Ancient Texts

← Library

Res rusticae

Open Greek and Latin: Latin · Open Greek and Latin: Latin · 589 sections

  1. 1.16.2.1

    e quis quattuor quod est primum, refert infesta regio sit necne. multos enim agros egregios colere non expedit propter latrocinia vicinorum, ut in Sardinia quosdam, qui sunt prope , et in Hispania prope Lusitaniam. quae vicinitatis invectos habent idoneos, quae ibi nascuntur ubi vendant, et illinc invectos opportunos quae in fundo opus sunt, propter ea fructuosa. multi enim habent, in praediis quibus frumentum aut vinum aliudve quid desit, inportandum; contra non pauci, quibus aliquid sit exportandum.

  2. 1.16.3.1

    itaque sub urbe colere hortos late expedit, sic violaria ac rosaria, item multa quae urps recipit, cum eadem in longinquo praedio, ubi non sit quo deferri possit venale, non expediat colere. tertium est item si ea oppida aut vici in viciniae aut etiam divitum copiosi agri ac villae, unde non care emere possis quae opus sunt in fundum, quibus quae supersint venire possint, ut quibusdam pedamenta aut perticae aut harundo, fructuosior fit fundus, quam si longe sint inportanda, non numquam etiam, quam si colendo in tuo ea parare possis.

  3. 1.16.4.1

    itaque in hoc genus coloni potius anniversarios habent vicinos, quibus imperent, medicos, fullones, fabros, quam in villa suos habeant, quorum non numquam unius artificis mors tollit fundi fructum. quam partem lati fundi divites domesticae copiae mandare solent. si enim a fundo longius absunt oppida aut vici, fabros parant, quos habeant in villa, sic ceteros necessarios artifices, ne de fundo familia ab opere discedat ac profestis diebus ambulet feriata potius, quam opere faciendo agrum fructuosiorem reddat.

  4. 1.16.5.1

    itaque ideo Sasernae liber praecipit, nequis de fundo exeat praeter vilicum et pronum et unum, quem vilicus legat; siquis contra exierit, ne impune abeat; si abierit, ut in vilicum animadvertatur. quod potius ita praecipiendum fuit, nequis iniussu vilici exierit, neque vilicus iniussu domini longius, quam ut eodem die rediret, neque id crebrius, quam opus esset fundo.

  5. 1.16.6.1

    quarto eundem fundum fructuosiorem faciunt vecturae, si viae sunt, qua plaustra agi facile possint, aut flumina propinqua, qua navigari possit, quibus utrisque rebus evehi atque invehi ad multa praedia scimus. refert etiam ad fundi fructus, quem ad modum vicinus in confinio consitum agrum habeat. si enim ad limitem querquetum habet, non possis recte secundum eam silvam serere oleam, quod usque eo est contrarium natura, ut arbores non solum minus ferant, sed etiam fugiant, ut introrsum in fundum se reclinent, ut vitis adsista ad holus facere solet. ut quercus, sic iugulandes magnae et crebrae finitimae fundi oram faciunt sterilem.

  6. 1.17.1.1

    De fundi quattuor partibus, quae cum solo haerent, et alteris quattuor, quae extra fundum sunt et ad culturam pertinent, dixi. nunc dicam, agri quibus rebus colantur. quas res alii dividunt in duas partes, in homines et adminicula hominum, sine quibus rebus colere non possunt; alii in tres partes, instrumenti genus vocale et semivocale et mutum, vocale, in quo sunt servi, semivocale, in quo sunt boves, mutum, in quo sunt plaustra.

  7. 1.17.2.1

    omnes agri coluntur hominibus servis aut liberis aut utrisque: liberis, aut cum ipsi colunt, ut plerique pauperculi cum sua progenie, aut mercennariis, cum conducticiis liberorum operis res maiores, ut vindemias ac faenisicia, administrant, iique quos obaerarios nostri vocitarunt et etiam nunc sunt in Asia atque Aegypto et in Illyrico complures. de quibus universis hoc dico, gravia loca utilius esse mercennariis colere quam servis, et in salubribus quoque locis opera rustica maiora, ut sunt in condendis fructibus vindemiae aut messis.

  8. 1.17.3.1

    de iis, cuius modi esse oporteat, Cassius scribit haec: operarios parandos esse, qui laborem ferre possint, ne minores annorum XXII et ad agri culturam dociles. eam conlecturam fieri posse ex aliarum rerum imperatis, et in eo eorum e noviciis reliquisitio, ad priorem dominum quid factitarint mancipia esse oportere neque formidulosa neque animosa.

  9. 1.17.4.1

    qui praesint esse oportere, qui litteris atque aliqua sint humanitate imbuti, frugi, aetate maiore quam operarios, quos dixi. facilius enim iis quam qui minore natu sunt dicto audientes. praeterea potissimum eos praeesse oportere, qui periti sint rerum rusticarum. non solum enim debere imperare, sed etiam facere, ut facientem imitetur et ut animadvertat eum cum causa sibi praeesse, quod scientia praestet.

  10. 1.17.5.1

    neque illis concedendum ita imperare, ut verberibus coerceant potius quam verbis, si modo idem efficere possis. neque eiusdem nationis plures parandos esse: ex eo enim potissimum solere offensiones domesticas fieri. praefectos alacriores faciendum praemiis ad facienda dandaque opera ut habeant peculium et coniunctus conservas, e quibus habeant filios. eo enim fiunt firmiores ac coniunctiores fundo. itaque propter has cognationes Epiroticae familiae sunt inlustriores ac cariores.

