato perunguenda sunt; tepidoque is loco continendus. Interpositis quinque aut sex diebus oriculario specillo linamenta educenda. Si capitula simul non exciderunt, digito promouenda; tum lenibus medicamentis isdem, quae alias posui, ulcera ad sanitatem perducenda. Finito uitio, quemadmodum agendum esset, iam alias superius exposui.
- 7.31.1
Ab his ad crura proximus transitus est, in quibus orti uarices non difficili ratione tolluntur. Huc autem et earum uenularum, quae in capite nocent, et eorum uaricum, qui in uentre sunt, curationem distuli, quoniam ubique eadem est.—Igitur uena omnis, quae noxia est, aut adusta tabescit aut manu eximitur. Si recta est, si quamuis transuersa tamen simplex, si modica est, ea melius aduritur. Si curua est et uelut in orbes quosdam inplicatur pluresque inter se inuoluuntur, utilius eximere est. Adurendi ratio haec est: cutis superinciditur; tum patefacta uena tenui et retuso ferramento candente modice premitur, uitaturque, ne plagae ipsius orae adurantur, quas reducere hamulis facile est. Id interpositis fere quaternis digitis per totum uaricem fit; et tum superinponitur medicamentum, quo adusta sanantur. At exciditur hoc modo: cute eadem ratione super uenam incisa, hamulo orae excipiuntur; scalpelloque undique corpore uena deducitur; caueturque, ne inter haec ne ipsa laedatur; eique retusus hamulus subicitur; interpositoque eodem fere spatio, quod supra positum est, in eadem uena idem fit; quae quo tendat, facile hamulo extento cognoscitur. Vbi iam idem, quacumque uarices sunt, factum est, uno loco adducta per hamulum uena praeciditur, deinde qua proximus hamus est, adtrahitur euellitur ibique rursus absciditur. Ac sic undique uaricibus crure liberato plagarum orae committuntur et super emplastrum glutinans inicitur.
- 7.32.1
At si digiti uel in utero protinus, uel propter communem exulcerationem postea cohaeserunt, scalpello diducuntur; dein separatim uterque non pingui emplastro circumdatur atque ita per se uterque sanescit. Si uero fuit ulcus in digito posteaque male inducta cicatrix curuum eum reddidit, primum malagma temptandum est; deinde, si id nihil prodest (quod et in ueteri cicatrice et ubi nerui laessi sunt euenire consueuit) uidere oportet, neruine id uitium an cutis sit. Si nerui est, attingi non debet: neque enim sanabile est: si cutis, tota cicatrix excidenda, quae fere callosa extendi digitum minus patiebatur; tum rectus sic ad nouam cicatricem perducendus est.
- 7.33.1
Gangrenam inter ungues alasque aut inguina nasci, et si quando medicamenta uincantur, membrum praecidi oportere alio loco mihi dictum est. Sed id quoque cum periculo summo fit: nam saepe in ipso opere uel profusione sanguinis uel animae defectione moriuntur. Verum hic quoque nihil interest, an satis tutum praesidium sit, quod unicum est. Igitur inter sanam uitiatamque partem incidenda scalpello caro usque ad os est sic, ut neque contra ipsum articulum id fiat, et potius ex sana parte aliquid excidatur quam ex aegra relinquatur. Vbi ad os uentum est, reducenda ab eo sana caro et circa os subsecanda est, ut ea quoque parte aliquid os nudetur; deinde id serrula praecidendum est quam proxime sanae carni etiam inhaerenti; ac tum frons ossis, quem serrula exasperauit, leuandus est, supraque inducenda cutis, quae sub eiusmodi curatione laxanda est, ut quam maxime undique os contegat. Quo cutis inducta non fuerit, id linamentis erit contegendum, et super id spongia ex aceto deliganda. Cetera postea sic facienda, ut in uulneribus, in quibus pus moueri debet, praeceptum est.
- 8.1.1
Superest ea pars, quae ad OSSA pertinet; quae quo facilius accipi possit, prius positus figurasque eorum indicabo.
- 8.1.2
Igitur caluaria incipit, ex interiore parte concaua, extrinsecus gibba, utrimque leuis, et qua cerebri membranam contegit et qua cute capillum gignente contegitur; eaque simplex ab occipitio et temporibus, duplex usque in uerticem a fronte. Ossaque eius ab exterioribus partibus dura, ab interioribus, quibus inter se conectuntur, molliora sunt; interque ea uenae discurrunt, quas his alimentum subministrare credibile est. Rara autem caluaria solida sine suturis est; locis tamen aestuosis facilius inuenitur; et id caput firmissimum atque a dolore tutissimum est. Ex ceteris, quo suturae pauciores sunt, eo capitis ualetudo commodior est: neque enim certus earum numerus est, sicut ne locus quidem. Fere tamen duae insuper aures tempora a superiore capitis parte discernunt; tertia ad aures per uerticem tendens occipitium a summo capite diducit. Quarta ab eodem uertice per medium caput ad frontem procedit; eaque modo sub imo capillo desinit, modo frontem ipsam secans inter supercilia finit * * * Ex his ceterae quidem suturae in unguem committuntur: eae uero, quae super aures trauersae sunt, totis oris paulatim extenuantur atque ita inferiora ossa superioribus leniter insidunt. Crassissimum uero in capite os post aurem est, qua capillus, ut uerisimile est, ob id ipsum non gignitur. Sub is quoque musculis, qui tempora conectunt, os medium in exteriorem partem inclinatum positum est. At facies suturam habet maximam, quae a tempore incipiens per medios oculos naresque transuersa peruenit ad alterum tempus. A qua breues duae sub interioribus angulis deorsum spectant; et malae quoque in summa parte singulas transuersas suturas habent. A mediisque naribus aut superiorum dentium gingiuis per medium palatum una procedit, aliaque transuersa idem palatum secat. Et suturae quidem in plurimis hae sunt.
- 8.1.3
Foramina autem intra caput maxima oculorum sunt, deinde narium, tum quae in auribus habemus. Ex his quae oculorum sunt, recta simplicia ad cerebrum tendunt. Narium duo foramina osse medio discernuntur: siquidem hae primum a superciliis angulisque oculorum osse inchoantur ad tertiam fere partem; deinde in cartilaginem uersae, quo propius ori descendunt, eo magis caruncula quoque molliuntur. Sed ea foramina, quae a summis ad imas nares simplicia sunt, ibi rursum in bina itinera diuiduntur; aliaque ex his ad fauces peruia spiritum et reddunt et accipiunt, alia ad cerebrum tendentia ultima parte in multa et tenuia foramina dissipantur, per quae sensus odoris nobis datur. In aure quoque primum rectum et simplex iter; procedendo flexuosum fit. Quod ipsum iuxta cerebrum in multa et tenuia foramina diducitur, per quae facultas audiendi est. Iuxtaque ea duo paruuli quasi sinus sunt; superque eos finitur os, quod transuersum a genis tendens ab inferioribus ossibus sustinetur: iugale appellari potest, ab eadem similitudine, a qua id Graeci zygodes appellant. Maxilla uero est molle os; eaque una est, cuius eadem et media et ima pars mentum est, a quo utrimque procedit ad tempora; solaque ea mouetur: nam malae cum toto osse, quod superiores dentes exigit, immobiles sunt. Verum ipsius maxillae partes extremae quasi bicornes sunt. Alter processus infra latior uertice ipso tenuatur, longiusque procedens sub osse iugali subit, et super id temporum musculis inligatur. Alter breuior et rotundior et in eo sinu, qui iuxta foramina auris est, cardinis modo †fit; ibique huc et illuc se inclinans maxillae facultatem motus praestat.
