Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← Library

De Medicina

Perseus Latin · Perseus Latin · 550 sections

  1. 3.19.1

    His morbis praecipue contrarium est id genus, quod χαρδιαχόν a Graecis nominatur; quamvis saepe ad eum phrenetici transeunt: siquidem mens in illis labat, in hoc constat. Id autem nihil aliud est, quam nimia imbecillitas corporis, quod stomacho languente, immodico sudore digeritur. Licetque protinus scire id esse, ubi venarum exigui imbecillique pulsus sunt; sudor autem supra consuetudinem, et modo, et tempore, ex toto thorace et cervicibus, atque etiam capite prorumpit, pedibus tantummodo et cruribus siccioribus atque frigentibus. Acutique id morbi genus est. Curatio prima est, supra praecordia imponere, quae reprimant, cataplasmata: secunda, sudorem prohibere. Id praestat acerbum oleum, vel rosa, vel melinum, aut myrteum: quorum aliquo corpus leniter perungendum, ceratumque ex aliquo horum tum imponendum est. Si sudor vincit, delinendus homo est vel gypso, vel argenti spuma, vel cimolia creta, vel etiam subinde horum pulvere respergendus. Idem praestat pulvis ex contritis aridis myrti vel rubi foliis, aut ex austeri et boni vini arida faece: pluraque similia sunt, quae si desunt, satis utilis est quilibet ex via pulvis injectus. Super haec vero, quo minus corpus insudet, levi veste debet esse contectus, (loco non calido, fenestris patentibus sic, ut perflatus quoque aliquis accedat. Tertium auxilium est, imbecillitati jacentis cibo vinoque succurrere. Cibus non multus quidem, sed saepe tamen nocte ac die dandus est, ut nutriat, neque oneret. Is esse debet ex infirmissima materia, et stomacho aptus. Nisi si necesse est, ad vinum festinare non oportet: si verendum est, ne deficiat, tum et intrita ex hoc, et hoc ipsum austerum quidem, sed tamen tenue, meraculum, egelidum subinde et liberaliter dandum est; adjecta polenta, si modo is aeger parum cibi assumit: idque vinum esse debet, neque nullarum virium, neque ingentium; recteque tota die ac nocte, vel tres heminas aeger bibet; si vastius corpus est, plus etiam. Si cibum non accipit, perunctum ante perfundere aqua frigida convenit, et tum dare. Quod si stomachus resolutus parum continet, et ante cibum, et post eum sponte vomere oportet; rursusque post vomitum cibum sumere; si ne id quidem manserit, sorbere vini cyathum, interpositaque hora, sumere alterum. Si id quoque stomachus reddiderit, totum corpus bulbis contritis superillinendum est; qui, ubi inaruerunt, efficiunt, ut vinum in stomacho contineatur, exque eo toti corpori calor, venisque vis redeat. Ultimum auxilium est, in alvum ptisanae vel alicae cremorem ex inferioribus partibus indere: siquidem id quoque vires tuetur. Neque alienum est, naribus quoque aestuantis admovere, quod reficiat; id est rosam et vinum: et si qua in extremis partibus frigent, unctis et calidis manibus fovere. Per quae si consequi potuimus, ut et sudoris impetus minuatur, et vita prorogetur, incipit jam tempus ipsum esse praesidio. Ubi esse in tuto videtur, verendum tamen est, ne in eamdem imbecillitatem cito recidat: itaque, vino tantummodo remoto, quotidie validiorem cibum debet assumere, donec satis virium corpori redeat.

  2. 3.20.1

    Alter quoque morbus est, aliter phrenetico contrarius. In eo difficilior somnus, prompta ad omnem audaciam mens est: in hoc marcor, et inexpugnabilis paene dormiendi necessitas. λήθαργον Graeci nominarunt. Atque id quoque genus acutum est, et nisi succurritur, celeriter jugulat. Hos aegros quidam subinde excitare nituntur, admotis iis, per quae sternutamenta evocantur, et iis quae odore foedo movent; qualis est pix cruda, lana succida, piper, veratrum, castoreum, acetum, allium, cepa. Juxta etiam galbanum incendunt, aut pilos, aut cornu cervinum; si id non est, quodlibet aliud. Tharrias vero quidam, accessionis id malum esse dixit, levarique quum ea decessit: itaque eos, qui subinde excitant, sine usu male habere. Interest autem, in decessione expergiscatur aeger, an quum febris non levetur, aut levata quoque ea somnus urgeat. Nam si expergiscitur, adhibere ei, ut sopito, supervacuum est: neque enim vigilando melior fit; sed per se, si melior est, vigilat. Si vero continens ei somnus est, utique excitandus est; sed iis temporibus, quibus febris levissima est, ut et excernat aliquid, et sumat. Excitat autem validissime repente aqua frigida infusa. Post remissionem itaque, perunctum oleo multo corpus, tribus aut quatuor amphoris totum per caput perfundendum est. Sed hoc utemur, si aequalis aegro spiritus erit, si mollia praecordia: sin aliter haec erunt, ea potiora, quae supra comprehensa sunt. Et, quod ad somnum quidem pertinet, commodissima haec ratio est. Medendi autem causa, caput radendum; deinde posca fovendum est, in qua laurus, aut ruta decocta sit: altero die imponendum castoreum, aut ruta ex aceto contrita, aut lauri baccae, aut hedera cum rosa et aceto. Praecipueque proficit, et ad excitandum hominem, naribus admotum, et ad morbum ipsum depellendum, capiti frontive impositum sinapi. Gestatio etiam in hoc morbo prodest; maximeque opportune cibus datus, id est in remissione, quanta maxima inveniri poterit. Aptissima autem sorbitio est, donec morbus decrescere incipiat: sic, ut si quotidie gravis accessio est, haec quotidie detur; si alternis, post graviorem sorbitio, post leviorem mulsa aqua. Vinum quoque cum tempestivo cibo datum non mediocriter adjuvat. Quod si post longas febres ejusmodi torpor accessit, cetera eadem servanda sunt: ante accessionem autem, tribus quatuorve horis, castoreum, si venter adstrictus est, mixtum cum scammonia; si non est, per se ipsum cum aqua dandum est. Si praecordia mollia sunt, cibis utendum est plenioribus; si dura, in iisdem sorbitionibus subsistendum; imponendumque praecordiis, quod simul et reprimat, et emolliat.

  3. 3.21.1

    Sed hic quidem acutus est morbus. Longus vero fieri potest eorum, quos aqua inter cutem male habet; nisi primis diebus discussus est: ὕδρωπα Graeci vocant. Atque ejus tres species sunt. Nam modo, ventre vehementer intento, creber intus ex motu spiritus sonus est: modo corpus inaequale est, tumoribus aliter aliterque per totum id orientibus: modo intus in uterum aqua contrahitur, et moto corpore ita movetur, ut impetus ejus conspici possit. Primum τυμπανίτην, secundum λευχοφλεγματίαν, vel ὑποσάεχα, tertium ἀσχίτην Graeci nominarunt. Communis tamen omnium est humoris nimia abundantia; ob quam ne ulcera quidem in his aegris facile sanescunt. Saepe vero hoc malum per se incipit; saepe alteri vetusto morbo, maximeque quartanae, supervenit. Facilius in servis, quam in liberis tollitur: quia. quum desideret famem, sitim, mille alia taedia, longamque patientiam, promptius iis succurritur, qui facile coguntur, quam quibus inutilis libertas est. Sed ne ii quidem, qui sub alio sunt, si ex toto sibi temperare non possunt, ad salutem perducuntur. Ideoque non ignobilis medicus, Chrysippi discipulus, apud Antigonum regem, amicum quemdam ejus, notae intemperantiae, mediocriter eo morbo implicitum, negavit posse sanari. Quumque alter medicus Epirotes Philippus se sanaturum polliceretur; respondit, illum ad morbum aegri respicere; se, ad animum. Neque eum res fefellit. Ille enim quum summa diligentia non medici tantummodo, sed etiam regis custodiretur, tamen malagmata sua devorando, bibendoque suam urinam, in exitium se praecipitavit. Inter initia tamen non difficilis curatio est, si imperata sunt quies, sitis, inedia; at si malum inveteravit, nonnisi magna mole discutitur. Metrodorum tamen, Epicuri discipulum, ferunt, quum hoc morbo tentaretur, nec aequo animo necessariam sitim sustineret, ubi diu abstinuerat, bibere solitum, deinde evomere. Quod si redditur quidquid receptum est, multum taedio demit; si a stomacho retentum est, morbum auget: ideoque in quolibet tentandum non est. Sed si febris quoque est, haec in primis submovenda est per eas rationes, per quas huic succurri posse propositum est: si sine febre aeger est, tum demum ad ea veniendum est, quae ipsi morbo mederi solent. Atque hic quoque quaecumque species est, si nondum nimis occupavit, iisdem auxiliis opus est: multum ambulandum, currendum aliquid est; superiores maxime partes sic perfricandae, ut spiritum ipse contineat; evocandus est sudor, non per exercitationem tantum, sed etiam in arena calida, vel laconico, vel clibano, similibusque aliis; maximeque utiles naturales et siccae sudationes sunt. Balneum, atque omnis humor alienus est. Jejuno recte catapotia dantur, facta ex absinthii duabus, myrrhae tertia parte. Cibus esse debet ex media quidem materia, sed tamen generis durioris: potio non ultra danda est, quam ut vitam sustineat; optimaque est, quae urinam movet. Sed id ipsum tamen moliri cibo, quam medicamento melius est. Si tamen res coget, ex iisdem aliquid, quae id praestant, erit decoquendum, eaque aqua potui danda. Videntur autem hanc facultatem habere iris, nardum, crocum, cinnamum, amomum, casia, myrrha. balsamum, galbanum, ladanum, oenanthe, panaces, cardamomum, hebenus, cupressi semen, uva taminia, quam σταφιδα ἀγρίαν Graeci nominant, abrotonum, rosae folia, acorum, amarae nuces, tragoriganum, styrax, costum, junci quadrati et rotundi semen; illud χύπειρον, hunc σχοῖνον Graeci vocant: quae quoties posuero, non quae hic nascuntur, sed quae inter aromata afferuntur, significabo. Primo tamen, quae levissima ex his sunt, id est rosae folia, vel nardi spica, tentanda sunt. Vinum quoque utile est austerum, sed quam tenuissimum. Commodum est etiam, lino quotidie ventrem metiri, et, qua comprehendit alvum, notam imponere; posteroque die videre, plenius corpus sit, an extenuetur: id enim, quod extenuatur, medicinam sentit. Neque alienum est metiri et potionem ejus, et urinam: nam si plus humoris excernitur, quam assumitur, ita demum secundae valetudinis spes est. Asclepiades in eo, qui ex quartana in hydropa deciderat, se abstinentia bidui, et frictione usum; tertio die, jam et febre et aqua liberato, cibum et vinum dedisse, memoriae prodidit.

  4. 3.21.2

    Hactenus communiter de omni specie praecipi potest: si vehementius malum est, diducenda ratio curandi est. Ergo si inflatio, et ex ea dolor creber est, utilis quotidianus, aut altero quoque die post cibum, vomitus est: fomentis siccis calidisque utendum est. Si per haec dolor non finitur, necessariae sunt sine ferro cucurbitulae; si ne per has quidem tormentum tollitur, incidenda cutis est, et tum his utendum. Ultimum auxilium est, si cucurbitulae nihil profuerunt, per alvum infundere copiosam aquam calidam, eamque recipere. Quin etiam quotidie ter quaterve opus est uti frictione vehementi cum oleo et quibusdam calefacientibus: sed in hac frictione a ventre abstinendum est. Imponendum vero in eum crebrius sinapi, donec cutem erodat; ferramentisque candentibus pluribus locis venter exulcerandus est, et servanda ulcera diutius. Utiliter etiam scilla cocta delingitur. Sed diu post has inflationes abstinendum est ab omnibus inflantibus.

  5. 3.21.3

    At si id vitium est, cui λευχοφλεγματία nomen est, eas partes, quae tument, subjicere soli oportet; sed non nimium, to ne febriculam accendat: si is vehementior est, caput velandum est: utendumque frictione, madefactis tantum manibus aqua, cui sal et nitrum et olei paulum sit adjectum; sic, ut aut pueriles aut muliebres manus adhibeantur, quo mollior earum tactus sit: idque, si vires patiuntur, ante meridiem tota hora, post meridiem semihora fieri oportet. Utilia etiam sunt cataplasmata, quae reprimunt; maximeque si corpora teneriora sunt. Incidendum quoque est super talum, quatuor fere digitis, ex parte interiore, qua per aliquot dies frequens humor feratur; atque ipsos tumores incidere altis plagis oportet: concutiendumque multa gestatione corpus est: atque, ubi inductae vulneribus cicatrices sunt, adjiciendum et exercitationibus est, et cibis, done corpus ad pristinum habitum revertatur. Cibus valens esse debet, et glutinosus, maximeque caro: vinum, si per stomachum licet, dulcius; sed ita, ut invicem biduo triduove, modo aqua, modo id bibatur. Prodest etiam lactucae marinae semen cum aqua potui datum. Si valens est, qui id accipit, et scilla cocta, sicut supra dixi, delingitur. Auctoresque multi sunt, inflatis vesicis pulsandos tumores esse.

  6. 3.21.4

    Si vero id morbi genus est, quo in uterum multa aqua contrahitur, ambulare, sed magis modice oportet; malagma, quod digerat, impositum habere; idque ipsum superimposito triplici panno, fascia, non nimium tamen vehementer adstringere: quod a Tharria profectum, servatum esse a pluribus video. Si jecur, aut lienem affectum esse manifestum est, ficum pinguem contusam, adjecto melle, superponere. Si per talia auxilia venter non siccatur, sed humor nihilo minus abundat, celeriori via succurrere, ut is per ventrem ipsum emittatur. Neque ignoro Erasistrato displicuisse hanc curandi viam: morbum enim hunc iocineris putavit: ita illud esse sanandum; frustraque aquam emitti, quae, vitiato illo, subinde nascatur. Sed primum non hujus visceris unius hoc vitium est: nam et liene affecto, et in totius corporis malo habitu fit. Deinde, ut inde coeperit, tamen aqua nisi emittitur, quae contra naturam ibi substitit, et iocineri et ceteris interioribus partibus nocet. Convenitque corpus nihilo minus esse curandum. Neque enim sanat emissus humor, sed medicinae locum facit, quam intus inclusus impedit. Ac ne illud quidem in controversiam venit, quin non omnes in hoc morbo sic curari possint; sed juvenes robusti, qui vel ex toto carent febre, vel certe satis liberales intermissiones habent. Nam quorum stomachus corruptus est, quive ex atra bile huc deciderunt, quive malum corporis habitum habent, idonei huic curationi non sunt. Cibus autem, quo die primum humor emissus est, supervacuus est, nisi si vires desunt: insequentibus diebus, et is, et vinum meracius quidem, sed non ita multum dari debet, paulatimque evocandus aeger est ad exercitationes, frictiones, solem, sudationes, navigationes, et idoneos cibos, done ex toto convalescat. Balneum rarum res amat; frequentiorem in jejuno vomitum. Si aestas est, in mari natare commodum est. Ubi convaluit aliquis, diu tamen alienus ei veneris usus est.

  7. 3.22.1

    Diutius saepe et periculosius tabes eos male habet, quos invasit. Atque hujus quoque plures species sunt. Una est, qua corpus non alitur, et naturaliter semper aliquibus decedentibus, nullis vero in eorum locum subeuntibus, summa macies oritur; et, nisi occurritur, tollit. hanc Graeci vocant. Ea duabus fere de causis incidere consuevit. Aut enim nimio timore aliquis minus, aut aviditate nimia plus, quam debet, assumit: ita vel, quod deest, infirmat; vel, quod superat, corrumpitur. Altera species est, quam Graeci χαχεξίαν appellant, ubi malus corporis habitus est; ideoque omnia alimenta corrumpuntur. Quod fere fit, quum longo morbo vitiata corpora, etiamsi illo vacant, refectionem tamen non accipiunt; aut quum malis medicamentis corpus affectum est; aut quum diu necessaria defuerunt; aut quum inusitatos et inutiles cibos aliquis assumsit, aliquidve simile incidit. Huic, praeter tabem, illud quoque nonnumquam accedere solet, ut per assiduas pustulas, aut ulcera, summa cutis exasperetur, vel aliquae corporis partes intumescant. Tertia est, longeque periculosissima species, quam Graeci φθίσιν nominarunt. Oritur fere a capite; inde in pulmonem destillat; huic exulceratio accedit; ex hac febricula levis fit, quae etiam quum quievit, tamen repetit; frequens tussis est; pus excreatur; interdum cruentum aliquid. Quidquid exscreatum est, si in ignem impositum est, mali odoris est: itaque, qui de morbo dubitant, hac nota utuntur.

