Ancient Texts

← Library

Res rusticae

Open Greek and Latin: Latin · Open Greek and Latin: Latin · 589 sections

  1. 2.2.20.1

    De sanitate sunt multa; sed ea, ut dixi, in libro scripta magister pecoris habet, et quae opus ad medendum, portat secum. relinquitur de numero, quem faciunt alii maiorem, alii minorem. nulli enim huius moduli naturales. illut fere omnes in Epiro facimus, ne minus habeamus in centenas oves hirtas singulos homines, in pellitas caprae

  2. 2.3.1.1

    Cui Cossinius, Quoniam satis balasti, inquit, o Faustule noster, accipe a me cum Homerico Melanthio cordo de capellis, et quem ad modum oportet breviter oporteat dicere, disce. qui caprinum gregem constituere vult, in eligendo animadvertat oportet primum aetatem, ut eam paret, quae iam ferre possit fructum, et de iis eam potius, quae diutius: novella enim quam vetus utilior.

  3. 2.3.2.1

    de forma videndum ut sint firmae, magnae, corpus leve ut habeant, crebro pilo, nisi si glabrae sunt (duo enim genera earum): sub rostro duas ut mammulas pensiles habeant, quod eae fecundiores: ubere sint grandiore, ut et lac multum et pingue habeant pro portione: hircus molliori et potissimum pilo albo ac cervice et collo brevi, gurgulione longiore. melior fit grex, si non est ex collectis conparatus, sed ex consuetis una.

  4. 2.3.3.1

    de seminio dico eadem, quae Atticus in ovibus: hoc aliter, ovium semen tardius esse, quo eae sint placidiores; contra caprile mobilius esse, de quarum velocitate in Originum libro Cato (52 P.) scribit haec: ‘in Sauracti et Fiscello caprae ferae sunt, quae saliunt e saxo pedes plus sexagenos’. oves enim, quas pascimus, ortae sunt ab ovibus feris: sic quas alimus caprae a capris feris ortae, a quis propter Italiam Caprasia insula est nominata.

  5. 2.3.4.1

    de capris quod meliore semine eae quae bis pariant, ex his potissimum mares solent summitti ad admissuras. quidam etiam dant operam ut ex insula Melia capras habeant, quod ibi maximi ac pulcherrimi existimantur fieri haedi.

  6. 2.3.5.1

    de emptione aliter dico atque fiet, quod capras sanas sanus nemo promittit. numquam enim sine febri sunt. itaque stipulantur paucis exceptis verbis, ac Manilius (p. 27 Br.) scriptum reliquit sic: ‘illasce capras hodie recte esse et bibere posse habereque recte licere, haec spondesne?’ de quibus admirandum illut quod etiam Archelaus (p. 159 W.) scribit: non ut reliqua animalia naribus, sed auribus spiritum ducere solere pastores curiosiores aliquot dicunt,

  7. 2.3.6.1

    De alteris quattuor quod est de pastu, hoc dico. stabulatur pecus melius, ad hibernos exortos si spectat, quod est alsiosum. id, ut pleraque, lapide aut testa substerni oportet, caprile quo minus sit uliginosum ac lutulentum. foris cum est pernoctandum, item in eandem partem caeli quae spectent saepta oportet substerni virgultis, ne oblinantur. non multo aliter tuendum hoc pecus in pastu atque ovillum, quod tamen habent sua propria quaedam, quod potius silvestribus saltibus delectantur quam pratis.

  8. 2.3.7.1

    studiose enim de agrestibus fruticibus pascuntur atque in locis cultis virgulta carpunt. itaque a carpendo caprae nominatae. ab hoc in lege locationis fundi excipi solet, ne colonus capram natum in fundo pascat. harum enim dentes inimici sationis, quas etiam astrologi ita receperunt in caelum, ut extra lembum duodecim signorum excluserint: sunt duo haedi et capra non longe a tauro.

  9. 2.3.8.1

    quod ad feturam pertinet, desistente autumno exigunt a grege in campos hircos in caprilia, item ut in arietibus dictum. quae concepit, post quartum mensem reddit tempore verno. in nutricatu haedi, trimestres cum sunt facti, tum submittuntur et in grege incipiunt esse. quid dicam de earum sanitate, quae numquam sunt sanae? nisi tamen illud unum, quaedam scripta habere magistros pecoris, quibus remediis utantur ad morbos quosdam earum ac vulneratum corpus, quod usu venit iis saepe, quod inter se cornibus pugnant atque in spinosis locis pascuntur.

  10. 2.3.9.1

    relinquitur de numero, qui in gregibus est minor caprino quam in ovillo, quod caprae lascivae et quae dispargant se; contra oves quae se congregent ac condensent in locum unum. itaque in agro Gallico greges plures potius faciunt quam magnos, quod in magnis cito existat pestilentia, quae ad perniciem eum perducat.

  11. 2.3.10.1

    satis magnum gregem putant esse circiter quinquagenas. quibus assentiri putant id quod usu venit Gaberio, equiti Romano. is enim cum in suburbano mille iugerum haberet et a caprario quodam, qui adduxit capellas ad urbem decem, sibi in dies singulos denarios singulos dare audisset, coegit mille caprarum, sperans se capturum de praedio in dies singulos denarium mille. tantum enim fefellerit, ut brevi omnes amiserit morbo. contra in Sallentinis et in Casinati ad centenas pascunt. de maribus et feminis idem fere discrimen, ut alii ad denas capras singulos parent hircos, ut ego; alii etiam ad quindecim, ut Menas; non nulli etiam, ut Murrius, ad viginti.

  12. 2.4.1.1

    Sed quis e portu post Italico prodit ac de suillo pecore expedit? tametsi Scrofam potissimum de ea re dicere oportere cognomen eius significat. Cui Tremel{ljius, Ignorare, inquit, videre, cur appeller Scrofa. itaque ut etiam hi propter te sciant, cognosce meam gentem suillum cognomen non habere, nec me esse ab Eumaeuo ortum. avus meus primum appellatus est Scrofa, qui quaestor cum esset Licinio Nervae praetori in Macedonia provincia relictus esset, qui praeesset exercitui, dum praetor rediret, hostes, arbitrati occasionem se habere victoriae, inpressionem facere coeperunt in castra.