- 8.1.4
Duriores osse dentes sunt, quorum pars maxillae, pars superiori ossi malarum haeret. Ex his quaterni primi, quia secant, tomis a Graecis nominantur; hi deinde quattuor caninis dentibus ex omni parte cinguntur; ultra quos utrimque fere maxillares quaterni sunt, praeterquam in is * * Sunt, quibus IV ultimi, qui sero gigni solent, non increuerunt. Ex his priores singulis radicibus, maxillares utique binis, quidam etiam ternis quaternisue nituntur; fereque longior radix breuiorem dentem edit; rectique dentis recta etiam radix, curui flexa est. Exque eadem radice in pueris nouus dens subit, qui multo saepius priorem expellit, interdum tamen supra infraue eum se ostendit.
- 8.1.5
Caput autem spina excipit. Ea constat ex uertebris quattuor et uiginti: septem in ceruice sunt, duodecim ad costas, reliquae quinque sunt proximae costis. Eae teretes breuesque; ab utroque latere processus duos exigunt; mediae perforatae, qua spinae medulla cerebro commissa descendit, circa quoque per duos processus tenuibus cauis peruiae, per quae membrana cerebri similes membranulae deducuntur; omnesque uertebrae exceptis tribus summis a superiore parte in ipsis processibus paulum desidentis sinus habent; ab inferiore alios deorsum uersus processus exigunt. Summa igitur protinus caput sustinet, per duos sinus receptis exiguis eius processibus; quo fit, ut caput susum deorsum uersum * Tuberi exasperatur secunda, superiori parte * inferiore. Quod ad circuitum pertinet, pars summa angustiore orbe finitur; ita superior ei summae circumdata in latera quoque caput moueri sinit. Tertia eodem modo secundam excipit; ex quo facilis ceruici mobilitas est. Ac ne sustineri quidem caput posset, nisi utrimque recti ualentesque nerui collum continerent, quos ΤΕΝΟΝΤΑΣ Graeci appellant; siquidem horum inter omnes flexus alter semper intentus ultra prolabi superiora non patitur. Iamque uertebra tertia tubercula, quae inferiori inserantur, exigit: ceterae processibus deorsum spectantibus in inferiores insinuantur, ac per sinus, quos utrimque habent, superiores accipiunt, multisque neruis et multa cartilagine continentur. Ac sic, uno flexu modico in promptum dato, ceteris negatis, homo et rectus insistit, et aliquid ad necessaria opera curuatur.
- 8.1.6
Infra ceruicem uero summa costa contra umerum sita est; inde VI inferiores usque ad imum pectus perueniunt; eaeque primis partibus rotundae et leniter quasi capitulatae uertebrarum transuerseis processibus et ipsis quoque paulum sinuatis inhaerent; inde latescunt et in exteriorem partem recuruatae paulatim in cartilaginem degenerant; eaque parte rursus in interiora leniter flexae committuntur cum osse pectoris. Quod ualens et durum a faucibus incipit, ab utroque latere lunatum et a praecordiis iam ipsum quoque cartilagine mollitum terminatur; sub costis uero prioribus, quinque, quas ΝΟΘΑΣ Graeci nominant, breues tenuioresque atque ipsae quoque paulatim in cartilaginem uersae extremis abdominis partibus inhaerescunt; imaque ex his maiore iam parte nihil nisi cartilago est. Rursus a ceruice duo lata ossa utrimque ad scapulas tendunt: nostri scutula operta, omoplatas Graeci nominant. Ea summis uerticibus sinuata, ab his triangula, paulatimque latescentia ad spinam tendunt; et quo latiora quaque parte sunt, hoc hebetiora. Atque ipsa quoque in imo cartilaginosa posteriore parte uelut innatant, quoniam nisi †uel in summo nulli ossi inhaerescunt, ibi uero ualidis musculis neruisque constricta sunt. At a summa costa paulo interius quam ubi ea media est os excrescit, ibi quidem tenue, procedens uero, quo propius lato scapularum ossi fit, eo plenius latiusque et paulum in exteriora curuatum; quod altera uerticis parte modice intumescens sustinet iugulum. Id autem ipsum recuruum ac neque inter * * * durissima ossa numerandum, altero capite in eo, quod posui, altero in exiguo sinu pectoralis ossis insidit, paulumque motu bracchi mouetur, et cum lato osse scapularum infra caput eius neruis et cartilagine conectitur.
- 8.1.7
Hinc umerus incipit, extremis utrimque capitibus tumidus, mollis, sine medulla, cartilaginosus: medius teres, durus, medullosus; leniter gibbus et in priorem et in exteriorem partem. Prior autem pars est, quae a pectore est, posterior, quae a scapulis; interior, quae ad latus tendit, exterior, quae ab eo recedit; quod ad omnes articulos pertinere in ulterioribus patebit. Superius autem umeri caput rotundius quam cetera ossa, de quibus adhuc dixi, paruo excessu uertici lati scapularum ossis inseritur, ac maiore parte extra situm neruis deligatur.
- 8.1.8
At inferius duos processus habet, inter quos quod medium est magis etiam extremis partibus sinuatur. Quae res sedem brachio praestat, quod constat ex ossibus duobus. Radius, quam cercida Graeci appellant, superior breuiorque, et primo tenuior, rotundo et leniter cauo capite exiguum umeri tuberculum recipit, atque ibi neruis et cartilagine continetur. Cubitus inferior longiorque et primo plenior, in summo capite duobus quasi uerticibus extantibus in sinum umeri, quem inter duos processus eius esse proposui, se inserit. Primo uero duo brachii ossa uincta paulatim dirimuntur, rursusque ad manum coeunt modo crassitudinum mutato, siquidem ibi radius plenior, cubitus admodum tenuis est. Dein radius in caput cartilaginosum consurgens in uertice eius sinuatur. Cubitus rotundus in extremo parte altera paulum procedit. Ac ne saepius dicendum sit, illud ignorari non oportet, plurima ossa in cartilaginem desinere, nullum articulum non sic finiri: neque enim aut moueri posset, nisi leui inniteretur, aut cum carne neruisque coniungi, nisi ea media quaedam materia committeret.
- 8.1.9
In manu uero prima palmae pars ex multis minutisque ossibus constat, quorum numerus incertus est, sed oblonga omnia et triangula, structura quadam inter se conectuntur, cum inuicem superior alterius angulus, alterius planities sit; eoque fit ex his unius ossis paulum in interiora concaui species. Verum ex manu duo exigui processus in sinus radi coiciuntur; tum ex altera parte recta quinque ossa ad digitos tendentia palmam explent; a quibus ipsi digiti oriuntur, qui ex ossibus ternis constant; omniumque eadem ratio est. Interius os in uertice sinuatur, recipitque exterioris exiguum tuberculum, neruique ea continent; a quibus orti ungues indurescunt, ideoque non ossi sed carni magis radicibus suis inhaerent.
- 8.1.10
Ac superiores quidem partes sic ordinatae sunt. Ima uero spina in coxarum osse desidit, quod transuersum longeque ualentissimum uoluam, uesicam, rectum intestinum tuetur; idque ab exteriore parte gibbum, ad spinam resupinatum, a lateribus id est ipsis coxis sinus rotundos habet; a quibus oritur os, quod pectinem uocant, idque super intestina sub pube transuersum uentrem firmat; rectius in uiris, recuruatum magis in exteriora in feminis, ne partum prohibeat.
