Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← Library

Res rusticae

Open Greek and Latin: Latin · Open Greek and Latin: Latin · 589 sections

  1. 3.9.5.1

    gallos salaces qui animadvertunt, si sunt lacertosi, rubenti crista, rostro brevi pleno acuto, oculis ravis aut nigris, palea rubra subalbicanti, collo vario aut aureolo, feminibus pilosis, cruribus brevibus, unguibus longis, caudis magnis, frequentibus pinnis; item qui elati sunt ac vociferant saepe, in certamine pertinaces et qui animalia quae nocent gallinis non modo non pertimescant, sed etiam pro gallinis propugnent.

  2. 3.9.6.1

    nec tamen sequendum in seminio legendo Tanagricos et Melicos et Chalcidicos, qui sine dubio sunt pulchri et ad proeliandum inter se maxime idonei, sed ad partus sunt steriliores. si ducentos alere velis, locus saeptus adtribuendus, in quo duae caveae coniunctae magnae constituendae, quae spectent ad exorientem versus, utraeque in longitudinem circiter decem pedum, latitudine dimidio minores, quam in altitudine paulo humiliores: in utraque fenestra lata tripedalis, et eae pede altiores e viminibus factae raris, ita ut lumen praebeant multum, neque per eas quicquam ire intro possit, quae nocere solent gallinis.

  3. 3.9.7.1

    inter duas ostium sit, qua gallinarius, curator earum, ire possit. in caveis crebrae perticae traiectae sint, ut omnes sustinere possint gallinas. contra singulas perticas in pariete exclusa sint cubilia earum. ante sit, ut dixi, vestibulum saeptum, in quo diurno tempore esse possint atque in pulvere volutari. praeterea sit cella grandis, in qua curator habitet, ita ut in parietibus circum omnia plena sint cubilia gallinarum aut exculpta aut adficta firmiter. motus enim, cum incubat, nocet.

  4. 3.9.8.1

    in cubilibus, cum parturient, acus substernendum; cum pepererunt, tollere substramen et recens aliut subicere, quod pulices et cetera nasci solent, quae gallinam conquiescere non patiuntur; ob quam rem ova aut inaequabiliter maturescunt aut consenescunt. quae velis incubet, negant plus XXV oportere ova incubare, quamvis propter fecunditatem pepererit plura.

  5. 3.9.9.1

    optimum esse partum ab aequinoctio verno ad autumnale. itaque quae ante aut post nata sunt et etiam prima eo tempore, non supponenda; et ea quae subicias, potius vetulis quam pullitris, et quae rostra aut ungues non habeant acutos, quae debent potius in concipiendo occupatae esse quam incubando. adpositissimae ad partum sunt anniculae aut bimae.

  6. 3.9.10.1

    si ova gallinis pavonina subicias, cum iam decem dies fovere coepit, tum denique gallinacia subicere, ut una excudat. gallinaciis enim pullis bis deni dies opus sunt, pavoninis ter noveni. eas includere oportet, ut diem et noctem incubent, praeterquam a mane et vespere, dum cibus ac potio is detur.

  7. 3.9.11.1

    curator oportet circumeat diebus interpositis aliquot ac vertere ova, ut aequabiliter concalefiant. ova plena sint atque utilia necne, animadverti aiunt posse, si demiseris in aquam, quod inane natet, plenum desidit: qui ut hoc intellegant concutiant, errare, quod inanes vitales venas confundant in iis. idem aiunt, cum ad lumen sustuleris, quod perluceat, id esse ob inane.

  8. 3.9.12.1

    qui haec volunt diutius servari, perfricant sale minuto aut muria tres aut quattuor horas eaque abluta condunt in furfures aut acus. in supponendo ova observant ut sint numero inparia. ova, quae incubantur, habeantne semen pulli, curator quadriduo post quam incubari coepit intellegere potest. si contra lumen tenuit et purum unius modi esse animadvertit, putant eiciendum et aliud subiciundum.

  9. 3.9.13.1

    excusos pullos subducendum ex singulis nidis et subiciendum ei quae habeat paucos; ab eaque, si reliqua sint ova pauciora, tollenda et subicienda aliis, quae nondum excuderunt et minus habent triginta pullos. hoc enim gregem maiorem non faciendum. obiciendum pullis diebus XV primis mane subiecto pulvere, ne rostris noceat terra dura, polentam mixtam cum nasturtii semine et aqua aliquanto ante factam intritam, ne tum denique in eorum corpore turgescat:

  10. 3.9.14.1

    aqua prohibendum. qua de clunibus coeperint habere pinnas, e capite, e collo eorum crebro eligendi pedes: saepe enim propter eos consenescunt. circum caveas eorum incendendum cornum cervinum, ne quae serpens accedat, quarum bestiarum ex odore solent interire. prodigendae in solem et in stercilinum, ut volutare possint, quod ita alibiliores fiunt;

  11. 3.9.15.1

    neque pullos, sed omne ornithoboscion cum aestate, tum utique cum tempestas sit mollis atque apricum; intento supra rete, quod prohibeat eas extra saepta evolare et in eas involare extrinsecus accipitrem aut quid aliut; evitantem caldorem et frigus, quod utrumque iis adversum. cum iam pinnas habebunt, consuefaciundum ut unam aut duas sectentur gallinas, ceterae ut potius ad pariendum sint expeis ditae, quam in nutricatu occupatae.