  11. 1.17.6.1

    inliciendam yoluntatem praefectorum honore aliquo habendo, et de operariis qui praestabunt alios, communicandum quoque cum his, quae facienda sint opera, quod, ita cum fit, minus se putant despici atque aliquo numero haberi a domino.

  12. 1.17.7.1

    studiosiores ad opus fieri liberalius tractando aut cibariis aut vestitu largiore aut remissione operis concessioneve, ut peculiare aliquid in fundo pascere liceat, huiusce modi rerum aliis, ut quibus quid gravius. sit imperatum aut animadversum qui, consolando eorum restituat voluntatem ac benevolentiam in dominum.

  13. 1.18.1.1

    De familia Cato (10. 11) derigit ad duas metas, ad certum modum agri et genus sationis, scribens de olivetis et vineis ut duas formulas: unam, in qua praecipit, quo modo olivetum agri iugera CCXL instruere oporteat. dicit enim in eo modo haec mancipia XIII habenda, vilicum, vilicam, operarios v, bubulcos III, asinarium I, subulcum I, opilionem I. alteram formulam scribit de vinearum iugeribus C, ut dicat haberi oportere haec XV mancipia, vilicum, vilicam, operarios X, bubulcum, asinarium, subulcum.

  14. 1.18.2.1

    Saserna scribit satis esse ad iugera VIII hominem unum: ea debere eum confodere diebus XLV, tametsi quaternis operis singula iugera possit; sed relinquere se operas XIII valetudini, tempestati, inertiae, indiligentiae L. horum neuter satis dilucide modulos relinquit nobis,

  15. 1.18.3.1

    quod Cato si voluit, debuit sic, ut pro portione ad maiorem fundum et minorem adderemus et demeremus. praeterea extra familiam debuit dicere vilicum et vilicam. neque enim, si minus CCXL iugera oliveti colas, non possis minus uno vilico habere, nec, si bis tanto ampliorem fundum aut eo plus colas, ideo duo vilici aut tres habendi.

  16. 1.18.4.1

    fere operarii modo et bubulci pro portione addendi ad minoris ad maioris modos fundorum. ii quoque, si similis est ager. sin est ita dissimilis, ut arari non possit, quod sit confragosus atque arduis clivis, minus multi opus sunt boves et bubulci. mitto illut, quod modum neque unum nec modicum proposuit CCXL iugerum (modicus enim centuria, et ea CC iugerum),

  17. 1.18.5.1

    e quo quom sexta pars sit ea XL, quae de CCXL demuntur, non video quem ad modum ex eius praecepto demam sextam partem et de XIII mancipiis, nihilo magis, si vilicum et vilicam removero, quem ad modum ex XI sextam partem demam. quod autem ait in C iugeribus vinearum opus esse XV mancipia, siquis habebit centuriam, quae dimidium vineti, dimidium oliveti, sequetur ut duo vilicos et duas vilicas habeat, quod est deridiculum.

  18. 1.18.6.1

    quare alia ratione modus mancipiorum generatim est animadvertendus et magis in hoc Saserna probandus, qui ait singula iugera quaternis operis uno operario ad conficiendum satis esse. sed si hoc in Sasernae fundo in Gallia satis fuit, non continuo idem in agro Ligusco montano. itaque de familiae magnitudine et reliquo instrumento commoTdissime scies quantam pares,

  19. 1.18.7.1

    si tria animadverteris diligenter: in vicinitate praedia cuius modi sint et quanta, et quot quaeque hominibus colantur, et quot additis operis aut demptis melius aut deterius habeas cultum. bivium nobis enim ad culturam dedit natura, experientiam et imitationem. antiquissimi agricolae temptando pleraque constituerunt, liberi eorum magnam partem imitando.

  20. 1.18.8.1

    nos utrumque facere debemus, et imitari alios et aliter ut faciamus experientia temptare quaedam, sequentes non aleam, sed rationem aliquam: ut si altius repastinaverimus aut minus quam alii, quod momentum ea res habeat, ut fecerunt ii in sariendo iterum et tertio, et qui insitiones ficulnas ex verno tempore in aestivum contulerunt.

  21. 1.19.1.1

    De reliqua parte instrumenti, quod semivocale appellavi, Saserna ad iugera CC arvi boum iuga duo satis esse scribit, Cato (10) in olivetis CCXL iugeris boves trinos. ita fit ut, si Saserna dicit verum, ad C iugera iugum opus sit, si Cato, ad octogena. sed ego neutrum modum horum omnem ad agrum convenire puto et utrumque ad aliquem. alia enim terra facilior aut difficilior est:

  22. 1.19.2.1

    aliam terram boves proscindere nisi magnis viribus non possunt et saepe fracta bura relinquunt vomerem in arvo. quo sequendum nobis in singulis fundis, dum sumus novicii, triplici regula, superioris domini instituto et vicinorum et experientia quadam.

  23. 1.19.3.1

    quod addit asinos qui stercus vectent tres, asinum molarium, in vinea iugerum C iugum boum, asinorum iugum, asinum molendarium: in hoe genere semivocalium adiciendum de pecore ea sola quae agri colendi causa erunt et quae solent esse peculiaria pauca habenda, quo facilius mancipia quae solent se tueri et assidua esse possint. in eo numero non modo qui prata habent, ut potius oves quam sues habeant curant, sed etiam qui non solum pratorum causa habent, propter stercus. de canibus vero utique, quod villa sine iis parum tuta.

