Res rusticae
- 2.10.7.1
sed eas mulieres esse oportet firmas, non turpes, quae in opere multis regionibus non cedunt viris, ut in Illyrico passim videre licet, quod vel pascere pecus vel ad focum adferre ligna ac cibum coquere vel ad casas instrumentum servare possunt.
- 2.10.8.1
de nutricatu hoc dico, easdem fere et nutrices et matres semel. Simul aspicit ad me et, Vt te audii dicere, inquit, cum in Liburniam venisses, te vidisse matres familias eorum adferre ligna et simul pueros, quos alerent, alias singulos, alias binos, quae ostenderunt fetas nostras, quae in co— nopiis iacent dies aliquot, esse eiuncidas ac contemnendas.
- 2.10.9.1
Cui ego, Certe, inquam: nam in Illyrico, hoc amplius, praegnatem saepe, cum venit pariendi tempus, non longe ab opere discedere ibique enixam puerum referre, quem non peperisse, sed invenisse putes; nec non etiam hoc, quas virgines ibi appellant, non numquam annorum viginti, quibus mos eorum nonne denegavit, ante nuptias ut succumberent quibus vellent et incomitatis ut vagari liceret et filios habere.
- 2.10.10.1
Quae ad valitudinem pertinent hominum ac pecoris et sine medico curari possunt, magistrum scripta habere oportet. is enim sine litteris idoneus non est, quod rationes dominicas pecuarias conficere nequiquam recte potest. de numero pastorum alii angustius, alii laxius constituere solent. ego in octogenas hirtas oves singulos pastores constitui, Atticus in centenas.
- 2.10.11.1
greges ovium si magni sunt, quos miliarios faciunt quidam, facilius de summa hominum detrahere possis, quam de minoribus, ut sunt et Attici et mei. septingenarii enim mei: tu, opinor, octingenarios habuisti, nec tamen non, ut nos, arietum decumam partem. ad equarum gregem quinquagenarium bini homines, utique uterque horum ut secum habeat equas domitas singulas in his regionibus, in quibus in stabulari solent equas abigere, ut in Apulia et in Lucaniis accidit saepe.
- 2.11.1.1
Quoniam promissa absolvimus, inquit, eamus, Si quidem, inquam, adieceritis de extraordinario pecudum fructu, ut praedictum est, de lacte in eo et tonsura. Lacte est omnium rerum, quas cibili causa capimus, liquentium maxime alibile, et id ovillum, dein caprinum, quod autem maxime perpurget, est equinum, tum asininum, dein bubulum, tum caprinum.
- 2.11.2.1
sed horum sunt discrimina quaedam et a pastionibus et a pecudum natura et a : a pastionibus, quod ad alendum utile quod fit ab hordeo et stupla et omnino arido et firmo cibo pecude pasta; ad perpurgandum ab ea, quae a viridi pasta, eo magis, si fuerit ex herbis, quae ipsae sumptae perpurgare solent corpora nostra: a pecudum natura, quod lac melius est a valentibus et ab his quae nondudum veteres sunt, quam si est contra. a mulgendo atque ortu optimum est id quod neque nimium longe abest a mulso neque a partu continuo est sumptum.
- 2.11.3.1
ex hoc lacte casei qui fiunt, maximi cibi sunt bubuli et qui difficillime transeant sumpti, secundo ovilli, minimi cibi et qui facillime deiciantur caprini. et etiam est discrimen, utrum casei molles ac recentes sint, an aridi et veteres, cum molles sint magis alibiles, in corpore non resides, veteres et aridi contra.
- 2.11.4.1
caseum facere incipiunt a vergiliis vernis exortis ad aestivas vergilias. mulgent vere ad caseum faciundum mane, aliis temporibus meridianis horis, tametsi propter loca et pabulum disparile non usque quaque idem fit. in lactis duos congios addunt coagulum magnitudine oleae, ut coeat, quod melius leporinum et haedinum quam agninum. alii pro coagulo addunt de fici ramo lac et acetum, aspargunt item aliis aliquot rebus, quod quod Graeci appellant alii ὀπόν, alii δάκρυον.
- 2.11.5.1
Non neadd. garim, inquam, ideo aput divae Ruminae saccellum a pastoribus satam ficum. ibi enim solent sacrificari lacte pro vino et pro lactentibus. mammae enim rumis sive ruminare, ut ante dicebant: a rumi etiam nunc dicuntur subrumi agni, lactantes a lacte.
- 2.11.6.1
Qui aspargi solent sales, melior fossilis quam marinus. De tonsura ovium primum animadverto, antequam incipiam facere, num scabiem aut ulcera habeant, ut, si opus est, ante curentur, quam tondeantur. tonsurae tempus inter aequinoctium vernum et solstitium, cum sudare inceperunt oves, a quo sudore recens lana tonsa sucida appellata est.
- 2.11.7.1
tonsas recentes eodem die perungunt vino et oleo, non nemo admixta cera alba et adipe suilla; et si ea tecta solet esse, quam habuit pellem intectam, eam intrinsecus eadem re perinungunt et tegunt rursus. siqua in tonsura plagam accepit, eum locum oblinunt pice liquida. oves hirtas tondent circiter hordeaceam messem, in aliis locis ante faenisicia.
- 2.11.8.1
quidam has bis in anno tondent, ut in Hispania citeriore, ac semenstres faciunt tonsuras: duplicem impendunt operam, quod sic plus putant fieri lanae, quo nomine quidam bis secant prata. diligentiores tegeticulis subiectis oves tondere solent, nequi flocci intereant.