- 8.1.11
Inde femina ordiuntur, quorum capita rotundiora etiam quam umerorum sunt, cum illa ex ceteris rotundissima sint: infra uero duos processus a priore et a posteriore parte habent; dein dura et medullossa et ab exteriore parte gibba, rursus inferioribus quoque capitibus intumescunt. Superiora in sinus coxae, sicut umeri in ea ossa, quae scapularum sunt, coiciuntur; tum infra introrsum leniter intendunt, quo aequalius superiora membra sustineant. At inferiora capita media sinuantur; quo facilius excipi cruribus possint. Quae commissura osse paruo, molli, cartilaginoso tegitur: patellam uocant. Haec super innatans, neque ulli ossi inhaerens, sed carne et neruis deligata, pauloque magis ad femoris os tendens inter omnes crurum flexus iuncturam tuetur.
- 8.1.12
Ipsum autem crus est ex ossibus duobus: etenim per omnia femur umero, crus uero brachio simile est, adeo ut habitus quoque et decor alterius ex altero cognoscatur: quod ab ossibus incipiens etiam in carne respondet. Verum alterum os ab exteriore parte id est supra positum est, quod ipsum quoque sura nominatur. Id breuius supraque tenuius ad ipsos talos intumescit. Alterum a priore parte positum, cui tibiae nomen est, longius et in superiore parte plenius, solum cum femoris inferiore capite committitur, sicut cum umero cubitus. Atque ea quoque ossa, infra supraque coniuncta, media ut in bracchio dehiscunt. Excipitur autem crus infra osse transuerso talorum; idque ipsum super os calcis situm est, quod quadam parte sinuatur, quadam excessus habet, et procedentia ex talo recipit et in sinum eius inseritur. Idque sine medulla durum magisque in posteriorem partem proiectum teretem ibi figuram repraesentat. Cetera pedis ossa ad eorum, quae in manu sunt, similitudinem structa sunt: planta palmae, digiti digitis, ungues unguibus respondent.
- 8.2.1
Omne autem os, ubi iniuria accessit, aut uitiatur aut finditur aut frangitur aut foratur aut conliditur aut loco mouetur.
- 8.2.2
Id quod VITIATVM est, primo fere pingue fit, deinde uel nigrum uel cariosum; quae supernatis grauibus ulceribus aut fistulis, hisque uel longa uetustate uel etiam cancro occupatis, eueniunt.—Oportet autem ante omnia os nudare ulcere exciso, et, si latius est eius uitium quam ulcus fuit, carnem subsecare, donec undique os integrum pateat; tum id, quod pingue est, semel iterumue satis est admoto ferramento adurere, ut ex eo squama secedat; aut radere, donec iam aliquid cruoris ostendatur, quae integri ossis nota est: nam necessum est aridum sit id, quod uitiatum est. Idem in cartilagine quoque laesa faciendum est: siquidem ea quoque scalpello radenda est, donec integrum id sit, quod relinquatur; deinde siue os siue cartilago rasa est, nitro bene trito respergendum est: neque alia facienda sunt, ubi caries nigritiesue in summo osse est: siquidem id uel paulo diutius eodem ferramento adurendum, uel radendum est. Qui radit haec, audacter inprimere ferramentum debet, ut et agat aliquid et maturius desinat. Finis est, cum uel ad album os uel ad solidum uentum est. Albo finiri ex nigritie uitium, soliditate quadam ex carie manifestum est; accedere etiam cruoris aliquid integro supra dictum est.
- 8.2.3
Si quando autem an altius descenderit utrumlibet, dubium est, in carie quidem expedita cognitio est. Specillum tenue in foramina demittitur, quod magis minusue intrando uel in summo cariem esse uel altius descendisse testatur. Nigrities colligi quidem potest etiam ex dolore et ex febre; quae ubi mediocria sunt, illa alte descendisse non potest. Manifestior tamen adacta terebra fit: nam finis uitii est, ubi scobis nigra esse desit.
- 8.2.4
Igitur si caries alte descendit, per terebram os pungendum crebris foraminibus est, quae altitudine uitium aequent; tum in ea foramina demittenda candentia ferramenta sunt, donec id siccum os ex toto fiat. Simul enim post haec et soluetur ab inferiore osse, quodcumque uitiatum est, et is sinus carne replebitur, et umor aut nullus postea feretur aut mediocris.
- 8.2.5
Sin autem nigrities est aut si caries ad alteram quoque partem ossis transit, oportet excidi; atque idem in †carie quoque ad alteram partem ossis penetrante fieri potest. Sed quod totum uitiatum est, totum eximendum est: si inferior pars integra est, eatenus, quod corruptum est, excidi debet. Item, siue capitis siue pectoris os siue costa cariosa est, inutilis ustio est, et excidendi necessitas est. Neque audiendi sunt qui osse nudato diem tertium expectant, ut tum excidant: ante inflammationem enim tutius omnia tractantur. Itaque, quantum fieri potest, eodem momento et cutis incidenda est, et os detegendum et omni uitio liberandum est. Longeque perniciossissimum est, quod in osse pectoris est, quia uix, etiam si recte cessit curatio, ueram sanitatem reddit.
- 8.3.1
Exciditur uero os duobus modis: si paruulum est, quod laesum est, modiolo, quam ΧΟΙΝΕΙΚΙΔΑ Graeci uocant; si spatiosius, terebris. Vtriusque rationem proponam. Modiolus ferramentum concauum, teres est, imis oris serratum, per quod medium clauus ipse quoque interiore orbe cinctus demittitur. Terebrarum autem duo genera sunt: alterum simile ei, quo fabri utuntur, alterum capituli longioris; quod ab acuto mucrone incipit, dein subito latius fit, atque iterum ab alio principio paulo minus quam aequaliter sursum procedit. Si uitium in angusto est, quod conprehendere modiolus possit, ille potius aptatur; et, si caries subest, medius clauus in foramen demittitur; si nigrities, angulo scalpri sinus exiguus fit, qui clauom recipiat, ut eo insistente circumactus modiolus delabi non possit; deinde is habena quasi terebra conuertitur. Estque quidam premendi modus, ut et foretur et circumagatur; quia si leuiter inprimitur, parum proficit; si grauiter, non mouetur. Neque alienum est instillare paulum rosae uel lactis, quo magis lubrico circumagatur; quod ipsum tamen, si copiosius est, aciem ferramenti hebetat. Vbi iam iter modiolo pressum est, medius clauus educitur, et ille per se agitur; dein cum sanitas inferioris partis scobe cognita est, modiolus remouetur. At si latius uitium est quam ut illo conprehendatur, terebra res agenda est. Ea foramen fit in ipso fine uitiosi ossis atque integri; deinde alterum non ita longe, tertiumque; donec totus is locus, qui excidendus est, his cauis cinctus sit; atque ibi quoque quatenus terebra agenda sit, scobis significat. Tum excissorius scalper ab altero foramine ad alterum malleolo adactus id, quod inter utrumque medium est, excidit; ac sic ambitus similis ei fit, qui in angustiorem orbem modiolo inprimitur. Vtro modo uero id circumductum est, idem excissorius scalper in osse corrupto planissumam quamque testam †laesit, donec integrum os relinquatur. Vix umquam nigrities, interdum caries per totum os perrumpit, maximeque ubi uitiata caluaria est. Id quoque signi specillo significatur, quod depressum in id foramen, quod infra solidam sedem habet, et ob id renitens aliquid inuenit, et madens exit. Si peruium inuenit, altius descendens inter os et membranam nihil oppositum inuenit, educiturque