De Medicina
- 5.18.28
Ad dolores articulorum, Sosagorae: plumbi combusti, papaveris lacrimae, corticis hyoscyami, styracis, peucedani, sevi, resinae, cerae pares portiones.
- 5.18.29
Chrysippi: resinae liquidae, sandarachae, piperis. singulorum p. )-(. XII. quibus cerae paululum adjicitur.
- 5.18.30
Ctesiphontis: cerae creticae, resinae terebinthinae, nitri quam ruberrumi, singulorum p. s. olei cyathi tres. Sed id nitrum ante per triduum, instillata aqua, teritur, et cum sextario ejus incoquitur, donec omnis humor consumatur. Potest vero ea compositio etiam ad parotidas, phymata, strumam, omnemque coitum humoris emolliendum.
- 5.18.31
Ad articulos, fici quoque aridae partem nepetae mixtam; vel uvam taminiam sine seminibus cum pulegio recte aliquis imponit.
- 5.18.32
Eadem podagrae praesidio sunt. Sed ad eam fit Aristonis quoque, quod habet nardi, cinnamomi, casiae, chamaeleontis, junci rotundi, singulorum p. )-(. VIII. sevi caprini ex irino liquati p. )-(. xx. iridis p. )-(. I. quae in aceto quam acerrimo jacere per xx. dies debet. Idem autem etiam recentia phymata doloresque omnes discutit.
- 5.18.33
At Theoxenus ad pedum dolores, sevi a renibus partem tertiam, salis partes duas miscebat, hisque membranulam illitam imponebat; tum superinjiciebat ammoniacum thymiama in aceto liquatum.
- 5.18.34
At Numenius podagram, ceterosque articulos induratos hoc molliebat: abrotoni, rosae aridae, papaveris lacrimae, singulorum p. )-(. III. resinae terebinthinae p. )-(. IV. turis, spumae nitri, singulorum p.)-(. VIII. iridis, aristolochiae, singulorum p. )-(. XII. cerae p. III. quibus adjicitur cedri cyathus unus, olei laurei cyathi tres, olei acerbi sextarius.
- 5.18.35
Si quando autem in articulis callus increvit, Dexius docuit imponere calcis p. )-(. IV. cerussae p. )-(. VIII. resinae pineae p. )-(. xx. piperis grana xxx. cerae p. z. quibus, dum contunduntur, hemina vini lenis instillatur.
- 5.19.1
Ex emplastris autem nulla majorem usum praestant, quam quae cruentis protinus vulneribus injiciuntur: ἔναιμα Graeci vocant. Haec enim reprimunt inflammationem, nisi magna vis eam cogit, atque illius quoque impetum minuunt, tum glutinant vulnera quae id patiuntur, cicatricem iisdem inducunt. Constant autem ex medicamentis non pinguibus; ideoque alipene nominantur.
- 5.19.2
Optimum ex his est, quod barbarum vocatur. Habet aeruginis rasae p. )-(. XII. spumae argenti p. )-(. xx. aluminis, picis aridae, resinae pineae aridae, singulorum p. )-(. I. quibus adjiciuntur olei et aceti singulae heminae.
- 5.19.3
Alterum ad idem, quod κωακόν vocant, habet spumae argenti p. )-(. C. resinae aridae tantumdem: sed spuma prius ex tribus olei heminis coquitur. His duobus emplastris color niger est, qui fere talis fit ex pice atque resina: at ex bitumine nigerrimus; ex aerugine, aut aeris squama, viridis; ex minio ruber; ex cerussa albus.
- 5.19.4
Paucae admodum compositiones sunt, in quibus aliquid mixturae varietas novat. Ergo id quoque nigrum est, quod βασιλιχόν nominatur. Habet opopanacis p. )-(. I. galbani p. )-(. II. picis, et resinae, singulorum p. )-(. x. olei dimidium cyathum.
- 5.19.5
At quia perviride est smaragdinum appellatur, in quo sunt resinae pineae p. )-(. III. cerae p. )-(. I. aeruginis p. s. turis fuliginis p. z. olei tantumdem, aceti, quo fuligo et aerugo in unum cogantur.
- 5.19.6
Est etiam coloris fere rufi, quod celeriter ad cicatricem vulnera perducere videtur. Habet turis p. )-(. I. resinae p. )-(. II. squamae aeris p. )-(. Iv. spumae argenti p. )-(. XX. cerae p. )-(. C. olei heminam.
- 5.19.7
Praeterea est, quam ῤ a glutinando vocant. Constat ex his: bituminis, aluminis scissilis, p. )-(. IV. spumae argenti p. )-(. XL. olei veteris hemina.
- 5.19.8
Praeterea sunt quaedam generis ejusdem, quae, quia capitibus fractis maxime convenient, χεφαλιχά a Graecis nominantur. Philotae compositio habet terrae eretriae, chalcitidis, singulorum p. )-(. IV. myrrhae, aeris combusti, singulorum p. )-(. X. ichthyocollae p. )-(. VI. aeruginis rasae, aluminis rotundi, misy crudi, aristolochiae, singulorum p. )-(. VIII. squamae aeris p. )-(. X turis masculi p. )-(. II. cerae p. I. rosae, et olei acerbi ternos cyathos, aceti quantum satis est, dum arida ex eo conteruntur.