- 2.11.9.1
dies ad eam rem sumuntur sereni, et iis id faciunt fere a quarta ad decimam: cum sole calidiore tonsa, ex sudore eius lana fit mollior et ponderosior et colore meliore. quam demptam ac conglobatam alii vellera, alii vellimna appellant: ex quorum vocabulo animadverti licet prius in lana vulsuram quam tonso suram inventam. qui etiam nunc vellunt, ante triduo habent ieiunus, quod languidae minus aegre radices lanae retinent.
- 2.11.10.1
Omnino tonsores in Italiam primum venisse ex Sicilia dicuntur p. R. c. a. CCCCLIII, ut scriptum in publico Ardeae in litteris extat, eosque adduxisse Publium Titinium Maenam. olim tonsores non fuisse adsignificant antiquorum statuae, quod pleraeque habent capillum et barbam magnam.
- 2.11.11.1
Suscipit Cossinius, Fructum ut Qvis e lana ad vestimentum, sic capra e pilis ministrat ad usum nauticum et ad bellica tormenta et fabrilia vasa. neque non quaedam nationes harum pellibus sunt vestitae, ut in Gaetulia et in Sardinia. cuius usum aput anticos quoque Graecos fuisse apparet, quod in tragoediis enes ab hac pelle vocantur diptheriae et in comoediis qui in rustico opere morantur, ut aput Caecilium in Hypobolimaeo (p.54 R.) habet adulescens, aput Terentium in Heautontimorumeno senex.
- 2.11.12.1
tondentur, quod magnis villis sunt, in magna parte Phrygiae; imde cilicia et cetera eius generis solent fieri. sed quod primum ea tonsura in Cilicia sit instituta, nomen id Cilicas adiecisse dicunt. Illi hoc, neque ab hoc quod mutaret Cossinius. et simul Vituli libertus in urbem veniens ex hortis devertitur ad nos et, Ego ad te missus, inquit, ibam domum rogatum ne diem festum faceres breviorem et mature venires. Itaque discedimus ego et Scrofa in hortos ad Vitulum, Niger in Turrani noster, illi partim domum, partim ad Menatem.
- 3.1.1.1
Cum duae vitae traditae sint hominum, rustica et urbana, quidni, Pinni, dubium non est quin hae non solum loco discretae sint, sed etiam tempore diversam originem habeant. antiquior enim multo rustica, quod fuit tempus, cum rura colerent homines neque urbem haberent.
- 3.1.2.1
etenim vetustissimum oppidum cum sit traditum graecum Boeotiae Thebae, quod rex Ogygos aedificarit, in agro Romano Roma, quam Romulus rex: nam in hoc nunc denique est ut dici possit, non cum Ennius scripsit (A. 501): septingenti sunt paulo plus aut minus anni, augusto augurio postquam inclita condita Roma est;
- 3.1.3.1
Thebae, quae ante cataclysmon Ogygi conditae dicuntur, eae tamen circiter duo milia annorum et centum sunt. quod tempus si referas ad illud principium, quo agri coli sunt coepti atque in casis et tuguriis habitabant nec murus et porta quid esset sciebant, immani numero annorum urbanos agricolae praestant.
- 3.1.4.1
nec mirum, quod divina natura dedit agros, ars humana aedificavit urbes, cum artes omnes dicantur in Graecia intra mille annorum repertae, agri numquam non fuerint in terris qui coli possint. neque solum antiquior cultura agri, sed etiam melior. itaque non sine causa maiores nostri ex urbe in agros redigebant suos cives, quod et in pace a rusticis Romanis alebantur et in bello ab his alebantur.
- 3.1.5.1
nec sine causa terram eandem appellabant matrem et Cererem, et qui eam colerent, piam et utilem agere vitam credebant atque eos solos reliquos esse ex stirpe Saturni regis. cui consentaneum est, quod initia vocantur potissimum ea quae Cereri fiunt sacra.
- 3.1.6.1
nec minus oppidi quoque nomen Thebae indicant antiquiorem esse agrum, quod ab agri genere, non a conditore nomen ei est inpositum. nam lingua prisca et in Graecia Aeolis Boeoti sine adflatu vocant collis thebas, et in Sabinis, quo e Graecia venerunt Pelasgi, etiam nunc ita dicunt, cuius vestigium in agro Sabino via Salaria non longe a Reate, miliarius clivus cum appellatur thebae.
- 3.1.7.1
agri culturam primo propter paupertatem maxime indiscretam habebant, quod a pastoribus qui erant orti in eodem agro et serebant et pascebant: quae postea creverunt pecunia diviserunt, ac factum ut dicerentur alii agricolae, alii pastores.
- 3.1.8.1
quae ipsa pars duplex est, tametsi ab nullo satis discreta, quod altera est villatica pastio, altera agrestis. haec nota et nobilis, quod et pecuaria appellatur, et multum homines locupletes ob eam rem aut conductos aut emptos habent saltus; altera villatica, quod humilis videtur, a quibusdam adiecta ad agri culturam, cum esset pastio, neque explicata tota separatim, quod sciam, ab ullo.
- 3.1.9.1
itaque cum putarem esse rerum rusticarum, quae constituta sunt fructus causa, tria genera, unum de agri cultura, alterum de re pecuaria, tertium de villaticis pastionibus, tres libros institui, e quis duo scripsi, primum ad Fundaniam uxorem de agri cultura, secundum de pecuaria ad Turranium Nigrum: qui reliquus est tertius de villaticis fructibus, in hoc ad te mitto, quod visus sum debere pro nostra vicinitate et amore scribere potissimum ad te.