siccum: non quo non subsit aliqua uitiosa sanies, sed quoniam ibi ut in latiore sede diffusa sit. Siue autem nigrities, quam terebra detexit, siue caries, quam specillum ostendit, os transit, modioli quidem usus fere superuacuus est, quia latius pateat necesse est, quod tam alte processit. Terebra uero ea, quam secundo loco posui, utendum; eaque ne nimis incalescat, subinde in aquam frigidam demittenda est. Sed tum maiore cura agendum est, cum iam aut simplex os dimidium perforatum est, aut in duplici superius: illud spatium ipsum, hoc sanguis significat. Ergo tum lentius ducenda habena suspendendaque manus sinistra est et saepius attollenda, et foraminis altitudo consideranda, ut, quandoque qui perrumpatur, sentiamus, neque periclitemur, ne mucrone cerebri membrana laedatur; ex quo graues inflammationes cum periculo mortis oriuntur. Factis foraminibus, eodem modo media saepta, sed multo circumspectius, excidenda sunt, ne forte angulus scalpri eandem membranam uiolet; donec fiat aditus, per quem membranae custos inmittatur: meningophylaca Graeci uocant. Lammina aenea est, prima paulum resima, ab exteriore parte leuis; quae demissa sic, ut exterior pars eius cerebro propior sit, subinde ei subicitur quod scalpro discutiendum est; ac, si excipit eius angulum, ultra transire non patitur; eoque et audacius et tutius scalprum malleolo medicus subinde ferit, donec undique excisum os eadem lammina leuatur, tollique sine ulla noxa cerebri potest. Vbi totum os eiectum est, circumradendae leuandaeque orae sunt, et, si quid scobis membranae insedit, colligendum. Vbi superiore parte sublata relicta inferior est, non orae tantum sed os quoque totum leuandum est, ut sine noxa postea cutis increscat, quae aspero osse nascens protinus non sanitatem, sed nouos dolores mouet. Patefacto cerebro qua ratione agendum sit, dicam, cum ad fracta ossa uenero. Si bassis aliqua seruata est, superinponenda sunt medicamenta non pinguia, quae recentibus uulneribus accommodantur; supraque inponenda lana sucida oleo atque aceto madens. Vbi tempus processit, ab ipso osse caro increscit, eaque factum manu sinum complet. Si quod etiam os adustum est, a parte sana recedit, subitque inter integram atque emortuam partem caruncula, quae quod apscessit expellat; eaque fere, quia testa tenuis et angusta est, squama id est lepis a Graecis nominatur.
- 8.3.2
Potest etiam euenire, ut ex ictu neque findatur os neque perfringatur, sed summum tamen collidatur exaspereturque; quod ubi incidit, radi et leuari satis est. Haec quamuis maxime fiunt in capite, tamen ceteris quoque ossibus communia sunt, ut ubicumque idem incidit, eodem remedio sit utendum. At quae FRACTA, fissa, forata, collisa sunt, quasdam proprias in singulis generibus, quasdam communes in pluribus curationes requirunt; de quibus protinus dicam, initio ab eadem caluaria accepto.
- 8.4.1
Igitur ubi ea percussa, protinus requirendum est, num bilem homo is uomuerit, num oculi eius occaecati sint, num obmutuerit, num per nares auresue sanguis ei fluxerit, num conciderit, num sine sensu quasi dormiens iacuerit: haec enim non nisi osse fracto eueniunt; atque ubi inciderunt, scire licet necessariam sed difficilem curationem esse. Si uero etiam torpor accessit, si mens non constat, si neruorum uel resolutio uel distentio secuta est, uerisimile est etiam cerebri membranam esse uiolatam; eoque in angusto magis spes est. At si nihil horum secutum est, potest etiam dubitari, an os fractum sit; et protinus considerandum est, lapide an ligno an ferro an alio telo percussus sit, et hoc ipso leui an aspero, mediocri an uastiore, uehementer an leuiter, quia quo mitior ictus fuit, eo facilius os ei restitisse credibile est. Sed nihil tamen melius est quam certiore id nota explorare. Ergo qua plaga est, demitti specillum oportet, neque nimis tenue neque acutum, ne, cum in quosdam naturales sinus inciderit, opinionem fracti ossis frustra faciat; neque nimis plenum, ne paruolae rimulae fallant. Vbi specillum ad os uenit, si nihil nisi leue et lubricum occurrit, integrum id uideri potest; si quid asperi est utique qua suturae non sunt, fractum os esse testatur. A suturis se deceptum esse Hippocrates memoriae prodidit, more scilicet magnorum uirorum et fiduciam magnarum rerum habentium. Nam leuia ingenia, quia nihil habent, nihil sibi detrahunt: magno ingenio, multaque nihilo minus habituro, conuenit etiam simplex ueri erroris confessio praecipueque in eo ministerio, quod utilitatis causa posteris traditur, ne qui decipiantur eadem ratione, qua quis ante deceptus est. Sed haec quidem alioqui memoria magni professoris ut interponeremus effecit. Potest autem sutura eo nomine fallere, quia aeque aspera est; ut aliquis hanc esse, etiamsi rima est, existimet eo loco, quo subesse hanc verisimile est. Ergo eo nomine decipi non oportet, sed os deoperire tutissimum. Nam neque utique certa sedes, ut supra posui, suturarum est, et potest idem et naturaliter commissum et ictu fissum esse iuxtaue aliquid fissum habere. Quin aliquando etiam, ubi ictus fuit uehementior, quamuis specillo nihil inuenitur, tamen aperire commodius est. Ac si ne tum quidem rima manifesta est, inducendum super os atramentum scriptorium est, deinde scalpro id deradendum: nigritiem enim continet, si quid fissum est. Solet etiam euenire, ut altera parte fuerit ictus, et os altera fiderit. Itaque si grauiter aliquis percussus est, si mala indicia subsecuta sunt, neque ea parte, qua cutis discussa est, rima reperitur, non incommodum est parte altera considerare, num qui locus mollior sit et tumeat, eumque aperire, siquidem ibi fissum os reperietur. Nec tamen magno negotio cutis sanescit, etiamsi frustra secta est. Os fractum, nisi si succursum est, grauibus inflammationibus adficit, difficiliusque postea tractatur. Raro sed aliquando tamen euenit, ut os quidem totum integrum maneat, intus uero ex ictu uena aliqua in cerebri membrana rupta aliquid sanguinis mittat, isque ibi concretus magnos dolores moueat, * oculos quibusdam obcaecet. Sed fere contra id dolor est et eo loco cute incisa pallidum os reperitur; ideoque id quoque os excidendum est.
- 8.4.2
Quacumque autem de causa curatio haec necessaria est, si nondum satis cutis patefacta est, latius aperienda est, donec quicquid laesum est in conspectu sit. In quo ipso uidendum est, ne quid ex ima membranula, quae sub cute caluariam cingit, super os relinquatur, siquidem ea scalpro terebrisue lacerata uehementes febres cum inflammationibus excitat; itaque eam commodius est ex toto ab osse deduci. Plagam, si ex uulnere est, talem necesse est habeamus, qualem acceperimus: si manu facienda est, ea fere commodissima est, quae duabus transuersis lineis litterae X figuram accipit; tum deinde a singulis procedentibus lingulis cutis subsecatur. Inter quae si sanguis fertur, spongia subinde in aceto tincta cohibendus est, occupandusque est obiectis linamentis et caput altius excitandum. Neque id ullum metum, nisi inter musculos qui tempora continent, adfert: sed ibi quoque nihil tutius fit.