  13. 2.4.2.1

    avos, cum cohortaretur milites ut caperent arma atque exirent contra, dixit celeriter se illos, ut scrofa porcos, disiecturum, id quod fecit. nam eo proelio hostes ita fudit ac fugavit, ut eo Nerva praetor imperator sit appellatus, avus cognomen invenerit ut diceretur Scrofa. itaque proavos ac superiores de Tremelliis nemo appellatus Scrofa, nec minus septimus sum deinceps praetorius in gente nostra. nec tamen defugio quin dicam quae scio de suillo pecore.

  14. 2.4.3.1

    agri enim culturae ab initio fui studiosus, nec de pecore suillo mihi et vobis, magnis pecuariis, ea res non est communis. quis enim fundum colit nostrum, quin sues habeat, et qui non au'dierit patres nostros dicere ignavum et sumptuosum esse, qui succidiam in carnarios suspenderit potius ab laniario quam e domestico fundo? Ergo qui suum gregem vult habere idoneum, eligere oportet primum bona aetate, secundo bona forma (ea est cum amplitudinem membrorum, praeter| quam pedibus capite): unicoloris potius quam varias. cum haec eadem ut habeant verres videndum, tum utique sint cervicibus amplis.

  15. 2.4.4.1

    boni seminis sues animadvertuntur a facie et progenie et regione caeli: a facie, si formosi sunt verris et scrofa; a progenie, si porcos multos pariunt; a regione, si potius ex his locis, ubi nascuntur amplae quam exiles, pararis.

  16. 2.4.5.1

    emi solent sic (p.27 Br.): ‘illasce sues sanas esse habereque recte licere noxisque praestari neque de pecore morboso esse spondesne?’ quidam adiciunt perfunctas esse a febri et a foria. In pastu locus huic pecori aptus uliginosus, quod delectatur non solum aqua sed etiam luto. itaque ob eam rem aiunt lupos, cum sint nancti sues, trahere usque ad aquam, quod dentes fervorem carnis ferre nequeant.

  17. 2.4.6.1

    hoc pecus alitur maxime glande, deinde faba et hordeo et cetero frumento, quodquae res non modo pinguitudinem efficiunt, sed etiam carnis iucundum saporem. pastum exsigunt aestate mane et, antequam aestus incipiat, subigunt in umbrosum locum, maxime ubi aqua sit: post meridiem rursus lenito fervore pascunt. hiberno tempore non prius exigunt pastum, quam pruina evanuit ac conliquefacta est glacies.

  18. 2.4.7.1

    ad feturam verres duobus mensibus ante secernendi. optimum ad admissuram tempus a favonio ad aequinoctium vernum: ita enim contingit ut aestate pariat. quattuor enim menses est praegnas et tunc parit, cum pabulo habundat terra. neque minores admittendae quam anniculae; melius viginti menses expectare, ut bimae pariant. cum coeperunt, id facere dicuntur usque ad septimum annum recte.

  19. 2.4.8.1

    admissuras cum faciunt, et prodigunt in lutosos limites ac lustra, ut volutentur in luto, quae enim illorum requies, ut lavatio hominis. cum omnes conceperunt, rursus segregant verres. verris octo mensum incipit salire, permanet et ut id recte facere possit ad trimum, deinde it retro, quaad pervenit ad lanium. hic enim conciliator suillae carnis datus populo.

  20. 2.4.9.1

    Sus graece dicitur ὑς, olim θῦς dictus ab illo verbo quod dicunt θύειν, quod est immolare. ab suillo enim genere pecore immolandi initium primum sumptum videtur, cuius vestigia, quod initiis Cereris porci immolantur, et quod initiis pacis, foedus cum feritur, porcus occiditur, et quod nuptiarum initio antiqui reges ac sublimes viri in Etruria in coniunctione nuptiali nova nupta et novus maritus primum porcum immolant.

  21. 2.4.10.1

    prisci quoque Latini, etiam Graeci in Italia idem factitasse videntur. nam et nostrae mulieres, maxime nutrices, naturam quam feminae sunt in virginibus appellant porcum, et graecae choeron, significantes esse dignum insigne nuptiarum. suillum pecus donatum ab natura dicunt iis ad epulandum. itaque iis animam datam esse proinde ac salem, quae servaret carnem. e quis succidias Galli optimas et maximas facere consuerunt. optimarum signum, quod etiam nunc quotannis e Gallia adportantur Romam pernae Comacinae et Cavarae et petasiones.

  22. 2.4.11.1

    de magnitudine gallicarum succidiarum Cato (39 P.) scribit his verbis: ‘in Italia Insubres terna atque quaterna milia succidia uere sus usque adeo pinguitudine crescere solet, ut se ipsa stans sustinere non possit neque progredi usquam. itaque eas siquis quo traicere volet, in plaustrum inponit.’ in Hispania ulteriore in Lusitania ulteriore sus cum esset occisus, Atilius Hispaniensis, minime mendax et multarum rerum peritus in doctrina, dicebat L. Volumnio senatori missam esse offulam cum duabus costis, quae penderet tres et viginti pondo, eiusque suis a cute ad os pedem et tres digitos fuisse.

  23. 2.4.12.1

    Cui ego, Non minus res admiranda cum mi esset dicta in Arcadia, scio me isse spectatum suem, quae prae pinguitudine carnis non modo surgere non posset, sed etiam ut in eius corpore sorex exesa carne nidum fecisset et peperisset mures. hoc etiam in factum accepi.

  24. 2.4.13.1

    Sus ad feturam quae sit fecunda, animadvertunt fere ex primo partu, quod non multum in reliquis mutat, in nutricatu, quam porculationem appellabant, binis mensibus porcos sinunt cum matribus; secundo, ea cum iam pasci possunt, secernunt. porci, qui nati hieme, fiunt exsiles propter frigora et quod matres aspernantur propter exsiguitatem lactis, quod dentibus sauciantur propterea mammae. scrofa in sua quaeque hara suos alat oportet porcos, quod alienos non aspernantur et ideo, si conturbati sunt in fetura, fit deterior.