  12. 3.9.16.1

    incubare oportet incipere secundum novam lunam, quod fere quae ante, pleraque non succedunt. diebus fere viginti excudunt. de quibus villaticis quoniam vel nimium dictum, brevitate reliqua conpensabo. Gallinae rusticae sunt in urbe rarae nec fere mansuetae nisi in cavea videntur Romae, similes facie non his gallinis villaticis nostris, sed Africanis.

  13. 3.9.17.1

    aspectu ac facie incontaminatae in ornatibus publicis solent poni cum psittacis ac merulis albis, item aliis id genus rebus inusitatis. neque fere in villis ova ac pullos faciunt, sed in silvis. ab his gallinis dicitur insula Gallinaria appellata, quae est in mari Tusco secundum Italiam contra montes Liguscos, Intimilium, Album Ingaunum: alii ab his villaticis invectis a nautis, ibi feris factis procreatis.

  14. 3.9.18.1

    gallinae Africanae sunt grandes, variae, gibberiae, quas meleagridas appellant Graeci. haec novissimae in triclinium genani um introierunt e culina propter fastidium hominum. veneunt propter penuriam magno.

  15. 3.9.19.1

    de tribus generibus gallinae saginantur maxime villaticae. eas includunt in locum tepidum et angustum et tenebricosum, quod motus earum et lux pinguitudinis vindicta, ad hanc rem electis maximis gallinis, nec continuo his, quas Melicas appellant falso, quod antiqui, ut Thetin Thelim dicebant, sic Medicam Melicam vocabant. hae primo dicebantur, quae ex Medica propter magnitudinem erant allatae quaeque ex iis generatae,

  16. 3.9.20.1

    postea propter similitudinem amplae omnes. ex iis evulsis ex alis pinnis et e cauda farciunt turundis hordeaceis partim admixtis e farina lolleacia aut semine lini ex aqua dulci. bis die cibum dant, observantes ex quibusdam signis ut prior sit concoctus, antequam secundum dent. dato cibo, quom perpurgarunt caput, nequos habeat pedes, rursus eas concludunt. hoc faciunt usque ad dies XXV: tunc denique pingues fiunt.

  17. 3.9.21.1

    quidam et triticeo pane intrito in aquam, mixto vino bono et odorato, farciunt, ita ut diebus XX pingues reddant ac teneras. si in farciendo nimio cibo fastidiunt, remittendum in datione pro portione, ac decem primis processit, in posterioribus ut deminuat eadem ratione, ut vicesimus dies et primus sint pares. eodem modo palumbos farciunt ac reddunt pingues.

  18. 3.10.1.1

    Transi, inquit Axius, nunc in illud genus, quod non est ulla villa ac terra contentum, sed requirit piscinas, quod vos philograeci vocatis amphibium. in quibus ubi anseres aluntur, nomine alieno chenoboscion appellatis. horum greges Scipio Metellus et M. Seius habent magnos aliquot. Merula, Seius, inthetim quit, ita greges comparavit anserum, ut hos quinque gradus observaret, quos in gallinis dixi. hi sunt de genere, de fetura, de ovis, de pullis, de anseribus de sagina.

  19. 3.10.2.1

    primum iubebat servum in legendo observare ut essent ampli et albi, quod plerumque pullos similes sui faciunt. est enim alterum genus varium, quod ferum vocatur, nec cum iis libenter congregantur, nec non seque fit mansuetum.

  20. 3.10.3.1

    anseribus ad admittendum iis tempus est aptissimum a bruma, ad pariendum et incubandum a Kalendis Februariis vel Martiis usque ad solstitium. saliunt fere in aqua, iniguntur in flumen aut piscinam. singulae non plus quam ter in anno pariunt. singulis, ubi pariant, faciendum haras quadratas circum binos pedes et semipedem; eas subis sternendum palea. notandum earum ova aliquo signo, quod aliena non excudunt. ad incubandum supponunt plerumque novem aut undecim, qui hoc minus, quinque, qui hoc plus, XXV. incubat tempestatibus dies triginta, tepidioribus XXV.

  21. 3.10.4.1

    cum excudit, quinque diebus primis patiuntur esse cum matre. deinde cotidie, serenum cum est, producunt in prata, item piscinas aut paludes, iisque faciunt haras supra terram aut suptus, in quas non inducunt plus vicenos pullos, easque cellas provident ne habeant in solo umorem et ut molle habeant substramen e palea aliave qua re, neve qua eo accedere possint mustelae aliaeve quae bestiae noceant.

  22. 3.10.5.1

    anseres pascunt in umidis locis et pabulum serunt, quod aliquem ferant fructum, seruntque his herbam, quae vocatur seris, quod ea aqua tacta, etiam cum est arida, fit viridis. folia eius decerpentes dant, ne, si eo inegerint, ubi nascitur, aut obterendo perdant aut ipsi cruditate pereant: voraces enim sunt natura. quo temperandum iis, qui propter cupiditatem saepe in pascendo, si radicem prenderunt, quam educere velint e terra, abrumpunt collum: perinbecillum enim id, ut caput molle. si haec herba non est, dandum hordeum aut frumentum aliut. cum est tempus farraginis, dandum, ut in serii dixi.