  8. 3.22.2

    Quum haec genera tabis sint, animadvertere primum oportet, quid sit in quo laboretur; deinde, si tantum non ali corpus apparet, causam ejus attendere; et si cibi minus aliquis, quam debet, assumsit, adjicere, sed paulatim; ne si corpus insuetum subita multitudine oneraverit, concoctionem impediat. Si vero plus justo quis assumere solitus est, abstinere uno die; deinde ab exiguo cibo incipere; quotidie adjicere, donec ad justum modum perveniat. Praeter haec convenit ambulare locis quam minime frigidis, sole vitato; per manus quoque exerceri: si infirmior est, gestari, ungi, perfricari, si potest, maxime per se ipsum, saepius eodem die et ante cibum, et post eum, sic ut interdum oleo quaedam adjiciantur calefacientia, donec insudet. Prodestque jejuno prehendere per multas partes cutem et attrahere, ut relaxetur; aut, imposita resina et abducta, subinde idem facere. Utile est etiam interdum balneum, sed post cibum exiguum. Atque in ipso solio recte cibi aliquid assumitur; aut, si sine hoc frictio fuit, post eam protinus. Cibi vero esse debent ex iis, qui facile concoquuntur, qui maxime alunt. Ergo vini quoque, sed austeri, necessarius usus est. Movenda urina.

  9. 3.22.3

    At si malus corporis habitus est, primum abstinendum est; deinde alvus ducenda; tum paulatim cibi dandi, adjectis exercitationibus, unctionibus, frictionibus. Utilius his frequens balneum est, sed jejunis; etiam usque sudorem. Cibis vero opus est copiosis, variis, boni suci, quique etiam minus facile corrumpantur, vino austero. Si nihil reliqua proficiunt, sanguis mittendus est; sed paulatim, quotidieque pluribus diebus, cum eo, ut cetera quoque eodem modo serventur.

  10. 3.22.4

    Quod si mali plus est, et vera phthisis est, inter initia protinus occurrere necessarium est: neque enim facile is morbus, quum inveteravit, evincitur. Opus est, si vires patiuntur, longa navigatione, caeli mutatione, sic ut densius quam id est, ex quo discedit aeger, petatur: ideoque aptissime Alexandriam ex Italia itur). Fereque id posse inter principia corpus pati debet, quum hic morbus aetate firmissima maxime oriatur, id est ab anno duodevicesimo ad annum quintum et tricesimum. Si id imbecillitas non sinit, nave tamen non longe gestari commodissimum est: si navigationem aliqua res prohibet, lectica, vel alio modo corpus dimovendum est. Tum a negotiis abstinendum est, omnibusque rebus, quae sollicitare animum possunt; somno indulgendum; cavendae destillationes, ne, si quid cura levarit, exasperent; et ob id vitanda cruditas, simulque et sol, et frigus; os obtegendum, fauces velandae, tussicula suis remediis finienda: et, quamdiu quidem febricula incursat, huic interdum abstinentia, interdum etiam tempestivis cibis medendum; eoque tempore bibenda aqua. Lac quoque, quod in capitis doloribus, et in acutis febribus, et per eas facta nimia siti, ac, sive praecordia tument, sive biliosa urina est, sive sanguis fluxit, pro veneno est; in phthisi tamen, sicut in omnibus longis difficilibusque febriculis, recte dari potest. Quod si febris aut nondum incursat, aut jam remisit, decurrendum est ad modicas exercitationes, maximeque ambulationes; item lenes frictiones. Balneum alienum est. Cibus esse debet primo acer, ut allium, porrum, idque ipsum ex aceto, vel ex eodem intubus, ocimum, lactuca: deinde lenis, ut sorbitio ex ptisana, vel ex alica, vel ex amylo, lacte adjecto. Idem oryza quoque, et, si nihil aliud est, far praestat. Tum invicem modo his cibis, modo illis utendum est; adjiciendaque quaedam ex media materia, praecipueque cerebellum, vel pisciculus, et his similia. Farina etiam cum sevo ovillo caprinove mixta, deinde incocta pro medicamento est. Vinum assumi debet leve, austerum. Hactenus non magna mole pugnatur: si vehementior noxa est, ac neque febricula, neque tussis quiescit, tenuarique corpus apparet, validioribus auxiliis opus est. Exulcerandum est ferro candenti, uno loco sub mento, altero in gutture, duobus ad mammam utramque; item sub imis ossibus scapularum, quas ὠμοπλάτασ Graeci vocant, sic, ne sanescere ulcera sinamus, nisi tussi finita: cui per se quoque medendum esse manifestum est. tum ter quaterve die vehementer extremae partes perfricandae, thorax levi manu pertractandus, post cibum intermittenda hora, et perfricanda crura brachiaque: interpositis denis diebus, demittendus est aeger in solium, in quo sit aqua calida et oleum: ceteris diebus bibenda aqua; tum et vinum, si tussis non est, potui frigidum dandum; si est, egelidum. Utile est etiam cibos in remissionibus quotidie dari: frictiones gestationesque similiter adhiberi: eadem acria quarto aut quinto die sumere: interdum herbam sanguinalem ex aceto, vel plantaginem esse. Medicamentum est etiam vel plantaginis succus per se, vel marrubii cum melle incoctus; ita ut illius cyathus sorbeatur, hujus cochleare plenum paulatim delingatur; vel inter se mixta, et incocta resinae terebinthinae pars dimidia, butyri et mellis pars altera. Alvus cita utique vitanda est. Vomitus in hoc morbo frequens, perniciosus est, maximeque sanguinis. Qui meliusculus esse coepit, adjicere debet exercitationes, frictiones, cibos: deinde ipse se, suppresso spiritu, perfricare; diu abstinere a vino, balneo, venere.

  11. 3.23.1

    Inter notissimos morbos est etiam is, qui comitialis, vel major nominatur. Homo subito concidit; ex ore spumae moventur; deinde interposito tempore ad se redit, et per se ipse consurgit. Id genus saepius viros, quam feminas occupat. Ac solet quidem etiam longum esse, usque ad mortis diem, et vitae non periculosum; interdum tamen, quum recens est, hominem consumit: et saepe eum, si remedia non sustulerunt, in pueris veneris, in puellis menstruorum initium tollit. Modo cum distentione nervorum prolabitur aliquis, modo sine illa. Quidam hos quoque iisdem, quibus lethargicos, excitare conantur: quod admodum supervacuum est; et quia ne lethargicus quidem his sanatur; et quia, quum possit ille numquam expergisci, atque ita fame interire, hic ad se utique revertitur. Ubi concidit aliquis, si nulla nervorum distentio accessit, utique sanguis mitti debet: si accessit, non utique mittendus est, nisi alia quoque hortantur. Necessarium autem est ducere alvum, vel nigro veratro purgare, vel utrumque facere, si vires patiuntur: tunc caput tondere, oleoque et aceto perungere: cibum post diem tertium, simul transiit hora qua concidit, dare. Neque sorbitiones autem his, aliique molles et faciles cibi, neque caro, minimeque suilla convenit; sed mediae materiae: nam et viribus opus est, et cruditates cavendae sunt. Cum quibus fugere oportet solem, balneum, ignem, omniaque calefacientia; item frigus, vinum, venerem, loci praecipitis conspectum, omniumque terrentium, vomitum, lassitudinem, sollicitudines, negotia omnia; ubi tertio die cibus datus est, intermittere quartum, et invicem alterum quemque, eadem hora cibi servata, donec quattuordecim dies transeant. Quos ubi morbus excessit, acuti vim deposuit: ac, si manet, curandus jam ut longus est. Quod si, non quo die primum id incidit, medicus accessit, sed is, qui cadere consuevit, ei traditus est; protinus eo genere victus habito, qui supra comprehensus est, exspectandus est dies, quo prolabatur; utendumque tum vel sanguinis missione, vel ductione alvi, vel nigro veratro, sicut praeceptum est: insequentibus deinde diebus per eos cibos, quos proposui, vitatis omnibus, quae cavenda dixi, nutriendus. Si per haec morbus finitus non fuerit, confugiendum erit ad album veratrum; ac ter quoque aut quater eo utendum, non ita multis interpositis diebus; sic tamen, ne iterum umquam sumat, nisi conciderit. Mediis autem diebus vires ejus erunt nutriendae; quibusdam, praeter ea, quae supra scripta sunt, adjectis. Ubi mane experrectus est, corpus ejus leniter ex oleo vetere, cum capite excepto ventre, permulceatur: tum ambulatione quam maxime longa et recta utatur: post ambulationem loco tepido vehementer et diu, ac non minus ducenties, nisi infirmus erit, perfricetur: deinde per caput multa aqua frigida perfundatur; paulum cibi assumat; conquiescat; rursus ante noctem ambulatione utatur; iterum vehementer perfricetur, sic ut neque venter, neque caput contingatur; post haec coenet; interpositisque tribus aut quatuor diebus, uno aut altero acria assumat. Si ne per haec quidem fuerit liberatus, caput radat; ungatur oleo vetere, adjecto aceto et nitro; perfundatur aqua salsa; bibat jejunus ex aqua castoreum; nulla aqua, nisi decocta, potionis causa utatur. Quidam jugulati. Gladiatoris calido sanguine epoto tali morbo se liberarunt: apud quos miserum auxilium tolerabile miserius malum fecit. Quod ad medicum vero pertinet, ultimum est, juxta talum ex utroque crure paulum sanguinis mittere; occipitium incidere, et cucurbitulas admovere; ferro candenti in occipitio, et infra quoque, qua summa vertebra cum capite committitur, adurere duobus locis, ut per ea perniciosus humor evadat. Quibus si finitum malum non fuerit, prope est, ut perpetuum sit. Ad levandum id, tantummodo utendum erit exercitatione multa, frictione, cibisque iis, qui supra comprehensi sunt: praecipueque vitanda omnia, quae, ne fierent, excepimus.

  12. 3.24.1

    Aeque notus est morbus, quem interdum arquatum, interdum regium nominant. Quem Hippocrates ait, si post septimum diem febricitante aegro supervenit, tutum esse, mollibus tantummodo praecordiis substantibus: Diodes ex toto, si post febrem oritur, etiam prodesse; si post hunc febris, occidere. Color autem eum morbum detegit, maxime oculorum, in quibus, quod album esse debet, fit luteum. Soletque accedere et sitis, et dolor capitis, et frequens singultus, et praecordiorum dextra parte durities, et, ubi corporis vehemens motus est, spiritus difficultas, membrorumque resolutio: atque, ubi diutius manet morbus, totum corpus cum pallore quodam inalbescit. Primo die abstinere aegrum oportet; secundo ducere alvum: tum, si febris est, eam victus genere discutere; si non est, scammoniam potui dare, vel cum aqua betam albam contritam, vel cum aqua mulsa nuces amaras absinthium, anisum, sic ut pars hujus minima sit. Asclepiades aquam quoque salsam, et quidem per biduum, purgationis causa bibere cogebat, iis, quae urinam movent, rejectis. Quidam, superioribus omissis, per haec, et per eos cibos, qui extenuant, idem se consequi dicunt. Ego ubique, si satis virium est, validiora; si parum, imbecilliora auxilia praefero. Si purgatio fuit, post eam triduo primo modice cibum oportet assumere ex media materia, et vinum bibere graecum salsum, ut resolutio ventris maneat: tu altero triduo validiores cibos, et carnis quoque aliquid esse, intra aquam manere: deinde ad superius genus victus reverti, cum eo, ut magis satietur; omisso graeco vino, bibere integrum, austerum; atque ita per haec variare, ut interdum acres quoque cibos interponat, interdum ad salsum vinum redeat. Per omne vero tempus utendum est exercitatione, frictione; si hiems est, balneo: si aestas, frigidis natationibus; lecto etiam, et conclavi cultiore, lusu, joco, ludis, lascivia, per quae mens exhilaretur; ob quae regius morbus dictus videtur. Malagma quoque, quod digerat, super praecordia datum prodest; vel arida ibi ficus superimposita, si jecur aut lienis affectus est.

  13. 3.25.1

    Ignotus autem paene in Italia, frequentissimus in quibusdam regionibus is morbus est, quem ἐλεφαντίασιν Graeci vocant: isque longis annumeratur. Totum corpus afficitur ita, ut ossa quoque vitiari dicantur. Summa pars corporis crebras maculas crebrosque tumores habet; rubor earum paulatim in atrum colorem convertitur; summa cutis inaequaliter crassa, tenuis, dura, mollisque, quasi squamis quibusdam exasperatur; corpus emacrescit; os, surae, pedes intumescunt: ubi vetus morbus est, digiti in manibus pedibusque sub tumore conduntur, febricula oritur, quae facile tot malis obrutum hominem consumit. Protinus ergo inter initia sanguis per biduum mitti debet, aut nigro veratro venter solvi: adhibenda tum, quanta sustineri potest, inedia est: paulum deinde vires reficiendae, et ducenda alvus: post haec, ubi corpus levatum est, utendum est exercitatione, praecipueque cursu: sudor primum labore ipsius corporis, deinde etiam siccis sudationibus evocandus: frictio adhibenda: moderandumque inter haec, ut vires conserventur. Balneum rarum esse debet; cibus sine pinguibus, sine glutinosis, sine inflantibus: vinum, praeterquam primis diebus, recte datur. Corpus contrita plantago et illita optime tueri videtur.

  14. 3.26.1

    Attonitos quoque raro videmus, quorum et corpus et mens stupet. Fit interdum ictu fulminis, interdum morbo: ἀποπληξίαν hunc Graeci appellant. His sanguis mittendus est: veratro quoque albo, vel alvi ductione utendum. Tum adhibendae frictiones, et ex media materia minime pingues cibi; quidam etiam acres; a vino abstinendum.

  15. 3.27.1

    At resolutio nervorum frequens ubique morbus est: sed interdum tota corpora, interdum partes infestat. Veteres auctores illud ἀποπληξίαν, hoc παράλυσιν nominaverunt: nunc utrumque παράλυσιν appellari video. Solent autem, qui per omnia membra vehementer resoluti sunt, celeriter rapi: ac si correpti non sunt, diutius quidem vivunt; sed raro tamen ad sanitatem perveniunt, et plerumque miserum spiritum trahunt, memoria quoque amissa. In partibus vero numquam acutus, saepe longus, fere insanabilis morbus est. Si omnia membra vehementer resoluta sunt, sanguinis detractio vel liberal, vel occidit: aliud curationis genus vix umquam sanitatem restituit, saepe mortem tantum differt, vitam interim infestat. Post sanguinis missionem, si non redit et motus et mens, nihil spei superest; si redit, sanitas quoque prospicitur. At ubi pars resoluta est, pro vi et mali et corporis, vel sanguis mittendus, vel alvus ducenda. Cetera eadem in utroque casu facienda sunt: siquidem vitare praecipue convenit frigus; paulatimque ad exercitationes revertendum est, sic ut ingrediatur ipse protinus, si potest: si id crurum imbecillitas prohibet, vel gestetur, vel motu lecti concutiatur: tum id membrum, quod deficit, si potest, per se; sin minus, per alium moveatur, et vi quadam ad consuetudinem redeat. Prodest etiam torpentis membri summam cutem exasperasse, vel urticis caesam, vel imposito sinapi, sic ut, ubi rubere coeperit corpus, haec removeantur. Scilla quoque contrita, bulbique contriti cum ture recte imponuntur. Neque alienum est, resina cutem tertio quoque die diutius vellere, pluribus etiam locis; aliquando sine ferro cucurbitulas admovere. Unctioni vero aptissimum est vetus oleum, vel nitrum aceto et oleo mixtum. Quin etiam fovere aqua calida marina, vel, si ea non est, tamen salsa, magnopere necessarium est. Ac si quo loco vel naturales, vel etiam manu factae tales natationes sunt, iis potissimum utendum est; praecipueque in his agitanda membra, quae maxime deficiunt: si id non est, balneum tamen prodest. Cibus esse debet ex media materia, maximeque ex venatione; potio sine vino aquae calidae: si tamen vetus morbus est, interponi quarto vel quinto die purgationis causa vinum graecum salsum potest. Post cenam utilis vomitus est.

  16. 3.27.2

    Interdum vero etiam nervorum dolor oriri solet. In hoc casu non vomere, non medicamentis urinam movere, non exercitatione sudorem, ut quidam praecipiunt, expedit. Bibenda aqua est: his die in lectulo leniter satis diu corpus perfricandum est, deinde retento spiritu: ab ipsa exercitatione potius superiores partes movendae: balneo raro utendum: mutandum subinde peregrinationibus coelum. Si dolor est, ea ipsa pars sine oleo, nitro ex aqua perungenda est; deinde involvenda, et subjicienda pruna lenis, et sulphur, atque ita id suffumigandum; idque aliquamdiu faciendum, sed jejuno, quum bene jam concoxerit. Cucurbitulae quoque saepe dolenti parti admovendae sunt, pulsandusque leniter inflatis vesicis bubulis is locus est. Utile est etiam sevum miscere cum hyoscyami et urticae contritis seminibus, sic ut omnium par modus sit, idque imponere: fovere aqua, in qua sulphur decoctum sit. Utriculi quoque recte imponuntur aqua calida repleti, aut bitumen cum hordeacea farina mixtum. Atque in ipso potissimum dolore utendum gestatione vehementi est: quod in aliis doloribus pessimum est.

  17. 3.27.3

    Tremor autem nervorum aeque vomitu medicamentisque urinam moventibus intenditur. Inimica etiam habet balnea, assasque sudationes. Bibenda aqua est; acri ambulatione utendum; itemque unctionibus frictionibusque, maxime per se ipsum; pila, similibusque superiores partes dimovendae; cibo quolibet utendum, dummodo concoctioni utique studeatur; secundum cibum, curis abstinendum; rarissima Venere utendum est. Si quando quis in eam prolapsus est, tum oleo leniter diuque in lectulo perfricari manibus puerilibus potius, quam virilibus, debet.