- 5.19.9
Aliud ad idem viride: aeris combusti, squamae aeris, myrrhae, ichthyocollae, singulorum p. )-(. VI. misy crudi, aeruginis rasae, aristolochiae, aluminis rotundi, singulorum p. )-(. VII. cerae p. )-(. I. olei hemina, aceti quod satis sit.
- 5.19.10
Puri autem movendo non aliud melius, quam quod expeditissimum est: τετραφάρμαχον a Graecis nominatur. Habet pares portiones cerae, picis, resinae, sevi taurini; si id non est, vitulini.
- 5.19.11
Alterum ad idem, ἐννεαφάρμαχον nominatur; quod magis purgat. Constat ex novem rebus, cera, melle, sevo, resina, myrrha, rosa, medulla vel cervina vel vitulina vel bubula, oesypo, butyro: quorum ipsorum quoque pondera paria miscentur.
- 5.19.12
Sunt autem quaedam emplastra, quibus utriusque rei facultas est: quae, si singula habenda sunt, meliora sunt; sed in copia reicienda sunt; iis potius adhibitis, quae proprie id quod eo tempore opus est, consequuntur. Exempli causa duo proponam. Est igitur ad vulnera Attalum; quod habet squamae aeris p )- (.XVI. turis fuliginis p. )-(. XV. ammoniaci tantumdem, resinat terebinthinae liquidae p. )-(. XXV. sevi taurini tantumdem, aceti heminas tres, olei sextarium. At inter ea, quae fracto capiti accommodantur, habent quidam id, quod ad auctorem Judaeum refertur. Constat ex his: salis p. )-(. IV. squamae aeris rubri, aeris combusti, singulorum p. )-(. XII. ammoniaci thymiamatis, turis fuliginis, resinae aridae, singulorum p. )-(. XVI. resinae colophoniacae, cerae, sevi vitulini curati, singulorum p. )-(. XX. aceti sesquicyathus, olei minus cyatho. Curata vocant, quum ex sevo, puta, omnes membranulae diligenter exemptae sunt.
- 5.19.13
Sunt etiam quaedam emplastra nobilia ad extrahendum, quae ipsa quoque ἐπισπαστιχά nominantur: quale est quod, quia lauri baccas habet, διὰ δαφνίδων appellatur. In eo est, resinae terebinthinae p. )-(. X. nitri, cerae, picis aridae, baccarum lauri, singulorum p. )-(. XX. olei paulum. Quoties aut baccam, aut nucem, aut simile aliquid posuero, scire oportebit, antequam expendatur, ei summam pelliculam esse demendam.
- 5.19.14
Aliud eodem nomine, quod puri quoque movendo est. Sevi vitulini, ammoniaci thymiamatis, picis, cerae, nitri, baccarum lauri, resinae aridae, aristolochiae, pyrethri pares portiones.
- 5.19.15
Praeter haec est Philocratis; quod habet salis ammoniaci p. )-(. VII. aristolochiae p. )-(. VIII. cerae, resinae terebinthinae, fuliginis turis, singulorum p. )-(. xv. spumae argenti p. )-(. XXXII. Quibus, ut pus quoque moveant, iridis p. )-(. IV. et galbani p. )-(. VI. adjiciuntur.
- 5.19.16
Optimum tamen ad extrahendum est id, quod a similitudine sordium ῤυπῶδεσ Graeci appellant. Habet myrrhae, croci, iridis, propolis, bdellii, capitulorum punici mali, aluminis et scissilis et rotundi, misy, chalcitidis, atramenti sutorii cocti, opopanacis, salis ammoniaci, visci, singulorum p. )-(. IV. aristolochiae p. )-(. VIII. squamae aeris p. )-(. XVI. resinae terebinthinae p. )-(. LXXV. cerae, et sevi vel taurini vel hircini, singulorum p. )-(. C.
- 5.19.17
Hecataeo quoque auctore emplastrum generis ejusdem fit ex his: galbani p. )-(. II. fuliginis turis p. )-(. Iv. picis p. )-(. VI. cerae, et resinae terebinthinae, singulorum p. )-(. VIII. quibus paulum irini unguenti miscetur.
- 5.19.18
Valensque ad idem emplastrum viride alexandrinum est. Habet aluminis scissilis p. )-(. VIII. salis ammoniaci p. )-(. VIII. z. squamae aeris p. )-(. XVI. myrrhae, turis, singulorum p. )-(. XVIII. cerae p. )-(. CL. resinae colophoniacae aut pineae p. )-(. cc. olei heminam, aceti sextarium.
- 5.19.19
Quaedam autem sunt emplastra exedentia, quae σηπτά Graeci vocant: quale est id, quod habet resinae terebinthinae, fuliginis turis, singulorum p. z. squamae aeris p. )-(. I. ladani p. )-(. II. aluminis tantumdem, spumae argenti p. )-(. IV.