  25. 2.4.14.1

    natura divisus earum annus bifariam, quod bis parit in anno: quaternis mensibus fert ventrem, binis nutricat. haram facere oportet circiter trium pedum altam et latam amplius paulo, ea altitudine abs terram, ne, dum exilire velit praegnas, abortet. altitudinis modus sit, ut subulcus facile circumspicere possit nequi porcellus a matre opprimatur, et ut facile purigare possit cubile. in haris ostium esse oportet et limen inferius altum palmipedale, ne porci, ex hara cum mater prodit, transilire possint.

  26. 2.4.15.1

    quotienscumque haras subulcus purgat, totiens harenam inicere oportet, aut quid item quod exsugat humorem in singulas haras inicere debet; et cum peperit, largiore cibatu sustentare, quo facilius lac suppeditare possit. in quibus hordei circiter binas libras aqua madefactas dare solent, quod quidam duplicant, ut sit mane et vesperi, si alia quae obiciant non habuerint.

  27. 2.4.16.1

    cum porci depulsi sunt a mamma, a quibusdam deliti appellantur neque iam lactantes dicuntur, qui a partu decimo die habentur puri, et ab eo appellantur ab antiquis sacres, quod tum ad sacrificium idonei dicuntur primum. itaque aput Plautum in Menaechimis (290), cum insanum quem putat, ut pietur, in oppido Epidamno interrogat ‘quanti hic porci sunt sacres?’ si fundus ministrat, dari solent vinacea ac scopei ex uvis.

  28. 2.4.17.1

    amisso nomine lactantes dicuntur nefrendes ab eo, quod nondum fabam frendere possunt, id est frangere. porcus graecum est nomen antiquum, sed obscuratum, quod nunc eum vocant choeron. in eorum partu scrofae bis die ut bibant curant lactis causa. parere dicunt oportere porcos, quot mammas habeat; si minus pariat, fructuariam idoneam non esse; si plures pariat, esse portentum.

  29. 2.4.18.1

    in quo illud antiquissimum fuisse scribitur, quod sus Aeneae Lavini triginta porcos peperit albos. itaque quod portenderit factum, post tricesimum annum ut Lavinienses condiderint oppidum Albam. huius suis ac porcorum etiam nunc vestigia apparent iamne, quod et simulacra eorum ahenea etiam nunc in publico posita, et corpus matris ab sacerdotibus, quod in salsura fuerit, demonstratur.

  30. 2.4.19.1

    nutricare octonos porcos parvulos primo possunt: incremento facto a peritis dimidia pars removeri solet, quod neque mater potest subferre lac, neque congenerati alescendo roborari. a partu decem diebus proximis non producunt ex haris matrem, praeterquam potum. praeteritis decem diebus sinunt exire pastum in propincum locum villae, ut crebro reditu lacte alere possint porcos.

  31. 2.4.20.1

    cum creverunt, patiuntur sequi matrem pastum domique secernunt a matribus ac seorsum pascunt, ut desiderium ferre possint parentis nutricis, quod decem diebus assecuntur. subulcus debet consuefacere, omnia ut faciant ad bucinam. primo cum incluserunt, cum bucinatum est, aperiunt, ut exire possint in eum locum, ubi hordeum fusum in longitudine. sic enim minus disperit, quam uisi in acervos positum, et plures facilius accedunt. ideo ad bucinam convenire dicuntur, ut silvestri loco dispersi ne dispereant.

  32. 2.4.21.1

    castrantur verres commodissime anniculi, utique ne minores quam sexmestres: quo facto nomen mutant atque e verribus dicuntur maiales. de sanitate suum unum modo exempli causa dicam. porcis lactentibus si scrofa lac non potest suppeditare, triticum frictum dari oportet (crudum enim solvit alvom) vel hordeum obici ex aqua, quaad fiant trimestres.

  33. 2.4.22.1

    de numero in centum sues decem verres satis esse putant: quidam etiam hinc demunt. greges maiorum inaequabiles habent; sed ego modicum puto centenarium: aliquot maiores fuciunt, ita ut ter quinquagenos habeant. porcorum gregem alii duplicant, alii etiam maiorem faciunt. minor grex quam maior minus sumptuosus, quod comites subulcus pauciores quaerit. itaque gregis numerum pastor ab sua utilitate constituit, non ut quot verres habeat: id enim ab natura sumendum.

  34. 2.5.1.1

    Haec hic. at Quintus Lucienus senator, homo quamvis humanus ac iocosus, introiens, familiaris omnium nostrum, Synepirotae, inquit, χαίρετε; Scrofam enim et Varronem nostrum inguit, ποιμένα λαῶν, mane salutavi. Cum alius eum salutasset, alius conviciatus esset, qui tam sero venisset ad constitutum, Videbo iam vos, inquit, balatrones, et hoc adferam meum corium et flagra. tu vero, Murri, veni mi ado vocatus, dum asses solvo , si postea a me repetant, ut testimonium perhibere possis.

  35. 2.5.2.1

    Atticus Murrio, Narra isti, inquit, eadem, qui sermones sint habiti et quid reliqui sit, ut ad partes paratus veniat: nos interea secundum actum de maioribus adtexemus. In quo quidem, inquit Vaccius, meae partes, quoniam boves ibi. quare dicam, de bubulco pecore quam acceperim scientiam, ut, siquis quid ignorat, discat; siquis scit, nuncubi labar observet. Vide quid agas, inquam, Vacci.

  36. 2.5.3.1

    nam bos in pecuaria maxima debet esse auctoritate, praesertim in Italia, quae a bubus nomen habere sit existimata. Graecia enim antiqua, ut scribit Timaeus (FHG.1 195b M.), tauros vocabat italos, a quorum multitudine et pulchritudine et fetu vitulorum Italiam dixerunt. alii scripserunt, quod ex Sicilia Hercules persecutus sit eo nobilem taurum, qui diceretur italus. hic socius hominum in rustico opere et Cereris minister,

  37. 2.5.4.1

    ab hoc antiqui manus ita abstineri voluerunt, ut capite sanxerint, siquis occidisset. qua in re testis Attice, testis Peloponnesos. nam ab hoc pecore Athenis Buzuges nobilitatus, Argis Bomagiros. Novi, inquit ille, maiestatem boum et ab his dici pleraque magna, ut busycon bupaeda bulimon boopin, uvam quoque bumammam.