- 3.1.10.1
cum enim villam haberes opere tectorio et intestino ac pavimentis nobilibus lithostrotis spectandam et parum putasses esse, ni tuis quoque litteris exornati parietes essent, ego quoque, quo ornatior ea esse posset fructu quod factu, quod facere possem, haec ad te misi, recordatus de ea re sermones, quos de villa perfecta habuissemus. de quibus exponendis initium capiam hinc.
- 3.2.1.1
Comitiis aediliciis cum sole caldo ego et Q. Axius senator tribulis suffragium tulissemus et candidatos, cui studebamus, vellemus esse praesto, cum domum rediret, Axius mihi, Dum diribentur, inquit, suffragia, vis potius villae publicae utamur umbra, quam privati candidati tabella aedificemus nobis? Opinor, inquam, non solum, quod dicitur, malum consilium consultori est pessimum, sed etiam bonum consilium, qui consulit et qui consulitur, bonum habendum. Itaque imus, venimus in villam.
- 3.2.2.1
ibi Appium Claudium augurem sedentem invenimus in subselliis, ut consuli, siquid usus poposcisset, esset praesto. sedebat ad sinistram ei Cornelius Merula consulari familia ortus et Fircellius Pavo Reatinus, ad dextram Minucius Pica et M. Petronius Passer. ad quem cum accessissemus, Auxius Appio subridens, Recipis nos, inquit, in tuum ornithona, ubi sedes inter aves?
- 3.2.3.1
Ille, Ego vero, inquit, te praesertim, quoius aves hospitales etiam nunc ructor, quas mihi apposuisti paucis ante diebus in villa Reaadd. tina ad lacum Velini eunti de controversiis Interamnatium et Reatinorum. sed non haec, inquit, villa, quam quam aedificarunt maiores nostri, frugalior ac melior est quam tua illa perpolita in Reatino?
- 3.2.4.1
nuncubi hic vides citrum aut aurum? num minium aut armenium? num quod emblema aut lithostrotum? quae illic omnia contra aurum. et cum haec sit communis universi populi, illa solius tua; haec quo succedant e campo cives et reliqui homines, illa quo equae et asini; praeterea cum ad rem publicam administrandam haec sit utilis, ubi cohortes ad dilectum consuli adductae considant, ubi arma ostendant, ubi censores censu admittant populum.
- 3.2.5.1
Tua scilicet, inquit Auxius, haec in campo Martio extremo utilis et non deliciis sumptuosior quam omnes omnium universae Reatinae? tua enim oblitae tabulis pictis nec minus signis; at mea, vestigium ubi sit nullum Lysippi aut Antiphilu, at crebra sartoris et pastoris, et cum illa non sit sine fundo magno et eo polito cultura, tua ista neque agrum habeat ullum nec bovem nec equam.
- 3.2.6.1
denique quid tua habet simile villae illius, quam tuus avos ac proavos habebat? nec enim, ut illa, faenisicia vidit arida in tabulato nec vindemiam in cella neque in granario messim. nam quod extra urbem est aedificium, nihilo magis ideo est villa, quam eorum aedificia, qui habitant extra portam Flumentanam aut in Aemilianis.
- 3.2.7.1
Appius subridens, Quoniam ego ignoro, inquit, quid sit villa, velim me doceas, ne labar in imprudentiam, quod volo emere a M. Seio in Ostiensi villam. quod si ea aedificia villae non sunt, quae asinum tuum, quem mihi quadraginta milibus emptum ostendebas aput te, non habent, metuo ne pro villa emam Ostia in litore Seianas aedes.
- 3.2.8.1
quod aedificium hic me Lucius Merula impulit ut cuperem habere, cum diceret nullam se accepisse villam, qua magis delectatus esset, cum apud eum dies aliquot fuisset; nec tamen ibi se vidisse tabulam pictam neque signum aheneum aut marmoreum ullum, nihilo magis torcula vasa vindemiatoris aut serias olearias aut trapetas.
- 3.2.9.1
Axius aspicit Merulam et, Quid igitur, inquit, est ista villa, si nec urbana habet ornamenta neque rustica membra? Quodi ille, Num minus villa tua erit ad angulum Velini, quam neque pictor neque tector vidit umquam, quam in Rosia quae est polita opere tectorio eleganter, quam dominus habes communem cum asino?
- 3.2.10.1
Cum significasset nutu nihilo minus esse villam eam quae esset simplex rusticam, quam eam in quae esset utrumque, et ea et urbana, et rogasset, quid ex iis rebus colligeret, Quid? inquit, si propter pastiones tuus fundus in Rosia probandus sit, et quod ibi pascitur pecus ac stabulatur, recte villa appellatur, haec quoque simili de causa debet vocari villa, in qua propter pastiones fructus capiuntur magni.
- 3.2.11.1
quid enim refert, utrum propter oves, an propter aves fructus capias? anne dulcior est fructus apud te ex bubulo pecore, unde apes nascuntur, quam ex apibus, quae ad villam Sei in alvariis opus faciunt? et num pluris tu e villa illic natos verres lanio vendis, quam hinc apros macellario Seius?
- 3.2.12.1
Qui minus ego, inquit Axius, istas habere possum in Reatina villa? nisi si apud Seium Siculum fit mel, Corsicum in Reatino; et hic aprum glas cum pascit empticia, facit pinguem, illic gratuita exilem. Appius, Posse ad te fieri, inquit, Seianas pastiones non negavit Merula; ego non esse ipse vidi.