- 5.19.20
Exest etiam vehementer corpus, atque ossa quoque resolvit, et supercrescentem carnem coercet id, quod habet spumae argenti, squamae aeris uncias singulas, nitri ignem non experti, lapidis assii, aristolochiae p. sextantes, cerae, resinae terebinthinae, turis, olei veteris, atramenti sutorii, salis ammoniaci p. s. aeruginis rasae p. bessem, aceti scilliti heminam, vini Aminaei tantumdem.
- 5.19.21
Sunt etiam adversus morsus quaedam accommodata; quale est Diogenis nigrum, quod habet bituminis, cerae, resinae pineae aridae, singulorum p. )-(. xx. spumae argenti p. )-(. C. olei sextarium. Aut in quo sunt squamae aeris p. )-(. IV. cerussae, et aeruginis rasae, singulorum p. )-(. VIII. ammoniaci p. )-(. XII. cerae, resinae pineae, singulorum p. )-(. XXV. spumae argenti p. )-(. c. olei sextarium. Aut in quo sunt squamae aeris p. )-(. XIV. galbani p. )-(. VI. cerussae, et aeruginis rasae, singulorum p. )-(. VIII. ammoniaci p. )-(. XII. cerae, resinae pineae, singulorum p. 35)-(. XXXV. Spuma argenti concoquitur.
- 5.19.22
Rubrum quoque emplastrum, quod Ephesium vocatur, huc aptum est. Habet resinae terebinthinae p. )-(. II. galbani p. )-(. IV. minii sinopici p. )-(. VI. turis fuliginis p. )-(. VI. cerae p. )-(. VIII. spumae argenti p. )-(. XXXVI. olei veteris heminam.
- 5.19.23
Item id, quod ex his constat: squamae aeris, turis fuliginis, singulorum p. )-(. IV. galbani p. )-(. VI. salis ammoniaci p. )-(. XII. z. cerae p. )-(. xxv. olei tribus heminis. Haec autem aliis quoque recentioribus vulneribus recte imponuntur.
- 5.19.24
Sunt etiam alba lenia; fere non gravibus vulneribus accommodata, praecipueque senilibus: quale est quod habet cerussae p. )-(. XXXII. sevi vitulini curati, et cerae, singulorum p. )-(. XLVIII. olei heminas tres, ex quibus cerussa coquitur.
- 5.19.25
Aliud, quod habet cerussae p. )-(. xx. cerae p. )-(. XXXV. olei heminam, aquae sextarium. Quae quoties adjiciuntur cerussae vel spumae argenti, scire licet illa ex his coquenda esse. Est autem ea percandida compositio, ideoque elephantine nominatur.
- 5.19.26
Lenia quoque quaedam emplastra sunt, quas λιπαράσ fere Graeci nominant; ut id quod habet minii p. )-(. IV. spumae argenti p. )-(. XXV. cerae, et adipis suillae, singulorum p. )-(. XXXVII. vitellos quatuor.
- 5.19.27
Alia compositio generis ejusdem: cerae, resinae terebinthinae, singulorum p. )-(. VI. cerussae p. )-(. VIII. spumae argenti, plumbi recrementi, singulorum p. )-(. XX. cicini olei et murtei singulae heminae.
- 5.19.28
Tertia, quae ad auctorem Archagathum refertur: misy cocti, aeris combusti, singulorum p. )-(. IV. cerussae coctae p. )-(. VIII. resinae terebinthinae p. )-(. x. spumae argenti p. )-(. VI.
- 5.19.29
Etiamnum generis ejusdem: spumae argenti, cerae, adipis suillae, singulorum p. )-(. XXVII. vitelli cocti quatuor, rosae hemina. Aut cerati ex oleo murteo facti partes tres, adipis suillae pars quarta, paulum ex plumbi recremento. Aut, spumae argenti selibra, ex olei hemina, et aquae marinae altera, cocta, donec bullire desierit, cui paulum cerae sit adjectum. Aut, pares portiones cerae, sevi,stibis,spumae argenti, cerussae.
- 5.20.1
Pastilli quoque facultates diversas habent. Sunt enim ad recentia vulnera glutinanda sanandaque apti: qualis est, qui habet chalcitidis, misy, spumae nitri, floris aeris, gallae, aluminis scissilis modice cocti, singulorum p. )-(. I. aeris combusti, capitulorum mali punici, singulorum p. )-(. III. Hunc oportet diluere aceto, ac sic, ubi vulnus glutinandum est, inlinere. At, si nervosus aut musculosus is locus est, commodius est, cerato miscere, sic, ut illius octo partes, nona hujus sit.
- 5.20.2
Alius ad idem constat ex his: bituminis, aluminis scissilis, singulorum p. )-(. I. aeris combusti p. )-(. IV. spumae argenti p. )-(. XI. olei sextario.
- 5.20.3
Sed longe Polyidae celeberrimus est, σφραγίσ autem nominatur: qui habet aluminis scissilis p. )-(. I. s. atramenti sutorii p. )-(. II. myrrhae p. )-(. v. aloes tantumdem, capitulorum punici mali, fellis taurini, singulorum p. )-(. VI. quae contrita vino austero excipiuntur.