  38. 2.5.5.1

    praeterea scio hunc esse, in quem potissimum luppiter se convertit, cum exportavit per mare e Phoenice amans Europam; hunc esse, qui filios Neptuni a Menalippa servarit, ne in stabulo infantes grex boum obtereret; denique ex hoc putrefacto nasci dulcissimas apes, mellis matres, a quo eas Graeci bugenes appellant; et hunc locutum esse latine quam Hirrium praetorem renuntiatum Romam in senatum scriptum habemus. sed bono animo es, non minus satisfaciam tibi, quam qui Bugoniam scripsit.

  39. 2.5.6.1

    Primum in bubulo genere aetatis gradus dicuntur quattuor, prima vitulorum, secunda iuvencorum, tertia bovum novellorum, quarta vetulorum. discernuntur in prima vitulus et vitula, in secunda iuvencus et iuvenca, in tertia et quarta taurus et vacca. quae sterilis est vacca, taura appellata; quae praegnas, horda. ab eo in fastis dies hordicidia nominantur, quod tum hordae boves immolantur.

  40. 2.5.7.1

    qui gregem armentorum emere vult, observare debet primum, ut sint eae pecudes aetate potius ad fructos ferendos integrae quam iam expartae; ut sint bene conpositae, ut integris membris, oblongae, amplae, nigrantibus cornibus, latis frontibus, oculis magnis et nigris, pilosis auribus, conpressis malis subsimae, ne gibberae, spina leviter remissa, apertis naribus, labris subnigris, cervicibus crassis ac longis,

  41. 2.5.8.1

    a collo palea demissa, corpore bene costato, latis umeris, bonis clunibus, codam profusam usque ad calces ut habeant, inferiorem partem frequentibus pilis subcrispam, cruribus potius minoribus rectis, genibus eminulis distantibus inter se, pedibus non latis, neque ingredientibus qui displudantur, nec cuius ungulae divarent, et cuius ungues sint leves et pares, corium attactu non asperum ac durum, colore potissimum nigro, deinde robeo, tertio thelvo, quarto albo: mollissimus enim hic, ut durissimus primus.

  42. 2.5.9.1

    de mediis duobus prior quam posterior in eo prior, utrique plures quam nigri et albi. neque non praeterea ut mares seminis boni sint, quorum et forma est spectanda, et qui ex his orti sunt respondent ad parentum speciem; et praeterea quibus regionibus nati sint refert. boni enim generis in Italia plerique Gallici ad opus, contra nugatori Ligusci;

  43. 2.5.10.1

    transmarini Epirotici non solum meliores totius Graeciae, sed etiam quam Italiae. tametsi quidam de Italicis, quos propter amplitudinem praestare dicunt, ad victimas faciunt atque ad deorum servant supplicia, qui sine dubio ad res divinas propter dignitatem amplitudinis et coloris praeponendi. quod eo magis fit, quod albi in Italia non tam frequentes quam quam in Thracia ad μέλανα κόλπον, ubi alio colore pauci. eos cum emimus domitos, stipulamur sic: ‘illosce boves sanos esse noxisque praestari’;

  44. 2.5.11.1

    cum emimus indomitos, sic: ‘illosce iuvencos sanos recte deque pecore sano esse noxisque praestari spondesne?’ paulo verbosius haec, qui Manili actiones (p. 27 Br.) secuntur lanii, qui ad cultrum bovem emunt: qui ad altaria, hostiae sanitatem non soluent stipulari. Pascuntur armenta commodissime in nemoribus, ubi virgulta et frons multa: hieme cum hibernant secundum mare, aestu abiguntur in montes frondosos. propter feturam haec servare soleo.

  45. 2.5.12.1

    ante admissuram mensem unum ne cibo et potione se inpleant, quod existimantur facilius macrae concipere. contra tauros duobus mensibus ante admissuram herba et palea ac faeno facio pleniores et a feminis secerno. habeo tauros totidem, quot Atticus, ad matrices LXX duo, unum anniculum, alterum bimum. haec secundum astri exortum facio, quod Graeci vocant lyran, fidem nostri.

  46. 2.5.13.1

    tum denique tauros in gregem redigo. mas an femina sit concepta, significat descensu taurus, cum init si, quod, si mas est, in dexteriorem partem abit; si femina, in sinisteriorem. cur hoc fiat, vos videritis, inquit mihi, qui Aristotelem (de gen. anim. VI 1) legitis. non minores oportet inire bimas, ut trimae pariant, eo melius, si quadrimae. pleraeque pariunt in decem annos, quaedam etiam plures. maxime idoneum tempus ad concipiendum a delphini exortu usque ad dies quadraginta aut paulo plus. quae enim ita conceperunt, temperatissimo anni tempore pariunt: vaccae enim mensibus decem sunt praegnates.

  47. 2.5.14.1

    de quibus admirandum scriptum inveni, exemptis testiculis si statim admiseris tauram, concipere. eas pasci oportet locis viridibus et aquosis. cavere oportet ne aut angustius stent aut feriantur aut concurrant. itaque quod eas aestate tabani concitare solent et bestiolae quaedam minutae sub cauda alii, ne concitentur, aliqui solent includere saeptis. iis substerni oportet frondem aliudve quid in cubilia, quo mollius conquiescant. aestate ad aquam appellendum bis, hieme semel.

  48. 2.5.15.1

    cum parere coeperunt, secundum stabula pabulum servari oportet integrum, quod regredientes degustare possint: fastidiosae enim fiunt. et providendum, quo recipiunt se, ne frigidus locus sit: algor enim eas et famis macescere cogit. in alimoniis armenticium pecus sic contuendum.

  49. 2.5.16.1

    _lactantes cum matribus ne cubent: obteruntur enim. ad eas mane adigi oportet, et cum redierunt e pastu. cum creverunt vituli, levandae matres pabulo viridi obiciendo in praesepiis. item his, ut fere in omnibus stabulis, lapides substernendi aut quid item, ne ungulae putrescant. ab aequinoctio autumnali una pascuntur cum matribus.