  18. 3.27.4

    Suppurationes autem, quae in aliqua interiori parte oriuntur, ubi natae fuerint, primum id agere oportet per ea cataplasmata, quae reprimunt, ne coitus inutilis materiae fiat; deinde, si haec victa sunt, per ea malagmata, quae digerunt, dissipentur. Quod si consequuti non sumus, sequitur ut evocetur: deinde ut maturescat. Omnis tum vomicae finis est, ut rumpatur: indiciumque est pus vel alvo vel ore redditum. Sed nihil facere oportet, quominus quidquid est puris excedat. Utendum maxime sorbitionibus est, et aqua calida. Ubi pus ferri (id est fluere—cf. V, 25, 8 et passim) desiit, transeundum ad faciles quidem, sed tamen validiores et frigidos cibos, frigidamque aquam, sic, ut ab egelidis tamen initium fiat. Primoque cum melle quaedam edenda, ut nuclei pinei, vel graecae nuces, vel Abellanae: postea submovendum id ipsum, quo maturius induci cicatrix possit. Medicamentum eo tempore ulceri est succus assumtus vel porri vel marrubii, et omni cibo porrum ipsum adjectum. Oportebit autem uti in iis partibus, quae non afficientur, frictionibus; item ambulationibus lenibus: vitandumque erit, ne vel luctando, vel currendo, vel alia ratione sanescentia ulcera exasperentur. In hoc enim morbo perniciosus, ideoque omni modo cavendus sanguinis vomitus est.

  19. 4.1.1

    Hactenus reperiuntur ea genera morborum, quae in totis corporibus ita sunt, ut iis certae sedes assignari non possint: nunc de iis dicam, quae sunt in partibus. Facilius autem omnium interiorum morbi curationesque in notitiam venient, si prius eorum sedes breviter ostendero. Caput igitur, eaque, quae in ore sunt, non lingua tantummodo palatoque terminantur; sed etiam quatenus oculis nostris exposita sunt. In dextra sinistraque circa guttur venae grandes, quae σφαγίτιδεσ nominantur; itemque arteriae, quas χαρωτίδασ vocant, sursum procedentes ultra aures feruntur. At in ipsis cervicibus glandulae positae sunt, quae interdum cum dolore intumescunt. Deinde duo itinera incipiunt: alterum asperam arteriam nominant; alterum stomachum. Arteria exterior ad pulmonem; stomachus interior ad ventriculum fertur: illa spiritum; hic cibum recipit. Quibus quum diversae viae sint, qua coeunt, exigua in arteria sub ipsis faucibus lingua est, quae, quum spiramus, attollitur; quum cibum potionemque assumimus, arteriam claudit. Ipsa autem arteria dura et cartilaginosa in gutture assurgit; ceteris partibus residit. Constat ex circulis quibusdam compositis ad imaginem earum vertebrarum, quae in spina sunt: ita tamen, ut ex parte exteriore aspera, ex interiore, stomachi modo laevis sit: eaque descendens ad praecordia cum pulmone committitur. Is spongiosus, ideoque spiritus capax, et a tergo spinae ipsi junctus, in duas fibras ungulae bubulae modo dividitur. Huic cor annexum est, natura musculosum, in pectore sub sinistriore mamma situm; duosque quasi ventriculos habet. At sub corde atque pulmone transversum ex valida membrana septum est, quod a praecordiis uterum (id est diducit; idque nervosum, multis etiam venis per id discurrentibus, a superiore parte, non solum intestina, sed jecur quoque lienemque discernit. Haec viscera proxime, sed infra tamen posita, dextra sinistraque sunt. Jecur a dextra parte sub praecordiis ab ipso septo orsum, intrinsecus cavum, extrinsecus gibbum: quod prominens leviter ventriculo insidet, et in quatuor fibras dividitur. Ex inferiore vero parte ei fel inhaeret. At lienis sinistra, non eidem septo, sed intestino innexus est, natura mollis et rarus, longitudinis crassitudinisque modicae; isque paulum a costarum regione in uterum excedens, ex maxima parte sub his conditur. Atque haec quidem juncta sunt. Renes vero diversi; qui lumbis sub imis costis inhaerent, a parte earum rotundi, ab altera resimi; qui et venosi sunt, et ventriculos habent, et tunicis superconteguntur. — Ac viscerum quidem hae sedes sunt. Stomachus vero, qui intestinorum principium est, neruosus a septima spinae vertebra incipit; circa praecordia cum ventriculo committitur. Ventriculus autem, qui receptaculum cibi est, constat ex duobus tergoribus; isque inter lienem et jecur positus est, utroque ex his paulum super eum ingrediente. Suntque etiam membranulae tenues, per quas inter se tria ista connectuntur, jungunturque ei septo, quod transversum esse supra posui. Inde ima ventriculi pars paulum in dexteriorem partem conversa, in summum intestinum coartatur. Hanc juncturam πυλωρόν Graeci vocant, quoniam portae modo in inferiores partes ea, quae excreturi sumus, emittit. Ab ea jejunum intestinum incipit, non ita implicitum: cui tale vocabulum est, quia numquam, quod accipit, continet; sed protinus in inferiores partes transmittit. Inde tenuius intestinum est, in sinus vehementer implicitum: orbes vero ejus per membranulas singuli cum inferioribus connectuntur; qui in dexteriorem partem conversi, et e regione dexterioris coxae finiti, superiores tamen partes magis complent. Deinde id intestinum cum crassiore altero transverso committitur, quod a dextra parte incipiens, in sinisteriorem pervium et longum est, in dexteriorem non est; ideoque caecum nominatur. At id, quod pervium est, late fusum atque sinuatum, minusque quam superiora intestina nervosum, ab utraque parte huc atque illuc volutum, magis tamen sinisteriores inferioresque partes tenens, contingit jecur atque ventriculum: deinde cum quibusdam membranulis a sinistro rene venientibus jungitur; atque hinc dextra recurvatum in imo dirigitur, qua excernit; ideoque id ibi rectum intestinum nominatur. Contegit vero universa haec omentum, ex inferiore parte laeve et strictum, ex superiore mollius; cui adeps quoque innascitur; quae sensu, sicut cerebrum quoque et medulla, caret.

  20. 4.1.2

    At a renibus singulae venae, colore albae, ad vesicam feruntur; οὐρητῆρασ Graeci vocant, quod per eas inde descendentem urinam in vesicam destillare concipiunt. Vesica autem in ipso sinu nervosa et duplex, cervice plena atque carnosa, jungitur per venas cum intestino, eoque osse, quod pubi subest: ipsa soluta atque liberior est: aliter in viris atque in feminis posita. Nam in viris juxta rectum intestinum est, potius in sinistram partem inclinata; in feminis super genitale earum sita est, superque elapsa, ab ipsa vulva sustinetur. Tum in masculis iter urinae spatiosius et compressius a cervice hujus descendit ad colem: in feminis brevius et plenius, super vulvae cervicem se ostendit. Vulva autem in virginibus quidem admodum exigua est: in mulieribus vero, nisi ubi gravidae sunt, non multo major, quam ut manu comprehendatur. Ea recta tenuataque cervice, quem canalem vocant, contra mediam alvum orsa, inde paulum ad dexteriorem coxam convertitur; deinde super rectum intestinum progressa, iliis feminae latera sua innectit. Ipsa autem ilia inter coxas et pubem imo ventre posita sunt. A quibus ac pube abdomen sursum versus ad praecordia pervenit; ab exteriore parte evidenti cute; ab interiore laevi membrana inclusum, quae omento iungitur; περιτόναιον autem a Graecis nominatur.

  21. 4.2.1

    His veluti in conspectum quemdam, quatenus scire curanti necessarium est, adductis, remedia singularum laborantium partium exsequar, orsus a capite: sub quo nomine nunc significo eam partem, quae capillo tegitur: nam oculorum, aurium, dentium dolor, et si quis similis est, alias erit explicandus. In capite autem interdum acutus et pestifer morbus est, quam χεφαλαίαν Graeci vocant: cujus notae sunt, horror validus, nervorum resolutio, oculorum caligo, mentis alienatio, vomitus, sic ut vox supprimatur; vel sanguinis ex naribus cursus, sic ut corpus frigescat, anima deficiat: praeter haec, dolor intolerabilis, maxime circa tempora, vel occipitium. Interdum autem in capite longa imbecillitas, sed neque gravis, neque periculosa per hominis aetatem est: interdum gravior dolor, sed brevis, neque tamen mortiferus; qui vel vino, vel cruditate, vel frigore, vel igne, aut sole contrahitur. Hique omnes dolores modo cum febre, modo sine hac sunt; modo in toto capite, modo in parte; interdum sic, ut oris quoque proximam partem excrucient. Praeter haec etiamnum invenitur genus, quod potest longum esse; ubi humor cutem inflat, eaque intumescit, et prementi digito cedit: ὑδροχέφαλον Graeci appellant. Ex his id, quod secundo loco positum est, dum leve est, qua sit ratione curandum, dixi, quum persequerer ea, quae sani homines in imbecillitate partis alicujus facere deberent. Quae vero auxilia sint capitis, ubi cum febre dolor est, eo loco explicitum est, quo febrium curatio exposita est. Nunc de ceteris dicendum est. Ex quibus id, quod acutum est, et id, quod supra consuetudinem intenditur, idque quod ex subita causa, etsi non pestiferum, tamen vehemens est, primam curationem habet, qua sanguis mittatur. Sed id, nisi intolerabilis dolor est, supervacuum est: satiusque est abstinere a cibo; si fieri potest, etiam a potione; si non potest, aquam bibere. Si postero die dolor remanet, alvum ducere, sternutamenta evocare, nihil assumere, nisi aquam. Saepe enim dies unus aut alter totum dolorem hac ratione discutit; utique si ex vino vel cruditate origo est. Si vero in his auxilii parum est, tonderi oportet ad cutem: deinde considerandum est, quae causa dolorem excitarit. Si calor, aqua frigida multa perfundere caput expedit: spongiam concavam imponere subinde in aqua frigida expressam: ungere rosa et aceto, vel potius his tinctam lanam succidam imponere, aliave refrigerantia cataplasmata. At si frigus nocuit, caput oportet perfundere aqua calida marina, vel certe salsa, aut in qua laurus decocta sit; tum caput vehementer perfricare; deinde calido oleo implere et veste velare. Quidam etiam id devinciunt; alii cervicalibus vestimentisque onerant, et sic levantur; alios calida cataplasmata adjuvant. Ergo etiam ubi causa incognita est, videre oportet, refrigerantia magis, an calefacientia leniant, et iis uti, quae experimentum approbarit. At si parum causa discernitur, perfundere caput primum aqua calida, sicut supra praeceptum est, vel salsa, vel ex lauro decocta; tum frigida posca. Illa in omni vetusto capitis dolore communia sunt: sternutamenta excitare; inferiores partes vehementer perfricare; gargarizare iis quae salivam movent; cucurbitulas temporibus et occipitio admovere; sanguinem ex naribus detrahere; resina subinde tempora pervellere, et imposito sinapi exulcerare ea, quae male habent, ante linteolo subjecto, ne vehementer arrodat; candentibus ferramentis, ubi dolor est, ulcera excitare; cibum permodicum cum aqua sumere: ubi levatus est dolor, in balneum ire, ibi multa aqua prius calida, deinde frigida per caput perfundi: si discussus ex toto dolor est, etiam ad vinum reverti; sed postea semper, antequam quidquam aliud, aquam bibere. Dissimile est id genus, quod humorem in caput contrahit. In hoc tonderi ad cutem necessarium est; deinde imponere sinapi sic, ut exulceret; si id parum profuit, scalpello utendum est. Illa cum hydropicis communia sunt, ut exerceatur, insudet, vehementer perfricetur, cibis potionibusque utatur urinam praecipue moventibus.

  22. 4.3.1

    Circa faciem vero morbus innascitur, quem Graeci χυνιχὸν σπασμόν nominant. Isque cum acuta fere febre oritur; os cum motu quodam pervertitur; accedit crebra coloris in facie totoque corpore mutatio; somnus in promptu est. In hoc sanguinem mittere optimum est: si finitum eo malum non est, ducere alvum: si ne sic quidem discussum est, albo veratro vomitum movere. Praeter haec necessarium est vitare solem, lassitudinem, vinum. Si discussum his non est, utendum est cursu; frictione in eo, quod laesum est, leni et multa; in reliquis partibus breviore, sed vehementi. Prodest etiam movere sternutamenta; caput radere; idque perfundere aqua calida, marina, vel certe salsa, sic ut ei sulphur quoque adjiciatur; post perfusionem iterum perfricare; sinapi manducare; eodemque tempore affectis oris partibus ceratum, integris idem sinapi, donec arrodat, imponere Cibus aptissimus ex media materia est.

  23. 4.4.1

    At si lingua resoluta est, quod interdum per se, interdum ex morbo aliquo fit, sic ut sermo hominis non explicetur; oportet gargarizare ex aqua, in qua vel thymum, vel hyssopum, vel nepeta decocta sit; aquam bibere; caput, et os, et ea, quae sub mento sunt, et cervicem vehementer perfricare; lasere linguam ipsam linere; manducare, quae sunt acerrima, id est sinapi, allium, cepam; magna vi luctari, ut verba exprimantur; exerceri retento spiritu; caput saepe aqua frigida perfundere; nonnumquam multam esse radiculam, deinde vomere.

  24. 4.5.1

    Destillat autem humor de capite interdum in nares, quod leve est; interdum in fauces, quod pejus est; interdum etiam in pulmonem, quod pessimum est. Si in nares destillat, tenuis per has pituita profluit, caput leviter dolet, gravitas ejus sentitur, frequentia sternutamenta sunt; si in fauces, has exasperat, tussiculam movet; si in pulmonem, praeter sternutamenta et tussim, est etiam capitis gravitas, lassitudo, sitis, aestus, biliosa urina. Aliud autem, quamvis non multum distans, malum, gravedo est. Haec nares claudit, vocem obtundit, tussim siccam movet: sub eadem salsa est saliva, sonant aures, venae moventur in capite, turbida urina est. Haec omnia χορύζασ Hippocrates nominat: nunc video apud Graecos in gravedine hoc nomen servari; destillationem χατασταγμόν appellari. Haec autem et brevia, et si neglecta sunt, longa esse consuerunt. Nihil pestiferum est, nisi quod pulmonem exulcerat. Ubi aliquid ejusmodi sentimus, protinus abstinere a sole, balneo, vino, venere debemus: inter quae unctione, et assueto cibo nihilo minus uti licet. Ambulatione tantum acri, sed tecta utendum est, et post eam caput atque os supra quinquagies perfricandum. Raroque fit, ut, si biduo, vel certe triduo nobis temperavimus, id vitium non levetur. Quo levato, si in destillatione crassa facta pituita est, vel in gravedine nares magis patent, balneo utendum est, multaque aqua prius calida, post egelida, fovendum os caputque; deinde cum cibo pleniore vinum bibendum. At si aeque tenuis quarto die pituita est, vel nares aeque clausae videntur, assumendum est vinum Aminaeum austerum; deinde rursus biduo aqua; post quae ad balneum, et ad consuetudinem revertendum est. Neque tamen illis ipsis diebus, quibus aliqua omittenda sunt, expedit tamquam aegros agere; sed cetera omnia quasi sanis facienda sunt, praeterquam si diutius aliquem et vehementius ista sollicitare consuerunt: huic enim quaedam curiosior observatio necessaria est. Igitur huic, si in nares vel in fauces destillat, praeter ea, quae supra retuli, protinus primis diebus multum ambulandum est; perfricandae vehementer inferiores partes; lenior frictio adhibenda thoraci, ori, capiti; demenda assueto cibo pars dimidia; sumenda ova, amylum, similiaque, quae pituitam faciunt crassiorem; siti contra, quanta maxima sustineri potest, pugnandum. Ubi per haec idoneus aliquis balneo factus, eoque usus est, adjiciendus est cibo pisciculus, aut caro, sic tamen, ne protinus justus modus cibi sumatur: vino meraco copiosius utendum est. At si in pulmonem quoque destillat, multo magis et ambulatione et frictione opus est; eademque adhibita ratione in cibis, si non satis illi proficiunt, acrioribus utendum est; magis somno indulgendum, abstinendumque a negotiis omnibus; aliquando, sed serius, balneum tentandum. In gravedine autem, primo die quiescere, neque esse, neque bibere, caput velare, fauces lana circumdare: postero die surgere, abstinere a potione, aut, si res coegerit, non ultra heminam aquae assumere: tertio die panis non ita multum ex parte interiore cum pisciculo, vel levi carne sumere, aquam bibere: si quis sibi temperare non potuerit, quominus pleniore victu utatur, vomere: ubi in balneum ventum est, multa calida aqua caput et os fovere usque ad sudorem: tum ad vinum redire. Post quae vix fieri potest, ut idem incommodum maneat: sed si manserit, utendum erit cibis frigidis, aridis, levibus, humore quam minimo, servatis frictionibus exercitationibusque, quae in omni tali genere valetudinis necessariae sunt.