- 3.2.13.1
duo enim genera cum sint pastionum, unum agreste, in quo pecuariae sunt, alterum villaticum, in quo sunt gallinae ac columbae et apes et cetera, quae in villa solent pasci, de quibus et Poenus Mago et Cassius Dionysius et alii quaedam separatim ac dispersim in libris reliquerunt, quae Seius legisse videtur et ideo ex iis pastionibus ex una villa maioris fructus capere, quam alii faciunt ex toto fundo.
- 3.2.14.1
Certe, inquit Merula: nam ibi vidi greges magnos anserum, gallinarum, columbarum, gruum, pavonum, nec non glirium, piscium, aprorum, ceterae venationis. ex quibus rebus scriba librarius, libertus eius, qui apparuit Varroni et me absente patrono hospitio accipiebat, in annos singulos plus quinquagena milia e villa capere dicebat. Axio admiranti, Certe nosti, inquam, materterae meae fundum, in Sabinis qui est ad quartum vicesimum lapidem via Salaria a Roma. Quidni?
- 3.2.15.1
inquit, ubi aestate diem meridie dividere soleam, cum eo Reate ex urbe aut, cum inde venio hieme, noctu ponere castra. Atque in hac villa qui est ornithon, ex eo uno quinque milia scio venisse turdorum denariis ternis, ut sexaginta milia ea pars reddiderit eo anno villae, bis tantum quam tuus fundus ducentum iugerum Reate reddit. Quid? sexaginta, inquit Axius, sexaginta, sexaginta?
- 3.2.16.1
derides. Sexaginta, inquam. sed ad hunc bolum ut pervenias, opus erit tibi aut epulum aut triumphus alicuius, ut tunc fuit Scipionis Metelli, aut collegiorum cenae, quae nunc innumerabiles excandefaciunt annonam macelli. reliquis annis omnibus si non hanc expectabis summam, spero, non tibi decoquet non ornithon; neque hoc accidit his moribus nisi raro ut decipiaris. quotus quisque enim est annus, quo non videas epulum aut triumphum aut collegia non epulari quae nunc innumerabiles incendunt annonam? Sed propter luxuriam, inquit, quodam modo epulum cotidianum est intra ianuas Romae.
- 3.2.17.1
Nonne item L. Abuccius, homo, ut scitis, apprime doctus, cuius Luciliano charactere sunt libelli, dicebat in Albano fundum suum pastionibus semper vinci a villa? agrum enim minus decem milia reddere, villam plus vicena. idem secundum mare, quo loco vellet, si parasset villam, se supra centum milia e villa recepturum agro. age, non M. Cato nuper, cum Luculli accepit tutelam, e piscinis eius quadraginta milibus sestertis vendidit piscis?
- 3.2.18.1
Axius, Merula mi, inquit, recipe me quaeso discipulum villaticae pastionis. Ille, Qui simulac promiseris minerval, incipiam, inquit id est cena. Ego vero non recuso, vel hodie vel ex ista pastione crebro. Appius, Credo simulac primum ex isto villatico pecore mortui erunt anseres aut pavones. Cui ille, Quid enim interest, utrum morticinas editis volucres an pisces, quos nisi mortuos estis numquam? sed oro te, inquit, induce me in viam disciplinae villaticae pastionis ac vim formamque eius expone.
- 3.3.1.1
Merula non gravate, Primum, inguit, dominum scientem esse oportet earum rerum, quae in villa circumve eam animalia ali ac pasci possint, ita ut domino sint fructui ac delectationi. eius disciplinae genera sunt tria, ornithones, leporaria, piscinae. nunc ornithonas dico omnium alitum, quae intra parietes villae solent pasci.
- 3.3.2.1
leporaria te accipere volo non ea quae tritavi nostri dicebant, ubi soliti lepores sint, sed omnia saepta, afficta villae quae sunt et habent inclusa animalia, quae pascantur. similiter piscinas dico eas, quae in aqua dulci aut salsa inclusos habent pisces ad villam.
- 3.3.3.1
harum rerum singula genera minimum in binas species dividi possunt, in prima parte ut sint quae terra modo sint contentae, ut sunt pavones turtures turdi: in altera specie sunt quae non sunt contentae terra solum, sed etiam aquam requirunt, ut sunt anseres querquedulae anates. sic alterum genus illut venaticum duas habet diversas species, unam, in qua est aper caprea lepus; altera item extra villam quae sunt, ut apes cochleae glires.
- 3.3.4.1
tertii generis aquatilis item species duae, partim quod habent pisces in aqua dulci, partim quod in marina. de his sex partibus ad ista tria genera item tria genera artificum paranda, aucupes venatores piscatores, aut ab iis emenda quae tuorum servorum diligentia tuearis in fetura ad partus et nata nutricere saginesque, in macellum ut perveniant. neque non etiam quaedam adsumenda in villam sine retibus aucupis venatoris piscatoris, ut glires cochlias gallinas.
- 3.3.5.1
earum rerum cultura instituta prima ea quae in villa habetur: non enim solum augures Romani ad auspicia primum pararunt pullos, sed etiam patres familiae rure. secunda, quae macerie ad villam venationis causa cluduntur et propter alvaria: apes enim subter sugrundas ab initio villatico usae tecto. tertiae piscinae dulces fieri coeptae et e fluminibus captos recepere ad se pisces.