- 5.20.4
Ad ulcera sordida, et nigritiem in auribus, naribus, obscenis partibus, inflammationesque eorum: chrysocollae p. )-(. I. atramenti sutorii, aluminis scissilis, singulorum p. )-(. II. halicaccabi corticis p. )-(. IV. minii p. )-(. VI. spumae argenti p. )-(. XII. cerussae p. )-(. XVI. quae ex aceto et coguntur, et, ubi utendum est, diluuntur.
- 5.20.5
Andronis vero est ad uvam inflammatam, ad naturalia sordida, etiam cancro laborantia: gallae, atramenti sutorii, myrrhae, singulorum p. )-(. I. aristolochiae, aluminis scissilis, singulorum p. )-(. II. capitulorum punici mali p. )-(. XXV. ex passo coacta, et, quum usus exigit, aceto vel vino diluta, prout valentius aut levius vitium est, cui medendum est.
- 5.20.6
Proprie autem ad ani fissa, vel ora venarum fundentia sanguinem, aeruginis p. )-(. II. myrrhae p. )-(. XII. stibis, lacrimae papaveris, acaciae, singulorum p. )-(. XVI. quae ex vino et teruntur, et in ipso usu deliquantur.
- 5.20.7
Expellere autem ex vesica cum urina calculum videtur haec compositio: casiae, croci, myrrhae, costi, nardi, cinnamomi, dulcis radicis, balsami, hyperici pares portiones conteruntur; deinde vinum lene instillatur, et pastilli fiunt, qui singuli habeant p. )-(. z. hique singuli quotidie mane jejuno dantur.
- 5.21.1
Haec tria compositionum genera, maximum praecipueque varium usum praestant. Sed alia quoque utilia sunt; ut ea quae feminis subjiciuntur: πεσσούσ Graeci vocant. Eorum haec proprietas est: medicamenta composita molli lana excipiuntur, eaque lana naturalibus conditur.
- 5.21.2
Ad sanguinem autem evocandum, cauneis duabus adjicitur nitri p. )-(. I. aut allii semen conteritur, adicitur myrrhae paululum, et unguento susino miscetur: aut cucumeris silvestris pars interior ex lacte muliebri diluitur.
- 5.21.3
Ad vulvam molliendam ovi vitellus, et foenum graecum. et rosa, et crocum temperantur. Aut elaterii p. )-(. z. salis tantumdem, uvae taminiae p. )-(. VI. melle excipiuntur.
- 5.21.4
Aut Boetho auctore: croci, resinae terebinthinae, singulorum p. )-(. IV. myrrhae p. )-(. zz. rosae p. )-(. I. sevi vitulini p. )-(. I. z. cerae p. )-(. II. miscentur.
- 5.21.5
Optima autem adversus inflammationes vulvae Numenii compositio est, quae habet croci p. )-(. z. cerae p. )-(. I. butyri p. )-(. VIII. adipis anserinae p. )-(. XII. vitellos coctos duos, rosae minus cyatho.
- 5.21.6
Si vero infans intus decessit, quo facilius ejiciatur, malicorium ex aqua terendum, eoque utendum est.
- 5.21.7
Si concidere vitio locorum mulier solet, cochleae cum testis suis comburendae conterendaeque, deinde his mel adjiciendum est.
- 5.21.8
Si non comprehendit, adeps leonina ex rosa mollienda est.
- 5.22.1
Quaedam autem mixturae medicamentorum sunt, quibus aridis neque coactis utimur sic, ut inspergamus, aut cum aliquo liquido mixta illinamus: quale est ad carnem supercrescentem exedendam, quod habet squamae aeris, fuliginis turis, singulorum p. )-(. I. aeruginis p. )-(. II. Haec autem eadem cum melle purgant ulcera; cum cera, implent. Misy quoque et galla, si paribus portionibus misceantur, corpus consumunt: eaque vel arida inspergere licet, vel excepta cadmia illinere.
- 5.22.2
Putrem vero carnem continet, neque ultra serpere patitur, et leniter exest, mel vel cum lenticula, vel cum marrubio, vel cum oleae foliis, ante ex vino decoctis: item sertula campana in mulso cocta, deinde contrita: aut calx cum cerato: aut amarae nuces cum allio sic, ut hujus pars tertia sit, paulumque his croci adjiciatur: aut quod habet spumae argenti p. )-(. VI. cornu bubuli combusti p. )-(. XII. olei murtei, et vini cyathos ternos: aut quod ex his constat: floris punici mali, atramenti sutorii, aloes, singulorum p. )-(. II. aluminis scissilis, turis, singulorum p. )-(. Iv. gallae p. )-(. VIII. aristolochiae p. )-(. x. Vehementius idem facit, etiam adurendo, auripigmentum cum chalcitide, et aut nitro, aut calce, aut charta combusta: item sal cum aceto; vel ea compositio, quae habet chalcitidis, capitulorum punici mali, aloes, singulorum p. )-(. II. aluminis scissilis, turis, singulorum p. )-(. IV. gallae p. )-(. VIII. Aristolochiae p. )-(. x. mellis quantum satis sit ad ea cogenda: vel cantharides p.)-(. I. sulphuris p. )-(. I. lolii p. )-(. III. quibus adjicitur picis liquidae quantum satis est ad jungendum: vel chalcitis quoque cum resina et ruta mixta; aut cum eadem resina diphryges: aut uva taminia cum pice liquida, Idem vero possunt faecis vini combustae et calcis, et nitri pares portiones: vel aluminis scissilis p. )-(. zz. Turis sandarachae, nitri, singulorum p. )-(. I. gallae p. )-(. VIII. aristolochiae p. )-(. x. mellis quantum satis est.