  25. 4.6.1

    A capite transitus ad cervicem est; quae gravibus admodum morbis obnoxia est. Neque tamen alius importunior acutiorque morbus est, quam is, qui quodam rigore nervorum, modo caput scapulis, modo mentum pectori adnectit, modo rectam et immobilem cervicem intendit. Priorem Graeci ὀπισθότονον, insequentem ἐμπροσθότονον, ultimum τέτανον appellant: quamvis minus subtiliter quidam indiscretis his nominibus utuntur. Ea saepe intra quartum diem tollunt: si hunc evaserunt, sine periculo sunt. Eadem omnia ratione curantur; idque convenit. Sed Asclepiades utique mittendum sanguinem credidit: quod quidam vitandum esse dixerunt, eo quod maxime tum corpus calore egeret; isque esset in sanguine. Verum hoc quidem falsum est. neque enim natura sanguinis est, ut utique caleat; sed ex iis quae in homine sunt, hic celerrime vel calescit, vel refrigescit.Mitti vero nec ne debeat, ex iis intelligi potest, quae de sanguinis missione praecepta sunt. Utique autem recte datur castoreum, et cum hoc piper, vel laser: deinde opus est fomento humido et calido: itaque plerique aqua calida multa cervices subinde perfundunt. Id in praesentia levat; sed opportuniores nervos frigori reddit: quod utique vitandum est. Utilius igitur est cerato liquido primum cervicem perungere; deinde admovere vesicas bubulas, vel utriculos oleo calido repletos, vel ex farina calidum cataplasma, vel piper rotundum cum ficu contusum. Utilissimum tamen est humido sale fovere: quod quomodo fieret jam ostendi. Ubi eorum aliquid factum est, admovere ad ignem, vel, si aestas est, in sole aegrum oportet; maximeque oleo vetere; si id non est, syriaco; si ne id quidem est, adipe quam vetustissima cervicem et scapulas et spinam perfricare. Frictio quum omnibus in homine vertebris utilis sit, tum iis praecipue quae in collo sunt. Ergo die nocteque, interpositis tamen quibusdam temporibus, hoc remedio utendum est; dum id intermittitur, imponendum malagma aliquod ex calefacientibus. Cavendum vero praecipue frigus; ideoque in eo conclavi, quo cubabit aeger, ignis continuus esse debebit, maximeque tempore antelucano, quo praecipue frigus intenditur. Neque inutile erit caput attonsum habere, idque irino vel cyprino calido madefacere, et superimposito pilleo velare; nonnumquam etiam in calidum oleum totum descendere, vel in aquam calidam, in qua foenum graecum decoctum sit, et adjecta olei pars tertia. Alvus quoque ducta saepe superiores partes resolvit. Si vero etiam vehementius dolor crevit, admovendae cervicibus cucurbitulae sunt, sic ut cutis incidatur: eadem aut ferramentis, aut sinapi adurenda. Ubi levatus est dolor, moverique cervix coepit, scire licet cedere remediis morbum. Sed diu vitandus cibus, quisquis mandendus est. Sorbitionibus utendum, itemque ovis sorbilibus, aut mollibus; jus aliquod assumendum. Id si bene processerit, jamque ex toto recte se habere cervices videbuntur, incipiendum erit a pulticula, vel intrita bene madida. Celerius tamen etiam panis mandendus, quam vinum gustandum: siquidem hujus usus praecipue periculosus; ideoque in longius tempus differendus est.

  26. 4.7.1

    Ut hoc autem morbi genus circa totam cervicem, sic alterum, aeque pestiferum acutumque, in faucibus esse consuevit. Nostri anginam vocant: apud Graecos nomen prout species est. Interdum enim neque rubor, neque tumor ullus apparet; sed corpus aridum est, vix spiritus trahitur, membra solvuntur: id συνάγχην vocant. Interdum lingua faucesque cum rubore intumescunt, vox nihil significat, oculi vertuntur, facies pallet, singultusque est: id χυνάγχην vocant. Ilia communia sunt: aeger non cibum devorare, non potionem potest; spiritus ejus intercluditur. Levius est, ubi tumor tantummodo ruborque est, cetera non sequuntur: id παρασυνάγχην appellant. Quidquid est, si vires patiuntur, sanguis mittendus est: secundum est ducere alvum. Cucurbitula quoque recte sub mento, et circa fauces admovetur, ut id quod strangulat, evocet. Opus est deinde fomentis humidis: nam sicca spiritum elidunt. Ergo admovere spongias oportet; quae melius in calidum oleum, quam in calidam aquam subinde demittuntur: efficacissimusque est hic quoque salis calidus succus. Tum commodum est, hyssopum, vel nepetam, vel thymum, vel absinthium, vel etiam furfures, aut ficus aridas cum mulsa aqua decoquere, eaque gargarizare: post haec palatum ungere vel felle taurino, vel eo medicamento, quod ex moris est. Polline etiam piperis id recte respergitur. Si per haec parum proficitur, ultimum est incidere satis altis plagis sub ipsis maxillis supra collum, et in palato citra uvam, vel eas venas, quae sub lingua sunt; ut per ea vulnera morbus erumpat. Quibus si non fuerit aeger adjutus, scire licet malo victum esse. Si vero his morbus levatus est, jamque fauces et cibum et spiritum capiunt, facilis ad bonam valetudinem recursus est. Atque interdum natura quoque adjuvat, si ex angustiore sede vitium transit in latiorem: itaque rubore et tumore in praecordiis orto, scire licet fauces liberari. Quidquid autem eas levarit, incipiendum est ab humidis, maximeque aqua mulsa decocta: deinde assumendi molles et non acres cibi sunt, donec fauces ad pristinum habitum revertantur. Vulgo audio, si quis pullum hirundinis ederit, angina toto anno non periclitari; servatumque eum ex sale, quum is morbus urget, comburi, carbonemque ejus contritum in aquam mulsam, quae potui detur, infriari, et prodesse. Id quum idoneos auctores ex populo habeat, neque habere quidquam periculi possit, quamvis in monumentis medicorum non legerim, tamen inserendum huic operi meo credidi.

  27. 4.8.1

    Est etiam circa fauces malum, quod apud Graecos aliud aliudque nomen habet, prout se intendit. Omne in difficultate spirandi consistit: sed haec dum modica est, neque ex toto strangulat, δύσπνοια appellatur: quum vehementior est, ut spirare aeger sine sono et anhelatione non possit, ἆσθμα: quum accessit id quoque, ne nisi recta cervice spiritus trahatur, ὀρθόπνοια Ex quibus id, quod primum est, potest diu trahi; duo insequentia acuta esse consuerunt. His communia sunt: quod propter angustias, per quas spiritus evadit, sibilum edit, dolor in pectore praecordiisque est, interdum etiam in scapulis, isque modo decedit, modo revertitur; ad haec tussicula accedit. Auxilium est, nisi aliquid prohibet, in sanguinis detractione. Neque id satis est, sed lacte quoque venter solvendus est: liquanda alvus, interdum etiam ducenda, quibus extenuatum corpus incipit spiritum trahere commodius. Caput autem etiam in lecto sublime habendum est; thorax fomentis, cataplasmatisque calidis, aut siccis, aut etiam humidis adjuvandus est; et postea vel malagma superimponendum, vel certe ceratum ex cyprino, vel irino unguento. Sumenda deinde jejuno potui mulsa aqua, cum qua vel hyssopus cocta, vel contrita capparis radix sit. Delingitur etiam utiliter aut nitrum, aut nasturtium, aut allium frictum, deinde contritum et cum melle mixtum: simulque coquuntur mel, galbanum, resina terebinthina, et ubi coierunt, ex his quod fabae magnitudinem habet, quotidie sub lingua liquatur: aut sulphuris ignem non experti p. )-(. =. abrotoni p. )-(. in vini cyatho teruntur, idque tepefactum sorbetur. Est etiam non vana opinio, vulpinum jecur, ubi siccum et aridum factum est, contundi oportere, polentamque ex eo potioni aspergi: vel ejusdem pulmonem quam recentissimum assum, sed sine ferro (?) coctum, edendum esse. Praeter haec sorbitionibus et lenibus cibis utendum est; interdum vino tenui, austero; nonnumquam vomitu. Prosunt etiam quaecumque urinam movent: sed nihil magis quam ambulatio lenta paene usque ad lassitudinem; frictio multa, praecipue inferiorum partium, vel in sole, vel ad ignem, et per se ipsum, et per alios, usque ad sudorem.

  28. 4.9.1

    In interiore vero faucium parte interdum exulceratio esse consuevit. In hac plerique extrinsecus cataplasmatis calidis, fomentisque humidis utuntur: volunt etiam vaporem calidum ore recipi: per quae molliores alii partes eas fieri dicunt, opportunioresque vitio jam haerenti. Sed, si bene vitari frigus potest, tuta illa praesidia; si metus ejus est supervacua sunt. Utique autem perfricare fauces periculosum est: exulcerat enim. Neque utilia sunt, quae urinae movendae sunt; quia possunt, dum transeunt, ibi quoque pituitam extenuare, quam supprimi melius est. Asclepiades multarum rerum, quas ipsi quoque sequuti sumus, auctor bonus,acetum ait quam acerrimum esse sorbendum: hoc enim sine ulla noxa comprimi ulcera. Sed id supprimere sanguinem potest, ulcera ipsa sanare non potest. Melius huic rei lycium est; quod idem quoque aeque probat: vel porri, vel marrubii succus, vel nuces graecae cum tragacantho contritae et cum passo mixtae, vel lini semen contritum et cum dulci vino mixtum. Exercitatio quoque ambulandi currendique necessaria est: frictio a pectore vehemens toti inferiori parti adhibenda. Cibi vero esse debentneque nimium acres, neque asperi; mel, lenticula, tragum, lac, ptisana, pinguis caro, praecipueque porrum, et quidquid cum hoc mixtum est. Potionis quam minimum esse convenit. Aqua dari potest vel pura, vel in qua malum cotoneum, palmulaeve decoctae sint. Gargarizationes quoque lenes: sin hae parum proficiunt, reprimentes utiles sunt. Hoc genus neque acutum est, et potest esse non longum, curationem tamen maturam, ne vehementer et diu laedat, desiderat.

  29. 4.10.1

    Tussis vero fere propter faucium exulcerationem molesta est; quae multis modis contrahitur. Itaque illis restitutis ipsa finitur. Solet tamen interdum per se quoque male habere; et vix, quum vetus facta est, eliditur. Ac modo arida est, modo pituitam citat. Oportet hyssopum altero quoque die bibere; spiritu retento currere, sed minime in pulvere; ac lectione uti vehementi, quae primo impeditur a tussi, post ea vincit: tum ambulare: deinde per manus quoque exerceri, et pectus diu perfricare: post haec quam pinguissimae ficus uncias tres super prunam incoctas, esse. Praeter haec, si humida est, prosunt frictiones validae cum quibusdam calefacientibus, sic ut caput quoque simul vehementer perfricetur: item cucurbitulae pectori admotae; sinapi ex parte exteriore faucibus impositum, donec leviter exulceret; potio ex menta, nucibusque graecis et amylo; primoque assumtus panis aridus, deinde aliquis cibus lenis. At si sicca tussis est, quum ea vehementissime urget, adjuvat vini austeri cyathus assumtus, dum ne amplius id, interposito tempore aliquo, quam ter aut quater fiat: item laseris quam optimi paulum devorare opus est; porri vel marrubii succum assumere; scillam delingere; acetum ex ea, vel certe acre sorbere, aut cum spica allii contriti duos vini cyathos. Utilis etiam in omni tussi est peregrinatio, navigatio longa, loca maritima, natationes: cibus interdum mollis, ut malva, ut urtica; interdum acer, ut lac cum allio coctum; sorbitiones quibus laser sit adjectum, aut in quibus porrum incoctum tabuerit; ovum sorbile sulphure adjecto;. potui primum aqua calida, deinde invicem aliis diebus haec, aliis vinum.

  30. 4.11.1

    Magis terreri potest aliquis, quum sanguinem exspuit: sed id modo minus, modo plus periculi habet. Exit modo ex gingivis, modo ex ore: et quidem ex hoc interdum etiam copiose, sed sine tussi, sine ulcere, sine gingivarum ullo vitio; ita ut nihil excreetur: verum ut ex naribus, sic ex ore aliquando prorumpit. Atque interdum sanguis profluit, interdum simile aquae quiddam, in qua caro recens lota est. Nonnumquam autem is a summis faucibus fertur, modo exulcerata ea parte, modo non exulcerata; sed aut ore venae alicujus adaperto, aut tuberculis quibusdam natis, exque his sanguine erumpente. Quod ubi incidit, neque laedit potio aut cibus, neque quidquam ut ex ulcere excreatur. Aliquando vero, gutture et arteriis (id est, aspera arteria) exulceratis, frequens tussis sanguinem quoque extundit: interdum etiam fieri solet, ut aut ex pulmone, aut ex pectore, aut ex latere, aut ex iocinere feratur: saepe feminae, quibus sanguis per menstrua non respondet, hunc exspuunt. Auctoresque medici sunt, vel exesa parte aliqua sanguinem exire, vel rupta, vel ore alicuius venae patefacto. Primam διάβρωσιν, secundam ῤῆξιν, tertiam ἀναστόμωσιν appellant. Ultima minime nocet; prima gravissime. Ac saepe quidem evenit, ut sanguinem pus sequatur. Interdum autem, qui sanguinem ipsum suppressit, satis ad valetudinem profuit. Sed si sequuta ulcera sunt, si pus, si tussis est, prout sedes ipsa est, ita varia et periculosa genera morborum sunt. Si vero sanguis tantum fluit, expeditius et remedium et finis est. Neque ignorari oportet, iis quibus fluere sanguis solet, aut quibus dolet spina, coxaeve, aut post cursum vehementem, vel ambulationem, dum febris absit, non esse inutile sanguinis mediocre profluvium: idque per urinam redditum ipsam quoque lassitudinem solvere: ac ne in eo quidem terribile esse, qui ex superiore loco decidit, si tamen in ejus urina nihil novavit: neque vomitum hujus afferre periculum, etiam quum repetit, si ante confirmare et implere corpus licuit: et ex toto nullum nocere qui in corpore robusto, neque nimius est, neque tussim aut calorem movet. Haec pertinent ad universum: nunc ad ea loca, quae proposui, veniam. Si ex gingivis exit, portulacam manducasse satis est; si ex ore, continuisse eo merum vinum: si parum id proficit, acetum. Si inter haec quoque graviter erumpit, quia consumere hominem potest, commodissimum est, impetum ejus, admota occipitio cucurbitula, sic ut cutis quoque incidatur, avertere: si id mulieri, cui menstrua non feruntur, evenit, eamdem cucurbitulam incisis inguinibus ejus admovere. At si ex faucibus, interioribusve partibus processit, et metus major est, et cura major adhibenda. Sanguis mittendus est; et si nihilo minus ex ore processit, iterum tertioque, et quotidie paulum aliquid: protinus autem debet sorbere vel acetum, vel cum ture plantaginis aut porri succum; imponendaque extrinsecus supra id quod dolet, lana succida ex aceto est, et id spongia subinde refrigerandum. Erasistratus horum crura quoque et femora brachiaque pluribus locis deligabat. Id Asclepiades, adeo non prodesse, etiam inimicum esse proposuit. Sed id saepe commode respondere experimenta testantur. Neque tamen pluribus locis deligari necesse est: sed satis est infra inguina, et super talos, summosque humeros, etiam brachia. Tum, si febris urget, danda est sorbitio, et potui aqua, in qua aliquid ex iis, quae alvum adstringunt, decoctum sit: at si abest febris, vel elota alica, vel panis ex aqua frigida, et molle quoque ovum dari potest; potui vel idem quod supra scriptum est, vel vinum dulce, vel aqua frigida. Sed sic bibendum erit, ut sciamus huic morbo sitim prodesse. Praeter haec necessaria sunt quies, securitas, silentium. Caput hujus quoque cubantis sublime esse debet; recteque tondetur. Facies saepe aqua frigida fovenda est. At inimica sunt vinum, balneum, venus, in cibo oleum, acria omnia, item calida fomenta, conclave calidum et inclusum, multa vestimenta corpori injecta, etiam frictiones; ubi bene sanguis conquievit. Tum vero incipiendum est a brachiis, cruribusque; a thorace abstinendum. In hoc casu per hiemem locis maritimis; per aestatem mediterraneis opus est