- 3.3.6.1
omnibus tribus his generibus sunt bini gradus, superiores, quos frugalitas antiqua, inferiores, quos luxuria posterior adiecit. primus enim ille gradus anticus maiorum nostrum erat, in quo essent aviaria duo dumtaxat: in plano cohors, in qua pascebantur gallinae, et earum fructus erat ova et pulli; alter sublimis, in quo erant columbae in turribus aut summa villa. contra nunc aviaria sunt nomine mutato,
- 3.3.7.1
quod vocantur ornithones, quae palatum suave domini paravit, ut tecta maiora habeant, quam tum habebant totas villas, in quibus stabulentur turdi ac pavones.
- 3.3.8.1
sic in secunda parti ac leporario pater tuus, Axii, praeterquam lepusculum e venatione vidit numquam. neque enim erat magnum id saeptum, quod nunc, ut habeant multos apros ac capreas, complura iugera maceriis concludunt. non tu, inquit mihi, cum emisti fundum Tusculanum a M. Pisone, in leporario apri fuerunt multi?
- 3.3.9.1
in tertia parti quis habebat piscinam nisi dulcem et in ea dumtaxat squalos ac mugiles pisces? quis contra nunc non dicit sua nihil interesse, utrum iis piscibus stagnum habeat plenum an ranis? non Philippus, cum ad Vmmidium hospitem Casini devertisset et ei e tuo flumine lupum piscem formosum apposuisset atque ille gustasset et expuisset, dixit, ‘peream, ni piscem putavi esse’?
- 3.3.10.1
sic nostra aetas in quam luxuriam propagavit leporarias, hac piscinas protulit ad mare et in eas pelagios greges piscium revocavit. non propter has appellati Sergius Orata et Licinius Murena? quis enim propter nobilitates ignorat piscinas Philippi, Hortensi, Lucullorum? quare unde velis me incipere, Axi,
- 3.4.1.1
Ille, Ego vero, inquit, ut aiunt post principia in castris, id est ab his temporibus quam superioribus, quod ex pavonibus fructus ca piuntur maiores quam e gallinis. atque adeo non dissimulabo, quod volo de ornithone primum, quod lucri fecerunt hoc nomen turdi. sexaginta enim milia Fircelina excande me fecerunt cupiditate.
- 3.4.2.1
Merula, Duo genera sunt, inquit, ornithonis, unum delectationis causa, ut Varro hic fecit noster sub Casino, quod amatores invenit multos; alterum fructus causa, quo genere macellarii et in urbe quidam habent loca clausa et rure maxime conducta in Sabinis, quod ibi propter agri naturam frequentes apparent turdi.
- 3.4.3.1
ex iis tertii generis voluit esse Lucullus coniunctum aviarium, quod fecit in Tusculano, ut in eodem tecto ornithonis inclusum triclinium haberet, ubi delicate cenitaret et alios videret in mazonomo positos coctos, alios volitare circum fenestras captos. quod inutile invenerunt. nam non tantum in eo oculos delectant intra fenestras aves volitantes, quantum offendit quod alienus odor opplet nares.
- 3.5.1.1
sed quod te malle arbitror, Axi, dicam de hoc ornithone quod fructus causa faciunt, unde, non ubi sumuntur pingues turdi. igitur testudo, ut peristylum tectum tegulis aut rete, fit magna, in qua milia aliquot turdorum ac merularum includere possint,
- 3.5.2.1
quidam cum eo adiciant praeterea aves alias quoque, quae pingues veneunt care, ut miliariae ac coturnices. in hoc tectum aquam venire oportet per fistulam et eam potius per canales angustas serpere, quae facile extergeri possint (si enim late ibi diffusa aqua, et inquinatur facilius et bibitur inutilius), et ex eis caduca quae abundat per fistulam exire, ne luto aves laborent.
- 3.5.3.1
ostium habere humile et angustum et potissimum eius generis, quod cocliam appellant, ut solet esse in cavea, in qua tauri pugnare solent: fenestras raras, per quas non videantur extrinsecus arbores aut aves, quod earum aspectus ac desiderium marcescere facit volucres inclusas. tantum locum luminis habere oportet, ut aves videre possint, ubi adsidant, ubi cibus, ubi aqua sit. tectorio tacta esse levi circum hostia ac fenestras, nequa intrare mus aliave quae bestia possit.
- 3.5.4.1
circum huius aedificii parietes intrinsecus multos esse palos, ubi aves adsidere possint, praeterea e perticis inclinatis ex humo ad parietem et in eis traversis gradatim modicis intervallis perticis adnexis ad speciem cancellorum scenicorum ac theatri. deorsum in terram esse aquam, quam bibere possint, cibatui offas positas. eae maxime glomerantur ex ficis et farre mixto. diebus viginti antequam tollere vult turdos, largius dat cibum, quod plus ponit et farre subtiliore incipit alere. in hoc tecto caveas, quae caveae tabulata habeant aliquot ad perticarum subplementum.
- 3.5.5.1
contra hoc aviarium * quae mortuae ibi sunt aves, ut domino numerum reddat, solet ibidem servare. cum opus sunt, ex hoc aviario ut sumantur idoneae, excludantur in minusculum aviarium, quod est coniunctum cum maiore ostio, lumine inlustriore, quod seclusorium appellant. ibi cum eum numerum habet exclusum, quem sumere vult, omnes occidit.