  24. 1.20.1.1

    Igitur de omnibus quadripedibus prima est probatio, qui idonei sint boves, qui arandi causa emuntur. quos rudis neque minoris trimos neque maioris quadrimos parandum: ut viribus magnis sint ac pares, ne in opere firmior inbecilliorem conficiat: amplis cornibus et nigris potius quam aliter ut sint, lata fronte, naribus simis, lato pectore, crassis coxendicibus.

  25. 1.20.2.1

    hos veteranos ex campestribus locis non emendum in dura ac montana, nec non contra si incidit, ut sit vitandum. novellos cum quis emerit iuvencos, si eorum colla in fureas destitutas incluserit ac dederit cibum, diebus paucis erunt mansueti et ad domandum proni. tum ita subigendum, ut minutatim adsuefaciant et ut tironem cum veterano adiungant (imitando enim facilius domatur), et primum in aequo loco et sine aratro, tum eo levi, principio per harenam aut molliorem terram.

  26. 1.20.3.1

    quos ad vecturas, item instituendum ut inania primum ducant plaustra et, si possis, per vicum aut oppidum: creber crepitus ac varietas rerum consuetudine celeberrimae ad utilitatem adducit. neque pertinaciter, quem feceris dextrum, in eo manendum, quod, si alternis fit sinister, fit laboranti in alterutra parte requies.

  27. 1.20.4.1

    ubi terra levis, ut in Campania, ibi non bubus gravibus, sed vaccis aut asinis quod arant, eo facilius ad aratrum leve adduci possunt, ad molas et ad ea, siquae sunt, quae in fundo convehuntur. in qua re alii asellis, alii vaccis ac mulis utuntur, exinde ut pabuli facultas est. nam facilius asellus quam vacca alitur; sed fructuosior haec.

  28. 1.20.5.1

    in eo agricolae hoc spectandum, quo fastigio sit fundus. in confragoso enim haec ac difficili valentiora parandum et potius ea quae per se fructum reddere possint, cum idem operis faciant.

  29. 1.21.1.1

    Canes potius cum dignitate et acres paucus habendum quam multos, quos consuefacias potius noctu vigilare et interdiu clausos dormire. de indomitis quadripedibus ac pecore faciendum: si prata sunt in fundo neque pecus habet, danda opera ut pabulo vendito alienum pecus in suo fundo pascat ac stabulet.

  30. 1.22.1.1

    De reliquo instrumento muto, in quo sunt corbulae, dolia, sic alia, haec praecipienda. quae nasci in fundo ac fieri a domesticis poterunt, eorum nequid ematur, ut fere sunt quae ex viminibus et materia rustica fiunt, ut corbes, fiscinae, tribula, valli, rastelli; sic quae fiunt de cannabi, lino, iunco, palma, scirpo, ut funes, restes, tegetes.

  31. 1.22.2.1

    quae e fundo sumi non poterunt, ea si empta erunt potius ad utilitatem quam ob speciem, sumptu fructum non extenuabunt; eo magis, si inde empta erunt potissimum, ubi ea et bona et proxime et vilissimo emi poterunt. cuius instrumenti varia discrimina ac multitudo agri magnitudine finitur, quod plura opus sunt, si fines distant late.

  32. 1.22.3.1

    Itaque, Stolo inquit, proposita magnitudine fundi de eo genere Cato (10) scribit, oliveti iugera CCXL qui coleret, eum instruere ita oportere, ut faceret vasa olearia iuga quinque, quae membratim enumerat, ut ex aere ahenea, urceos, nassiternam, item alia: sic e ligno et ferro, ut plostra maiora tria, aratra cum vomeribus sex, crates stercorarias quattuor, item alia: sic de ferramentis quae sint et qua opus multitudinem, ut ferreas octo, sarcula totidem, dimidio minus palas, item alia.

  33. 1.22.4.1

    item alteram formulam instrumenti fundi vinarii fecit, in qua scribit, si sit C iugerum, habere oportere vasa torcularia instructa trina, dolia cum operculis culleorum octingentorum, acinaria viginti, frumentaria viginti, item eius modi alia. quae minus multa quidem alii, sed tantum numerum culleorum scripsisse puto, ne cogeretur quotannis vendere vinum. vetera enim quam nova et eadem alio tempore quam alio pluris.

  34. 1.22.5.1

    item sic de ferramentorum varietate scribit permulta, et genere et multitudine qua sint, ut falces, palas, rastros, sic alia, quorum non nulla genera species habent plures, ut falces. nam dicuntur ab eodem Scriptore vineaticae opus esse XL, sirpiculae V, silvaticae V, arborariae III, rustariae X. Hic haec.

  35. 1.22.6.1

    at Scrofa, Instrumentum et supellectilem rusticam omnem oportet habere scriptam in urbe et rure dominum, vilicum contra ea ruri omnia certo suo quoque loco ad villam esse posita; quae non possunt esse sub clavi, quam maxime facere ut sint in conspectu oportet, eo magis ea quae in rariore sunt usu, ut quibus in vindemia utuntur et corbulae, et sic alia. quae enim res cotidie videntur, minus metuunt furem.

  36. 1.23.1.1

    Suscipit Agrasius, Et quoniam habemus illa duo prima ex divisione quadripertita, de fundo et de instrumento, quo coli solet, de tertia parte expecto. Scrofa, Quoniam fructum, inquit, arbitror esse fundi eum qui ex eo satus nascitur utilis ad aliquam rem, duo consideranda, quae et quo quidque loco maxime expediat serere. alia enim loca adposita sunt ad faenum, alia ad frumentum, alia ad vinum, alia ad oleum, sic ad pabulum quae pertinent, in quo est ocimum, farrago, vicia, medica, cytiscum, Iupinum.