  50. 2.5.17.1

    castrare non oportet ante bimum, quod difficulter, si aliter feceris, se recipiunt. qui autem postea castrantur, duri et inutiles fiunt. item ut in reliquis gregibus pecuariis dilectus quotannis habendus et reiculae reiciundae, quod locum occupant earum quae ferre possunt fructus. siquae amisit vitulum, ei supponere oportet eos, quibus non satis praebent matres. semestribus vitulis obiciunt furfures triticios et farinam hordeaceam et teneram herbam et ut bibant mane et vesperi curant.

  51. 2.5.18.1

    de sanitate sunt conplura, quae exscripta de Magonis libris armentarium meum crebro ut aliquid legat curo. numerus de tauris et vaccis sic habendus, ut in sexaginta unus sit anniculus, alter bimus. quidam habent aut minorem aut maiorem numerum gregum. nam apud Atticum duo tauri in septuaginta matribus sunt. numerum gregum alius facit alium, quidam centenarium modicum putant esse, ut ego. Atticus centaurum viginti habet, ut Lucienus.

  52. 2.6.1.1

    Haec ille. at Murrius, qui, dum loquitur Vaccius, cum Lucieno reddidisset, Ego, inquit, de asinis potissimum dicam, quod sum Reatinus, ubi optimi et maximi fiunt, e quo seminio ego hic procreavi pullos et ipsis Arcadibus vendidi aliquotiens.

  53. 2.6.2.1

    igitur asinorum gregem quin facere vult bonum, primum videndum ut mares feminasque bona aetate sumat, utrique ut quam diutissime fructum ferre possint: firmos, omnibus partibus honestos, corpore amplo, seminio bono, ex his locis unde optumi exeunt, quod faciunt, Peloponnesi cum potissimum eos ex Arcadia emebant, in Italia ex agro Reatino. non enim, si murenae optimae flutae sunt in Sicilia et helops ad Rhodon, continuo hi pisces in omni mari similes nascuntur.

  54. 2.6.3.1

    horum genera duo: unum ferum, quos vocant onagros, ut in Phrygia et Lycaonia sunt greges multi; alterum mansuetum, ut sunt in Italia omnes. ad seminationem onagrus idoneus, quod et e fero fit mansuetus facile et e mansueto ferus numquam. quod similes parentum genuntur, eligendi et mas et femina cum dignitate ut sit. in mercando item ut ceterae pecudes emptionibus et traditionibus dominum mutant, et de sanitate ac noxa solet caveri.

  55. 2.6.4.1

    commode pascuntur farre et furfuribus hordeaceis. admittuntur ante solstitium, ut eodem tempore alterius anni pariant: duodecimo enim mense conceptum semen reddunt. praegnates opere levant: venter enim labore nationem reddit deteriorem. marem non deiungunt ab opere, quod remissione laboris fit deterior. in partu eadem fere observant, quae in equis. secundum partum pullos anno non removent a matre. proximo anno noctibus patiuntur esse cum his. et leniter capistris aliave qua re habent vinctos. tertio anno domare incipiunt ad eas res, ad quas quisque eos vult habere in usu.

  56. 2.6.5.1

    relinquitur de numero, quorum greges non sane fiunt, nisi ex eis qui onera portant, ideo quod plerique diducuntur ad molas aut ad agri culturam, ubi quid vehendum est, aut etiam ad arandum, ubi levis est terra, ut in Campania. greges fiunt fere mercatorum, ut eorum qui e Brundisino aut Apulia asellis dossuariis comportant ad mare oleum aut vinum itemque frumentum aut quid aliut.

  57. 2.7.1.1

    Lucienus, Ego quoque adveniens aperiam carceres, inquit, et equos emittere incipiam, nec solum mares, quos admissarios habeo, ut Atticus, singulos in feminas denas. e quis feminas Q. Modius Equiculus, vir fortissimus, etiam patre militari, iuxta ac mares habere solebat. horum equorum et equarum greges qui habere voluerunt, ut habent aliqui in Peloponneso et in Apulia, primum spectare oportet aetatem, quam praecipiunt sic. videmus ne sint minores trimae, maiores decem annorum.

  58. 2.7.2.1

    aetas cognoscitur et equorum et fere omnium qui ungulas indivisas habent et etiam cornutarum, quod equus triginta mensibus primum dentes medios dicitur admittere, duo superiores, totidem inferiores. incipientes quartum agere annum itidem eiciunt et totidem eiciunt proxumos eorum quos amiserunt, et incipiunt nasci, quos vocant columellares.

  59. 2.7.3.1

    quinto anno incipiente item eodem modo admitterem binos, cum cavos habeat tum renascentes, eis sexto anno impleri, septumo omnes habere solet renatos et completos. hoc maiores qui sunt, intellegi negant posse, praeterquam cum dentes sint facti brocchi et supercilia cana et sub ea lacunae, ex observatu dicunt eum equorum habere annos sedecim.

  60. 2.7.4.1

    de forma esse oportet magnitudine modica, quod nec vastos nec minutos decet esse, equas clunibus ac ventribus latis, equos, ad admissuram quos velis habere, legere oportet amplo corpore, formosos, nulla parte corporis inter se non congruenti.

  61. 2.7.5.1

    qualis futurus sit equus, e pullo coniectari potest, si caput habet non magnum nec membris confusis si est, oculis nigris, naribus non angustis, auribus adplicatis, angusta iuba crebra, fusca, subcrispa subtenuibus saetis, inpublicata in dexteriorem partem cervicis, pectus latum et plenum, umeris latis, ventre modico, lumbis deorsum versus pressis, scapulis latis, spina maxime duplici, si minus, non extanti, coda ampla subcrispa, cruribus rectis aequalibus intro versus potius figuratis, genibus rutundis ne magnis, ungulis duris: toto corpore ut habeat venas, quae animadverti possint, quod qui huiusce modi sit, et cum est aeger, ad medendum adpositus corpore multo.