- 5.22.3
Est etiam Herae compositio, quae habet myrrhae, chalcitidis, singulorum p. )-(. II. aloes, turis, aluminis scissilis, singulorum p. )-(. Iv. aristolochiae, gallae immaturae, singulorum p. )-(. VIII. malicorii contriti p. )-(. X.
- 5.22.4
Est Judaei, in qua sunt calcis partes duae, nitri quam ruberrumi pars tertia: quae urina inpuberis pueri coguntur, donec strigmenti crassitudo sit. Sed subinde is locus, cui id illinitur, madefaciendus est.
- 5.22.5
At Jollas, chartae combustae, sandarachae, singulorum p. )-(. I. calcis p. )-(. II. auripigmenti tantumdem miscebat.
- 5.22.6
Si vero ex membrana, quae super cerebrum est, profluit sanguis, vitellus combustus et contritus inspergi debet: si alio loco sanguinis profluvium est, auripigmenti, squamae aeris, singulorum p. )-(. I. sandarachae p. )-(. II. marmoris cocti p. )-(. IV. Eadem cancro quoque obsistunt. Ad inducendam cicatricem, squamae aeris, turis fuliginis, singulorum p. )-(. II. calcis p. )-(. Iv. Eadem increscentem quoque carnem coercent.
- 5.22.7
Timaeus autem ad ignem sacrum et his utebatur: myrrhae p. )-(. II. turis, atramenti sutorii, singulorum p. )-(. III. sandarachae, auripigmenti, squamae aeris, singulorum p. )-(. IV. gallae p. )-(. VI. cerussae combustae p. )-(.VIII. Ea vel arida inspersa, vel melle excepta idem praestant.
- 5.22.8
Sternutamenta vero vel albo veratro, vel struthio conjecto in nares excitantur, vel his mixtis: piperis, veratri albi, singulorum p. )-(. z. castorei p. )-(. I. spumae nitri p. )-(. I. struthii p. )-(. IV.
- 5.22.9
Gargarizationes autem aut levandi causa fiunt, aut reprimendi, aut evocandi. levant lac, cremor vel ptisanae, vel furfurum: reprimit aqua, in qua vel lenticula, vel rosa, vel rubus, vel cotoneum malum, vel palmulae decoctae sint: evocant sinapi, piper.
- 5.23.1
Antidota raro, sed praecipue interdum necessaria sunt, quia gravissimis casibus opitulantur. Ea recte quidem dantur collisis corporibus vel per ictus, vel ubi ex alto deciderunt, vel in viscerum, laterum, faucium, interiorumque partium doloribus: maxime autem desideranda sunt adversus venena, vel per morsus, vel per cibos, aut potiones nostris corporibus inserta.
- 5.23.2
Unum est, quod habet lacrimae papaveris p. )-(. zz. acori, malobathri p. )-(. v. iridis illyricae, gummi, singulorum p. )-(. II. anisi p. )-(. III. nardi gallici, foliorum rosae aridorum, cardamomi, singulorum p. )-(. IV. petroselini p. )-(. IV. zz. trifolii p. )-(. v. casiae nigrae, silis, bdellii, balsami seminis, piperis albi, singulorum p. )-(. V. zz. styracis p. )-(. v. zz. myrrhae, opopanacis, nardi syri, turis masculi, hypocistidis succi, singulorum p. )-(. VI. castorei p. )-(. VI. costi, piperis albi, galbani, resinae terebinthinae, croci, floris junci rotundi, singulorum p. )-(. VI. zz. dulcis radicis p. )-(. VIII. zz. quae vel melle vel passo excipiuntur.
- 5.23.3
Alterum quod Zopyrus regi Ptolemaeo dicitur composuisse, atque AMBROSIAM nominasse, ex his constat: costi, turis masculi, singulorum p. )-(. v. piperis albi p. )-(. z. floris junci rotundi p. )-(. II. cinnamomi p. )-(. III. casiae nigrae p. )-(. IV. croci cilicii p. )-(. IV. z. myrrhae, quam σταχτήν nominant, p. )-(. V. nardi indici p. )-(. V. z. quae singula contrita melle cocto excipiuntur; deinde, ubi utendum est, id quod aegyptiae fabae magnitudinem impleat, in potione vini diluitur.