  37. 1.23.2.1

    neque in pingui terra omnia seruntur recte neque in macra nihil. rectius enim in tenuiore terra ea quae non multo indigent suco, ut cytisum et legumina praeter cicer: hoc enim quoque legumen, ut cetera quae velluntur e terra, non subsecantur, quae, quod ita leguntur, legumina dicta. in pingui rectius quae cibi sunt maioris, ut holus, triticum, siligo, linum.

  38. 1.23.3.1

    quaedam etiam serenda non tam propter praesentem fructum quam in annum prospicientem, quod ibi subsectam atque relictam terram faciunt meliorem. itaque lupinum, cum dominus siliculam cepit, et non numquam fabalia, si ad siliquas non ita pervenit, ut fabam legere expediat, si ager macrior est, pro stercore inarare solent.

  39. 1.23.4.1

    nec minus ea discriminanda in conserendo quae sunt fructuosa, propter voluptatem, ut quae pomaria ac floralia appellantur, item illa quae ad hominum victum ac sensum delectationemque non pertinent neque ab agri utilitate sunt diiuncta. idoneus locus eligendus, ubi facias salictum et harundinetum,

  40. 1.23.5.1

    sic alia quae umidum locum quaerunt, contra ubi segetes frumentarias, ubi fabam potissimum seras, item alia quae arida loca secuntur: sic ut umbrosis locis alia seras, ut corrudam, quod ita petit asparagus; aprica, ut ibi seras violam et hortos facias, quod ea sole nutricantur, sic alia. et alio loco virgulta serenda, ut habeas vimina, unde viendo L quid facias, ut sirpeas, vallus, crates: alio loco ut seras ac colas silvam caeduam,

  41. 1.23.6.1

    alio ubi aucupere, sic ubi cannabim, linum, iuncum, spartum, unde nectas bubus soleas, lineas, restis, funes. quaedam loca eadem alia ad serendum idoneam. nam et in recentis bus pomariis dissitis seminibus in ordinemque arbusculis positis primis annis, antequam radices longius procedere possint, alii conserunt hortos, alii quid aliud, neque cum convaluerunt arbores, idem faciunt, ne violent radices.

  42. 1.23.7.1

    Stolo, Quod ad haec pertinent, Cato (6) non male, quod scribit de sationibus, ager crassus et laetus si sit sine arboribus, eum agrum frumentarium fieri oportere; idem ager si nebulosus sit, rapa, raphanos, milium, pancium;

  43. 1.24.1.1

    in agro crasso et calido oleam conditaneam, radium maiorem, sallentinam, orcitem, poseam, sergianum, colminiam, albicerem, quam earum in iis locis optimam dicant esse, eam maxime serere. agrum oliveto conserendo, nisi qui in ventum favonium spectet et soli ostentus sit, alium bonum nullum esse.

  44. 1.24.2.1

    qui ager frigidior et macrior sit, ibi oleam licinianam seri oportere. si in loco crasso aut calido posueris, hostum nequam fieri et ei ferendo arborem perire et muscum rubrum molestum esse.

  45. 1.24.3.1

    hostum vocant quod ex uno facto olei reficitur. factum dicunt quod uno tempore conficiunt, quem alii CLX aiunt esse modiorum, alii ita minus magnum, ut ad CXX descendat, exinde ut vasa olearia quot et quanta habeant, quibus conficiunt illut. quod Cato ait circum fundum ulmos et populos, unde frons ovibus et bubus sit et materies, seri oportere (sed hoc neque in omnibus fundis opus est neque, in quibus est opus, propter frondem maxime), sine detrimento ponuntur a septemtrionali parte, quod non officiunt soli.

  46. 1.24.4.1

    Ille adicit ab eodem scriptore, si locus umectus sit, ibi cacumina populorum serenda et harundinetum. id prius bipalio verti, ibi oculos harundinis pedes ternos alium ab alio seri, * aptam esse utrique eandem fere culturam. salicem graecam circum harundinetum seri oportere, uti sit qui vitis alligari possit.

  47. 1.25.1.1

    vinea quo in agro serenda sit, sic observandum. qui locus optimus vino sit et ostentus soli, aminneum minusculum et geminum eugeneum, helvium minusculum seri oportere. qui locus crassior sit aut nebulosus, ibi amineum maius aut murgentinum, apicium, lucanum seri. ceteras vites, et de iis miscellas maxime, in omne genus agri convenire.

  48. 1.26.1.1

    in omni vinea diligenter observant ut ridica vitis ad septemtrionem versus tegatur; et si cupressos vivas, pro ridicis quas inserunt, alternos ordines inponunt neque eos crescere altius quam ridicas patiuntur, neque propter eos ut adserunt vites, quod inter se haec inimica. Agrius Fundanio, Vereor, inquit, ne ante aeditumus veniat huc, quam hic ad quartum actum. vindemiam enim expecto. Bono animo es, inquit Scrofa, ac fiscinas expedi et urnam.

  49. 1.27.1.1

    et quoniam tempora duorum generum sunt, unum annale, quod sol circuitu suo finit, alterum menstruum, quod luna circumiens comprendit, prius dicam de sole. eius cursus annalis primum fere circiter ternis mensibus ad fructus est divisus in IIII partis, et idem subtilius sesquimensibus in IIX: in IIII, quod dividitur in ver et aestatem et autumnum et hiemem.