  62. 2.7.6.1

    de stirpe magni interest qua sint, quod genera sunt multa, itaque ab hoc nobiles a regionibus dicuntur, in Graecia Thessalici equi a Thessalia, in Italia ab Apulia Apuli, ab Rosea Roseani. equi boni futuri signa, si cum gregalibus in pabulo contendit in currendo aliave qua re, quo potior sit; si, cum flumen travehundum est gregi, in primis progreditur ac non respectat alios. emptio equina similis fere ac boum et asinorum, quod eisdem rebus in emptione dominum mutant, ut in Manili actionibus (Ip.27 Br.) sunt perscripta.

  63. 2.7.7.1

    Equinum pecus pascendum in pratis potissimum herba, in stabulis ac praesepibus arido faeno; cum pepererunt, hordeo adiecto, bis die data aqua, horum feturae initium admissionis facere oportet ab aequinoctio verno ad solstitium, ut partus idoneo tempore fiat: duodecimo enim mense die decimo aiunt nasci. quae post tempus nascuntur, fere vitiosa atque inutilia existunt.

  64. 2.7.8.1

    admittere oportet, cum tempus anni venerit, bis die, mane et vespere, per origam: sic appellatur quiqui admittit. eo enim adiutante, equa alligata, celerius admittuntur, neque equi frustra cupiditate inpulsi semen eiciunt. quaad satis sit admitti, ipsae significant, quod se defendunt. si fastidium saliendi est, scillae medium conterunt cum aqua ad mellis crassitudinem: tum ea re naturam equae, cum menses ferunt, tangunt; contra ab locis equae nares equi tangunt.

  65. 2.7.9.1

    tametsi incredibile, quod usu venit, memoriae mandandum. cum equus matrem salire cum adduci non posset, cum eum capite obvoluto auriga adduxisset et coegisset matrem inire, cum descendenti dempsisset ab oculis, et ille impetum fecit in eum ac mordicus interfecit.

  66. 2.7.10.1

    cum conceperunt equae, videndum ne aut laborent plusculum aut ne frigidis locis sint, quod algor maxime praegnatibus obest. itaque so in stabulis et umore prohibere oportet humum, clausa habere hostia ac fenestras, et inter singulas a praesepibus intericere longorios, qui eas discernant, ne inter se pugnare possint. praegnatem neque inplere cibo neque esurire oportet.

  67. 2.7.11.1

    alternis qui admittant, diuturniores equas, meliores pullos fieri dicunt, itaque ut restibiles segetes esset exuctiores, sic quotannis quae praegnates fiant. in decem diebus secundum partum cum matribus in pabulum prodigendum, ne ungulas comburat stereus tenellas. quinquemestribus pullis factis, cum redacti sunt in stabulum, obiciendum farinam hordeaciam molitam cum furfuribus, et siquid aliud terra natum libenter edent.

  68. 2.7.12.1

    anniculis iam factis dandum hordeum et furfures, usque quaad erunt lactantes. neque prius biennio confecto a lacte removendum; eosque, cum stent cum matribus, interdum tractandum, ne, cum sint deiuncti, exterreantur; eademque causa ibi frenos suspendendum, ut eculi consuescant et videre eorum faciem et e motu audire crepitus.

  69. 2.7.13.1

    cum iam ad manus accedere consuerint, interdum imponere iis puerum bis aut ter interdum pronum in ventrem, postea iam sedentem. haec facere, cum sit trimus: tum enim maxime crescere ac lacertosum fieri. sunt qui dicant post annum et sex menses eculum domari posse, sed melius post trimum, a quo tempore farrago dari solet. haec enim purgatio maxime necessaria equino pecori. quod diebus decem facere oportet, nec pati alium ullum cibum gustare.

  70. 2.7.14.1

    ab undecimo die usque ad quartum decimum dandum hordeum, cottidie adicientem minutatim: quod quarto die feceris, in eo decem diebus proximis manendum. ab eo tempore mediocriter exercendum et, cum consudarit, perunguendum oleo. si frigus erit, in equili faciendus ignis.

  71. 2.7.15.1

    equis quod alii sunt ad rem militarem idonei, alii ad vecturam, alii ad admissuram, alii ad cursuram, non item sunt spectandi atque habendi. itaque peritus belli alios eligit atque alit ac docet; aliter quadrigarius ac desultor; neque idem qui vectorios facere vult ad ephippium aut ad praedam, quod qui ad rem militarem, quod ut ibi ad castra habere volunt acres, sic contra in viis habere malunt placidos. propter quod discrimen maxime institutum ut castrentur equi. demptis enim testiculis fiunt quietiores, et ideo quod semine carent. ii cantherii appellati, ut in subus maiales, gallis gallinaceis capi.

  72. 2.7.16.1

    de medicina vel plurima sunt in equis et signa morborum et genera curationum, quae pastorem scripta habere oportet. itaque ab hoc in Graecia potissimum medici pecorum ἰππιατροὶ appellati.

  73. 2.8.1.1

    Cum haec loqueremur, venit a Menate libertus, qui dicat liba absoluta esse et rem divinam paratam; si vellent, venirent illuc et ipsi pro se sacrificarentur. Ego vero, inquam, vos ante ire non patiar, antequam mihi reddideritis tertium actum de mulis, de canibus, de pastoribus. Brevis oratio de istis, inquit Murrius. nam multi et item hinni bigeneri atque insiticii, non suopte genere ab radicibus. ex equa enim et asino fit mulus, contra ex equo et asina hinnius.

  74. 2.8.2.1

    uterque eorum ad usum utilis, partu fructus neuter. pullum asininum a partu recentem subiciunt equae, cuius lacte ampliores fiunt, quod id lacte quam asininum ad alimonia dicunt esse melius. praeterea educant eum paleis, faeno, hordeo. matri suppositiciae quoque inserviunt, quo equa ad ministerium lactis cibum pullo praebere possit. hic ita eductus a trimo potest admitti: neque enim aspernatur propter consuetudinem equinam.

  75. 2.8.3.1

    hunc minorem si admiseris, et ipse citius senescit, et quae ex eo concipiuntur fiunt deteriora. qui non habent eum asinum, quem supposuerunt equae, et asinarium admissarium habere volunt, de asinis quem amplissimum formosissimumque possunt eligunt, qui cebant, ut nos experti sumus, Reatino, ubi tricenis ac quadragenis milibus admissarii aliquot venierunt. quos emimus item ut equos stipulamurque in emendo ac facimus in accipiendo idem, quod dictum est in equis.