  31. 4.12.1

    Faucibus subest stomachus; in quo plura longa vitia incidere consuerunt. Nam modo ingens calor, modo inflatio hunc, modo inflammatio, modo exulceratio afficit; interdum pituita, interdum bilis oritur; frequentissimumque ejus malum est, quo resolvitur; neque ulla re magis aut afficitur, aut corpus afficit. Diversa autem, ut vitia ejus, sic etiam remedia sunt. Ubi exaestuat, aceto cum rosa extrinsecus subinde fovendus est; imponendusque pulvis cum oleo, et ea cataplasmata, quae simul et reprimunt, et emolliunt. Potui, nisi quid obstat, gelida aqua praestanda. Si inflatio est, prosunt admotae cucurbitulae; neque incidere cutem necesse est: prosunt sicca et calida fomenta, sed non vehementissima. Interponenda abstinentia est. Utilis in jejuno potio est apsinthi, vel hyssopi, aut rutae. Exercitatio primo lenis, deinde major adhibenda est; maximeque quae superiores partes moveat: quod genus in omnibus stomachi vitiis aptissimum est. Post exercitationem opus est unctione, frictione; balneo quoque nonnumquam, sed rarius; interdum alvi ductione; cibis deinde calidis, neque inflantibus; eodemque modo calidis potionibus, primo aquae, post, ubi resedit inflatio, vini austeri. Illud quoque in omnibus stomachi vitiis praecipiendum est, ut quo modo se quisque aeger refecerit, eo sanus utatur: nam redit huic imbecillitas sua, nisi iisdem defenditur bona valetudo, quibus reddita est. At si inflammatio aliqua est, quam fere tumor et dolor sequitur, prima sunt, quies, abstinentia, lana sulpurata circumdata, in jejuno absinthium. Si ardor stomachum urget, aceto cum rosa subinde fovendus est: deinde cibis quidem utendum est modicis; imponenda vero extrinsecus quae simul et reprimunt, et emolliunt: deinde, his detractis, utendum calidis ex farina cataplasmatis, quae reliquias digerant: interdum alvus ducenda: adhibenda exercitatio, et cibus plenior. At si exulceratio stomachum infestat, eadem fere facienda sunt, quae in faucibus exulceratis praecepta sunt. Exercitatio, frictio inferiorum partium adhibenda; adhibendi lenes et glutinosi cibi, sed citra satietatem; omnia acria atque acida removenda; vino, si febris non est, dulci, aut, si id inflat, certe leni utendum; sed neque praefrigido, neque nimis calido. Si vero pituita stomachus impletur, necessarius modo in jejuno, modo post cibum vomitus est: utilis exercitatio, gestatio, navigatio, frictio: nihil edendum bibendumque, nisi calidum; vitatis tantum iis quae pituitam contrahere consuerunt. Molestius est, si stomachus bile vitiosus est. Solent autem ii, qui sic tentantur, interpositis quibusdam diebus, hanc, et quidem, quod pessimum est, atram vomere. His recte alvus ducitur; potiones ex absinthio dantur; necessaria gestatio, navigatio est; si fieri potest, ex nausea vomitus; vitanda cruditas; sumendi cibi faciles et stomacho non alieni, vinum austerum. Vulgatissimum vero pessimumque stomachi vitium est resolutio, id est quum cibi non tenax est, soletque desinere ali corpus, ac sic tabe consumi. Huic generi inutilissimum balneum est; lectiones, exercitationesque superioris partis necessariae; item unctiones frictionesque. His perfundi frigida, atque in eadem natare; canalibus ejusdem subjicere et stomachum ipsum, et magis etiam a scapulis id quod contra stomachum est; consistere in frigidis medicatisque fontibus, quales Cutiliarum Simbruinarumque sunt, salutare est. Cibi quoque assumendi sunt frigidi, qui potius difficulter concoquuntur, quam facile vitiantur. Ergo plerique, qui nihil aliud concoquere possunt, bubulam concoquunt. Ex quo colligi potest, neque avem, neque venationem, neque piscem dari debere, nisi generis durioris. Potui quidem aptissimum est vinum frigidum, vel certe bene calidum, meracum, potissimum Raeticum, vel allobrogicum, aliudve, quod et austerum et resina conditum sit; si id non est, quam asperrimum, maximeque signinum. Si cibus non continetur, danda aqua, et eliciendus plenior vomitus est, iterumque dandus cibus; et tum admovendae duobus infra stomachum digitis cucurbitulae, ibique duabus aut tribus horis continendae sunt. Si simul et vomitus et dolor est, imponenda supra stomachum est lana succida, vel spongia ex aceto, vel cataplasma, quod refrigeret: perfricanda vero non diu, sed vehementer brachia et crura, ct calefacienda. Si plus doloris est, infra praecordia quatuor digitis cucurbitula utendum est; et protinus dandus panis ex posca frigida: si non continuit, post vomitum leve aliquid ex iis, quae non aliena stomacho sint: si ne id quidem tenuit, singuli cyathi vini, singulis interpositis horis, donec stomachus consistat. Valens etiam medicamentum est radiculae succus: valentius, acidi punici mali, cum pari modo succi, qui ex dulci punico malo est, adjecto etiam intubi succo, et mentae, sed hujus minima parte; quibus tantumdem', quantum in his omnibus est, aquae frigidae quam optimae miscetur; id enim plus quam vinum ad comprimendum stomachum potest. Supprimendus autem vomitus est, qui per se venit, et si nausea est. Sed si coacuit intus cibus, aut computruit, quorum utrumlibet ructus ostendit, ejiciendus est; protinusque, cibis assumtis iisdem, quos proxime posui, stomachus restituendus. Ubi sublatus est praesens metus, ad ea redeundum est, quae supra praecepta sunt.

  32. 4.13.1

    Stomachus lateribus cingitur; atque in his quoque vehementes dolores esse consuerunt. Initium vel ex frigore, vel ex ictu, vel ex nimio cursu, vel ex morbo est: sed interdum malum intra dolorem est, isque modo tarde, modo celeriter solvitur; interdum ad perniciem quoque procedit, oriturque acutus morbus, qui πλευριτιχόσ a Graecis nominatur. Huic dolori lateris febris et tussis accedit: et per hanc excreatur, si tolerabilis morbus est, pituita; si gravis, sanguis. Interdum etiam sicca tussis est, quae nihil emolitur: idque primo vitio gravius, secundo tolerabilius est. Remedium vero est magni et recentis doloris, sanguis missus. At, sive levior, sive vetustior casus est, vel supervacuum, vel serum id auxilium est; confugiendumque ad cucurbitulas est, ante summa cute incisa. Recte etiam sinapi ex aceto super pectus imponitur, donec ulcera pustulasque excitet; et tum medicamentum, quod humorem illuc citet. Praeter haec circumdare primum oportet latus hapso lanae sulpuratae; deinde, quum paulum inflammatio se remisit, siccis et calidis fomentis uti. Ab his transitus ad malagmata est. Si vetustior dolor remanet, novissime resina imposita discutitur. Utendum cibis potionibusque calidis; vitandum frigus: inter haec tamen non alienum est extremas partes oleo et sulphure perfricare; si levata tussis est, leni lectione uti; jamque et acres cibos, et vinum meracius assumere. Quae ita a medicis praecipiuntur, ut tamen sine his rusticos nostros epota ex aqua herba trixago satis adjuvet. Haec in omni lateris dolore communia sunt: plus negotii est, si acutus quoque morbus is factus est. In hoc praeter ea, quae supra posita sunt, haec animadvertenda sunt: ut cibus sit quam maxime tenuis et lenis, praecipueque sorbitio, eaque ex ptisana potissimum, aut jus in quo porrus cum pullo gallinaceo coctus sit; idque non nisi tertio quoque die detur, si tamen per vires licebit; potui vero aqua mulsa, in qua hyssopum, aut ruta decocta sit. Quae quibus temporibus danda sint, ex ratione levatae febris apparebit; sic, ut in remissione quam maxima dentur: cum eo tamen, ut sciamus non esse ejus generis tussi aridas fauces committendas: saepe enim, ubi nihil est quod excreetur, continuatur, et strangulat. Ob quam causam dixi etiam pejus id genus esse tussis, quod nihil, quam quod pituitam moveret. Sed hic vinum sorbere, ut supra praecepimus, morbus ipse non patitur: in vicem ejus cremor ptisanae sumendus est. Ut his autem in ipso morbi fervore sustinendus aeger est, sic, ubi paulum is se remisit, alimenta pleniora, et vini quoque aliquid dari potest: dum nihil detur, quod aut refrigeret corpus , aut fauces asperet. Si in refectione quoque manserit tussis, intermittere oportebit uno die; posteroque cum cibo vini paulo plus assumere. Atque incipiente quoque tussi, tum non erit alienum, ut supra quoque positum est, vini cyathos sorbere: sed in hoc genere valetudinis dulce, vel certe lene commodius est. Si malum inveteravit, athletico victu corpus firmandum est.

  33. 4.14.1

    A compagine corporis ad viscera transeundum est; et in primis ad pulmonem veniendum; ex quo vehemens et acutus morbus oritur, quem περιπνευμονιχόν Graeci vocant. Ejus haec conditio est: pulmo totus afficitur: hunc ejus casum subsequitur tussis, bilem vel pus trahens, praecordiorum totiusque pectoris gravitas, spiritus difficultas, magnae febres, continua vigilia, cibi fastidium, tabes. Id genus morbi plus periculi, quam doloris habet. Oportet, si satis validae vires sunt, sanguinem mittere: si minores, cucurbitulas sine ferro praecordiis admovere. tum, si satis valet, gestando aegrum digerere: si parum, intra domum tamen dimovere; potionem autem hyssopi dare, cum quo ficus arida sit incocta; aut aquam mulsam, in qua vel hyssopum, vel ruta decocta sit; frictione uti diutissime in scapulis, proxime ab his in brachiis et pedibus et cruribus, leniter contra pulmonem; idque his quotidie facere. Quod ad cibum vero pertinet, huic nec salsis opus est, neque acribus, neque amaris, neque alvum adstringentibus, sed paulo lenioribus. Ergo primis diebus danda est sorbitio ptisanae, vel alicae, vel oryzae, cum qua recens adeps cocta sit: cum hac sorbile ovum, nuclei pinei ex melle, panis vel elota alica ex aqua mulsa: potui deinde non solum pura aqua, sed etiam mulsa egelida, aut, si aestas est, etiam frigida; nisi quid obstat. Haec autem altero quoque die, increscente morbo, dare satis est: ubi in incremento constitit, quantum res patitur, ab omnibus abstinendum est, praeterquam aqua egelida. Si vires desunt, adjuvandae sunt aqua mulsa. Prosuntque adversus dolores imposita calida fomenta, vel ea, quae simul et reprimunt, et emolliunt: prodest impositus super pectus sal bene contritus, cum cerato mixtus; quia leviter cutem erodit, eoque impetum materiae, quo pulmo vexatur, evocat. Utile etiam aliquod malagma est ex iis, quae materiam trahunt. Neque alienum est, dum premit morbus, clausis fenestris aegrum continere: ubi paulum levatus est, ter aut quater die, fenestris aliquantum apertis, purum aerem recipere. Deinde in refectione pluribus diebus a vino abstinere; gestatione, frictione uti; sorbitionibus et prioribus cibis adjicere, ex holeribus porrum, ex came ungulas, et summa trunculorum atque pisciculos sic, ut diu nihil nisi molle et lene sumatur.

  34. 4.15.1

    Alterius quoque visceris morbus, id est jecinoris, aeque modo longus, modo acutus esse consuevit: ἡπατιχόν Graeci vocant. Dextra parte sub praecordiis vehemens dolor est; idemque ad latus dextrum, et ad jugulum, humerumque partis ejusdem pervenit; nonnumquam manus quoque dextra torquetur; horror validus est; ubi male est, bilis evomitur; interdum singultus prope strangulat. Et haec quidem acuti morbi sunt. Longioris vero, ubi suppuratio in iocinere est; dolorque modo finitur, modo intenditur; dextra parte praecordia dura sunt, et tument; post cibum major spiritus difficultas est; accedit maxillarum quaedam resolutio. Ubi inveteravit malum, venter et crura pedesque intumescunt; pectus atque humeri, circaque jugulum utrumque extenuatur. Initio sanguinem mittere optimum est; tum venter solvendus est, si non potest aliter, per nigrum veratrum: imponenda extrinsecus cataplasmata, primum quae reprimant, deinde calida, quae diducant; quibus recte iris vel absinthium adjicitur: post haec malagma. Dandae vero sorbitiones sunt, omnesque cibi et calidi, et qui non multum alunt, et fere qui pulmonis quoque dolori conveniunt; praeterque eos, qui urinam movent, potionesque ad id efficaces. Utilia in hoc morbo sunt thymum, satureia, hyssopum, nepeta, anisum, sesamum, lauri baccae, pini flos, herba sanguinalis, menta, ex malo cotoneo medium, columbae jecur recens et crudum: ex quibus quaedam per se esse, quaedam adjicere vel sorbitioni, vel potioni licet; sic tamen, ut parce assumantur. Neque alienum est, absinthium contritum ex melle et pipere, ejusque catapotium quotidie devorare. Abstinendum utique est ab omnibus frigidis: neque enim res ulla magis jecur laedit. Frictionibus utendum in extremis partibus; vitandus omnis labor, omnis vehementior motus; ne spiritus quidem diutius continendus est. Ira, trepidatio, pondus, jactus, cursus inimica sunt. Perfusio corporis multa prodest ex aqua, si hiems est, calida; si aestas, tepida: item liberalis unctio, et in balneo sudor. Si vero jecur vomica laborat, eadem facienda sunt, quae in ceteris interioribus suppurationibus. Quidam etiam contra id scalpello aperiunt, et ipsam vomicam adurunt.

  35. 4.16.1

    At lienis, ubi affectus est, intumescit, simulque cum eo pars sinistra; eaque dura est, et prementi renititur; venter intentus est; aliquis etiam in cruribus tumor est; ulcera aut omnino non sanescunt, aut certe cicatricem vix recipiunt; in intenta ambulatione, cursuque dolor et quaedam difficultas est. Hoc vitium quies auget: itaque exercitatione et labore opus est; habita tamen ratione, ne febrem ista, si nimium processerint, excitent. Unctiones, frictionesque, et sudores necessarii sunt. Dulcia omnia inimica sunt; item lac et caseus: acida autem maxime conveniunt. Ergo acetum acre per se sorbere, et magis etiam, quod scilla conditum est, expedit. Edenda sunt salsamenta, vel oleae ex muria dura; tinctae in aceto lactucae intubique, ex eodem betae, ex sinapi asparagus, armoracia, pastinaca, ungulae, rostra, aves macrae, ejusdem generis venatio. Potui vero jejuno dari debet absinthium incoctum: at post cibum aqua a ferrario fabro, in qua candens ferrum subinde tinctum sit: haec enim vel praecipue lienem coercet. Quod animadversum est in iis animalibus, quae apud hos fabros educata exiguos lienes habent. Potest etiam dari vinum tenue, austerum; omniaque in cibis et potionibus, quae urinae movendae sunt. Praecipueque ad id valet vel trifolii semen, vel cuminum, vel apium, vel serpyllum, vel cytisus, vel portulaca, vel nepeta, vel thymum, vel hyssopum, vel satureia: haec enim inde commodissime videntur humorem educere. Lienis quoque bubulus utiliter esui datur: praecipueque eruca et nasturtium lienem extenuant. Imponenda quoque extrinsecus sunt, quae levent. Fit ex unguento et palmulis; fit ex lini et nasturtii semine, quo vinum et oleum adjicitur: fit ex cupresso viridi et arida ficu: fit ex sinapi, cui sevi hircini a renibus quarta pars ponderis adjicitur, teriturque in sole, et protinus imponitur. Multisque modis huic rei cappari aptum est: nam et ipsum cum cibo assumere, et muriam ejus cum aceto sorbere commodum est. Quin etiam extrinsecus radicem contritam, vel corticem ejus cum furfuribus, aut ipsum cappari cum melle contritum imponere expedit. Malagmata quoque huic rei aptantur.

  36. 4.17.1

    At renes ubi affecti sunt, diu male habent. Pejus est, si frequens biliosus vomitus accedit. Oportet conquiescere; cubare molliter; solvere alvum; si aliter non respondet, etiam.m ducere; saepe desidere in aqua calida; neque cibum, neque potionem frigidam assumere; abstinere ab omnibus salsis, acribus, acidis, pomis; bibere liberaliter; adjicere modo cibo, modo potioni piper, porrum, ferulam, album papaver, quae maxime inde urinam movere consuerunt. Auxilio quoque his exulceratis sunt, si adhuc ulcera purganda sunt, cucumeris semina detractis corticibus sexaginta, nuclei ex pinu silvestri duodecim, anisi quod tribus digitis sumi possit, croci paulum, contrita et in duas mulsi potiones divisa. Si vero dolor tantum levandus est, ejusdem cucumeris semina triginta, iidem nuclei viginti, nuces graecae quinque, croci paululum, contrita et cum lacte potui data. Ac super quoque recte quaedam malagmata injiciuntur; maximeque ea, quae humori extrahendo sunt.