- 8.4.3
In omni uero fisso fractoue osse protinus antiquiores medici ad ferramenta ueniebant, quibus id exciderent: sed multo melius est ante emplastra experiri, quae caluariae causa conponuntur. Eorumque aliquod oportet ex aceto mollitum per se super fissum fractumue os inponere; deinde super id aliquanto latius quam uulnus est eodem medicamento inlitum linteolum, et praeterea sucidam lanam aceto tinctam; tum uulnus deligare et cotidie resoluere, similiterque curare usque ad diem quintum, a sexto die etiam uapore aquae calidae per spongiam fouere, cetera ex eadem facere. Quod si caruncula increscere coeperit et febricula aut soluta erit aut breuior et cupiditas cibi reuerterit, satisque somni accedet, in eodem medicamento erit perseuerandum. Procedente deinde tempore, emolliendum id emplastrum adiecto cerato ex rosa facto, quo facilius carnem producat: nam per se reprimendi uim habet. Hac ratione saepe rimae callo quodam inplentur estque ea ossis uelut cicatrix; et latius fracta ossa, si qua inter se non cohaerebant, eodem callo glutinantur estque id aliquanto melius uelamentum cerebro quam caro, quae exciso osse increscit. Si uero sub prima curatione febris intenditur breuesque somni et idem per somnia tumultuosi sunt, ulcus madet neque alitur, et in ceruicibus glandulae oriuntur, magni dolores sunt, cibique super haec fastidium increscit, tum demum ad manum scalprumque ueniendum est.
- 8.4.4
Duo uero sub ictu caluariae pericula sunt, ne uel findatur os uel medium desidat. Si fissum est, possunt orae esse conpressae, uel quia altera super alteram excessit, uel etiam quia uehementer se rursus commiserunt. Ex quo euenit, ut umor ad membranam quidem descendat, exitum uero non habeat ac sic eam inritet et graues inflammationes moueat. At ubi medium desedit, eandem cerebri membranam os urget interdum etiam ex fractura quibusdam uelut aculeis pungentibus. His ita succurrendum est, ut tamen quam minimum ex osse dematur. Ergo si ora alteri insedit, satis est id quod eminet, plano scalpro excidere; quo sublato iam rima hiat quantum curationi satis est. At si orae inter se conprimuntur, a latere eius interposito digiti spatio terebra foramen faciendum est; ab eoque scalper duabus lineis ad rimam agendus ad similitudinem †c litterae sic, ut uertex eius a foramine, basis a rima sit: quod si rima longius patet, ab altero foramine rursus similis sinus fieri debebit. Et ita †nihil latens in eo osse cauum est abundeque exitus datur intus laedentibus. Ne si fractum quidem os desedit, totum excidi necesse est. Sed siue totum perfractum est et ab alio ex toto recessit siue circumpositae caluariae inhaeret exigua parte, ab eo, quod naturaliter se habet, scalpro diuidendum est. Deinde in eo, quod desedit, iuxta rimam, quam fecimus, foramina addenda sunt; si in angusto noxa est, duo; si latius patet, tria; saeptaque eorum excidenda; et tum scalper utrimque ad rimam agendus sic, ut lunatum sinum faciat imaque pars eius intus ad fracturam, cornua ad os integrum spectent. Dein, si qua labant et ex facili remoueri possunt, forfice ad id facta colligenda sunt, maximeque ea, quae acuta membranam infestent. Si id ex facili fieri non potest, subicienda lammina est, quam custodem eius membranae esse proposui; ut super, quicquid spinosum est et intus eminet, excidatur; eademque lammina, quicquid deorsum insedit, attollendum. Hoc genus curationis efficit, ut qua parte fracta ossa tamen inhaerent, solidentur; qua parte abrupta sunt, sine ullo tormento sub medicamento tempore excidant; spatiumque inter haec satis illa magnum ad extrahendam saniem relinquatur; plusque in osse propugnaculi cerebrum habeat, quam habiturum fuit eo exciso. His factis, ea membrana acri aceto respergenda est, ut, siue aliquid sanguinis ex ea profluit, cohibeatur, siue intus concretus cruor remanet, discutiatur. Tum idem medicamentum eodem modo, qui supra positus est, mollitum ipsi membranae inponendum est; ceteraque eodem modo facienda sunt, quae ad linteolum inlitum et lanam sucidam pertinent; conlocandusque is loco in tepido; curandum cotidie uulnus, bis etiam aestate.
- 8.4.5
Quod si membrana per inflammationem intumuerit, infundenda erit rosa tepida; si usque eo tumebit, ut super ossa quoque emineat, coercebit eam bene trita lenticula uel folia uitis contrita, et cum recenti uel buturo uel adipe anserina mixta; ceruixque molliri debebit liquido cerato ex irino facto. At si parum pura membrana uidebitur, par modus eius emplastro et melli miscendus erit, idque super infundendum; eiusque continendi causa unum aut alterum linamentum iniciendum, et super linteolo, cui emplastrum inlitum sit, contegendum. Vbi plus pura membrana est, eadem ratione adiciendum emplastro ceratum, ut carnem producat.
- 8.4.6
Quod ad abstinentiam uero et primos ulterioresque cibos potionesque pertinet, eadem, quae in uulneribus praecepi, seruanda sunt, eo magis, quo periculosius haec pars adficitur. Quin etiam, cum iam non solum sustineri sed ali is quoque oportebit, tamen erunt uitanda, quaecumque mandenda sunt; item fumus et quicquid excitat sternumentum. Spem uero certam faciunt membrana mobilis ac sui coloris, caro increscens rubicunda, facilis motus maxillae atque ceruicis. Mala signa sunt membrana inmobilis, nigra uel liuida uel aliter coloris corrupti; dementia, acris uomitus, neruorum uel resolutio uel distentio; caro liuida, maxillarum rigor atque ceruicis. Cetera, quae ad somnum, cibi desiderium, febrem, puris colorem attinent, eadem, quae in ceteris uulneribus, uel salutaria uel mortifera sunt. Vbi bene res cedit, incipit ab ipsa membrana uel si os eo loco duplex est inde quoque caro increscere; eaque id, quod inter ossa uacum est, replet: nonnumquam etiam super caluariam excrescit. Quod si incidet, inspergenda squama aeris est, ut id reprimat cohibeatque. Ea carni superdanda, quae ad cicatricem perducant. Omnibusque ea locis commode inducitur excepta frontis ea parte, quae paulum super id est, quod inter supercilia est: ibi enim uix fieri potest, ut non per omnem aetatem sit exulceratio; quae linteolo medicamentum habente contegendast. Illa utique capite fracto seruanda sunt, ut, donec iam ualida cicatrix sit, uitentur sol, uentus, frequens balineum, maior uini modus.
- 8.5.1
In naribus uero et os et cartilago frangi solet, et quidem modo aduersa, modo a latere. Si aduersa ambo fracta sunt alterumue ex is, nares desidunt, difficulter spiritus trahitur: si a latere os fractum est, is locus cauus est; si cartilago, in alteram partem nares declinantur.