  23. 3.10.6.1

    cum incubant, hordeum iis intritum in aqua apponendum. pullis primum biduo polenta aut hordeum apponitur, tribus proximis nasturtium viride consectum minutatim ex aqua in vas aliquod. cum autem sunt inclusi in haras aut speluncas, ut dixi, viceni, obiciunt iis polentam hordeaceam aut farraginem herbamve teneram aliquam concisam.

  24. 3.10.7.1

    ad saginandum eligunt pullos circiter sesquimensem qui sunt nati: eos includunt in saginario ibique polentam et pollinem aqua madefacta dant cibum, ita ut ter die saturent. secundum cibum large ut bibant faciunt potestatem. sic curati circiter duobus mensibus fiunt pingues. quotienscumque sumpserunt, locus solet purgari, quod ipsae amant locum purum neque ipsi ullum, ubi fuerunt, relincunt purum.

  25. 3.11.1.1

    Qui autem volunt greges anatium habere ac constituere nessotrophion, primum locum, quoi est facultas, eligere oportet palustrem, quod eo maxime delectantur; si id non, potissimum ibi, ubi sit naturalis aut lacus aut stagnum aut manu facta piscina, quo gradatim descendere possint.

  26. 3.11.2.1

    saeptum altum esse oportet, ubi versentur, ad pedes quindecim, ut vidistis ad villam Sei, quod uno ostio claudatur. circum totum parietem intrinsecus crepido lata, in qua secundum parietem sint tecta cubilia, ante eas vestibulum earum exaequatum tectorio opere testaceo. in eo perpetua canalis, in quam et cibus inponitur iis et inmittitur aqua: sic enim cibum capiunt.

  27. 3.11.3.1

    omnes parietes tectorio levigantur, ne faeles aliave quae bestia introire ad nocendum possit, idque saeptum totum rete grandibus maculis integitur, ne eo involare aquila possit neve ea evolare anas. pabulum iis datur triticum, torio deum, vinacei, uvae non numquam etiam ex aqua gammari et quaedam eius modi aquatilia. quae in eo saepto erunt piscinae, in eas aquam large influere oportet, ut semper recens sit.

  28. 3.11.4.1

    Sunt item non dissimilia alia genera, ut querquedulae, phalarides, sic perdices, quae, ut Archelaus scribit (p. 159 W.), voce maris audita concipiunt. quae, ut superiores, neque propter fecunditatem neque propter suavitatem saginantur et sic pascendo fiunt pingues. quod ad villaticarum pastionum primum actum pertinere sum ratus,

  29. 3.12.1.1

    Interea redit Appius, et percontati nos ab illo et ille a nobis, quid esset dictum ac factum. Appius, Sequitur, inquit, actus secundi generis adficticius ad villam qui solet esse, ac nomine antico a parte quadam leporarium appellatum. nam neque solum lepores in eo includuntur silva, ut olim in iugero agelli aut duobus, sed etiam cervi aut capreae in iugeribus multis, Quintus Fulvius Lippinus dicitur habere in Tarquiniensi saepta iugera quadraginta, in quo sunt inclusae non solum ea quae dixi, sed etiam oves ferae, etiam hoc maius hic in Statoniensi et quidam in locis aliis;

  30. 3.12.2.1

    in Gallia vero transalpina T. Pompeius tantum saeptum venationis, ut circiter ∞ ∞ ∞ ∞ passum locum inclusum habeat. praeterea in eodem consaepto fere habere solent de animalibus cocliaria atque alvaria atque etiam dolia, ubi habeant conclusos glires. sed horum omnium custodia, incrementum et pastio aperta, praeterquam de apibus.

  31. 3.12.3.1

    quis enim ignorat saepta e maceriis ita esse oportere in leporario, ut tectorio tacta sint et sint alta? alterum ne faelis aut maelis aliave quae bestia introire possit, alterum ne lupus transilire; ibique esse latebras, ubi lepores interdius delitiscant in virgultis atque herbis, et arbores patulis ramis, quae aquilae inpediant conatus.

  32. 3.12.4.1

    quis item nescit, paucos si lepores, mares ac feminas, intromiserit, brevi tempore fore ut impleatur? tanta fecunditas huius quadripedis. quattuor modo enim intromisit in leporarium, brevi solet repleri. etenim saepe, cum habent catulos recentes, alios in ventre habere reperiuntur. itaque de iis Archelaus scribit (p. 159 W.), annorum quot sit quis velit scire, inspicere oportere foramina naturae, quod sine dubio alius alio habet plura.

  33. 3.12.5.1

    hos quoque nuper institutum ut saginarent plerumque, cum exceptos e leporario condant in caveis et loco clauso faciant pingues. quorum ergo tria genera fere sunt: unum italicum hoc nostrum pedibus primis humilibus, posterioribus altis, superiore parte pulla, ventre albo, auribus longis. qui lepus dicitur, cum praegnas sit, tamen concipere. in Gallia transalpina et Macedonia fiunt permagni, in Hispania et in Italia mediocres.