- 5.23.4
Nobilissimum autem est Mithridatis, quod quotidie sumendo rex ille dicitur adversus venenorum pericula tutum corpus suum reddidisse: in quo haec sunt: costi p. )-(. z. acori p. )-(. v. hyperici, gummis, sagapeni, acaciae succi, iridis illyricae, cardamomi, singulorum p.)-(. II. anisi p. )-(. III. nardi gallici, gentianae radicis, aridorum rosae foliorum, singulorum p. )-(. IV. papaveris lacrimae, petroselini, singulorum p. )-(. IV. z. casiae, silis, polii, piperis longi, singulorum p. )-(. VI. styracis p. )-(. v. z. castorei, turis, hypocistidis succi, myrrhae, opopanacis, singulorum p. )-(. VI. malabathri folii p. )-(. VI. floris junci rotundi, resinae terebinthinae, galbani, dauci cretici seminis, singulorum p. )-(. VI. z. nardi, opobalsami, singulorum p. )-(. VI. z. thlaspis p. )-(. v. zz. radicis ponticae p. )-(. VII. croci, zingiberis, cinnamomi, singulorum p. )-(. VIII. Haec contrita melle excipiuntur, et adversus venenum, quod magnitudinem nucis graecae impleat, ex vino datur: in ceteris autem affectibus corporis pro modo eorum, vel quod aegyptiae fabae, vel quod ervi magnitudinem impleat, satis est.
- 5.24.1
Acopa quoque utilia nervis sunt: quale est quod habet floris junci rotundi p. )-(. II. zz. costi, junci quadrati, lauri baccarum, ammoniaci, cardamomi, singulorum p. )-(. IIII. z. myrrhae, aeris combusti, singulorum p. )-(. VII. iridis illyricae, cerae, singulorum p. )-(. XIIII. alexandrini calami, junci rotundi,. aspalathi, xylobalsami, singulorum p. )-(. XXVIII. sevi p. I. unguenti irini cyathum.
- 5.24.2
Alterum quod εὐῶδεσ vocant, hoc modo fit: cerae p. z. olei tantumdem, resinae terebinthinae ad nucis juglandis magnitudinem, simul incoquuntur; deinde in mortario teruntur, instillaturque subinde quam optimi mellis acetabulum, tum irini unguenti, et rosae terni cyathi.
- 5.24.3
autem Graeci vocant liquida, quae illinuntur: quale est quod fit ad ulcera purganda et implenda, maxime inter nervos, paribus portionibus inter se mixtis, butyri, medullae vitulinae, sevi vitulini, adipis anserinae, cerae, mellis, resinae terebinthinae, rosae, olei cicini: quae separatim omnia liquantur, deinde liquida miscentur, et tum simul teruntur. Et hoc quidem magis purgat: magis vero emollit, si pro rosa cyprus infunditur.
- 5.24.4
Ad sacrum ignem: spumae argenti p. )-(. VI. cornu bubuli combusti p. )-(. XII. conteruntur, adjiciturque invicem vinum, et murteum, donec utriusque terni cyathi conjiciantur.
- 5.25.1
Catapotia quoque multa sunt, variisque de causis fiunt. vocant, quae somno dolorem levant: quibus uti, nisi nimia necessitas urget, alienum est. Sunt enim ex vehementibus medicamentis, et stomacho alienis. Potest tamen etiam ad concoquendum, quod habet papaveris lacrimae, galbani, singulorum p. )-(. I. myrrhae, castorei, piperis, singulorum p. )-(. II. ex quibus, quod ervi magnitudinem habet, satis est devorasse.
- 5.25.2
Alterum stomacho pejus, ad somnum valentius, ex his fit: mandragorae p. )-(. z. apii seminis, item hyoscyami seminis, singulorum p. )-(. IV. quae ex vino teruntur. Unum autem ejusdem magnitudinis, quae supra posita est, abunde est sumsisse.
- 5.25.3
Sive autem capitis dolores, sive ulcera, sive lippitudo, sive spiritus difficultas, sive intestinorum tormenta, sive inflammatio vulvae est, sive coxa, sive jecur, aut lienis, aut latus torquet, sive vitio locorum aliquo prolabitur et obmutescit, occurrit dolori per quietem ejusmodi catapotium. Silis, acori, rutae silvestris seminis, singulorum p. )-(. I. castorei, cinnamomi, singulorum p. )-(. II. Papaveris lacrimae, panacis radicis, mandragorae, malorum aridorum, junci rotundi floris, singulorum p. )-(. III. piperis grana LVI. Haec per se contrita, rursus instillato subinde passo simul omnia teruntur, donec crassitudo sordium fiat. Ex eo paulum aut devoratur, aut aqua diluitur, et potui datur.
- 5.25.4
Quin etiam silvestris papaveris, quum jam ad excipiendam lacrimam maturum est, manipulus in vas demittitur, et superinfunditur aqua, quae id contegat, atque ita coquitur. Ubi jam bene manipulus is coctus est, ibidem expressus projicitur, et cum eo humore passum pari mensura miscetur, infervetque, donec crassitudinem sordium habeat. Quum infrixit, catapotia ex eo fiunt ad nostrae fabae magnitudinem, habentque usum multiplicem. Nam et somnum faciunt, vel per se assumta, vel ex aqua data: et aurium dolores levant, adjectis exiguo modo rutae succi, ac passo: et tormina supprimunt ex vino liquata: et inflammationem vulvae coercent, mixta cerato ex rosa facto, cum paulum his croci quoque accessit: et ex aqua fronti inducta, pituitam in oculos decurrentem tenent.