- 3.5.6.1
hoc ideo in secluso clam, ne reliqui, si videant, despondeant animum atque alieno tempore venditoris moriantur. non ut advenae volucres pullos faciunt, in agro ciconiae, in tecto hirundines, sic aut hic aut illic turdi, qui cum sint nomine mares, re vera feminae quoque sunt, neque id non secutum ut esset in merulis, quae nomine feminino mares quoque sunt.
- 3.5.7.1
praeterea volucres cum partim advenae sint, ut hirundines et grues, partim vernaculae, ut gallinae ac columbae, de illo genere sunt turdi adventicio ac quotannis in Italiam trans mare advolant circiter aequinoctium autumnale et eodem revolant ad aequinoctium vernum, et alio tempore turtures ac coturnices inmani numero, hoc ita fieri apparet in insulis propinquis Pontiis, Palmariae, Pandateriae. ibi enim in prima volatura, cum veniunt, morantur dies paucos requiescendi causa itemque faciunt, cum ex Italia trans mare remeant.
- 3.5.8.1
Appius Axio, Si quinque milia hoc coieceris, inquit, et erit epulum ac triumphus, sexaginta milia quae vis statim in fenus des licebit multum. Tum mihi, Tu dic illut alterum genus ornithonis, qui animi causa constitutus a te sub Casino fertur, in quo diceris longe vicisse non modo archetypon inventoris nostri ornithotrophion M. Laeni Strabonis, qui Brundisii hospes noster primus in peristylo habuit exhedera conclusas aves, quas pasceret obiecto rete, sed etiam in Tusculano magna aedificia Luculli.
- 3.5.9.1
Quoi ego, Cum habeam sub oppido Casino flumen, quod per villam fluat, liquidum et altum marginibus lapideis, latum pedes quinquaginta septem, et e villa in villam pontibus transeatur, longum pedes DCCCCL derectum ab insula ad musaeum, quae est in imo fluvio, ubi confluit altera amnis, ad summum flumen, ubi est musaeum,
- 3.5.10.1
circum huius ripas ambulatio sub dio pedes lata denos, ab hac [ambulatio] est in agrum versus ornithonis locus ex duabus partibus dextra et sinistra maceriis altis conclusus. inter quas locus qui est ornithonis patet in latitudinem pedes XLVIII deformatus ad tabulae litterariae speciem cum capitulo, forma quae est quadrata, patet in latitudinem pedes XLVIII, in longitudinem pedes LXXII; quaad capitulum rutundum est, pedes XXVII.
- 3.5.11.1
ad haec, ita ut in margine quasi infimo tabulae descripta sit, ambulatio, ab ornithone , in qua media sunt caveae, qua introitus itur in aream est. in limine, in lateribus dextra et sinistra porticus sunt primoribus columnis lapideis, pro mediis artibusculis humilibus ordinatae, cum a summa macerie ad epistylum tecta porticus sit rete cannabina et ab epistylo ad stylobaten. hae sunt avibus omnigenus oppletae, quibus cibus ministratur per retem et aqua rivolo tenui adfluit.
- 3.5.12.1
secundum stylobatis interiorem partem dextra et sinistra ad summam aream quadratam e medio diversae duae non latae oblongae sunt piscinae ad porticuas versus. inter eas piscinas tantummodo accessus semita in tholum, qui est ultra rutundus columnatus, ut est in aede Catuli, si pro parietibus feceris columnas, extra eas columnas est silva manu sata grandibus arboribus tecta, ut infima perluceat, tota saepta maceriis altis.
- 3.5.13.1
intra tholis columnas exteriores lapideas et totidem interiores ex abiete tenues locus est pedes quinque latus. inter columnas exteriores pro pariete reticuli e nervis sunt, ut prospici in silvam possit et quae ibi sunt videri neque avis ea transire. intra interiores columnas pro pariete rete aviarium est obiectum. inter has et exteriores gradatim substructum ut theatridion avium: mutuli crebri in omnibus columnis inpositi, sedilia avium.
- 3.5.14.1
intra retem aves sunt omnigenus, maxime cantrices, ut lusciniolae ac merulae, quibus aqua ministratur per canaliculum, cibus obicitur sub retem. subter columnarum stylobaten est lapis a falere pedem et dodrantem alta: ipsum falere ad duo pedes altum a stagno, latum ad quinque, ut in culcitas et columellas convivae pedibus circumire possint. infimo intra falere est stagnum cum margine pedali et insula in medio parva. circum falere et navalia sunt excavata anatium stabula.
- 3.5.15.1
in insula est columella, in qua intus axis, qui pro mensa sustinet rotam radiatam, ita ut ad extremum, ubi orbile solet esse, arcuata tabula cavata sit ut tympanum in latitudinem duo pedes et semipedem, in altitudinem palmum. haec ab uno puero, qui ministrat, ita vertitur, ut omnia una ponantur et ad bibendum et ad edendum et admoveantur ad omnes convivas.
- 3.5.16.1
ex suggesto faleris, ubi solent esse peripetasmata, prodeunt anates in stagnum ac nant, e quo rivus pervenit in duas, quas dixi, piscinas, ac pisciculi ultro ac citro commetant, cum et aqua calida et frigida ex orbi ligneo mensaque, quam dixi in primis radiis esse, epitoniis versis ad unum quemque factum sit ut fluat convivam.
- 3.5.17.1
intrinsecus sub tholo stella lucifer interdiu, noctu hesperus, ita circumeunt ad infimum hemisphaerium ac moventur, ut indicent, quot sint horae. in eodem hemisphaerio medio circum cardinem est orbis ventorum octo, ut Athenis in horologio, quod fecit Cyrrestes; ibique eminens radius a cardine ad orbem ita movetur, ut eum tangat ventum, qui flet, ut intus scire possis.