  34. 3.12.6.1

    alterius generis est, quod in Gallia nascitur ad Alpis, qui hoc fere mutant, quod toti candidi sunt: ii raro perferuntur Romam. tertii generis est, quod in Hispania nascitur, similis nostro lepori ex quadam parte, sed humilis, quem cuniculum appellant. L. Aelius putabat ab eo dictum leporem a celeritudine, quod levipes esset. ego arbitror a graeco vocabulo antico, quod eum Aeolis et bonum λέποριν appellabant. cuniculi dicti ab eo, quod sub terra cuniculos ipsi facere solent, ubi lateant in agris.

  35. 3.12.7.1

    horum omnium tria genera, si possis, in leporario habere oportet. duo quidem utique te habere puto, et quod in Hispania annis ita fuisti multis, ut inde te cuniculos persecutos credam.

  36. 3.13.1.1

    Apros quidem posse haberi in leporario nec magno negotio ibi et captivos et cicuris, qui ibi nati sint, pingues solere fieri scis, inquit, Axi. nam quem fundum in Tusculano emit hic Varro a M. Pupio Pisone, vidisti ad bucinam inflatam certo tempore apros et capreas convenire ad pabulum, cum ex superiore loco e palaestra apris effunderetur glas, capreis vicia aut quid aliut.

  37. 3.13.2.1

    Ego vero, inquit ille, apud Q. Hortensium cum in agro Laurenti essem, ibi istuc magis θρακικῶς fieri vidi. nam silva erat, ut dicebat, supra quinquaginta iugerum maceria saepta, quod non leporarium, sed therotrophium appellabant. ibi erat locus excelsus,

  38. 3.13.3.1

    ubi tricilinio posito cenabamus, quod Orphea vocari iussit. qui cum eo venisset cum stola et cithara cantare esset iussus, bucina inflavit, ut tantam circumfluxerit nos cervorum aprorum et ceterarum quadripedum multitudo, ut non minus formosum mihi visum sit spectaculum, quam in circo maximo aedilium sine Africanis bestiis cum fiunt venationes.

  39. 3.14.1.1

    Axius, Tuas partes, inquit, sublevavit Appius, o Merula noster. quod ad venationem pertinet, breviter secundus trasactus est actus, nec de cochleis ac gliribus quaero, quod relicum est: neque enim magnum emolimentum esse potest. Non istuc tam simplex est, inquit Appius, quam tu putas, o Axi noster. nam et idoneus sub dio sumendus locus cochleariis, quem circum totum aqua claudas, ne, quas ibi posueris ad partum, non liberos earum, sed ipsas quaeras. Aqua, inquam, finiendae, ne fugitivarius sit parandus.

  40. 3.14.2.1

    Locus is melior, quem et non coquit sol et tangit ros. qui si naturalis non est, ut fere non sunt in aprico loco, neque habeas in opaco ubi facias, ut sunt sub rupibus ac montibus, quorum adluant radices lacus ac fluvii, manu facere oportet roscidum. qui fit, si adduxeris fistula et in eam mammillas inposueris tenues, quae eructent aquam, ita ut in aliquem lapidem incidat ac late dissipetur.

  41. 3.14.3.1

    parvus us cibus opus est, et is sine ministratore, et hunc, dum serpit, non solum in area reperit, sed etiam, si rivus non prohibet, parietes stantes invenit. denique ipsae et ruminantes ad propolam vitam diu producunt, cum ad eam rem pauca laureae folia intericiant et aspergant furfures non multos, itaque cocus has vivas an mortuas coquat, plerumque nescit.

  42. 3.14.4.1

    genera cochlearum sunt plura, ut minutae albulae, quae adferuntur e Reatino, et maximae, quae de Illyrico adportantur, et mediocres, quae ex Africa adferuntur; non quo non in his regionibus quibusdam locis ac magnitudinibus sint disperiles: nam et valde amplae sunt quamquam ex Africa, quae vocantur solitannae, ita ut in eas LXXX quatraactus drantes coici possint, et sic in aliis regionibus eaedem inter se conlatae minores ac maiores.

  43. 3.14.5.1

    hae in fetura pariunt innumerabilia. earum semen minutum ac testa molli diuturnitate obdurescit. magnis insulis in areis factis magnum bolum deferunt aeris. has quoque saginare solent ita, ut ollam cum foraminibus incrustent sapa et farri, ubi pascantur, quae foramina habeat, ut intrare aer possit: vivax enim haec natura.

  44. 3.15.1.1

    Glirarium autem dissimili ratione habetur, quod non aqua, sed maceria locus saepitur: tota levi lapide aut tectorio intrinsecus incrustatur, ne ex ea erepere possit. in eo arbusculas esse oportet, quae ferant glandem. quae cum fructum non ferunt, intra maceriem iacere oportet glandem et castaneam, unde saturi fiant.

  45. 3.15.2.1

    facere iis clavos oportet laxiores, ubi pullos parere possint: aquam esse tenuem, quod ea non utuntur multum et aridum locum quaerunt. hae saginantur in doliis, quae etiam in villis habent multi, quae figuli faciunt multo aliter atque alia, quod in lateribus eorum semitas faciunt et cavum, ubi cibum constituant. in hoc dolium addunt glandem aut nuces iuglandes aut castaneam. quibus in tenebris positum est in doleis, fiunt pingues.