  50. 1.27.2.1

    vere stationes quae fiunt, terram rudem proscindere oportet, quae sunt ex ea enata, priusquam ex iis quid seminis cadat, ut sint exradicata; et simul glaebis ab sole percalefactis aptiores facere ad accipiendum imbrem et ad opus faciliores relaxatas; neque eam minus binis arandum, ter melius.

  51. 1.27.3.1

    aestate fieri messes oportere, autumno siccis tempestatibus vindemias, ac silvas excoli commodissime tunc, praecidi arbores oportere secundum terram: radices autem primoribus imbribus ut effodiantur, nequid ex iis nasci possit. hieme putari arbores dumtaxat his temporibus, cum gelu cortices ex imbribus careant et

  52. 1.28.1.1

    Dies primus est veris in aquario, aestatis in tauro, autumni in leone, hiemis in scorpione. cum unius cuiusque horum IIII signorum dies tertius et vicesimus IIII temporum sit primus et efficiat ut ver dies habeat XCI, aestas XCIV, autumnus XCI, hiems XXCIX, quae redacta ad dies civiles nostros, qui nunc sunt, primi verni temporis ex a. d. VII id. Febr., aestivi ex a. d. VII id. Mai.,

  53. 1.28.2.1

    autumnalis ex a. d. III id. Sextil., hiberni ex a. d. IV id. Nov., suptilius descriptis temporibus observanda quaedam sunt, eaque in partes VIII dividuntur: primum a favonio ad aequinoctium vernum dies XLV, hinc ad vergiliarum exortum dies XLIV, ab hoe ad solstitium dies XLIIX, inde ad caniculae signum dies XXVII, dein ad aequinoctium autumnale dies LXVII, exin ad vergiliarum occasum dies XXXII, ab hoc ad brumam dies LVII, inde ad favonium dies XLV.

  54. 1.29.1.1

    In Primo intervallo inter favonium et aequinoctium vernum haec fieri oportet. seminaria omne genus ut serantur, putari *** in pratis, circum vites ablacuari, radices quae in summa terra sunt praecidi, prata purgari, salicta seri, segetes sariri. seges dicitur quod aratum satum est, arvum quod aratum necdum satum est, novalis, ubi satum fuit, antequam secunda aratione novatur rursus.

  55. 1.29.2.1

    terram cum primum arant, proscindere appellant, cum iterum, offringere dicunt, quod prima aratione glaebae grandes solent excitari; cum iteratur, offringere vocant. tertio cum arant iacto semine, boves lirare dicuntur, id est cum tabellis additis ad vomerem simul et satum frumentum operiunt in porcis et sulcant fossas, quo pluvia aqua delabatur. non nulli postea, qui segetes non tam latas habent, ut in Apulia et id genus praediis, per sartores occare solent, siquae in porcis relictae grandiores sunt glaebae.

  56. 1.29.3.1

    qua aratrum vomere lacunam striam fecit, sulcus vocatur. quod est inter duos sulcos elata terra dicitur porca, quod ea seges frumentum porricit. sic quoque exta deis cum dabant, porricere dicebant.

  57. 1.30.1.1

    Secundo intervallo inter vernum aequinoctium et vergiliarum exortum haec fieri. segetes runcari, id est herbam e segetibus expurgari, boves terram proscindere, salicem caedi, prata defendi. quae superiore tempore fieri oportuerit et non sunt absoluta, antequam gemmas agant ac florescere incipiant, fieri, quod, si quae folia amittere solent ante frondere inceperunt, statim ad serendum idonea non sunt. oleam seri interputarique oportet.

  58. 1.31.1.1

    Tertio intervallo inter vergiliarum exortum et solstitium haec fieri debent. vineas novellas fodere aut arare et postea occare, id est postea comminuere, ne sit glaeba quod ita occidunt, occare dictum. vites pampinari, sed a sciente (nam id quam putare maius), neque in arbusto, sed in vinea fieri.

  59. 1.31.2.1

    pampinare est e sarmento coles qui nati sunt, de iis, qui plurimum valent, primum ac secundum, non numquam etiam tertium, relinquere, reliquos decerpere, ne relictis cotibus sarmentum nequeat ministrare sucum. ideo in vitiario primitus cum exit vitis, tota resicari solet, ut firmiore sarmento e terra exeat atque in pariendis colibus vires habeat maiores.

  60. 1.31.3.1

    eiuncidum enim sarmentum propter infirmitatem sterile neque ex se potest eicere vitem, quam vocant minorem flagellum, maiorem et iam unde uvae nascuntur palmam. prior littera una mutata declinata a venti flatu, similiter ac flabellum flagellum. posterior, quod ea vitis immittitur ad uvas pariendas, dicta primo videtur a pariendo parilema:

  61. 1.31.4.1

    exin mutatis litteris, ut in multis, dici coepta palma. ex altera parte parit capreolum. is est coliculus viteus intortus, ut cincinnus. hi sunt enim vitis quibus teneat id quo serpit ad locum capiendum, a quo capiendo capreolus dictus. omne pabulum, primum ocimum farraginem viciam, novissime faenum, secari. ocinum dictum a graeco verbo ὠκέως, quod valet cito, similiter quod ocimum in horto. hoc amplius dictum ocinum, quod citat alvom bubus et ideo iis datur, ut purgentur. id est ex fabali segete viride sectum, antequam genat siliquas.