  76. 2.8.4.1

    hos pascimus praecipue faeno atque hordeo, et id ante admissuram et largius facimus, ut cibo suffundamus vires ad feturam, eodem tempore quo equos diadducentes, itemque ut ineat equas per origas curamus. cum pepererit equa mulum aut mulam, nutricantes educamus,

  77. 2.8.5.1

    hi si in palustribus locis atque uliginosis nati, habent ungulas molles; idem si exacti sunt aestivo tempore in montes, quod fit in agro Reatino, durissimis ungulis fiunt. in grege mulorum parando spectanda aetas et forma, alterum, ut in vecturis sufferre labores possint; alterum, ut oculos aspectu delectare queant. hisce enim binis coniunctis omnia vehicula in viis ducuntur.

  78. 2.8.6.1

    haec me Reatino auctore probares, mihi inquit, nisi tu ipse domi equarum greges haberes ac mulorum greges vendidisses. hinnus qui appellatur, est ex equo et asina, minor quam mulus corpore, plerumque rubicundior, auribus ut equinis, iubam et caudam habet similem asini. item in ventre est, ut equus, menses duodecim. hosce item ut eculos et educant et alunt et aetatem eorum ex dentibus cognoscunt.

  79. 2.9.1.1

    Relinquitur, inquit Atticus, de quadripedibus quod ad canes attinet, quod pertinet maxime ad nos, qui pecus pascimus lanare. canes enim ita custos pecoris et eius quod eo comite indiget ad se defendendum. in quo genere sunt maxime oves, deinde caprae. has enim lupus captare solet, cui opponimus canes defensores. in suillo pecore tamen sunt quae se vindicent, sues verres, maiales, scrofae. prope enim haec apris, qui in silvis saepe dentibus canes occiderunt.

  80. 2.9.2.1

    quid dicam de pecore maiore? cum sciam mulorum gregem, cum pasceretur et eo venisset lupus, ultro mulos circumfluxisset et ungulis caedendo eum occidisset, et tauros solere diversos adsistere clunibus continuatos et cornibus facile propulsare lupos. quare de canibus quoniam genera duo, unum venaticum et pertinet ad feras bestias silvestres, alterum quod custodiae causa paratur et pertinet ad pastorem, dicam de eo ad formam artis expositam in novem partes.

  81. 2.9.3.1

    Primum aetate idonea parandi, quod catuli et vetuli neque sibi neque ovibus sunt praesidio et feris bestiis non numquam praedae. facie debent esse formosi, magnitudine ampla, oculis nigrantibus aut ravis, naribus congruentibus, labris subnigris aut rubicundis neque resimis superioribus nec pendulis subtus, mento suppresso et ex eo enatis duobus dentibus dextra et sinistra paulo eminulis, superioribus directis potius quam brocchis,

  82. 2.9.4.1

    acutos quos habeant labro tectos, capitibus et auriculis magnis ac flaccis, crassis cervicibus ac collo, internodis articulorum longis, cruribus ac collo internodis rectis et potius varis quam vatiis, pedibus magnis et latis, qui ingredienti ei displodantur, digitis discretis, unguibus duris ac curvis, solo ne ut corneo ne nimium duro, sed ut fermentato ac molli, a feminibus summis corpore suppresso, spina neque eminula neque curva, cauda crassa, latrato gravi, hiatu colore potissimum albo, quod in tenebris facilius agnoscuntur, specie leonina.

  83. 2.9.5.1

    praeterea feminas volunt esse mammosas aequalibus papillis. item videndum ut boni seminii sint. itaque et a regionibus appellantur Lacones, Epirotici, Sallentini. videndum ne a venatoribus aut laniis canes emas, alteri quod ad pecus sequendum inertes; alteri, si viderint leporem aut cervum, quod eum potius quam oves sequentur. quare aut pastoribus empta melior, quae oves sequi consuevit, aut sine ulla consuetudine quae fuerit. canis enim facilius quid adsuescit, eaque consuetudo firmior, quae fit ad pastores, quam quae ad pecudes.

  84. 2.9.6.1

    Publius Aufidius Pontianus Amiterninus cum greges ovium emisset in Vmbria ultima, quibus gregibus sine pastoribus canes accessissent, pastores ut deducerent in Metampontinos saltus et Heracleae emporium, inde cum domum redissent qui ad locum deduxerant, e desiderio hominum diebus paucis postea canes sua sponte, cum dierum multorum via interesset, sibi ex agris cibaria praebuerunt atque in Vmbriam ad pastores redierunt. neque eorum quisquam fecerat, quod in agri cultura Saserna praecepit, qui vellet se a cane sectari, uti ranam obiciat coctam. magni interest ex semine esse canes eodem, quod cognati maxime inter se sunt praesidio.

  85. 2.9.7.1

    sequitur quartum de emptione: fit alterius, cum a priore domino secundo traditus est. de sanitate et noxa stipulationes fiunt eaedem, quae in pecore, nisi quod hic utiliter exceptum est. alii pretium faciunt in singula capita canum, alii ut catuli sequantur matrem, alii ut bini catuli unius canis numerum obtineant, ut solent bini agni ovis, plerique ut accedant canes, qui consuerunt esse una.

  86. 2.9.8.1

    Cibatus canis proprior hominis quam ovis. pascitur enim eduliis et ossibus, non herbis aut fronde. diligenter ut habeat cibaria providendum. fames enim hos ad quaerendum cibum ducet, si non praebebitur, et a pecore abducet:

  87. 2.9.9.1

    nisi si, ut quidam putant, etiam illuc pervenerint, proverbium ut tollant anticum vel etiam ut μῦθον aperiant de Actaeone atque in dominum adferant dentes.