- 5.25.5
Item, si vulva dolens somnum prohibet: croci p. )-(. zz. anisi, myrrhae, singulorum p. )-(. I. papaveris lacrimae p. )-(. III. cicutae seminis p. )-(. VIII. miscentur, excipiunturque vino vetere, et quod lupini magnitudinem habet, in tribus cyathis aquae diluitur. Id tamen in febre periculose datur.
- 5.25.6
Ad sanandum jecur: nitri p. )-(. z. croci, myrrhae, nardi gallici, singulorum p. )-(. I. melle excipiuntur, daturque, quod aegyptiae fabae magnitudinem habeat.
- 5.25.7
Ad lateris dolores finiendos, piperis, aristolochiae, nardi, myrrhae pares portiones.
- 5.25.8
Ad thoracis: nardi p. )-(. I. turis, casiae, singulorum p. )-(. III. myrrhae, cinnamomi, singulorum p. )-(. VI. croci p. )-(. VIII. resinae terebinthinae quadrans, mellis heminae tres.
- 5.25.9
Ad tussim Athenionis: myrrhae, piperis, singulorum p. )-(. I. castorei, papaveris lacrimae, singulorum p. )-(. I. quae separatim contusa postea junguntur, et ad magnitudinem fabae nostrae, bina catapotia mane, bina noctu dormituro dantur.
- 5.25.10
Si tussis somnum prohibet, ad utrumque Heraclidis Tarentini: croci p. )-(. z. myrrhae, piperis longi, costi, galbani, singulorum p. )-(. z. cinnamomi, castorei, papaveris lacrimae, singulorum p. )-(. I.
- 5.25.11
Quod si purganda ulcera in faucibus tussientibus sunt, panacis, myrrhae, resinae terebinthinae, singulorum p. uncia, galbani p. )-(. z. hyssopi p. )-(. conterenda sunt, hisque hemina mellis adjicienda, et quod digito excipi potest, devorandum est.
- 5.25.12
Colice vero Cassii ex his constat: croci, anisi, castorei, singulorum p. )-(. III. petroselini p. )-(. IV. piperis et longi et rotundi, singulorum p. )-(. V. papaveris lacrimae, junci rotundi, myrrhae, nardi, singulorum p. )-(. VI. quae melle excipiuntur. Id autem et devorari potest, et ex aqua calida sumi.
- 5.25.13
Infantem vero mortuum, aut secundas expellit aquae potio, cui salis ammoniaci p. )-(. I. aut cui dictamni cretici p. )-(. I. adjectum est.
- 5.25.14
Ex partu laboranti erysimum ex vino tepido jejunae dari debet.
- 5.25.15
Vocem adjuvat turis p. )-(. I. in duobus cyathis vini datum.
- 5.25.16
Adversus urinae difficultatem: piperis longi, castorei, myrrhae, galbani, papaveris lacrimae, croci, costi, unciae singulae, styracis, resinae terebinthinae, pondo sextantes, melabsinthi cyathus: ex quibus ad magnitudinem fabae aegyptiae et mane et coenato dari debet.
- 5.25.17
Arteriace vero hoc modo fit: casiae, iridis, cinnamomi, nardi, myrrhae, turis, singulorum p. )-(. I. croci p. )-(. I. z, piperis grana XXX ex passi tribus sextariis decoquuntur, donec mellis crassitudo his fiat; aut croci, myrrhae, turis, singulorum p. )-(. I. conjiciuntur in passi eumdem modum, eodemque modo decoquuntur: aut ejusdem passi heminae tres usque eo coquuntur, donec extracta inde gutta indurescat; eo adjicitur tritae casiae p. )-(. I.
- 5.26.1
Quum facultates medicamentorum proposuerim, genera in quibus noxa corpori est, proponam. Ea quinque sunt: quum quid extrinsecus laesit, ut in vulneribus; quum quid intra se ipsum corruptum est, ut in cancro; quum quid innatum est, ut in vesica calculus; quum quid increvit, ut vena, quae intumescens in varicem convertitur; quum quid deest, ut quum curta pars aliqua est. Ex his alia sunt in quibus medicamenta, alia in quibus plus manus proficit. Ego, dilatis iis quae praecipue scalpellum et manum postulant, nunc de iis dicam quae maxime medicamentis egent. Dividam autem hanc quoque curandi partem, sicut priorem; et ante dicam de iis quae in quamlibet partem corporis incidunt; tum de iis quae certas. partes infestant. Incipiam a vulneribus.
- 5.26.2
In his autem ante omnia scire medicus debet, quae insanabilia sint, quae difficilem curationem habeant, quae promptiorem. Est enim prudentis hominis, primum eum, qui servari non potest, non attingere, nec subire speciem ejus ut occisi, quem sors ipsius interemit: deinde, ubi gravis metus sine certa tamen desperatione est, indicare necessariis periclitantis in difficili spem esse; ne, si victa ars malo fuerit, vel ignorasse, vel fefellisse videatur. Sed ut haec prudenti viro conveniunt, sic rursus histrionis est, parvam rem attollere,. quo plus praestitisse videatur. Obligarique aequum est confessione promptae rei, quo curiosius etiam circumspiciat, ne, quod per se exiguum est, majus curantis negligentia fiat.