- 8.5.2
Quicquid in cartilagine incidit, excitanda ea leniter est aut subiecto specillo aut duobus digitis utrimque conpressis; deinde in longitudinem inplicata linamenta et molli pellicula cincta circumsutaque intus adigenda sunt; aut eodem modo compositum aliquid ex arido penicillo; aut grandis pinna cummi uel fabrili glutine inlita et molli pellicula circumdata, quae desidere cartilaginem non sinat. Sed si aduersa ea fracta est, aequaliter utraque naris inplenda est: si a latere, crassius esse debet ab ea parte, in quam nasus iacet, ab altera tenuius id quod inseritur. Extrinsecus autem circumdanda habena est mollis, media inlita mixtis inter se simila et turis fuligine; eaque ultra aures ducenda et fronti duobus capitibus adglutinanda est: id enim corpori quasi gluten inhaerescit et, cum induruit, nares commode continet. Sin quod intus inditum est laedit, sicut maxime fit, ubi interior cartilago perfracta est, excitatae nares eadem tantummodo habena continendae sunt; deinde post quattuordecim dies id ipsum demendum est. Resoluitur autem aqua calida, eaque tum is locus cotidie fouendus.
- 8.5.3
Sin os fractum est, id quoque digitis in suam sedem reponendum est; atque ubi aduersum id ictum est, utraque naris inplenda est; ubi a latere, ea, in quam os inpulsum est; inponendumque ceratum, et paulo uehementius deligandum est, quia callus eo loco non ad sanitatem tantummodo, sed etiam ad tumorem increscit. A tertio die fouendum id aqua calida est, tantoque magis, quanto propius esse sanitati debet. Quod si plura erunt fragmenta, nihilo minus extrinsecus singula in suas sedes digitis erunt conpellenda; inponendaque extrinsecus eadem habena, et super eam ceratum; neque ultra fascia adhibenda est. At si quod fragmentum undique resolutum cum ceteris non glutinabitur, intellegetur quidem ex umore, qui multus ex uulnere feretur, uolsella uero extrahetur; finitisque inflammationibus, inponetur aliquod medicamentum ex is, quae leniter reprimunt.
- 8.5.4
Peius est, ubi aut ossi aut cartilagini fractae cutis quoque uulnus accessit. Id admodum raro fit. Si incidit, illa quidem nihilo minus eadem ratione in suas sedes excitanda sunt: cuti uero superinponendum emplastrum aliquod ex is, quae recentibus uulneribus accommodata sunt: sed insuper nullo uinculo deligandum est.
- 8.6.1
In aure quoque interdum rumpitur cartilago. Quod si incidit, antequam pus oriatur, inponendum glutinans medicamentum est: saepe enim suppurationem prohibet et aurem confirmat. Illud et in hac et in naribus ignorari non oportet, non quidem cartilaginem ipsam glutinari, circa tamen carnem increscere solidarique eum locum. —Itaque si cum cute cartilago rupta est, cutis utrimque suitur. Nunc autem de ea dico, quae cute integra frangitur. In ea uero si iam pus natum est, aperienda altera parte cutis et ipsa cartilago contra lunata plaga excidenda est; deinde utendum est medicamento leniter supprimente, quale Lycium est aqua dilutum, donec sanguis fluere desinat; tum inponendum linteolum cum emplastro sic, ut pingue omne uitetur, et a parte posteriore lana mollis auri subicienda est, quae quod est inter hanc et caput compleat; tum ea leniter deliganda est, et a tertio die uapore, ut in naribus posui fouenda. Atque in his quoque generibus abstinentia primi temporis necessaria est, donec inflammatio finiatur.
- 8.7.1
Ab his ad maxillam uenturus indicanda quaedam puto communiter ad omnia ossa pertinentia, ne saepius eadem dicenda sint. Omne igitur os modo rectum ut lignum in longitudinem finditur, modo frangitur transuorsum, interdum oblicum; atque id ipsum nonnumquam retusa habet capita, nonnumquam acuta. Quod genus pessimum est, quia neque facile committuntur, quae nulli retuso innituntur, et carnem uulnerant, interdum neruum quoque aut musculum: quin etiam aliquando plura fragmenta fiunt. Sed in aliis quidem ossibus ex toto saepe fragmentum a fragmento recedit: maxillae uero semper aliqua parte etiam uexata ossa inter se cohaerent. Igitur inprimis digitis duobus utrimque prementibus et ab ore et ab cute omnia ossa in suam sedem compellenda sunt; deinde, si transuersa maxilla fracta est (sub quo casu fere dens super proximum dentem excedit), ubi ea in suam sedem conlocata est, duo proximi dentes aut, si hi labant, ulteriores inter se seta deligandi sunt. Id in alio genere fracturae superuacuum est, cetera eadem facienda sunt: nam linteolum duplex madens uino et oleo superiniciendum cum eadem simila et eadem turis fuligine est; deinde aut fascea aut mollis habena media in longitudinem incisa, ut utrimque mentum conplectatur et inde capita eius supra caput adducta ibi deligentur. Illud quoque ad omnia ossa pertinens dictum erit, famem primum esse necessariam; deinde a die tertio umidum cibum, sublata inflammatione paulo pleniorem, eumque qui carnem alat: uinum per omne tempus esse alienum; deinde tertio die resolui debere, foueri per spongiam uapore aquae calidae, eademque quae primo fuerunt superdari: idem die quinto fieri et donec inflammatio finiatur, quae uel nono die uel septumo fere soluitur. Ea sublata, rursus ossa esse tractanda, ut, si quid fractum loco suo non est, reponatur: neque id esse soluendum, nisi duae partes eius temporis, intra quod quaeque ossa conferuent, transierint. Fere uero inter quartum decimum et unum et uicensimum diem sanescunt maxilla, malae, iugulum, pectus, latum os scapularum, costae, spina, coxarum os, tali, calx, manus, planta: inter uicensimum et tricensimum diem crura, bracchiaque: inter septimum et uicensimum et quadragensimum umeri et femina. Sed in maxilla illud quoque adiciendum est, quod umidus cibus diu adsumendus est. Atque etiam cum tempus processit, in lagano similibusque aliis perseuerandum est neque quicquam edendum duri, donec ex toto maxillam callus firmarit; itemque utique primis diebus habendum silentium.
- 8.8.1
Iugulum uero si transuersum fractum est, nonnumquam per se rursus recte coit et, nisi mouetur, sanari sine uinctura potest: nonnumquam uero, maximeque ubi motum est, elabitur. Fereque id, quod a pectore est, * * * id, quod ab umero est, in posteriorem partem inclinatur. Cuius ea ratio est, quod per se non mouetur, sed cum umeri motu consentit * * * itaque eo subsistente sub id umero agitatur. Raro uero admodum in priorem partem iugulum inclinatur, adeo ut magni professores numquam se uidisse memoriae mandarint. Sed locuples tamen eius rei auctor Hippocrates est. Verum ut dissimilis uterque casus est, sic quaedam dissimilia requirit. Vbi ad scapulas iugulum tendit, simul dextra manu plana propellendus in posteriorem partem umerus est, et illud in priorem adtrahendum. Vbi ad pectus conuersum est, ipsum quidem retro dandum, umerus autem in priorem partem adducendus ac si is inferior est, non id, quod a pectore est, deprimendum est, quia immobile est, sed umerus ipse adtollendus erit: at si superior est, id, quod a pectore est, inplendum lana et umerus ad pectus deligandus est. Si acuta fragmenta sunt, incidi contra cutis debet: ex ossibus ea, quae carnem uulnerant, praecidenda, tum retussa ossa committenda sunt. Si quod ab aliqua parte eminet, opponendum ei triplex linteolum est in uino et oleo tinctum. Si plura fragmenta sunt, excipienda sunt ea ex ferula facto canaliculo eodemque intus incerato, ne fascea diducatur; quae iugulo composito circumdanda est saepius potius quam ualentius; quod ipsum quoque in omnibus ossibus fractis perpetuum est. A dextro uero iugulo, si id fractum est, ad alam sinistram, a sinistro ad dextram †rursusque sub ala sua fasciari debet. Post haec si iugulum ad scapulas inclinatum est, brachium ad latus; si in partem priorem, ad ceruicem deligandum est supinusque homo conlocandus. Cetera eadem facienda, quae supra conprehensa sunt.