  62. 1.31.5.1

    farrago contra ex segete ubi sata admixta hordeum et vicia et legumina pabuli causa viride aut quod fart ferro caesa ferrago dicta, aut inde, quod primum in farracia segete seri coepta. eo equi et iumenta cetera verno tempore purgantur ac saginantur. vicia dicta a vinciendo, quod item capreolos habet, ut vitis, quibus, cum susum versus serpit, ad scapum lupini aliumve quem ut haereat, id solet vincire. si prata inrigua habebis, simulac faenum sustuleris, inrigare. in poma, quae insita erunt, siccitatibus aquam addi cotidie vesperi. a quo, quod indigent potu, poma L dicta esse possunt.

  63. 1.32.1.1

    Quarto intervallo inter solstitium et caniculam plerique messem faciunt, quod frumentum dicunt quindecim diebus esse in vaginis, quindecim florere, quindecim exarescere, cum sit maturum. arationes absolvi, quae eo fructuosiores fiunt, quo caldiore terra aratur: si proscideris, offringi oportet, id est iterare, ut frangantur glaebae. prima enim aratione grandes glaebae ex terra scinduntur.

  64. 1.32.2.1

    serendum viciam, lentem, cicerculam, ervilam ceteraque, quae alii legumina, alii, ut Gallicani quidam, legarica appellant, utraque dicta a legendo, quod ea non secantur, sed vellendo leguntur. vineas veteres iterum occare, novellas etiam tertio, si sunt etiam tum glaebae.

  65. 1.33.1.1

    Quinto intervallo inter caniculam et aequinoctium autumnale oportet stramenta desecari et acervos constitui, aratra offringi, frondem caedi, prata inrigua iterum secari.

  66. 1.34.1.1

    Sexto intervallo ab aequinoctio autumnali incipere scribunt oportere serere usque ad diem nonagensimum unum; post brumam, nisi quae necessaria causa coegerit, non serere, quod tantum intersit, ut ante brumam sata quae septimo die, post brumam sata quadragesimo die vix existant. neque ante aequinoctium incipi oportere putant, quod, si minus idoneae tempestates sint consecutae, putescere semina soleant. fabam optime seri in vergiliarum occasu:

  67. 1.34.2.1

    uvas autem legere et vindemiam facere inter aequinoctium autumnale et vergiliarum occasum: dein vites putare incipere et propagare et serere poma. haec aliquot regionibus, ubi maturius frigora fiunt asperiora, melius verno tempore.

  68. 1.35.1.1

    Septimo intervallo inter vergiliarum occasum et brumam haec fieri oportere dicunt. serere lilium et crocum. quae iam egit radicem rosa, mea conciditur radicitus in virgulas palmares et obruitur: haec eadem postea transfertur facta viviradix. violaria in fundo facere non est utile, ideo quod necesse est terra adruenda pulvinos fieri, quos inrigationes et pluviae tempestates abluunt et agrum faciunt macriorem.

  69. 1.35.2.1

    a favonio usque ad arcturi exortum recte serpillum e seminario transferri, quod dictum ab eo, quod serpit. fossas novas fodere, veteres tergere, vineas arbustumque putare, dum in XV diebus ante et post brumam, ut pleraque, ne facias. nec non tum aliquid recte seritur, ut ulmi.

  70. 1.36.1.1

    Octavo intervallo inter brumam et favonium haec fieri oportet. de segetibus, siqua est aqua, deduci; sin siccitates sunt et terra teneritudinem habet, sarire. vineas arbustaque putare. cum in agris opus fieri non potest, quae sub tecto possunt tunc conficienda antelucano tempore hiberno. quae dixi scripta et proposita habere in villa oportet, maxime ut vilicus norit.

  71. 1.37.1.1

    Dies lunares quoque observandi, qui quodam modo bipertiti, quod a nova luna crescit ad plenam et inde rursus ad novam lunam decrescit, quaad veniat ad intermenstruum, e quo die dicitur luna esse extrema et prima: a quo eum diem Athenis appellant ἕνην καὶ νέαν, τριακάδα alii. quaedam facienda in agris potius crescente luna quam senescente, quaedam contra quae metas, ut frumenta et caeduas silvas.

  72. 1.37.2.1

    Ego istaec, inquit Agrasius, non solum in ovibus tondendis, sed in meo capillo a patre acceptum servo, ni decrescente luna tondens calvos fiam. Agrius, Quem ad modum, inquit, luna quadripertita? et quid ea divisio ad agros pollet?

  73. 1.37.3.1

    Tremelius, Numquam rure audisti, inquit, octavo Ianam lunam et crescentem et contra senescentem, et quae crescente luna fieri oporteret, et tamen quaedam melius fieri post octavo Iunam lunam quam ante? et siquae senescente fieri conveniret, melius, quanto minus haberet ignis id astrum? dixi de quadripertita forma in cultura agri.

  74. 1.37.4.1

    Stolo, Est altera, inquit, temporum divisio coniuncta quodam modo cum sole et luna quin sexpertita, quod omnis fere fructus quinto denique gradu pervenit ad perfectum ac videt in villa dolium ac modium, unde sexto prodit ad usum. primo praeparandum, secundo serendum, tertio nutricandum, quarto legendum, quinto condendum, sexto promendum. ad alia in praeparando faciendi scrobes aut repastinandum aut sulcandum, ut si arbustum aut pomarium facere velis; ad alia arandum aut fodiendum, ut si segetes instituas;

  75. 1.37.5.1

    ad quaedam bipalio vertenda terra plus aut minus. aliae enim radices angustius diffundunt, ut cupressi, aliae latius, ut platani, usque eo ut Theoquaad phrastus (hist. pl. I 7, 1) scribat Athenis in Lyceo, cum etiam nunc platanus novella esset, radices trium et triginta cubitorum egisse. quaedam si bubus et aratro proscinderis, et iterandum, antequam semen iacias. item praeparatio siquae fit in pratis, id est ut defendantur a pastione, quod fere observant a piro florente; si inrigua sunt, ut tempestive inrigentur.