  46. 3.16.1.1

    Appius, Igitur relinquitur, inquit, de pastione villatica tertius actus de piscinis. Quid tertius? inquit Axius. an quia tu solitus es in adulescentia tua domi mulsum non bibere propter parsimoniam, nos mel neclegemus? Appius nobis, Verum dicit, inquit.

  47. 3.16.2.1

    nam cum pauper cum duobus fratribus et duabus sororibus essem relictus, quarum alteram sine dote dedi Lucullo, a quo hereditate me cessa primum et primus mulsum domi meae bibere coepi ipse, cum interea nihilo minus paene cotidie in convivio omnibus daretur mulsum.

  48. 3.16.3.1

    praeterea meum erat, non tuum, eas novisse volucres, quibus plurimum natura ingenii atque artis tribuit. itaque eas melius me nosse quam te ut scias, de incredibili earum arte naturali audi. Merula, ut cetera fecit, historicos quae sequi melitturgoe soleant id est qui exercet mellaria demonstrabit.

  49. 3.16.4.1

    Primum apes nascuntur partim ex apibus, partim ex bubulo corpore putrefacto. itaque Archelaus in epigrammate (p. 159 West.) ait eas esse βοὸς φθιμένης πεπλανημμένα τέκνα, idem ἵππων μὲν σφῆκες γενεά, μόσχων δὲ μέλισσαι. eae apes non sunt solitaria natura, ut aquilae, sed ut homines. quod si in hoc faciunt etiam graguli, at non idem, quod hic societas operis et aedificiorum, quod illic non est, hic ratio atque ars, ab his opus facere discunt, ab his aedificare, ab his cibaria condere.

  50. 3.16.5.1

    tria enim harum, cibus, domus, opus, neque idem quod cera cibus, nec quod ea mel, nec quod domus. non in favo sex angulis cella, totidem quot habet ipsa pedes? quod geometrae hexagonon fieri in orbi rutundo ostendunt, ut plurimum loci includatur. foris pascuntur, intus opus faciunt, quod dulcissimum quod est, et deis et hominibus est acceptum, quod favus venit in altaria et mel ad principia convivi et in secundam mensam administratur.

  51. 3.16.6.1

    haec ut homidaretur num civitates, quod hic est et rex et imperium et societas. quod secuntur omnia pura. itaque nulla harum adsidit in loco inquinato aut eo qui male oleat, neque etiam in eo qui bona olet unguenta. itaque iis unctus qui accessit, pungunt, non, ut muscae, lingurriunt, quod nemo has videt, ut illas, in carne aut sanguine aut adipe. ideo modo considunt in eis quorum sapor dulcis.

  52. 3.16.7.1

    minime malefica, quod nullius opus vellicans facit deterius, neque ignava, ut non, qui eius conetur disturbare, resistat; neque tamen nescia suae inbecillitatis. quae cum causa musarum esse dicuntur volucres, quod et, si quando displicatae sunt, cymbalis et plausibus numero redducunt in locum unum; et ut his dis Helicona atque Olympon adtribuerunt homines, sic his floridos et incultos natura adtribuit montes.

  53. 3.16.8.1

    regem suum secuntur, quocumque it, et fessum sublevant, et si nequit volare, succollant, quod eum servare volunt. neque ipsae sunt inficientes nec non oderunt inertes. itaque insectantes ab se eiciunt fucos, quod hi neque adiuvant et mel consumunt, quos vocificantes plures persecuntur etiam paucae. extra hostium alvei opturant omnia, qua venit inter favos spiritus, quam erithacen appellant Graeci.

  54. 3.16.9.1

    omnes ut in exercitu vivunt atque alternis dormiunt et opus faciunt pariter et ut colonias mittunt, iique duces conficiunt quaedam ad vocem ut imitatione tubae. tum id faciunt, cum inter se signa pacis ac belli habeant. sed, o Merula, Axius noster ne, dum haec audit physica, maciscat, quod de fructu nihil dixi, nunc cursu lampada tibe trado.

  55. 3.16.10.1

    Merula, De fructu, inquit, hoc dico, quod fortasse an tibi satis sit, Axi, in quo auctorem habeo non solum Seium, qui alvaria sua locata habet quotannis quinis milibus pondo. mellis, sed etiam hune Varronem nostrum, quem audivi dicentem duo milites se habuisse in Hispania fratres Veianios ex agro Falisco locupletis, quibus cum a patre relicta esset parva villa et agellus non sane maior iugero uno, hos circum villam totam alvariam fecisse et hortum habuisse ac relicum thymo et cythiso opsevisse et apiastro, quod alii meliphyllon, alii melissophyllon, quidam melittaenam appellant.

  56. 3.16.11.1

    hos numquam minus, ut peraeque ducerent, dena milia sestertia ex melle recipere esse solitos, cum dicerent velle expectare, ut suo potius tempore mercatorem admitterent, quam celerius alieno. Dic igitur, inquit, ubi et cuius modi me facere oporteat alvarium, ut magnos capiam fructus.