- 8.8.2
Sunt uero plura ossa fere inmobilia uel dura uel cartilaginosa, quae uel franguntur uel forantur uel conliduntur uel finduntur, ut malae, pectus, latum os scapularum, costae, spina, coxarum os, tali, calx, manus, planta. Horum omnium eadem curatio est. Si supra uulnus est, id suis medicamentis nutriendum est; quo sanescente, rimas quoque ossis, aut si quod foramen est, callus implet. Si cutis integra est et os laesum esse ex dolore colligimus, nihil aliud quam quiescendum, inponendumque ceratum est et leniter deligandum, donec sanitate ossis dolor finiatur.
- 8.9.1
Proprie quaedam tamen de costa dicenda sunt; quia iuxta uiscera est, grauioribusque periculis is locus expositus est. Haec quoque igitur interdum sic finditur, ut ne summum quidem os sed interior pars eius, quae rara est, laedatur, interdum sic, ut eam totam is casus perruperit. Si tota fracta non est, nec sanguis expuitur nec febricula sequitur, nec quicquam suppurat, nisi admodum raro, nec dolor magnus est: tactu tamen is locus leniter indolescit. Sed abunde est eadem, quae supra scripta sunt, facere, et a media fascea incipere deligare, ne in alterutram partem haec cutem inclinet. Ab uno uero et uicensimo die, quo utique os esse debet glutinatum, id agendum cibis uberioribus est, ut corpus quam plenissimum fiat, quo melius os uestiat, quod illo loco tenerum adhuc iniuriae sub tenui cute expositum est. Per omne autem tempus curationis uitandus clamor, strictior quoque * , tumultus, ira, motus uehementior corporis, fumus, puluis, et quicquid uel tussim uel sternumentum mouet; ne spiritum quidem magnopere continere expedit. At si tota costa perfracta est, casus asperior est: nam et graues inflammationes et febris et suppuratio et saepe uitae periculum sequitur: et sanguis spuitur. Ergo, si uires patiuntur, ab eo bracchio, quod super eam costam est, sanguis mittendus est: si non patiuntur, aluus tamen sine ullo acri ducenda est, diutiusque inedia pugnandum. Panis uero ante septimum diem non adsumendus, sed una sorbitione uiuendum; inponendumque ei loco ceratum ex lino factum, cui cocta quoque resina adiecta sit; aut Polyarchi malagma, aut panni ex uino et rosa et oleo; superque inponenda lana sucida mollis et duae fasceae a mediis orsae minimeque adstrictae. Multo uero magis omnia uitanda, quae supra posui, adeo ut ne spiritus quidem saepius mouendus sit. Quod si tussis infestabit, potio sumenda erit uel ex trixsagine uel ex ruta uel ex herba stoechade uel ex cumino et pipere. Grauioribus uero doloribus urguentibus cataplasma inponi quoque conueniet uel ex lolio uel ex hordeo, cui pinguis fici tertia pars sit adiecta; et id quidem interdiu superiacebit: noctu uero idem aut ceratum aut malagma aut panni, quia potest cataplasma decidere. Ergo cottidie quoque resoluetur, donec iam cerato aut malagmate possumus esse contenti. Et decem quidem diebus extenuabitur fame corpus, ab undecimo uero ali incipiet; ideoque etiam laxior quam primo fascea circumligabitur; fereque ea curatio ad quadragesimum diem perueniet. Quod si metus erit suppurationis, plus malagma quam ceratum ad digerendum proficiet. Si suppuratio uicerit, neque per quae supra scripta sunt discuti potuerit, omnis mora uitanda erit, ne os infra uitietur: sed qua parte maxime tumebit, demittendum erit candens ferramentum, donec ad pus perueniat; idque effundendum. Si nusquam caput se ostendet, ubi maxime pus subsit, sic intellegimus: creta Cimolia totum locum inlinemus et siccari patiemur: quo loco maxime umor in ea perseuerabit, ibi pus proximum erit eaque uri debebit. Si latius aliquid abscedet, duobus aut tribus locis erit perforandum. Demittendum erit linamentum aut aliquid ex penicillo, quod summum lino sit deuinctum, ut facile educatur. Reliqua eadem, quae in ceteris adustis, facienda sunt. Vbi purum erit ulcus, ali corpus debebit, ne tabes perniciosa futura id malum subsequatur. Nonnumquam etiam leuius ipso osse adfecto et inter initia neclecto, non pus sed umor quidam muccis similis intus coit, mollescitque contra cutis; in qua simili ustione utendum est.
- 8.9.2
In spina quoque est quod proprie notemus. Nam si id, quod ex uertebra excedit, aliquo modo fractum est, locus quidem concauus fit, punctiones autem in eo sentiuntur, quia necesse est ea fragmenta spinosa esse; quo fit, ut homo in interiorem partem subinde nitatur. Haec noscendae rei causa sunt: medicamentis uero isdem opus est, quae prima parte huius capitis exposita sunt.