  76. 1.38.1.1

    Quae loca in agro stercoranda, videndum, et qui et quo genere potissimum facias: nam discrimina eius aliquot. stercus optimum scribit esse Cassius volucrium praeter palustrium ac nantium. de hisce praestare columbinum, quod sit calidissimum ac fermentare possit terram. id ut semen aspargi oportere in agro, non ut de pecore acervatim poni.

  77. 1.38.2.1

    ego arbitror praestare ex aviariis turdorum ac merularum, quod non solum ad agrum utile, sed etiam ad cibum ita bubus ac subus, ut fiant pingues. itaque qui aviaria conducunt, si caveto dominus stercus ut in fundo maneat, minoris conducunt, quam ii quibus id accedit. Cassius secundum columbinum scribit esse hominis, tertio caprinum et ovillum et asininum,

  78. 1.38.3.1

    minime bonum equinum, sed in segetes: in prata enim vel optimum, ut ceterarum veterinarum, quae hordeo pascuntur, quod multam facit herbam. stercilinum secundum villam facere oportet, ut quam paucissimis operis egeratur. in eo, si in medio robusta aliqua materia sit depacta, negant serpentem nasci.

  79. 1.39.1.1

    Sationis autem gradus, secundus, hanc habet curam: naturam ad quod tempus cuiusque seminis apta sit ad serendum. nam refert in agro ad quam partem caeli quisque locus spectet, sic ad quod tempus quaeque res facillime crescat. nonne videmus alia florere verno tempore, alia aestivo, neque eadem autumnali, quae hiberno?

  80. 1.39.2.1

    itaque alia seruntur atque inseruntur et metuntur ante aut post quam alia; et cum pleraque vere quam autumno inserantur, circiter solstitium inseri ficos nec non brumalibus diebus cerasos.

  81. 1.39.3.1

    quare cum semina sint fere quattuor generum, quae natura dedit, quae transferuntur e terra in terram vivas radices, quae ex arboribus dempta demittuntur in humum, quae inseruntur ex arboribus in arbores, de singulis rebus videndum, quae quoque tempore locoque facias.

  82. 1.40.1.1

    Primum semen, quod est principium genendi, id duplex, unum quod latet nostrum sensum, alterum quod apertum. latet, si sunt semina in aere, ut ait physicos Anaxagoras, et si aqua, quae influit in agrum, inferre solet, ut scribit Theophrastus (caus. pl. 15, 2). illud quod apparet ad agricolas, id videndum diligenter. quaedam enim ad genendum usque adeo parva, ut sint obscura, ut cupressi. non enim galbuli qui nascuntur, id est tamquam pilae parvae corticiae, id semen, sed in iis intus.

  83. 1.40.2.1

    primigenia semina dedit natura, reliqua invenit experientia coloni. num prima quae sine colono, priusquam sata, nata; secunda quae ex iis collecta neque, priusquam sata, nata. prima semina videre oportet ne vetustate sint exsucta aut ne sint admixta aut ne propter similitudinem sint adulterina. semen vetus tantum valet in quibusdam rebus, ut naturam commutet. nam ex semine brassicae vetere sato nasci aiunt rapa et contra ex raporum brassicam.

  84. 1.40.3.1

    secunda semina videre oportet ne, unde tollas, nimium cito aut tarde tollas. tempus enim idoneum, quod scribit Theophrastus (caus. pl. I 6, 3), vere et autumno et caniculae exortu, neque omnibus locis ac generibus idem. in sicco et macro loco et argilloso vernum tempus idoneum, quo minus habet umoris: in terra bona ac pingui autumno, quod vere multus umor, quam sationem quidam metiuntur fere diebus XXX.

  85. 1.40.4.1

    tertium genus seminis, quod ex arbore per surclos defertur in terram, si in humum demittitur, in quibusdam cum est videndum ut eo tempore sit deplantatum, quod oportet (id fit tum, antequam gemmare aut florere quid incipit); et quae de arbore transferas ut ea deplantes potius quam defringas, quod plantae solum stabilius, quo latius aut radices facilius mittit. ea celeriter, antequam sucus exarescat, in terram demittunt. dum in oleagineis seminibus arbores videndum ut sit de tenero ramo ex utraque parte aequabiliter praecisum, quas alii clavolas, alii taleas appellant ac faciunt circiter pedales.

  86. 1.40.5.1

    quartum genus seminis, quod transit ex arbore in aliam, videndum qua ex arbore in quam transferatur et quo tempore et quem ad modum obligetur. non enim pirum recipit quercus: neque enim si malus pirum. hoc secuntur multi, qui haruspices audiunt multum, a quibus proditum, in singulis arboribus quot genera insita sint, uno ictu tot fulmina fieri illut quod fulmen concepit. si in pirum silvaticam inserueris pirum quamvis bonam, non fore tam iucundam, quam si in eam quae silvestris non sit.

  87. 1.40.6.1

    in quamcumque arborem inseras, si eiusdem generis est, dumtaxat ut sit utraque malus, ita inserere oportet referentem ad fructum, meliore genere ut sit surculus, quam est quo veniat arbor. est altera species ex arbore in arborem inserendi nuper animadversa in arboribus propinquis. ex arbore, qua vult habere surculum, in eam quam inserere vult ramulum trasico ducit et in eius ramo praeciso ac diffisso inplicat, eum locum qui contingit, ex utraque parte quod intro est falce extenuatum, ita ut ex una parti quod caelum visurum est corticem cum cortice exaequatum habeat. eius ramuli, quem inseret, cacumen ut derectum sit ad caelum curat. postero anno, cum comprendit, unde propagatum est, ab altera arbore praecidit.