  57. 3.16.12.1

    Ille, Melittonas ita facere oportet, quos alii melitrophia appellant, eandem rem quidam mellaria. primum secundum villam potissimum, ubi non resonent imagines (hic enim sonus harum fugae existimatur esse ), esse oportet aere et temperato, neque aestate fervido neque hieme non aprico, ut spectet potissimum ad hibernos ortus, qui prope se loca habeat ea, ubi pabulum sit frequens et aqua pura.

  58. 3.16.13.1

    si pabulum naturale non est, ea oportet dominum serere, quae maxime secuntur apes. ea sunt rosa, serpyllon, apiastrum, papaver, faba, lens, pisum, ocimum, cyperum, medicae, maxime cytisum, quod minus valentibus utilissimum est. etenim ab aequinoctio verno florere incipit et permanet ad alterum aequinoctium auinquid tumnum.

  59. 3.16.14.1

    sed ut hoc aptissimum ad sanitatem apium, sic ad mellificium thymum. propter hoc Siculum mel fert palmam, quod ibi thymum bonum frequens est. itaque quidam thymum contundunt in pila et diluunt in aqua tepida: eo conspergunt omnia seminaria consita apium causa.

  60. 3.16.15.1

    quod ad locum pertinet, hoc genus potissimum eligendum iuxta villam, non quo non in villae porticu quoque quidam, quo tutius essent, alverium collocarint. ubi sint, alii faciunt ex viminibus rutundas, alii e ligno ac corticibus, alii ex arbore cava, alii fictiles, alii etiam ex ferulis quadratas longas pedes circiter ternos, latas pedem, sed ita, ubi parum sunt quae conpleant, ut eas conangustent, in vasto loco inani ne despondeant animum. haec omnia vocant a mellis alimonio alvos, quas ideo videntur medias facere angustissimas, ut figuram imitentur earum.

  61. 3.16.16.1

    vitiles fimo bubulo oblinunt intus et extra, ne asperitate absterreantur, easque alvos ita conlocant in mutulis parietis, ut ne agitentur neve inter se contingant, cum in ordinem sint positae. sic intervallo interposito alterum et tertium ordinem infra faciunt et aiunt potius hinc demi oportere, quam addi quartum. media alvo, in qua introeant apes, faciunt foramina parva dextra ac sinistra.

  62. 3.16.17.1

    ad extremam, qua mellarii favum eximere possint, opercula imponunt. alvis optimae fiunt corticeae, deterrimae fictiles, quod et frigore hieme et aestate calore vehementissime haec commoventur. verno tempore et aestivo fere ter in mense mellarius inspicere debet fumigans leniter eas et ab spurcitiis purgare alvum et vermiculos eicere.

  63. 3.16.18.1

    praeterea ut animadvertat ne reguli plures existant: inutiles enim fiunt propter seditiones. cum et quidam dicunt, tria genera cum sint ducum in apibus, niger ruber varius, ut Menecrates scribit, duo, niger et varius, qui ita melior, ut expediat mellario, cum duo sint in eadem alvo, interficere nigrum, cum sit cum altero rege, esse seditiosum et corrumpere alvom, 19 quod fuget aut cum multitudine fugetur.

  64. 3.16.19.1

    de reliquis apibus optima est parva varia rutunda. fur qui vocabitur, ab aliis fucus, est alter est lato ventre, vespa, quae similitudinem habet apis, neque socia est operis et nocere solet morsu, quam apes a se secernunt, hae differunt inter se, quod ferae et cicures sunt, nunc feras dico, quae in silvestribus locis pastitant, cicures, quae in cultis, silvestres minores sunt magnitudine et pilosae, sed opifices magis. In emendo emptorem videre oportet, valeant an sint aegrae.

  65. 3.16.20.1

    sanitatis signa, si sunt frequentes in examine et si nitidae et si opus quod faciunt est aequabile ac leve. minus valentium signa, si sunt pilosae et horridae, ut pulverulentae, nisi opificii eas urget tempus: tum enim propter laborem asperantur ac marcescunt.

  66. 3.16.21.1

    si transferendae sunt alvos in alium locum, id facere diligenter oportet et tempora, quibus id potissimum facias, animadvertendum et loca, quo transferas, idonea providendum: tempora, ut verno potius quam hiberno, quod hieme difficulter consuescunt quod translatae manere, itaque fugiunt plerumque. si e bono loco transtuleris eo, ubi idonea pabulatio non sint, fugitivae fiunt, nec, si ex alvo in alvum in eodem loco traicias, neglegenter faciendum,

  67. 3.16.22.1

    sed et in quam transiturae sint apes, ea apiastro perfricanda, quod inlicium hoc illis, et favi melliti intus ponendi a faucibus non longe, ne, cum animadverterint aut inopiam esse * habuisse dicit, is ait, cum sint apes morbidae propter primoris vernos pastus, qui ex floribus nucis graecae et cornus fiunt, coeliacas fieri atque urina potas reficiendas.