  37. 4.18.1

    A visceribus ad intestina veniendum est, quae sunt et acutis et longis morbis obnoxia. Primoque facienda mentio est cholerae; quia commune id stomachi atque intestinorum vitium videri potest; nam simul et dejectio et vomitus est; praeterque haec inflatio est, intestina torquentur, bilis supra infraque erumpit, primum aquae similis, deinde ut in ea recens caro lota esse videatur, interdum alba, nonnumquam nigra, vel varia. Ergo eo nomine morbum hunc χολέραν Graeci nominarunt. Praeter ea vero, quae supra comprehensa sunt, saepe etiam crura manusque contrahuntur, urget sitis, anima deficit: quibus concurrentibus non mirum est, si subito quis moritur. Neque tamen ulli morbo minori momento succurritur. Protinus ergo, ubi ista coeperunt, aquae tepidae quam plurimum bibere oportet, et vomere. Vix umquam sic non vomitus sequitur; sed etiam si non incidit, miscuisse tamen novam materiam corruptae prodest; parsque sanitatis est, vomitum esse suppressum. Si id incidit, protinus ab omni potione abstinendum est. Si vero tormina sunt, oportet frigidis et humidis fomentis stomachum fovere; vel si venter dolet, iisdem egelidis sic, ut venter ipse mediocriter calentibus juvetur. Quod si vehementer et vomitus, et dejectio, et sitis vexant, et adhuc subcruda sunt quae vomuntur, nondum vino maturum tempus est: aqua, neque ea ipsa frigida, sed potius egelida danda est: admovendumque naribus est pulegium ex aceto; vel polenta vino adsparsa, vel menta secundum naturam est. At quum discussa cruditas est, tum magis verendum est, ne anima deficiat. Ergo tum confugiendum est ad vinum. Id esse oportet tenue, odoratum, cum aqua frigida mixtum; vel polenta adjecta, vel infracto pane, quem ipsum quoque assumere expedit; quotiesque aliquid aut stomachus, aut venter effudit, toties per haec vires restituere. Erasistratus primo tribus vini guttis, aut quinis aspergendam potionem esse dixit; deinde paulatim merum adjiciendum. Is, si et ab initio vinum dedit, et metum cruditatis sequutus est, non sine causa fecit: si vehementem infirmitatem adjuvari posse tribus guttis putavit, erravit. At si inanis est homo, et crura ejus contrahuntur, interponenda potio absinthii est. Si extremae partes corporis frigent, ungendae sunt calido oleo, cui cerae paulum sit adjectum, calidisque fomentis nutriendae. Si ne sub his quidem quies facta est, extrinsecus contra ventriculum ipsum cucurbitula admovenda est, aut sinapi superimponendum. Ubi is constitit, dormire oportet: postero die utique a potione abstinere: die tertio in balneum ire: paulatim se cibo reficere, somnoque quisquis facile acquiescit; **itemque lassitudine et frigore. Si post suppressam choleram febricula manet, alvum duci necessarium est: tum cibis, vinoque utendum est.

  38. 4.19.1

    Sed hic quidem morbus et acutus est, et inter intestina stomachumque versatur sic, ut, cujus potissimum partis sit, non facile dici possit; in ipsius vero ventriculi porta consistit is, qui longus esse consuevit: χοιλιαχόσ a Graecis nominatur. Sub hoc venter indurescit, dolorque ejus est: alvus nihil reddit, ac ne spiritum quidem transmittit: extremae partes frigescunt, difficulter spiritus redditur. Commodissimum est inter initia calida cataplasmata toto ventri imponere, ut dolorem leniant: post cibum vomere, atque ita ventrem exinanire: proximis deinde diebus cucurbitulas sine ferro ventri et coxis admovere: ventrem ipsum liquare dato lacte, et vino salso, frigido; si tempus anni patitur, etiam viridibus ficis: sic tamen, ne quis aut cibus, aut humor universus detur, sed paulatim. Ergo per intervalla temporis sat est cyathos binos ternosve sumere, et cibum pro portione hujus: commodeque facit cyatho lactis cyathus aquae mixtus, et sic datus: cibique inflantes et acres utiliores sunt; adeo ut lacti quoque recte contritum allium adjiciatur. Procedente vero tempore, opus est gestari; maximeque navigare; perfricari ter aut quater die sic, ut nitrum oleo adjiciatur; perfundi aqua calida post cibum; deinde sinapi imponere per omnia membra, excepto capite, donec arrodantur et rubeant; maximeque si corpus durum et virile est: paulatim deinde faciendus est transitus ad ea, quae ventrem comprimunt. Assa caro danda, valens et quae non facile corrumpatur: potui vero pluvialis aqua decocta, sed quae per binos ternosve cyathos bibatur. Si vetus vitium est, oportet laser quam optimum ad piperis magnitudinem devorare: altero quoque die vinum bibere: interdum interposito cibo singulos vini cyathos sorbere: ex inferiori parte infundere pluviatilem egelidam aquam, maximeque si dolor in imis partibus remanet.

  39. 4.20.1

    Intra ipsa vero intestina consistunt duo morbi, quorum alter in tenuiore, alter in pleniore est. Prior acutus est; insequens esse longus potest. Diocles Carystius tenuioris intestini morbum χόρδαψον, plenioris εἰλεόν nominavit. A plerisque video nunc illum priorem εἰλεόν, hunc χολιχόν nominari. Sed prior modo supra umbilicum, modo sub umbilico dolorem movet. Fit alterutro loco inflammatio: nec alvus, nec spiritus infra transmittitur: si superior pars affecta est, cibus; si inferior, stercus per os redditur: si utrumlibet vetus est. Adjicit periculo vomitus biliosus, mali odoris, aut varius, aut niger. Remedium est sanguinem mittere; vel cucurbitulas pluribus locis admovere, non ubique cute incisa: id enim duobus aut tribus locis satis est: ex ceteris spiritum evocare abunde est. Tum animadvertere oportet, quo loco malum sit: solet enim contra id tumere. Et si supra umbilicum est, alvi ductio utilis non est: si infra est, alvum ducere, ut Erasistrato placuit, optimum est; et saepe id auxilii satis est. Ducitur autem percolato ptisanae cremore, cum oleo et melle sic, ut praeterea nihil adjiciatur. Si nihil tumet, duas manus imponere oportet supra summum ventrem, paulatimque deducere: invenietur enim mali locus, qui necesse est renitatur; et ex eo deliberari poterit, ducenda, nec ne alvus sit. Illa communia sunt: calida cataplasmata admovere, eaque imponere a mammis usque ad inguina et spinam, ac saepe mutare: brachia cruraque perfricare: demittere totum hominem in calidum oleum: si dolor non quiescit, etiam in alvum ex parte inferiore tres aut quatuor cyathos calidi olei dare; ubi per haec consequuti sumus, ut jam ex inferiore parte spiritus transmittatur, offerre potui mulsum tepidum non multum: nam ante magna cura vitandum est, ne quid bibat; si id commode cessit, adjicere sorbitionem: ubi dolor et febricula quierunt, tum demum uti cibo pleniore; sed neque inflante, neque duro, neque valido, ne intestina adhuc imbecilla laedantur; potui vero nihil, praeterquam puram aquam; nam sive quid vinolentum, sive acidum est, id huic morbo alienum est. Ac postea quoque vitare oportet balneum, ambulationem, gestationem, ceterosque corporis motus. Nam facile id malum redire consuevit; et sive quum frigus subit,sive aliqua jactatio, nisi bene jam confirmatis intestinis, revertitur.

  40. 4.21.1

    Is autem morbus, qui in intestine pleniore est, in ea maxime parte est, quam caecam esse proposui. Vehemens fit inflatio, vehementes dolores, dextra magis parte: intestinum, quod verti videtur, prope spiritum elidit. In plerisque post frigora cruditatesque oritur, deinde quiescit; et per aetatem saepe repetens sic cruciat, ut vitae spatio nihil demat. Ubi is dolor coepit, admovere sicca et calida fomenta oportet; sed primo lenia, deinde validiora; simulque frictione ad extremas partes, id est crura brachiaque materiam evocare: si discussus non est, qua dolet, cucurbitulas sine ferro defigere. Est etiam medicamentum ejus rei causa comparatum. Id se reperisse Cassius gloriabatur. Magis prodest potui datum: sed impositum quoque extrinsecus, digerendo spiritum, dolorem levat. Nisi finito vero tormento, recte neque cibus, neque potio assumitur. Quo victu sit utendum iis, qui hoc genere tentantur, jam mihi dictum est.

  41. 4.22.1

    Proxima his inter intestinorum mala tormina esse consueverunt: δυσεντερία graece vocatur. Intus intestina exulcerantur: ex his cruor manat; iisque modo cum stercore aliquo semper liquido, modo cum quibusdam quasi mucosis excernitur: interdum simul quaedam carnosa descendunt: frequens dejiciendi cupiditas, dolorque in ano est: cum eodem dolore exiguum aliquid emittitur: atque eo quoque tormentum intenditur: idque post tempus aliquod levatur; exiguaque requies est: somnus interpellatur: febricula oritur: longoque tempore id malum, quum inveteraverit, aut tollit hominem, aut, etiamsi finitur, excruciat. Oportet in primis conquiescere; siquidem omnis agitatio exulcerat: deinde jejunum sorbere vini cyathum, cui contrita radix quinquefolii sit adjecta: imponere cataplasmata super ventrem, quae reprimant; quod in superioribus ventris morbis non expedit: quotiesque desedit, subluere aqua calida in qua decoctae verbenae sint: portulacam vel coctam, vel ex dura muria edisse. Si vetustior morbus est, ex inferioribus partibus tepidum infundere vel ptisanae cremorem, vel lac, vel adipem liquatam, vel medullam cervinam, vel oleum, vel cum rosa butyrum, vel cum eadem album crudum ex ovis, vel aquam in qua lini semen decoctum sit; vel, si somnus non accedit, vitellos cum aqua in qua rosae floris folia cocta sint. Levant enim dolorem haec, et mitiora ulcera efficiunt; maximeque utilia sunt, si cibi quoque sequutum fastidium est. Themison muria dura quam asperrima sic utendum memoriae prodidit. Cibi vero esse debent, qui leniter ventrem adstringant. At ea, quae urinam movent, si id consequuta sunt, in aliam partem humorem avertendo, prosunt; si non sunt consequuta, noxam augent: itaque nisi in quibus prompte id facere consuerunt, non sunt adhibenda. Potui, si febricula est, aqua pura calida, vel ea quae ipsa quoque adstringat, dari debet: si non est, vinum leve, austerum. Si pluribus diebus nihil remedia alia juverunt, vetusque jam vitium est, aquae bene frigidae potio assumta ulcera adstringit, et initium secundae valetudinis facit. Sed ubi venter suppressus est, protinus ad calidam potionem revertendum est. Solet autem interdum etiam putris sanies, pessimique odoris descendere: solet purus sanguis profluere. Si superius vitium est, alvus aqua mulsa duci debet; tum deinde eadem infundi, quae supra comprehensa sunt. At si sanguis profluit, cibi potionesque esse debent, quae adstringant.

  42. 4.23.1

    Ex torminibus interdum intestinorum laevitas oritur; qua continere nihil possunt, et quidquid assumtum est, imperfectum protinus reddunt. Id interdum aegros trahit, interdum praecipitat. In hoc utique adhibere oportet comprimentia; quo facilius tenendi aliquid intestinis vis sit. Ergo et super pectus ponatur sinapi; exulcerataque cute, malagma quod humorem evocet: et ex verbenis decocta in aqua desideat: et cibos potionesque assumat, quae alvum adstringant: et frigidis utatur perfusionibus. Oportet tamen prospicere, ne, simul his omnibus admotis, vitium contrarium per immodicas inflationes oriatur. Paulatim ergo firmari intestina debebunt, aliquibus quotidie adjectis. Et quum in omni fluore ventris, tum in hoc praecipue necessarium est, non quoties libet desidere, sed quoties necesse est; ut haec ipsa mora in consuetudinem ferendi oneris intestina deducat. Alterum quoque, quod aeque ad omnes similes affectus pertinet, in hoc maxime servandum est; ut, quum pleraque utilia insuavia sint, qualis est plantago et rubi et quidquid malicorio mixtum est, ea potissimum ex his dentur, quae maxime aeger volet: deinde, si omnia ista fastidiet. ad excitandam cibi cupiditatem, interponatur aliquid minus, utile, sed magis gratum. Exercitationes et frictiones huic quoque morbo necessariae sunt; et cum his sol, ignis, balneum, vomitus, ut Hippocrati visum est, etiam albo veratro, si cetera parum proficient, evocatus.

  43. 4.24.1

    Nonnumquam autem lumbrici quoque occupant alvum; hique modo ex inferioribus partibus, modo foedius ore redduntur: atque interdum latos eos, qui pejores sunt, interdum teretes videmus. Si lati sunt, aqua potui dari debet, in qua lupinum, aut cortex mori decoctus sit; aut cui adjectum sit contritum vel hyssopum, vel piperis acetabulum, vel scammoniae paulum; vel etiam pridie, quum multum allium ederit, vomat: posteroque die mali punici tenues radiculas colligat, quantum manu comprehendet; eas contusas in aquae tribus sextariis decoquat, donec tertia pars supersit; huc adjiciat nitri paulum, et jejunus bibat. Interpositis deinde tribus horis, duas potiones sumat. At aquae, vel muriae durae sit adjecta: tum desideat subjecta calida aqua in pelve. Si vero teretes sunt, qui pueros maxime exercent, et eadem dari possunt, et quaedam leviora; ut contritum semen urticae, aut brassicae, aut cumini cum aqua, vel menta cum eadem, vel absinthium decoctum, vel hyssopum ex aqua mulsa, vel nasturtii semen cum aceto contritum. Edisse etiam et lupinum, et allium prodest; vel in alvum oleum subter dedisse.

  44. 4.25.1

    Est autem aliud levius omnibus proximis, de quibus supra dictum est, quod τεινεσμόν Graeci vocant. Id neque acutis, neque longis morbis annumerari debet; quum et facile tollatur, neque umquam per se jugulet. In hoc aeque atque in torminibus frequens desidendi cupiditas est; aeque dolor ubi aliquid excernitur. Descendunt autem pituitae mucisque similia, interdum etiam leviter subcruenta: sed his interponuntur nonnumquam ex cibo quoque recte coacta. Desidere oportet in aqua calida; saepiusque ipsum anum nutrire; cui plura medicamenta idonea sunt: butyrum cum rosa; acacia ex aceto liquata; emplastrum id quod τετραφάρμαχον Graeci vocant, rosa liquatum; alumen lana circumdatum, et ita appositum; eademque ex inferiore parte indita, quae torminum auxilia sunt; eaedem verbenae decoctae, ut inferiores partes foveantur. Alternis vero diebus aqua, alternis leve et austerum vinum bibendum est. Potio esse debet egelida et frigidae propior; ratio victus talis, qualem in torminibus supra praecepimus.

  45. 4.26.1

    Levior etiam, dum recens, dejectio est; ubi et liquida alvus, et saepius quam ex consuetudine fertur, atque interdum tolerabilis dolor est, interdum gravissimus; idque pejus est. Sed uno die fluere alvum saepe pro valetudine est: atque etiam pluribus, dum febris absit, et intra septimum diem id conquiescat. Purgatur enim corpus, et quod intus laesurum erat, utiliter effunditur. Verum spatium periculosum est: interdum enim tormina ac febriculas excitat, viresque consumit. Primo die quiescere satis est; neque impetum ventris prohibere; si per se desiit, balneo uti, paulum cibi capere: si mansit, abstinere non solum a cibo, sed etiam a potione; postero die, si nihilo minus liquida alvus est, aeque conquiescere; paulum adstringentis cibi sumere; tertio die in balneum ire; vehementer omnia praeter ventrem perfricare; ad ignem lumbos, scapulasque admovere; cibis uti, sed ventrem contrahentibus; vino non multo, meraco; si postero quoque die fluet, plus edisse, sed vomere; et ex toto, donec conquiescat, contra siti, fame, vomitu niti. Vix enim fieri potest, ut, post hanc animadversionem, alvus non contrahatur. Alia via est ubi velis supprimere: coenare, deinde vomere: postero die in lecto conquiescere; vespere ungi, sed leniter; deinde panis circa selibram ex vino Aminaeo mero sumere; tum assum aliquid, maximeque avem; et postea vinum idem bibere aqua pluviatili mixtum: idque usque quintum diem facere, iterumque vomere. Frigidam autem assidue potionem esse debere, contra priores auctores Asclepiades affirmavit, et quidem quam frigidissimam. Ego experimentis quemque in se credere debere existimo, calida potius, an frigida utatur. Interdum autem evenit, ut id pluribus diebus neglectum, curari difficilius possit. A vomitu oportet incipere: deinde postero die vespere tepido loco ungi; cibum modicum assumere, vinum meracum quam asperrimum; impositam super ventrem habere cum cerato rutam. In hoc autem affectu corporis neque ambulatione, neque frictione opus est: vehiculo sedisse, vel magis etiam equo, prodest: neque enim ulla res magis intestina confirmat. Si vero etiam medicamentis utendum est, aptissimum est id quod ex pomis fit. Vindemiae tempore in grande vas conjicienda sunt pira atque mala silvestria: si ea non sunt, pira tarentina viridia, vel signina, mala Scaudiana, vel amerina, myrapia; hisque adjicienda sunt cotonea, et cum ipsis corticibus suis punica, sorba, et quibus magis utimur, et torminalia, sic, ut haec tertiam ollae partem teneant: tum deinde ea musto implenda est; coquendumque id, donec omnia quae indita sunt, liquata, in unitatem quamdam coeant. Id gustui non insuave est; et, quandocumque opus est, assumtum leniter, sine ulla stomachi noxa, ventrem tenet. Duo aut tria cochlearia uno die sumsisse, satis est. Alterum valentius genus: myrti baccas legere, ex his vinum exprimere, id decoquere, ut decima pars remaneat, ejusque cyathum sorbere. Tertium, quod quandocumque fieri potest: malum punicum excavare, exemptisque omnibus seminibus, membranas quae inter ea fuerunt, iterum conjicere: tum infundere cruda ova, rudiculaque miscere: deinde malum ipsum super prunam imponere; quod, dum humor intus est, non aduritur: ubi siccum esse coepit, removere oportet, extractumque cochleari, quod intus est, edisse. Aliquibus adjectis, majus momentum habet: itaque etiam in piperatum conjicitur, misceturque cum sale et pipere, atque ex his edendum est. Pulticula etiam, cum qua paulum ex favo vetere coctum sit, et lenticula cum malicorio cocta, rubique cacumina in aqua decocta, et ex oleo atque aceto assumta, efficacia sunt: atque ea aqua in qua vel palmulae, vel malum cotoneum, vel arida sorba, vel rubi decocti sint; quod genus significo, quoties potionem dandam esse dico, quae adstringat. Tritici quoque hemina in vino amineo austero decoquitur; idque triticum jejuno ac sitienti datur; superque id vinum id sorbetur: quod jure valentissimis medicamentis annumerari potest. Atque etiam potui datur vinum signinum, vel resinatum austerum, vel quodlibet austerum. Contunditurque cum corticibus seminibusque suis punicum malum, vinoque tali miscetur: idque vel merum sorbet aliquis, vel bibit mixtum. Sed medicamentis uti, nisi in vehementibus malis, supervacuum est.