- 5.26.3
Servari non potest, cui basis cerebri, cui cor, cui stomachus, cui iocineris portae, cui in spina medulla percussa est; cuive aut pulmo medius, aut jejunum, aut tenuius intestinum, aut ventriculus, aut renes vulnerati sunt; cuive circa fauces grandes venae, vel arteriae praecisae sunt.
- 5.26.4
Vix autem ad sanitatem perveniunt, quibus ulla parte aut pulmo, aut jecinoris crassum, aut membrana, quae continet cerebrum, aut lienis, aut vulva, aut vesica, aut ullum intestinum, aut septum transversum vulneratum est. Ii quoque in praecipiti sunt, in quibus usque ad grandes intusque conditas venas in alis, vel poplitibus mucro desedit. Periculosa etiam vulnera sunt, ubicumque venae majores sunt, quoniam exhaurire hominem profusione sanguinis possunt: idque evenit non in alis tantum atque poplitibus, sed etiam in iis venis quae ad anum testiculosque perveniunt. Praeter haec malum vulnus est, quodcumque in alis, vel feminibus, vel inanibus locis, vel in articulis, vel inter digitos est: item quodcumque musculum, aut nervum, aut arteriam, aut membranam, aut os, aut cartilaginem laesit. Tutissimum omnium, quod in carne est.
- 5.26.5
Et haec quidem loco vel pejora, vel meliora sunt. Modo vero periculum facit quodcumque magnum est.
- 5.26.6
Aliquid etiam in vulneris genere figuraque est. Nam pejus est, quod etiam collisum, quam quod tantum discissum est: adeo ut acuto quoque, quam retuso telo, vulnerari commodius sit. Pejus etiam vulnus est, ex quo aliquid excisum est; ex quove caro alia parte abscissa, alia dependet. Pessimaque plaga in orbem est; tutissima, quae lineae modo recta est. Quo deinde propius huic illive figurae vulnus est, eo vel deterius vel tolerabilius est.
- 5.26.7
Quin etiam confert aliquid et aetas, et corpus, et vitae propositum, et anni tempus: quia facilius sanescit puer vel adolescens, quam senior; valens, quam infirmus; neque nimis tenuis, neque. nimis plenus, quam si alterum ex his est; integri habitus, quam corrupti; exercitatus, quam iners; sobrius et temperans, quam vino venerique deditus. Opportunissimumque curationi tempus vernum est, aut certe neque fervens, neque frigidum: siquidem vulnera et nimius calor et nimium frigus infestant; maxime tamen horum varietas: ideoque perniciosissimus autumnus est.
- 5.26.8
Sed pleraque ex vulneribus oculis subjecta sunt: quorumdam ipsae sedes indices sunt; quas alio loco demonstravimus, quum positus interiorum partium ostendimus. Verum tamen, quia quaedam vicina sunt, interestque, vulnus in summa parte sit, an penitus penetraverit, necessarium est notas subjicere, per quas quid intus ictum sit, scire possimus; et ex quibus vel spes, vel desperatio oriatur.
- 5.26.9
Igitur, corde percusso, sanguis multus fertur, venae elanguescunt, color pallidissimus, sudores frigidi, malique odoris, tamquam irrorato corpore oriuntur: extremisque partibus frigidis matura mors sequitur.
- 5.26.10
Pulmone vero icto, spirandi difficultas est; sanguis ex ore spumans, ex plaga ruber, simulque etiam spiritus cum sono fertur; in vulnus inclinari juvat: quidam sine ratione consurgunt: multi si in ipsum vulnus inclinati sunt, loquuntur; si in aliam partem, obmutescunt.
- 5.26.11
Jecinoris autem vulnerati notae sunt: multus sub dextra parte praecordiorum profusus sanguis; ad spinam reducta praecordia; in ventrem cubandi dulcedo; punctiones, doloresque usque ad jugulum, junctumque ei latum scapularum os, intenti: quibus nonnumquam etiam bilis vomitus accedit.
- 5.26.12
Renibus vero percussis, dolor ad inguina testiculosque descendit; difficulter urina redditur; eaque aut est cruenta, aut cruor fertur.
- 5.26.13
At liene icto, sanguis niger a sinistra parte prorumpit; praecordia cum ventriculo ab eadem parte indurescunt; sitis ingens oritur; dolor ad jugulum, sicut iocinere vulnerato, venit.
- 5.26.14
At quum vulva percussa est, dolor in inguinibus, et coxis, et feminibus est; sanguinis pars per vulnus, pars per naturale descendit; vomitus bilis insequitur; quaedam obmutescunt; quaedam mente labuntur; quaedam, sui compotes, nervorum oculorumque dolore urgeri se confitentur; morientesque eadem, quae corde vulnerato patiuntur.
← Previous · Next → — showing 201–300 of 550
Perseus Latin. CTS URN phi0836.phi002.perseus-lat5. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: CC BY-SA 4.0. Source.