  68. 3.16.23.1

    propolim vocant, e quo faciunt ad foramen introitus protectum ante alvum maxime aestate. quam rem etiam nomine evodem medici utuntur in emplastris, propter quam rem etiam carius in sacra via quam mel venit. erithacen vocant, quo favos extremos inter se conglutinant, quod est aliut melle et propoli: itaque in hoc vim esse inliciendi. quocirca examen ubi volunt considere, eum ramum aliamve quam rem oblinunt hoc admixto apiastro.

  69. 3.16.24.1

    favus est, quem fingunt multicavatum e cera, cum singula cava sena latera habeant, quot singulis pedes dedit natura. neque quae adferuntur ad quattuor res faciendas, propolim, erithacen, favum, mel, ex iisdem omnibus rebus carpere dicunt. simplex, quod e malo punico et asparago cibum carpant solum, ex olea arbore ceram, e fico mel, sed non bonum.

  70. 3.16.25.1

    duplex ministerium praeberi, ut e faba, apiastro, cucurbita, brassica ceram et cibum: nec non aliter duplex quod fit e malo et piris silvestribus, cibum et mel: item aliter duplex quod e papavere, ceram et mel. triplex ministerium quoque fieri, ut ex nuce graeca et e lapsano cibum, mel, ceram. item ex aliis floribus ita carpere, ut alias ad singulas res sumant, alia ad plures,

  71. 3.16.26.1

    nec non etiam aliut discrimen sequantur in carptura aut eas sequatur, ut in melle, quod ex alia re faciant liquidum mel, ut e siserae flore, ex alia contra spissum, ut e rore marino; sic ex alia re, ut e fico mel insuave, e cytiso bonum, e thymo optimum.

  72. 3.16.27.1

    cibi pars quod potio et ea iis aqua liquida, unde bibant esse oportet, eamque propinquam, quae praeterfluat aut in aliquem lacum influat, ita ut ne altitudine escendat duo aut tres digitos: in qua aqua iaceant testae aut lapilli, ita ut extent paulum, ubi adsidere et bibere possint. in quo diligenter habenda cura ut aqua sit pura, quod ad mellificium bonum vehementer prodest.

  73. 3.16.28.1

    quod non omnis tempestas ad pastum prodire longius patitur, praeparandus his cibus, ne tum melle cogantur solo vivere aut relinquere exinanitas alvos. igitur ficorum pinguium circiter decem pondo decoquont in aquae congiis sex, quas coctas in offas prope apponunt. alii aquam mulsam in vasculis prope ut sint curant, in quae addunt lanampurpuram, per quam sugant, uno tempore ne potu nimium impleantur aut ne incidant in aquam. singula vasa ponunt ad alvos, haec supplentur. alii uvam passam et ficum cum pisierunt, adfundunt sapam atque ex eo factas offas apponunt ibi, quo foras hieme in pabulum procedere tamen possint.

  74. 3.16.29.1

    Cum examen exiturum est, quod fieri solet, cum adnatae prospere sunt multae ac progeniem ut in coloniam emittere volunt, ut olim crebro Sabini factitaverunt propter multitudinem liberorum, huius quod duo solent praeire signa, scitur: unum, quod superioribus diebus, maxime vespertinis, multae ante foramen ut uvae aliae ex aliis pendent conglobatae;

  75. 3.16.30.1

    alterum, quod, cum iam evolaturae sunt aut etiam inceperunt, consonant vehementer, proinde ut milites faciunt, cum castra movent. quae primo cum exierunt, in conspectu volitant reliquas, quae nondum congregatae sunt, respectantes, dum conveniant. cum a mellario cum id fecisse sunt animadversae, iaciundo in eas pulvere et circumtinniendo aere perterritae,

  76. 3.16.31.1

    quo volunt perduscere, non longe inde oblinunt erithace atque apiastro ceterisque rebus, quibus delectantur. ubi consederunt, adferunt alvum prope eisdem inliciis et litam intus et prope appositae fumo leni circumdato cogunt eas intrare: ut quae in novam coloniam cum introierunt, permanent adeo libenter, ut etiam si proximam posueris illam alvum, unde exierunt, tamen novo domicilio potius sint contentae.

  77. 3.16.32.1

    Quod ad pastiones pertinere sum ratus quoniam dixi, nunc iam, quoius causa adhibetur ea cura, de fructu dicam. eximendorum favorum signum sumunt ex ipsis alvos habeat nem congerminarit coniecturam capiunt, si intus faciunt bombum et, cum intro eunt ac foras, trepidant et si, opercula alvorum cum remoreissi, favorum foramina obducta videntur mellis membranis, cum sint repleti melle.

  78. 3.16.33.1

    in eximendo quidam dicunt oportere ita ut novem partes tollere, decumam relinquere: quod si omne eximas, fore ut discedant. alii hoc plus relincunt, quam dixi. ut in aratis qui faciunt restibiles segetes, plus tollunt frumenti ex intervallis, sic in alvis, si non quotannis eximas aut non quaeque multum, et magis his assiduas habeas apes et magis fructuosas.

  79. 3.16.34.1

    eximendorum fayorum primum putant esse tempus vergiliarum exortum, secundum aestate acta, antequam totus exoriatur arccongregatae necatis. hoc faciendum secundum alvos, ut reconciliatae ad suum quaeque opus et domicilium redeant.