  46. 4.27.1

    Ex vulva quoque feminis vehemens malum nascitur: proximeque ab stomacho vel afficitur haec, vel corpus afficit. Interdum etiam sic exanimat, ut tamquam comitiali morbo prosternat. Distat tamen hic casus, eo quod neque oculi vertuntur, nec spumae profluunt, nec nervi distenduntur: sopor tantum est. Idque quibusdam feminis crebro revertens perpetuum fit. Ubi incidit, si satis virium est, sanguis missus adjuvat: si parun, cucurbitulae tamen defigendae sunt in inguinibus. Si diutius aut jacet, aut alioqui jacere consuevit, admovere oportet naribus exstinctum ex lucerna linamentum, vel aliud ex iis, quae foedioris esse odoris retuli, quod mulierem excitet. Idemque aquae quoque frigidae perfusio efficit. Adjuvatque ruta contrita cum melle, vel ex cyprino ceratum, vel quodlibet calidum et humidum cataplasma naturalibus pube tenus impositum. Inter haec etiam perfricare coxas et poplites oportet. Deinde, ubi ad se rediit, circumcidendum vinum est in totum annum, etiamsi casus idem non revertitur: frictione quotidie utendum totius quidem corporis, praecipue vero ventris et poplitum: cibus ex media materia dandus: sinapi super imum ventrem tertio quoque aut quarto die imponendum, donec corpus rubeat). .... Si durities manet, mollire commode videtur solanum in lac demissum, deinde contritum; et cera alba atque medulla cervina cum irino, aut sevum taurinum vel caprinum cum rosa mixtum. Dandum etiam potui vel castoreum est, vel git, vel anethum. Si parum pura est, purgetur junco quadrato. Si vero vulva exulcerata est, ceratum ex rosa, et recens suilla adeps, et ex ovis album misceatur, idque apponatur; vel album ex ovo cum rosa mixtum, adjecto, quo facilius consistat, contritae rosae pulvere. Dolens vero ea sulphure suffumigari debet. At si purgatio nimia mulieri nocet, remedio sunt cucurbitulae, cute incisi inguinibus vel etiam sub mammis admotae. Si maligna purgatio est), subjicienda sunt. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .. . . . . . . . coeuntia. Id faciunt etiam albae olivae, et nigrum papaver cum melle assumtum, et gummi cum trito semine apii liquatum, et cum cyatho passi datum. Praeter haec in omnibus vesicae doloribus idoneae potiones sunt, quae ex odoribus fiunt, id est spica nardi, croco, cinnamo, casia, similibusque: idemque etiam decocta lentiscus praestat. Si tamen intolerabilis dolor est, et sanguis profluit, etiam sanguinis detractio apta est; aut certe coxis admotae cucurbitulae cute incisa.

  47. 4.27.2

    At quum urina super potionum modum etiam sine dolore profluens maciem et periculum facit, si tenuis est, opus est exercitatione et frictione, maximeque in sole, vel ad ignem: balneum rarum esse debet, neque longa in eo mora: cibus comprimens: vinum austerum meracum, per aestatem frigidum, per hiemem egelidum; sed tantum, quantum minimum sit, Alvus quoque vel ducenda, vel lacte purganda est. Si crassa urina est, vehementior esse debet et exercitatio, et frictio: longior in balneo mora: cibis opus est teneris: vino eodem. In utroque morbo vitanda omnia sunt, quae urinam movere consuerunt.

  48. 4.28.1

    Est etiam circa naturalia vitium, nimia profusio seminis, quod sine venere, sine nocturnis imaginibus sic fertur, ut, interposito spatio, tabe hominem consumat. In hoc affectu salutares sunt vehementes frictiones, perfusiones, natationesque quam frigidissimae: neque cibi, nec potio, nisi frigida assumta. Vitare autem oportet cruditates et omnia inflantia: nihil ex iis assumere, quae contrahere semen videntur; qualia sunt siligo, simila, ova, alica, amylum, omnis caro glutinosa, piper, eruca, bulbi, nuclei pinei. Neque alienum est fovere inferiores partes aqua decocta ex verbenis reprimentibus: ex iisdem aliqua cataplasmata imo ventri inguinibusque circumdare; praecipueque ex aceto rutam: vitare etiam ne supinus obdormiat.

  49. 4.29.1

    Superest ut ad extremas partes corporis veniam, quae articulis inter se conseruntur. Initium a coxis faciam. Harum ingens dolor esse consuevit: isque hominem saepe debilitat: et quosdam non dimittit. Eoque id genus difficillime curatur, quod fere post longos morbos vis pestifera huc se inclinat: quae ut alias partes liberat. sic hanc jam ipsam quoque affectam prehendit. Fovendum primum aqua calida est: deinde utendum calidis cataplasmatis. Maxime prodesse videtur aut cum hordeacea farina, aut cum ficu ex aqua decocta mixtus capparis cortex concisus; vel lolii farina ex vino diluto cocta, et mixta cum arida faece: quae quia refrigescunt, imponere noctu malagmata commodius est. Inulae quoque radix contusa, et ex vino austero postea cocta, et late super coxam imposita, inter valentissima auxilia est. Si ista non solverunt, sale calido et humido utendum est. Si ne sic quidem finitus dolor est, aut tumor ei accedit, incisa cute admovendae sunt cucurbitulae; movenda urina; alvus, si compressa est, ducenda. Ultimum est, et in veteribus quoque morbis efficacissimum, tribus aut quatuor locis super coxam, cutem candentibus ferramentis exulcerare. Sed frictione quoque utendum est, maxime in sole, et eodem die saepius; quo facilius ea, quae coeundo nocuerunt, digerantur: eaque, si nulla exulceratio est, etiam ipsis coxis; si est, ceteris partibus adhibenda est. Quum vero saepe aliquid exulcerandum candenti ferramento sit, ut materia inutilis evocetur, illud perpetuum est, non ut primum fieri potest, hujus generis ulcera sanare; sed ea trahere, donec id vitium, cui per haec opitulamur, conquiescat.

  50. 4.30.1

    Coxis proxima genua sunt, in quibus ipsis nonnumquam dolor esse consuevit. In iisdem autem cataplasmatis cucurbitulisque praesidium est: sicut etiam quum in humeris, aliisve commissuris dolor aliquis exortus est. Equitare ei, cui genua dolent, inimicissimum omnium est. Omnes autem ejusmodi dolores, ubi inveteraverunt, vix citra ustionem finiuntur.

  51. 4.31.1

    In manibus pedibusque articulorum vitia frequentiora longioraque sunt; quae in podagris chiragrisve esse consuerunt. Ea raro vel castratos, vel pueros ante feminae coitum, vel mulieres, nisi quibus menstrua suppressa sunt, tentant. Ubi sentiri coeperunt, sanguis mittendus est: id enim inter initia statim factum, saepe annuam, nonnumquam perpetuam valetudinem bonam praestat. Quidam etiam, quum asinino lacte epoto sese eluissent, in perpetuum hoc malum evaserunt. Quidam quum toto anno a vino, mulso, venere sibi temperassent, securitatem totius vitae consequuti sunt. Idque utique post primum dolorem servandum est, etiamsi quievit. Quod si jam consuetudo ejus facta est, potest quidem aliquis esse securior iis temporibus, quibus dolor se remisit: majorem vero curam adhibere debet iis quibus id revertitur; quod fere vere autumnove fieri solet. Quium vero dolor urget, mane gestari debet; deinde ferri in ambulationem, ibi se dimovere; et si podagra est, interpositis temporibus exiguis, invicem modo sedere, modo ingredi; tum antequam cibum capiat, sine balneo loco calido leniter perfricari, sudare, perfundi aqua egelida; deinde cibum sumere ex media materia, interpositis rQbus urinam moventibus; quotiesque plenior est, evomere. Ubi dolor vehemens urget, interest sine tumore is sit, an tumor cum calore, an tumor jam etiam obcalluerint. Nam si tumor nullus est, calidis fomentis opus est. Aquam marinam, vel muriam duram fervefacere oportet, deinde in pelvem conjicere, et quum jam homo pati potest, pedes demittere, superque pallam dare, et vestimento te gere; paulatim deinde juxta labrum ipsum ex eadem aqua leniter infundere, ne calor intus destituat; ac deinde noctu cataplasmata calefacientia imponere, maximeque hibisci radicem ex vino coctam.

  52. 4.31.2

    Si vero tumor calorque est, utiliora sunt refrigerantia, recteque in aqua quam frigidissima articuli continentur; sed neque quotidie, neque diu, ne nervi indurescant. Imponendum vero est cataplasma quod refrigeret; neque tamen in hoc ipso diu permanendum; sed ad ea transeundum, quae sic reprimunt, ut emolliant. Si major est dolor, papaveris cortices in vino coquendi, miscendique cum cerato sunt, quod ex rosa factum sit: vel cerae et adipis suillae tantumdem una liquandum, deinde his vinum miscendum, atque ubi quod ex eo impositum est, incaluit, detrahendum, et subinde aliud imponendum est. Si vero tumores etiam obcalluerunt, et dolent, levat spongia imposita, quae subinde ex oleo et aceto, vel aqua frigida exprimitur; aut pari portione inter se mixta pix, cera, alumen. Sunt etiam plura idonea manibus pedibusque malagmata. Quod si nihil superimponi dolor patitur, id, quod sine tumore est, fovere oportet spongia, quae in aquam calidam demittatur, in qua vel papaveris cortices, vel cucumeris silvestris radix decocta sit: tum inducere articulis crocum cum succo papaveris et ovillo lacte. At si tumor est, foveri quidem debet aqua egelida, in qua lentiscus, aliave verbena ex reprimentibus decocta sit: induci vero medicamentum ex nucibus amaris cum aceto tritis; aut ex cerussa, cui contritae herbae muralis succus sit adjectus. Lapis etiam qui carnem exedit, quem σαρχοφάγον Graeci vocant, excisus, sic, ut pedes capiat, demissos eos, quum dolent, retentosque ibi levare consuevit. Ex quo in Asia lapidi assio gratia est. Ubi dolor et inflammatio se remiserunt quod intra dies quadraginta fit,nisi vitium hominis accessit, modicis exercitationibus, abstinentia, unctionibus lenibus utendum est, sic, ut etiam cum acopo, vel liquido cerato cyprino articuli perfricentur. Equitare podagricis quoque alienum est. Quibus vero articulorum dolor certis temporibus revertitur, hos ante et curioso victu cavere oportet, ne inutilis materia corpori supersit, et crebriore vomitu; et, si quis ex corpore metus est, vel alvi ductione uti, vel lacte purgari. Quod Erasistratus in podagricis expulit, ne in inferiores partes factus cursus pedes repleret: quum evidens sit, omni purgatione non superiora tantummodo, sed etiam inferiora exinaniri.

  53. 4.32.1

    Ex quocumque autem morbo quis convalescit, si tarde confirmatur, vigilare prima luce debet; nihilo minus in lecto conquiescere: circa tertiam horam leniter unctis manibus corpus permulcere: deinde delectationis causa, quantum juvat, ambulare, circumcisa omni negotiosa cogitatione: tum gestari diu: multa frictione uti: loca, coelum, cibos saepe mutare: ubi triduo quatriduove vinum bibit, uno aut etiam altero die interponere aquam. Per haec enim fiet, ne in vitia tabem inferentia incidat, et ut mature vires suas recipiat. Quum vero ex toto convaluerit, periculose vitae genus subito mutabit, et inordinate aget. Paulatim ergo debebit, omissis his legibus, eo transire, ut arbitrio suo vivat.

  54. 5.pr.1

    Dixi de iis malis corporis, quibus victus ratio maxime subvenit: nunc transeundum est ad eam medicinae partem, quae magis medicamentis pugnat. His multum antiqui auctores tribuerunt, et Erasistratus, et ii qui se ἐμπειριχούσ nominaverunt; praecipue tamen Herophilus, deductique ab illo viri; adeo ut nullum morbi genus sine his curarent. Multaque etiam de facultatibus medicamentorum memoriae prodiderunt, qualia sunt vel Zenonis, vel Andreae, vel Apollonii qui Mys cognominatus est. Horum autem usum ex magna parte Asclepiades non sine causa sustulit; et, quum omnia fere medicamenta stomachum laedant, malique succi sint, ad ipsius victus rationem potius omnem curam suam transtulit. Verum, ut illud in plerisque morbis utilius est, sic multa admodum corporibus nostris incidere consuerunt, quae sine medicamentis ad sanitatem pervenire non possunt. Illud ante omnia scire oportet, quod omnes medicinae partes ita innexae sunt, ut ex toto separari non possint; sed ab eo nomen trahant, a quo plurimum petunt. Ergo ut illa, quae victu curat, aliquando. medicamentum adhibet, ita illa, quae praecipue medicamentis pugnat, adhibere etiam rationem victus debet, quae multum admodum in omnibus malis corporis proficit. Sed quum omnia medicamenta proprias facultates habeant, ac saepe simplicia opitulentur, saepe mixta; non alienum videtur ante proponere et nomina, et vires, et mixturas eorum; quo minor ipsas curationes exsequentibus mora sit.

  55. 5.1.1

    Sanguinem supprimunt atramentum sutorium, quod Graeci χάλχανθον appellant, chalcitis, acacia, et ex aqua lycium, tus, aloe, gummi, plumbum combustum, porrum, herba sanguinalis, creta vel cimolia vel figularis, misy, frigida aqua, vinum, acetum, alumen, melinum, squama et ferri et aeris, atque hujus quoque duae species sunt, alia tantum aeris, alia rubri aeris.

  56. 5.2.1

    Glutinant vulnus myrrha, tus, gummi, praecipueque acanthinum, psyllium, tragacantha, cardamomum, bulbi, lini semen, nasturtium, ovi album, gluten, ichthyocolla, vitis alba, contusae cum testis suis cochleae, mel coctum, spongia vel ex aqua frigida, vel ex vino, vel ex aceto expressa; ex iisdem lana succida; si levis plaga est, etiam aranea.

  57. 5.2.2

    Reprimunt alumen et scissile, quod σχιστόν vocatur, et liquidum, melinum, auripigmentum, aerugo, chalcitis, atramentum sutorium.

  58. 5.3.1

    Concoquunt et movent pus nardum, myrrha, costum, balsamum, galbanum, propolis, styrax, turis et fuligo et cortex, bitumen, pix, sulphur, resina, sevum, adeps, oleum.

  59. 5.4.1

    Aperiunt tamquam ora in corporibus, cinnamomum, balsamum, panaces, juncus quadratus, pulegium, flos albae violae, bdellium, galbanum, resina terebinthina et pinea, propolis, oleum vetus, piper, pyrethrum, chamaepitys, uva taminia, sulphur, alumen, rutae semen.

  60. 5.5.1

    Purgant aerugo, auripigmentum, quod ἀρσενιχόν a Graecis nominatur, squama aeris, pumex, iris, balsamum, styrax, tus, turis cortex, resina, et pinea, et terebinthina liquida, oenanthe, lacerti stercus, sanguis columbae, et palumbi, et hirundinis, ammoniacum, bdellium, abrotonum, ficus arida, coccum Cnidium, scobis eboris, omphacium, radicula, coagulum, sed maxime leporinum, fel, vitellus crudus, cornu cervinum, gluten taurinum, mel crudum, misy, chalcitis, crocum, uva taminia, spuma argenti, galla, squama aeris, lapis haematites, minium, costum, sulphur, pix cruda, sevum, adeps, oleum, ruta, porrum, lenticula, ervum.

  61. 5.6.1

    Rodunt alumen liquidum, sed magis rotundum, aerugo, chalcitis, misy, squama aeris, sed magis rubri, aes combustum, sandaracha, minium sinopicum, galla, balsamum, myrrha, tus, turis cortex, galbanum, resina terebinthina humida, piper utrumque, sed rotundum magis, cardamomum, auripigmentum, calx, nitrum et spuma ejus, apii semen, narcissi radix, omphacium, alcyonium, oleum ex amaris nucibus, allium, mel crudum, vinum, lentiscus, squama ferri, fel taurinum, scammonia, uva taminia, cinnamomum, styrax, cicutae semen, resina, narcissi semen, fel, nuces amarae, atramentum sutorium, chrysocolla, veratrum, cinis.