- 8.10.1
Similes rursus ex magna parte casus curationesque sunt umeri et femoris: communia etiam quaedam umeris, bracchiis, feminibus, cruribus, digitis: siquidem ea minime periculose media franguntur. Quo propior fractura capiti uel superiori uel inferiori est, eo peior est: nam et maiores dolores adfert et difficilius curatur. Ea maxime tolerabilis est simplex transuersa; peior, ubi multa fragmenta atque ubi obliqua; pessimum, ubi eadem acuta sunt. Nonnumquam autem fracta in his ossa in suis sedibus remanent; multo saepius excidunt aliudque super aliud effertur; idque ante omnia considerari debet et sunt notae certae. Si suis sedibus sunt, mota resonant, punctionisque sensum repraesentant; tactu inaequalia sunt. Si uero non aduersa sed obliqua iunguntur, quod fit ubi loco suo non sunt, membrum id altero iam erit breuius et musculi eius tument.—Ergo si hoc deprensum est, protinus id membrum oportet extendere: nam nerui musculique intenti per ossa contrahuntur neque in suum locum ueniunt, nisi illos per uim aliquis intendit. Rursus, si primis diebus id omissum est, inflammatio oritur; sub qua et difficile et periculose uis neruis adhibetur: nam distentio neruorum uel cancer sequitur, uel certe, ut mitissime agatur, pus. Itaque si antea reposita ossa non sunt, postea reponenda sunt. Intendere autem digitum uel aliud quodque membrum, si adhuc tenerum est, etiam unus homo potest, cum alteram partem dextra, alteram sinistra prendit: ualentius membrum duobus eget, qui in diuersa contendant. Si firmiores nerui sunt, ut in uiris robustis maximeque eorum feminibus et cruribus euenit, habenis quoque uel linteis fasceis utrimque capita articulorum deliganda, et per plures in diuersa ducenda sunt. Vbi paulo longius quam naturaliter esse debet membrum uis fecit, tum demum ossa manibus in suam sedem compellenda sunt, indiciumque ossis repositi est dolor sublatus et membrum alteri parti aequatum. * inuoluendum duplicibus triplicibusue pannis et in uino et oleo tinctis, quos linteos esse commodius est. Fere uero fasceis sex opus est. Prima breuissima adhibenda, quae circa fracturam ter uoluta, sursum uersum feratur et quasi in cocleam serpat; satisque est eam ter hoc quoque modo circuire. Altera dimidio longior, eaque, si qua parte os eminet, ab ea; si totum aequale est, undelibet super fracturam debet incipere priori aduersa deorsumque tendere, atque iterum de fractura reuersa in superiore parte ultra priorem fasciam desinere. Super has iniciendum latiore linteo ceratum est, quod eas contineat; ac si qua parte os eminet, triplex ea pannus obiciendus eodem uino et oleo madens. Haec tertia fascia comprehendenda sunt, quartaque sic, ut semper insequens priori aduersa sit, et tertia tantum inferiore parte, tres in superiore finiantur. Atque satius est saepius circuire quam adstringi: siquidem id, quod adstrictum est, alienatur et cancro oportunum est: articulum autem quam minime uincire opus est, sed si iuxta hunc os fractum est, necesse est. Deligatum uero membrum in diem tertium continendum est; eaque uinctura talis esse debet, ut primo die nihil offenderit, non tamen laxa uisa sit, secundo laxior, tertio iam paene resoluta. Ergo tum rursum id membrum deligandum, adiciendaque prioribus quinta fascia est; iterumque quinto die resoluendum est, et sex fasceis inuoluendum sic, ut tertia et quinta infra, ceterae supra finiantur. Quotienscumque autem soluitur membrum, calida aqua fouendum. Sed si iuxta articulum fractura est, †die instillandum uinum est, exigua parte olei adiecta, eademque omnia facienda, donec adeo inflammatio soluatur uel tenuius quoque quam ex consuetudine id membrum fiat. Quod si septimus dies non dedit, certe nonus exhibet; tum facillime ossa tractantur. Rursus ergo si parum commissa sunt, committi debent: si qua fragmenta eminent, in suas sedes reponenda sunt; deinde eodem modo membrum deligandum, ferulaeque super adcommodandae sunt, quae fixae circumpositaeque ossa in sua sede contineant; et in quam partem fractura inclinat, ab ea latior ualentiorque ferula inponenda est. Easque omnes contra articulum esse oportet resimas, ne hunc laedant, nec ultra astringi quam ut ossa contineant; et cum spatio laxentur, tertio quoque die paulum habenis suis coartari; ac si nulla prurigo, nullus dolor est, sic manere, donec duae partes eius temporis, quo quodque os conferuet, compleantur: postea leuius aqua calida fouere, quia primo digeri materiam opus est, tum euocari. Ergo cerato quoque liquido id leniter est unguendum, perfricandaque summa cutis est; laxiusque id deligandum est. Tertio quoque die soluendum sic, ut remota calida aqua cetera eadem fiant: tantummodo singulae fasciae, quotiens resolutae fuerint, subtrahantur.
- 8.10.2
Haec communia sunt, illa propria: siquidem umerus fractus non sic ut membrum aliud intenditur, sed homo conlocatur alto sedili, medicus autem humiliore aduersus. Vna fascia bracchium amplexa ex ceruice ipsius, qui laesus est, id sustineat; altera ab †altera parte super caput data ibi accipit nodum; tertia uincto imo umero deorsum demittitur, ibi quoque capitibus eius inter se uinctis. Deinde ab occipitio ipsius minister sub ea fascea, quam secundo loco posui, porrecto, si dexter umerus ducendus est dextro, si sinister sinistro brachio demissum inter femina eius, qui curatur, baculum tenet: medicus super eam fasceam, de qua tertio loco dixi, plantam inicit dextram si sinister, sinistram si dexter umerus curatur; simulque alteram fasciam minister attollit, alteram premit medicus; quo fit ut leniter umerus extendatur. Fasceis uero, si medium aut imum os fractum est, breuioribus opus est; si summum, longioribus, ut ab eo sub altera quoque ala per pectus et scapulas porrigantur. Quae * * * Protinus uero bracchium, cum deligatur, sic inclinandum est idque efficit, cum ante fascias quoque sic figurandum sit, ne postea suspensum aliter atque cum deligabatur, umerum inclinet. Bracchioque suspenso ipse quoque umerus ad latus leniter deligandus est; per quae fit, ut minime moueatur ideoque ossa sic se habeant, ut aliquis composuit. Cum ad ferulas uentum est, extrinsecus esse earum longissimae debent, a lacerto breuiores, sub ala breuissimae. Saepiusque eae resoluendae sunt, ubi in uicinia cubiti umerus fractus est, ne ibi nerui rigescant et inutile bracchium efficiant. Quotiens solutae sunt, fractura manu continenda, cubitus aqua calida fouendus est et molli cerato perfricandus; ferulaeque uel omnino non inponendae contra eminentia cubiti, uel aliquanto breuiores sunt.
- 8.10.3
Ac si bracchium fractum est, in primis considerandum est, alterum os an utrumque comminutum sit; non quo alia in eiusmodi casu curatio admouenda sit, sed primum, ut ualentius extendatur, si utrumque os fractum est, quia necesse est minus neruos contrahi altero osse integro eosque intendente; deinde, ut curiosius omnia in continendis ossibus fiant, si neutrum alteri auxilio est: nam ubi alterum integrum est, plus opis in eo quam in fasciis ferulisque est. Deligari autem bracchium debet paulum pollice ad pectus inclinato, siquidem is maxime bracchii naturalis habitus: sit idque inuolutum mitella commodissime excipitur, quae latitudine ipsi bracchio, perangustis capitibus collo inicitur. Atque ita commode bracchium ex ceruice suspensum est, idque paulum supra cubiti alterius regionem pendere oportet.
- 8.10.4
Quod si ex summo cubito quid fractum sit, glutinare id uinciendo alienum est: fit enim bracchium inmobile. Ac si nihil aliud quam dolori occursum est, idem qui fuit eius usus est.
- 8.10.5
In crure aeque ad rem pertinet alterum saltem os integrum manere. Commune uero ei femorique est quod, ubi deligatum est, in canalem coniciendum est. Is canalis et inferiore parte foramina II habere debet, per quae, si quis umor excesserit, descendat; et a planta moram, quae simul et sustineat eam et delabi non patiatur; et a lateribus caua, per quae loris datis morae quaedam crus femurque, ut collocatum est, detineant. Esse etiam is debet a planta, si crus fractum est; circa poplitem, si femur, usque ad coxam; si iuxta superius caput femoris, sic, ut ipsa quoque ei coxa insit. Neque tamen ignorari oportet, si femur fractum est, fieri breuius, quia numquam in anticum statum reuertitur, summisque digitis postea cruris eius insisti: sed multo tamen foedior debilitas est, ubi fortunae neglegentia quoque accessit.
- 8.10.6
Digitum satis est ad unum surculum post inflammationem deligari.
- 8.10.7
His proprie ad singula membra pertinentibus, rursus illa communia sunt: primis diebus fames; deinde tum, cum iam increscere callum oportet, liberalius alimentum; longa a uino abstinentia; fomentum aquae calidae, dum inflammatio est, liberale; ubi ea desit, modicum; tum etiam longior ulterioribus ex liquido cerato membris et mollis tamen unctio. Neque protinus exercendum id membrum, sed * ad antiquos usus reducendum est.
← Previous · Next → — showing 601–700 of 726
Perseus Latin. CTS URN phi0836.phi002.perseus-lat6. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: CC BY-SA 4.0. Source.