- 3.5.18.1
Cum haec loqueremur, clamor fit in campo. nos athletae comitiorum ima cum id fieri non miraremur propter studia suffragatorum et tamen scire vellemus, quid esset, venit ad nos Pantulaeius Parra, narrat ad tabulam, cum diriberent, quendam deprensum tesserulae coicientem in loculum, eum ad consulem tractum a fautoribus competitorum. Pavo surgit, quod eius candidati custos dicebatur deprensus.
- 3.6.1.1
Axius, De pavonibus, inquit, libere licet dicas, quoniam discessit Fircellius, qui, secus siquid diceres de iis, gentilitatis causa fortasse an tecum duceret serram. Quoi Merula, De pavonibus nostra memoria, inquit, greges haberi coepti et venire magno. ex iis M. Aufidius Lurco supra sexagena milia nummum in anno dicitur capere. ii aliquanto pauciores esse debent mares quam feminae, si ad fructum spectes; si ad delectationem, contra: formosior enim mas.
- 3.6.2.1
pascendi greges agrestes. transmarini esse dicuntur in insulis, Sami in luco Iunonis, item in Planasia in insula M. Pisonis. hi ad greges constituendos parantur bona aetate et bona forma. huic enim natura formae e volucribus dedit palmam. ad admissuram haec minores bimae non idoneae nec iam maiores natu.
- 3.6.3.1
pascuntur omne genus obiecto frumento, maxime hordeo. itaque Seius iis dat in menses singulos hordei singulos modios, ita ut in fetura det uberius, antequam salire incipiant. in has a procuratore ternos pullos exigit eosque, cum creverunt, quinquagenis denariis vendit, ut nulla avis hunc assequatur fructum.
- 3.6.4.1
praeterea ova emit ac supponit gallinis, ex quibus ex iis excusos pullos refert in testudinem eam, in qua pavones habet. quod tectum pro multitudine pavonum fieri debet et habere cubilia discreta, tectorio levata, quo neque serpens neque bestia accedere ulla possit;
- 3.6.5.1
praeterea habere locum ante se, quo pastum exeant diebus apricis. utrumque locum purum esse volunt hae volucres. itaque pastorem earum cum vatillo circumire oportet ac stercus tollere ac conservare, quod et ad agri culturam idoneum est et ad substramen pullorum.
- 3.6.6.1
primus hos Q. Hortensius augurali aditiali cena posuisse dicitur, quod potius factum tum luxuriosi quam severi boni viri laudabant. quem cito secuti multi extulerunt eorum pretia, ita ut ova eorum denariis veneant quinis, ipsi facile quinquagenis, grex centenarius facile quadragena milia sestertia ut reddat, ut quidem Abuccius aiebat, si in singulos ternos exigeret pullos, perfici sexagena posse.
- 3.7.1.1
Interea venit apparitor Appi a consule et augures ait citari. ille foras exit e villa. at in villam intro involant columbae, de quibus Mede columbisrula Axio, Si umquam ex peristerotrophion constituisses, has tuas esse putares, quamvis ferae essent. duo enim genera earum in peristerotrophio esse solent, unum agreste, ut alii dicunt, saxatile, quod habetur in turribus ac columinibus villae a quo appellatae columbae, quae propter timorem naturalem summa loca in tectis captant: quo fit ut agrestes maxime sequantur turres, in quas ex agro evolant suapte sponte ac remeant.
- 3.7.2.1
alterum genus illud columbarum est clementius, quod cibo domestico contentum intra limina ianuae solet pasci. hoc genus maxime est colore albo, illut alterum agreste sine albo, vario. ex iis duabus stirpibus fit miscellum tertium genus fructus causa, atque incedunt in locum unum, quod alii vocant peristerona, alii periearum sterotrophion, in quo uno saepe vel quinque milia sunt inclusae.
- 3.7.3.1
peristeron fit ut testudo magna, camara tectus, uno ostio angusto, fenestris punicanis aut latioribus reticulatis utrimque, ut locus omnis sit inlustris, neve quae serpens aliutve quid animal maleficum in_ troire queat. intrinsecus quam levissimo marmorato toti parietes ac camarae oblinuntur et extrinsecus circum fenestras, ne mus aut lacerta qua adrepere ad columbaria possit.
- 3.7.4.1
nihil enim timidius columba. singulis paribus columbaria fiunt rutunda in ordinem crebra, ordines quam plurimi possunt a terra usque ad camaram. columbaria singula esse oportet ut os habeat, quo modo introire et exire possit, intus ternarum palmarum ex omnibus partibus. sub ordines singulos tabulae fictae ut sint bipalmes, quo utantur vestibulo ac prodeant.
- 3.7.5.1
aquam esse oportet quae influat, unde et bibere et ubi lavari possint. permundae enim sunt hae volucres. itaque pastorem columbarum quotquot mensibus crebro oportet everrere: est enim quod eum inquinat locum appositum ad agri culturam, ita ut hoc optimum esse scripserint aliquot. sivequae columba quid offenderit, ut medeatur; siquae perierit, ut efferatur; siqui pulli idonei sunt ad vendendum, promat.
- 3.7.6.1
item quae fetae sunt, in certum locum ut disclusum ab aliis rete habeat, quo transferantur, e quo foras ex peristerone evolare possint matresque. quod faciunt duabus de causis: una, si fastidiunt aut inclusae consenescunt, quod libero aere, cum exierint in agros, redintegrentur: altera de causa propter inlicium, ipsae enim propter pullos, quos habent, utique redeunt, nisi a corvo occisae aut ab accipitre interutrinque ceptae.