  62. 5.7.1

    Exedunt corpus acaciae succus, hebenus, aerugo, squama aeris, chrysocolla, cinis cyprius, nitrum, cadmia, spuma argenti, hypocistis, diphryges, sal, auripigmentum, sulphur, cicuta, sandaracha, salamandra, alcyoneum, aeris flos, chalcitis, atramentum sutorium, ochra. calx, galla, alumen, lac caprifici, vel lactucae marinae, quae τιθύμαλλοσ a Graecis nominatur, fel, turis fuligo, spodium, lenticula, mel, oleae folia, marrubium, lapis haematites, et phrygius, et assius, et scissilis, misy, vinum, acetum.

  63. 5.8.1

    Adurunt auripigmentum, atramentum sutorium, chalcitis, misy, aerugo, calx, charta combusta, sal, squama aeris, faex combusta, myrrha, stercus et lacerti, et columbae, et palumbi, et hirundinis, piper, coccum Cnidium, allium, diphryges, lac utrumque quod proximo capite supra comprehensum est, veratrum et album et nigrum, cantharides, corallium, pyrethrum, tus, salamandra, eruca, sandaracha, uva taminia, chrysocolla, ochra, alumen scissile, ovillum stercus, oenanthe.

  64. 5.9.1

    Eadem fere crustas ulceribus tamquam igne adustis inducunt, sed praecipue chalcitis, utique si cocta est, flos aeris, aerugo, auripigmentum, misy, et id quoque magis coctum.

  65. 5.10.1

    Crustas vero has resolvit farina triticea cum ruta, vel porro, aut lenticula, cui mellis aliquid adjectum sit.

  66. 5.11.1

    Ad discutienda vero ea, quae in corporis parte aliqua coierunt, maxime possunt abrotonum, helenium, amaracus, alba viola, mel, lilium, sampsychus cyprius, lac, sertula campana, serpyllum, cupressus, cedrus, iris, viola Durnurea. narcissus. rosa. crocum. passum, juncus quadratus, nardum, cinnamomum, casia, ammoniacum, cera, resina, uva taminia, spuma argenti, styrax, ficus arida, tragoriganus, lini et narcissi semen, bitumen, sordes ex gymnasio, pyrites lapis, aut molaris, crudus vitellus, amarae nuces, sulphur.

  67. 5.12.1

    Evocat et educit ladanum, alumen rotundum, hebenus, lini semen, omphacium, fel, chalcitis, bdellium, resina terebinthina et pinea, propolis, ficus arida decocta, stercus columbae, pumex, farina lolii, grossi in aqua cocti, elaterium, lauri baccae, nitrum, sal.

  68. 5.13.1

    levat id quod exasperatum est, spodium, hebenus, gummi, ovi album, lac, tragacanthum.

  69. 5.14.1

    Carnem alit et ulcus implet resina pinea, ochra attice, vel, Scyrice, cera, butyrum.

  70. 5.15.1

    Molliunt aes combustum, terra eretria, nitrum, papaveris lacrima, ammoniacum, bdellium, cera, sevum, adeps, oleum, ficus arida, sesamum, sertula campana, narcissi et radix et semen, rosae folia, coagulum, vitellus crudus, amarae nuces, medullae omnis, stibi, pix, cochlea cocta, cicutae semen, plumbi recrementum; σχωρίαν μολύβδου Graeci vocant; panaces, cardamomum, galbanum, resina, uva taminia, styrax, iris, balsamum, sordes ex gymnasio, sulphur, butyrum, ruta.

  71. 5.16.1

    Cutem purgat mel, sed magis si est cum galla, vel ervo, vel lenticula, vel marrubio, vel iride, vel ruta, vel nitro, vel aerugine.

  72. 5.17.1

    Expositis simplicibus facultatibus, dicendum est quemadmodum misceantur, quaeque ex his fiant. Miscentur autem varie, neque hujus ullus modus est; quum ex simplicibus alia demantur, alia adjiciantur; iisdemque servatis, ponderum ratio mutetur. Itaque quum facultatum materia non ita multiplex sit, innumerabilia mixturarum genera sunt: quae comprehendi si possent, tamen esset supervacuum. Nam et iidem effectus intra paucas compositiones sunt, et mutare eas cuilibet, cognitis facultatibus, facile est. Itaque contentus iis ero, quas accepi velut nobilissimas. In hoc autem volumine eas explicabo, quae vel desiderari in prioribus potuerunt, vel ad eas curationes pertinent, quas protinus hic comprehendam, sic ut tamen, quae magis communia sunt, simul jungam. Si qua singulis, vel etiam paucis accommodata sunt, in ipsarum locum differam. Sed et ante sciri volo, in uncia pondus denariorum septem esse: unius deinde denarii pondus dividi a me in sextantes, ut idem in sextante denarii habeam, quod Graeci habent in eo quem ὀβολόν appellant. Id ad nostra pondera relatum paulo plus dimidio scripulo facit.

  73. 5.17.2

    Malagmata vero, atque emplastra, pastillique, quos τροχίσχουσ Graeci vocant, quum plurima eadem habeant, differunt eo, quod malagmata maxime ex odoribus eorumque etiam surculis, emplastra pastillique magis ex quibusdam metallicis fiunt. Deinde malagmata contusa abunde mollescunt: nam super integram cutem injiciuntur: laboriose vero conteruntur ea, ex quibus emplastra pastillique fiunt, ne laedant vulnera, quum imposita sunt. Inter emplastrum autem et pastillum hoc interest, quod emplastrum utique liquati aliquid accipit: in pastillo tantum arida medicamenta aliquo humore junguntur. Tum emplastrum hoc modo fit: arida medicamenta per se teruntur; deinde mixtis his instillatur aut acetum, aut si quis alius non pinguis humor accessurus est, et ea rursus ex eo teruntur: ea vero, quae liquari possunt, ad ignem simul liquantur; et si quid olei misceri debet, tum infunditur: interdum etiam aridum aliquod ex oleo prius coquitur. Ubi facta sunt, quae separatim fieri debuerunt, in unum omnia miscentur. At pastilli haec ratio est: arida medicamenta contrita humore non pingui, ut vino, vel aceto, coguntur, et rursus coacta, inarescunt; atque, ubi utendum est, ejusdem generis humore diluuntur. Tum emplastrum imponitur, pastillus illinitur, aut alicui molliori ut cerato, miscetur.

  74. 5.18.1

    His cognitis, primum malagmata subjiciam, quae fere non sunt refrigerandi, sed calefaciendi causa reperta. Est tamen, quod refrigerare possit, ad calidas podagras aptum. Habet gallae et immaturae et alterius, coriandri seminis, cicutae, lacrimae aridae, gummis, singulorum plenum acetabulum, cerati eloti, quod πεπλυμένον Graeci vocant, selibram. Reliqua fere calefaciunt: sed quaedam digerunt materiam, quaedam extrahunt, quae ἐπισπαστιχά vocantur; pleraque certis magis partibus membrorum accommodata sunt.

  75. 5.18.2

    Si materia extrahenda est, ut in lateris dolore, in incipiente abscessu, in suppuratione quoque mediocri, aptum est id quod habet resinae aridae, nitri, ammoniaci, galbani, singulorum pondo, cerae pondo. Aut in quo haec sunt: aeruginis rasae, turis, singulorum p. )-(. II. ammoniaci salis p. )-(. VI. squamae aeris, cerae, singulorum p. )-(. VIII. resinae aridae p. )-(. XII. aceti cyathus. Idem praestat cumini farina cum struthio, et melle.

  76. 5.18.3

    Si jecur dolet, id in quo est balsami lacrimae p. )-(. XII. costi, cinnamomi, casiae corticis, myrrhae, croci, junci rotundi, balsami seminis, iridis Illuricae, cardamomi, amomi, nardi, singulorum p. )-(. XVI. quibus adjicitur nardinum unguentum, donec cerati crassitudo sit. Et hujus quidem recentis usus est: si vero servandum est, resinae terebinthinae p. )-(. XVI. cerae p. )-(. X. ex vino leni contunduntur, tum eo miscentur.

  77. 5.18.4

    At si lienis torquet, glandis, quam βάανον μυρεψιχήν Graeci vocant, cortex et nitrum paribus portionibus contunduntur, respergunturque aceto quam acerrimo: ubi cerati crassitudinem habet, linteo ante in aqua frigida madefacto illinitur, et sic imponitur; supraque farina hordeacea injicitur: sed manere ibi non amplius sex horis debet, ne lienem consumat; satiusque est id bis, aut ter fieri.

  78. 5.18.5

    Commune autem jocinori, et lieni, Lysias composuit ex his: opopanacis, styracis, galbani, resinae, singulorum p. )-(. II. Hammoniaci, bdellii, cerae, sevi taurini, iridis aridae p. )-(. IV. cachryos acetabulo, piperis granis quadraginta: quae contrita irino unguento temperantur.

  79. 5.18.6

    Ad laterum autem dolores compositio est Apollophanis: in qua sunt resinae terebinthinae, turis fuliginis, singulorum p. )-(. IV. bdellii, ammoniaci, iridis, sevi vitulini, aut caprini a renibus, visci, singulorum p. )-(. IV. Haec autem eadem omnem dolorem levant, dura emolliunt, mediocriter calefaciunt

  80. 5.18.7

    Ad idem Andreae quoque malagma est; quod etiam resolvit, humorem educit, pus maturat, ubi id maturum est, cutem rumpit, ad cicatricem perducit. Prodest impositum minutis majoribusque abscessibus; item articulis, ideoque et coxis, et pedibus dolentibus; item, si quid in corpore collisum est, reficit; praecordia quoque dura et inflata emollit; ossa extrahit: ad omnia denique valet, quae adjuvare calor potest. Id habet cerae p. )-(. XI. visci, sycamini, quam alias sycomorum vocant, lacrimae, singulorum p. )-(. I. piperis et rotundi, et longi, ammoniaci thymiamatis, bdellii, iridis illyricae, cardamomi, amomi, xylobalsami, turis masculi, myrrhae, resinae aridae, singulorum p. )-(. X. pyrethri, cocci Cnidi, spumae nitri, salis ammoniaci, aristolochiae creticae, radicis ex cucumere agresti, resinae terebinthinae liquidae, singulorum p. )-(. xx. quibus adjicitur unguenti irini, quantum satis est ad ea mollienda atque cogenda.

  81. 5.18.8

    Praecipuum vero est ad resolvenda quae adstricta sunt, mollienda quae dura sunt, dirigenda quae coeunt, id quod ad Polyarchum auctorem refertur. Habet junci quadrati, cardamomi, turis fuliginis, amomi, cerae, resinae liquidae pares portiones.

  82. 5.18.9

    Aliud ad eadem Nilei: crocomagmatis p. )-(. IV. ammoniaci thymiamatis, cerae, singulorum p. )-(. xx. ex quibus duo priora ex aceto teruntur, cera cum rosa liquatur, et tum omnia junguntur

  83. 5.18.10

    Proprie etiam dura emollit id, quod Moschi esse dicitur. Habet galbani unciam, turis fuliginis p. z. cerae, ammoniaci thymiamatis trientes, picis aridae p. II. aceti heminas tres.

  84. 5.18.11

    Fertur etiam ad digerenda quae coeunt, sub auctore Medio, quod habet cerae p. z. panacis p. )-(. s. squamae aeris, aluminis rotundi, item scissilis, singulorum p. )-(. I. plumbi combusti p. )-(. I. s.

  85. 5.18.12

    Ad eadem Panthemus utebatur calcis p. s. sinapis contriti, item foeni graeci, aluminis, singulorum p. I. sevi bubuli p. II. s.

  86. 5.18.13

    Ad strumam multa malagmata invenio. Credo autem, quo pejus id malum est, minusque facile discutitur, eo plura esse tentata; quae in personis varie responderunt. Andreas auctor est, ut haec misceantur: urticae seminis p. )-(. I. piperis rotundi, bdellii, galbani, ammoniaci thymiamatis, resinae aridae, singulorum p. )-(. Iv. resinae liquidae, cerae, pyrethri, piperis longi, lactucae marinae seminis, sulphuris ignem non experti, quod ἄπυρον vocatur, faecis aridae aceti, spumae nitri, salis ammoniaci, sinapis, cardamomi, radicis ex cucumere silvestri, resinae, singulorum p. )-(. VIII. quae ex leni vino contunduntur.

  87. 5.18.14

    Expeditius ad idem fit, quod habet visci *seminis, stercoris, resinae, sulphuris ignem non experti pares portiones. Et in quo est sulphuris p. )-(. I. lapidis, quem pyriten vocant, p. )-(. Iv. cumini acetabulum. Item in quo est lapidis ejusdem pars una, sulphuris duae partes, resinae terebinthinae partes tres.

  88. 5.18.15

    Arabis autem cujusdam est ad strumam, et orientia tubercula, quod haec digerit. Habet myrrhae, salis ammoniaci, turis, resinae et liquidae et aridae, crocomagmatis, cerae, singulorum p. )-(. I. lapidis ejus, quem pyriten vocant, p. )-(. IV. quibus quidam adjiciunt sulphuris p. )-(. II.

  89. 5.18.16

    Est etiam proficiens in struma, et in iis tuberibus, quae difficiliter concoquuntur, et in iis, quae χαρχινώδη vocantur, quod ex his constat: sulphuris p. )-(. II. nitri p. )-(. IV. myrrhae p. )-(. vI. fuliginis turis p. s. salis ammoniaci p. z. cerae p. I.

  90. 5.18.17

    Protarchus autem ad παρωτίδας, eaque tubercula, quae μελιχηρίδεσ nominantur, item mala ulcera, pumicis, resinae pineae liquidae, turis fuliginis, spumae nitri, iridis, singulorum p. )-(. VIII. cum cerae p. )-(. Ix. miscebat, hisque olei cyathum et dimidium adjiciebat.

  91. 5.18.18

    At adversus panum tum primum orientem, quod φύγεθλον Graeci vocant, et omne tuberculum, miscetur ochra, quae Attice nominatur, cum duabus partibus similae, hisque, dum contunduntur, subinde mel instillatur, donec malagmatis crassitudo sit.

  92. 5.18.19

    Discutit etiam omne tuberculum, id quod habet calcis, nitri spumae, piperis rotundi, singulorum p. )-(. I. galbani p. )-(. II. salis p. )-(. Iv. quae excipiuntur cerato ex rosa facto.

  93. 5.18.20

    Supprimitque omne, quod abscedit, id in quo est galbani, fabae fresae, singulorum p. )-(. I. myrrhae, turis, ex radice capparis corticis, singulorum p. )-(. IV. Satisque omnia abscedentia digerit murex combustus, et bene contritus, aceto subinde adjecto.

  94. 5.18.21

    *At si satis sanguis subit, recte imponitur, quod adversus phymata quoque potest. Constat ex his: bdellii, styracis, ammoniaci, galbani, resinae et aridae et liquidae pineae, item ex lentisco, turis, iridis, singulorum p. )-(. II.

  95. 5.18.22

    καρχινώδη vero commode his leniuntur: galbani, visci, ammoniaci, resinae terebinthinae, singulorum p. )-(. I. sevi taurini p. s. faecis combustae quam maxima portione, dum id siccius non faciat, quam esse malagma oportet.

  96. 5.18.23

    Quod si facie contusa livor subcruentus est, haec compositio nocte et die imposita tollit. Aristolochiae, thapsiae, singulorum p. )-(. II. bdellii, styracis, ammoniaci thymiamatis, galbani, resinae aridae, et ex lentisco liquidae, turis masculi, iridis illyricae, cerae, singulorum p. )-(. Iv. Idem faba quoque imposita proficit.

  97. 5.18.24

    Sunt etiam quaedam malagmata, quae ἀναστομωτιχά Graeci vocant, quoniam aperiendi vim habent. Quale est, quod ex his constat: piperis longi, spumae nitri, singulorum p. )-(. II. erysimi p. )-(. Iv. quae cum melle miscentur. Idoneaque etiam strumae aperiendae sunt. Ejus generis, vehementiusque ex his est id, quod habet calcis p. )-(. Iv. piperis grana sex, nitri, cerae, singulorum p. )-(. x. mellis p. z. olei heminam.

  98. 5.18.25

    Niconis quoque est quod resolvit, aperit, purgat. Habet alcyoneum, sulphur, nitrum, pumicem, paribus portionibus; quibus tantum picis, et cerae adjicitur, ut fiat cerati crassitudo.

  99. 5.18.26

    Ad ossa autem Aristogenis fit ex his: sulphuris p. )-(. I. resinae terebinthinae, nitri spumae, et ex scilla partis interioris, plumbi eloti, singulorum p. )-(. II. turis fuliginis p. )-(. VIII. ficus aridae quam pinguissimae, sevi taurini, singulorum p. )-(. VIII. cerae p. )-(. XII. iridis macedonicae p. )-(. VI. sesami fricti acetabulum.

  100. 5.18.27

    Maximeque nervis et articulis malagma convenit. Igitur Euthyclei est, et ad articulos, et ad omnem dolorem, et ad vesicae, et ad recenti cicatrice contractos articulos, quae ἀγχύλασ Graeci nominant, conveniens; quod habet fuliginis turis acetabulum, resinae tantumdem, galbani sine surculis sescunciam, ammoniaci, bdellii, singulorum p. z. cerae p. s. Ad eosdem * digitos: iridis, ammoniaci, galbani, nitri, singulorum p. )-(. XIV. resinae liquidae p. )-(. VI. cerae p. )-(. XVI.

← Previous · Next → — showing 101200 of 550

Perseus Latin. CTS URN phi0836.phi002.perseus-lat5. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: CC BY-SA 4.0. Source.