  80. 3.17.1.1

    Interea redit ad nos Pavo et, Si vultis, inquit, anchoras tollere, latis tabulis sortitio fit tribuum, ac coepti sunt a praecone recinii, quem quaeque tribus fecerint aedilem. Appius confestim surgit, ut ibidem candidato suo gratularetur ac discederet in hortos. Merula, Tertium actum de pastionibus villaticis postea, inquit, tibi reddam, Axi. Consurgentibus illis, Axius mihi respectantibus nobis, quod et candidatum nostrum venturum sciebamus, Non laboro, inquit, hoc loco discessisse Merulam.

  81. 3.17.2.1

    reliqua enim fere mihi sunt nota, quod, cum piscinarum genera sint duo, dulcium et salsarum, alterum apud plebem et non sine fructu, ubi Lymphae aquam piscinibus nostris villaticis ministrant: illae autem maritimae piscinae nobilium, quibus Neptunus ut aquam et piscibus ministrat, magis ad oculos pertinent, quam ad vesicam, et potius marsippium domini exinaniunt, quam implent. primum enim aedificantur magno, secundo implentur magno, tertio aluntur magno.

  82. 3.17.3.1

    Hirrius circum piscinas suas ex aedificiis duodena milia sestertia capiebat. eam omnem mercedem escis, quas dabat piscibus, consumebat. non mirum: uno tempore enim memini hune Caesari duo milia murenarum mutua dedisse in pondus et propter piscium multitudinem quadragies sestertio villam venisse. quae nostra piscina mediterranea ac plebeia recte dicitur dulcis et illa et illa amara. quis enim nostrum non una contentus est hac piscina? quis contra maritumas non ex piscinis singulis plures coniunctas habet pluris?

  83. 3.17.4.1

    nam ut Pausias et ceteri pictores eiusdem generis loculatas magnas habent arculas, ubi discolores sint cerae, sic hic loculatas habent piscinas, ubi dispares disclusos habeant pisces, quos, proinde ut sacri sint ac sanctiores quam illi in Lydia, quos sacrificanti tibi, Varro, ad tibicinem graecum gregatim venisse dicebas ad extremum litus atque aram, quod eos capere auderet nemo, cum eodem tempore insulas Lydonorum ibi χορευούσας vidisses, sic hos piscis nemo cocus in ius vocare audet.

  84. 3.17.5.1

    Hortensius Quintus, familiaris noster, cum piscinas haberet magna pecunia aedificatas ad Baulos, ita saepe cum eo ad villam fui, ut illum sciam semper in cenam pisces Puteolos mittere emptum solitum.

  85. 3.17.6.1

    neque satis erat eum non pasci e piscinis, nisi etiam ipse eos pasceret ultro ac maiorem curam sibi haberet, ne eius esurirent mulli asini, quam ego habeo, ne mei in Rosea esuriant asini, et quidem utraque re, et cibo et potione, cum non paulo sumptuosius, quam ego, ministraret victum. ego enim uno servulo, hordeo non multo, aqua dorestica meos multinummos alo asinos: Hortensius primum qui ministrarent piscatores habebat complures, et ei pisciculos minutos aggerebant frequenter, qui maioribus absumerentur.

  86. 3.17.7.1

    praeterea salsamentorum in eas piscinas emptum coiciebat, cum mare turbaret ac per tempestatem macellum piscinarum mare obsonium praeberet neque everriculo in litus educere possent vivam saginam, plebeiae cenae piscis. Celedel. rius voluntate Hortensi ex equili educeres redarias, ut tibi haberes, mulas, quam e piscina barbatum mullum,

  87. 3.17.8.1

    Atque, ille inquit, non minor cura erat eius de aegrotis piscibus, quam de minus valentibus servis. itaque minus laborabat ne servos aeger aquam frigidam, quam ut recentem biberent sui pisces. etenim hac incuria laborare aiebat M. Lucullum ac piscinas eius despiciebat, quod aestiuaria idonea non haberet, ac reside aqua in locis pestilentibus habitarent pisces eius:

  88. 3.17.9.1

    contra ad Neapolim L. Lucullum, posteaquam perfodisset montem ac maritumum flumen inmisisset in piscinas, qui reciproce fluerent ipsae, Neptuno non cederet de piscatu. factum esse enim ut amicos pisces suos videatur propter aestus eduxisse in loca frigis diora, ut Apuli solent pecuarii facere, qui per calles in montes Sabinos pecus ducunt. in Baiano autem aedificans tanta ardebat cura, ut architecto permiserit vel ut suam pecuniam consumeret, dummodo perduceret specus e piscinis in mare obiecta mole, qua aestus bis cotidie ab exorta luna ad proximam novam introire ac redire rursus in mare posset ac refrigerare piscinas.

  89. 3.17.10.1

    Nos haec. at strepitus ab dextra et cum lata candidatus noster designatus aedilis se in villam cui nos occedimus et gratulati in Capitolium persequimur. ille inde endo suam domum, nos nostram, o Pinioni noster, sermone de pastione villatica summatim hoc, quem exposui, habito.

← Previous — showing 501589 of 589

Open Greek and Latin: Latin. CTS URN phi0684.phi002.ogl-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.