- 3.7.7.1
quos columbarii interficere solent duabus virgis viscatis defictis in terra inter se curvatis, cum inter eas posuerint obligatum animal, quod item petere soleant accipitres, qui ita decipiuntur, cum se obleverunt visco. columbas redire solere ad locum licet animadvertere, quod multi in theatro e sinu missas faciunt, atque ad locum redeunt, quae nisi reverterenStur, non emitterentur.
- 3.7.8.1
cibus apponitur circum parietes in canalibus, quas extrinsecus per fistulas supplent. delectantur milio, tritico, hordeo, piso, fasiolis, ervo. item fere haec, in turribus ac summis villis qui habent agrestes columbas, quaad possunt, imitandum. in peristeronas aetate bona parandum, neque pullosvetulas, neque totidem mares quot feminas.
- 3.7.9.1
nihil columbis fecundius. itaque diebus quadragenis concipit et parit et incubat et educat. et hoc fere totum annum faciunt: tantummodo intervallum faciunt a bruma ad aequinoctium vernum. pulli nascuntur bini, qui simulac creverunt et habent robor, cum matribus pariunt. qui solent saginare pullos columbinos, quo pluris vendant, secludunt eos, cum iam pluma sunt tecti. deinde manducato candido farciunt pane: hieme hoc bis, aestate ter, mane meridie vesperi: hieme demunt cibum medium.
- 3.7.10.1
qui iam pinnas incipiunt habere, relincum. in nido inlisis cruribus et matribus, uberius ut cibo uti possunt, obiciunt. eo enim totum diem se et pullos pascunt. qui ita educantur, celerius pinguiores fiunt quam alii, et candidae fiunt parentes eorum. Romae, si sunt formosi, bono colore, integri, boni seminis, paria singula volgo veneunt ducenis nummis nec non eximia singulis milibus nummum. quas nuper cum mercator tanti emere vellet a L. Axio, equite Romano, minoris quadringentis denariis daturum negavit.
- 3.7.11.1
Axius, Si possem emere, inquit, peristerona factum, quem ad modum, in aedibus cum habere vellem, emi fictilia columbaria, iam issem emptum et misissem ad villam. Quasi vero, inquit Pica, non in urbe quoque sint multi. an tibe columbaria qui in tegulis habent, non videntur habere peristeronas, cum aliquot supra centum milium sestertium habeant instrumentum? e quis alicuius totum emas censeo, et antequam aedificas rure, magnum condiscas hic in urbe cotidie lucrum assem semissem condere in loculos. tum, Merula, sic perge deinceps.
- 3.8.1.1
Ille, Turturibus item, inquit, locum constituendum proinde magnum, ac multitudinem alere velis; eumque item ut de columbis dictum est, ut habeat ostium ac fenestras et aquam puram ac parietes ac camaras munitas tectorio;
- 3.8.2.1
sed pro columbariis in pariete mutulos aut palos in ordinem, supra quos tegeticulae cannabinae sint impositae. infimum ordinem oportet abesse a terra non minus tres pedes, inter reliquos dodrantes, a summo ad camaram ad semipedem, aeque latum ac mutulus a pariete extare potest, in quibus dies noctesque pascuntur.
- 3.8.3.1
cibatui quod sit, obiciunt triticum siccum, in centenos vicenos turtures fere semodium, cottidie everrentes eorum stabula, a stercore ne offendantur, quod item servatur ad agrum colendum. ad saginandum adpositissimum tempus circiter messem. etenim matres eorum tum optimae sunt, cum pulli plurimi gignuntur, qui ad farturam meliores. itaque eorum fructus id temporis maxime consistit.
- 3.9.1.1
Axius, Ego quae requiro farturae assurae membra, de palumbis gallinis dic sodes, Merula: tum de reliquis siquid idoneum fuerit ratiocinari, licebit. Igitur sunt gallinae quae vocantur generum trium, villaticae et rusticae et Africanae.
- 3.9.2.1
gallinae villaticae sunt, quas deinceps rure habent in villis. de his qui ornithoboscion instituere vult, id est adhibita scientia ac cura ut capiant magnos fructus, ut maxime factitaverunt Deliaci, haec quinque maxime animadvertant oportet: de emptione, cuius modi et quam multas parent; de fetura, quem ad modum admittant et pariant; de ovis, quem ad modum incubent et excudant; de pullis, quem ad modum et a quibus educentur. hisce appendix adicitur pars quinta, quem ad modum sagidnentur.
- 3.9.3.1
ex quis tribus generibus proprio nomine vocantur feminae quae sunt villaticae gallinae, mares galli, capi semimares, qui sunt castrati. gallos castrant, ut sint capi, candenti ferro inurentes ad infima crura, usque dum rumpatur, et quod extat ulcus, oblinunt figlina creta.
- 3.9.4.1
qui spectat ut ornithoboscion perfectum habeat, scilicet genera ei tria paranda, maxime villaticas gallinas. e quis in parando eligat oportet fecundas, plerumque rubicunda pluma, nigris pinnis, imparibus digitis, magnis capitibus, crista erecta, amplas: hae enim ad partiones sunt aptiores.
← Previous · Next → — showing 401–500 of 589
Open Greek and Latin: Latin. CTS URN phi0684.phi002.ogl-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.