  88. 2.9.10.1

    nec non ita panem hordeacium dandum, ut non potius eum in lacte des intritum, quod eo consueti cibo uti a pecore non cito desciscunt. morticinae ovis non patiuntur vesci carne, ne ducti sapore minus se abstineant. dant etiam ius ex ossibus et ea ipsa ossa contusa. dentes enim facit firmiores et os magis patulum, propterea quod vehementius diducuntur malae, acrioresque fiunt propter medullarum saporem. cibum capere consuescunt interdiu, ubi pascuntur, vesperi, ubi stabulantur.

  89. 2.9.11.1

    feturae principium admittendi faciunt veris principio: tum enim dicuntur catulire, id est ostendere velle se maritari. quae cum admissae, pariunt circiter solstitium: praegnates enim solent esse ternos menses. in fetura dandum potius hordeacios quam triticios panes: magis enim eo aluntur et lactis praebent maiorem facultatem.

  90. 2.9.12.1

    in nutricatu secundum partum, si plures sunt, statim eligere oportet quos habere velis, reliquos abicere. quam paucissimos reliqueris, tam optimi in alendo fiunt propter copiam lactis. substernitur eis acus aut quid item aliut, quod molliore cubili facilius educentur. catuli diebus XX videre incipiunt. duobus mensibus primis a partu non diiunguntur a matre, sed minutatim desuefiunt. educunt eos plures in unum locum et inritant ad pugnandum, quo fiunt acriores, neque defatigari patiuntur, quo fiunt segniores.

  91. 2.9.13.1

    consue quoque faciunt ut alligari possint primum levibus vinclis: quae si abrodere conantur, ne id consuescant facere, verberibus eos deterrere solent. pluviis diebus cubilia substernenda fronde aut pabulo duabus de causis, ut ne oblinantur aut perfrigescant.

  92. 2.9.14.1

    quidam eos castrant, quod eo minus putant relinquere gregem: quidam non faciunt, quod eos credunt minus acres fieri. quidam nucibus graecis in aqua tritis perungunt aures et inter digitos, quod muscae et ricini et pulices soleant, si hoc unguine non sis usus, ea exulcerare.

  93. 2.9.15.1

    ne vulnerentur a bestiis, inponuntur his collaria, quae vocantur melium, id est cingulum circum collum ex corio firmo cum clavulis capitatis, quae intra capita insuitur pellis mollis, ne noceat collo duritia ferri: quod, si lupus aliusve quis his vulneratus est, reliquas quoque canes facit, quae id non habent, ut sint in tuto.

  94. 2.9.16.1

    numerus canum pro pecoris multitudine solet parari: fere modicum esse putant, ut singuli sequantur singulos opiliones. de quo numero alius alium modum constituit, quod, si sunt regiones, ubi bestiae sint multae, debent esse plures, quod accidit his qui per calles silvestres longinquos solent eomitari in aestiva et hiberna. villatico vero gregi in fundum satis esse duo, et id marem et feminam, ita enim sunt adsiduiores, quod cum altero item alter fit acrior, et si alteruter aeger est, ne sine cane grex sit. Cum circumspiceret, nequid praeterisset, Hoc siliunt lentium, inquam, vocat alium ad partes.

  95. 2.10.1.1

    relicum enim in hoc actu, quot et quod genus sint habendi pastores. Cossinius, Ad maiores pecudes aetate superiores, ad minores etiam pueros, ut utrosque horum firmiores qui in callibus versentur, quam eos qui in fundo cotidie ad villam redeant (itaque in saltibus licet videre iuventutem, et eam fere armatam, cum in fundis non modo pueri sed etiam puellae pascant):

  96. 2.10.2.1

    qui pascunt, eos cogere oportet in pastione diem totum esse, paScere communiter, contra pernoctare ad suum quemque gregem: esse omnes sub uno magistro pecoris: eum esse maiorem natu potius quam alios set peritiorem quam reliquos, quod ei qui aetate et scientia praestat animo aequiore reliqui parent.

  97. 2.10.3.1

    ita tamen oportet aetate praestare, ut ne propter senectutem minus sustinere possit labores. neque enim senes neque pueri callium difficultatem ac montium arduitatem atque asperitatem facile ferunt, quod patiendum illis, qui greges secuntur, praesertim armenticios ac caprinos, quibus rupes ac silvae ad pabulandum cordi. formae hominum legendae ut sint firmae ac veloces, mobiles, expeditis membris, qui non solum pecus sequi possint, sed etiam a bestiis ac praedonibus defendere, qui onera extollere in iumenta possint, qui excurrere, qui iaculari.

  98. 2.10.4.1

    non omnis apta natio ad pecuariam, quod neque Bastulus neque Turdulus idonei, Galli appositissimi, maxime ad iumenta. in emptionibus dominum legitimum sex fere res perficiunt: si hereditatem iustam adiit; si, ut debuit, mancipio ab eo accepit, a quo iure civili potuit; aut si in iure cessit, qui potuit cedere, et id ubi oportuit ubi; aut si usu cepit; aut si e praeda sub corona emit; tumve cum in bonis sectioneve cuius publice veniit.

  99. 2.10.5.1

    in horum emptione solet accedere peculium aut excipi et stipulatio intercedere, saneeum esse, furtis noxisque solutum; aut, si mancipio non datur, dupla promitti, aut, si ita pacti, simpla. cibus eorum debet esse interdius separatim unius cuiusque gisues gregis, vespertinus in cena, qui sunt sub uno magistro, communis. magistrum providere oportet ut omnia sequantur instrumenta, quae pecori et pastoribus opus sunt, maxime ad victum hominum et ad medicinam pecudum. ad quam rem habent iumenta dossuaria domini, alii equas, alii pro iis quid aliut, quod onus dosso ferre possint.

  100. 2.10.6.1

    Quod ad feturam humanam pertinet pastorum, qui in fundo perpetuo manent, facile est, quod habent conservam in villa, nec hac venus pustoralis longius quid quaerit. qui autem sunt in saltibus et silvestribus locis pascunt et non villa, sed casis repentinis imbres vitant, iis mulieres adiungere, quae sequantur greges ac cibaria pastoribus expediant eosque adsiduiores faciant, utile arbitrati multi.

← Previous · Next → — showing 301400 of 589

Open Greek and Latin: Latin. CTS URN phi0684.phi002.ogl-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.