  88. 1.41.1.1

    Quo tempore quaeque transferas, haec in primis videnda, quod quae prius verno tempore inserebantur, nunc etiam solstitiali, ut ficus, quod densa materia non est et ideo sequitur caldiorem. a quo fit ut in locis frigidis ficeta fieri non possint. aqua recenti insito inimica: tenellum enim cito facit putre.

  89. 1.41.2.1

    itaque qui fit caniculae signo commodissime existimatur ea inseri. quae autem natura minus sunt mollia, vas aliquod supra alligant, unde stillet lente aqua, ne prius exarescat surculus, quam colescat. cuius surculi corticem integrum servandum et eum sic exacuendum, ut non denudes medullam. ne extrinsecus imbres noceant aut nimius calor, argilla oblinendum ac libro obligandum.

  90. 1.41.3.1

    itaque vitem triduo antequam inserant desecant, ut qui in ea nimius est umor defluat, antequam inseratur; aut in quam inserunt, in ea paulo infra, quam insitum est, incidunt, in qua umor adventicius effluere possit. contra in fico et malo punica, et siquae etiam horum natura aridiora, continuo. in aliis translationibus videndum ut quod transferat in cacumen habeat gemmam, ut in ficis.

  91. 1.41.4.1

    De his primis quattuor generibus seminum quae dam quod tardiora, surculis potius utendum, ut in ficetis faciunt. fici enim semen naturale intus in ea fico, quam edimus, quae sunt minuta grana, e quibus parvis quod enasci coliculi vix queunt — omnia enim minuta et arida ad crescendum tarda, ea quae laxiora, et fecundiora, ut femina quam mas et pro portione in virgultis item: itaque ficus, malus punica et vitis propter femineam mollitiam ad crescendum prona,

  92. 1.41.5.1

    contra palma et cupressus et olea in crescendo tarda: in hoc enim umidiora quam aridiora. — quare ex terra potius in seminariis surculos de ficeto quam grana de fico expedit obruere, praeter si aliter nequeas, ut siquando quis trans mare semina mittere aut inde petere vult. tum enim resticulam per ficos, quas edimus, maturas perserunt et eas, cum inaruerunt, complicant ac quo volunt mittunt, ubi obrutae in seminario pariant.

  93. 1.41.6.1

    sic genera ficorum, Chiae ac Chalcidicae et Lydiae et Africanae, item cetera transmarina in Italiam perlata. simili de causa, oleae semen cum sit nuculeus, quod ex eo tardius enascebatur colis quam ex aliis, ideo potius in seminariis taleas, quas dixi,

  94. 1.42.1.1

    in primis observes ne in terram nimium aridam aut variam, sed temperatam, semen demittas. in iugerum unum, si est natura temperata terra, scribunt opus esse medicae sesquimodium. id seritur ita, ut semen iaciatur, quem ad modum L cum pabulum et frumentum seritur.

  95. 1.43.1.1

    cytisum seritur in terra bene subacta tamquam semen brassicae. inde differtur et in sesquipedem ponitur, aut etiam de cytiso duriore virgulae deplantantur, et ita pangitur in serendo.

  96. 1.44.1.1

    seruntur fabae modii IIII in iugero, tritici V, hordei VI, farris X, sed non nullis locis paulo amplius aut minus. si enim locus crassus, plus; si macer, minus. quare observabis, quantum in ea regione consuetudo erit serendi, ut tantum facias, quod tantum valet regio ac genus terrae, ut ex eodem semine aliubi cum decimo redeat, aliubi cum quinto decimo, ut in Etruria locis aliquot.

  97. 1.44.2.1

    in Italia in Subaritano dicunt etiam cum centesimo redire solitum, in Syria ad Gadara et in Africa ad Byzacium item ex modio nasci centum. illut quoque multum interest, in rudi terra, an in ea seras, quae quotannis obsita sit, quae vocatur restibilis, an in vervacto quae interdum requierit.

  98. 1.44.3.1

    Cui Agrius, In Olynthia quotannis restibilia esse dicunt, sed ita ut tertio quoque anno uberiores ferant fructos, Licinius, Agrum alternis annis relinqui oportet paulo aut levioribus sationibus, id est quae minus sugunt terram. Dicetur, inquit Agrius, de tertio gradu, de nutricationibus atque alimoniis eorum.

  99. 1.44.4.1

    Ille, Quae nata sunt, inquit, in fundo alescunt, adulta concipiunt, praegnatia L, cum sunt matura, pariunt poma aut spicam, sic alia. a quo profectum, redit semen. itaque si florem acerbumve pirum aliudve quid decerpseris, in eodem loco eodem anno nihil renascitur, quod praegnationis idem bis habere non potest. ut enim mulieres habent ad partum dies certos, sic arbores ac fruges.

  100. 1.45.1.1

    Primum plerumque e terra exit hordeum diebus VII, nec multo post triticum; legumina fere quadriduo aut quinque diebus, praeterquam faba: ea enim serius aliquanto prodit seges ostendit. item milium et sesima et cetera similiter aequis fere diebus, praeterquam siquid regio aut tempestas vitii attulit, quo minus ita fiat.

← Previous · Next → — showing 101200 of 589

Open Greek and Latin: Latin. CTS URN phi0684.phi002.ogl-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.