Ancient Texts

← Library

Res rusticae

Open Greek and Latin: Latin · Open Greek and Latin: Latin · 589 sections

  1. 1.1.1.1

    Otium si essem consecutus, Fundania, commodius tibi haec scriberem, quae nunc, ut potero, exponam cogitans esse properandum, quod, ut dicitur, si est homo bulla, eo magis senex. annus enim octogesimus admonet me ut sarcinas conligam, antequam proficiscar e vita.

  2. 1.1.2.1

    quare, quoniam emisti fundum, quem bene colendo fructuosum cum facere velis, meque ut id mihi habeam curare roges, experiar; et non solum, ut ipse quaad vivam, quid fieri oporteat ut te moneam, sed etiam post mortem.

  3. 1.1.3.1

    neque patiar Sibyllam non solum cecinisse quae, dum viveret, prodessent hominibus, sed etiam quae cum perisset ipsa, et id etiam ignotissimis quoque hominibus; ad cuius libros tot annis post publice solemus redire, cum desideramus, quid faciendum sit nobis ex aliquo portento: me, ne dum vivo quidem, necessariis meis quod prosit facere.

  4. 1.1.4.1

    quocirca scribam tibi tres libros indices, ad quos revertare, siqua in re quaeres, quem ad modum quidque te in colendo oporteat facere. et quoniam, ut aiunt, dei facientes adiuvant, prius invocabo eos, nec, ut Homerus et Ennius, Musas, sed duodecim deos Consentis; neque tamen eos urbanos, quorum imagines ad forum auratae stant, sex mares et feminae totidem, sed illos XII deos, qui maxime agricolarum duces sunt.

  5. 1.1.5.1

    primum, qui omnis fructos agri culturae caelo et terra continent, Iovem et Tellurem: itaque, quod ii parentes, magni dicuntur, Iuppiter pater appellatur, Tellus terra mater. secundo Solem et Lunam, quorum tempora observantur, cum quaedam seruntur et conduntur. tertio Cererem et Liberum, quod horum fructus maxime necessari ad victum: ab his enim cibus et potio venit e fundo.

  6. 1.1.6.1

    quarto Robigum ac Floram, quibus propitiis neque robigo frumenta atque arbores corrumpit, neque non tempestive florent. itaque publice Robigo feriae Robigalia, Florae ludi Floralia instituti. item adveneror Minervam et Venerem, quarum unius procuratio oliveti, alterius hortorum; quo nomine rustica Vinalia instituta. nec non etiam precor Lympham ac Bonum Eventum, quoniam sine aqua omnis arida ac misera agri cultura, sine successu ac bono eventu frustratio est, non cultura.

  7. 1.1.7.1

    iis igitur deis ad venerationem advocatis ego referam sermones eos quos de agri cultura habuimus nuper, ex quibus quid te facere oporteat animadvertere poteris. in quis quae non inerunt et quaeres, indicabo a quibus scriptoribus repertas et graecis et nostris. Qui graece scripserunt dispersim alius de alia re, sunt plus quinquaginta.

  8. 1.1.8.1

    hi sunt, quos tu habere in consilio poteris, cum quid consulere voles, Hieron Siculus et Attalus Philometor: de philosophis Democritus physicus, Xenophon Socraticus, Aristoteles et Theophrastus peripatetici, Archytas Pythagoreus: item Amphilochus Atheniensis, Anaxipolis Thasius, Apollodorus Lemnius, Aristophanes Mallotes, Antigonus Cymaeus, Agathocles Chius, Apollonius Pergamenus, Aristandros Atheniensis, Bacchius Milesius, Bion Solens, Chaeresteus et Chaereas Athenienses, Diodorus Priennaeus, Dion Colophonius, Diophanes Nicaeensis, Epigenes Rhodios, Euagon Thasius, Euphronii duo, unus Atheniensis, alter Amphipolites, Hegesias Maronites, Menandri duo, unus Prieneus, alter Heracleotes, Nicesius Maronites, Pythion Rhodius.

  9. 1.1.9.1

    de reliquis, quorum quae fuerit patria non accepi, sunt Androtion, Aeschrion, Aristomenes, Athenagoras, Crates, Dadis, Dionysios, Euphiton, Euphorion, Eubulus, Lysimachus, Mnaseas, Menestratus, Plentiphanes, Persis, Theophilus. hi quos dixi omnes soluta oratione scripserunt; easdem res etiam quidam versibus, ut Hesiodus Ascraeus, Menecrates Ephesius.

  10. 1.1.10.1

    hos nobilitate Mago Carthaginiensis praeteriit, phoenica lingua qui res dispersas comprendit libris XXIIX, quos Cassius Dionysius Uticensis vertit libris XX ac graeca lingua Sextilio praetori misit: in quae volumina de graecis libris eorum quos dixi adiecit non pauca et de Magonis dempsit instar librorum VIII. hosce ipsos utiliter ad VI libros redegit Diophanes in Bithynia et misit Deiotaro regi.

  11. 1.1.11.1

    quo brevius de ea re conor tribus libris exponere, uno de agri cultura, altero de re pecuaria, tertio de villaticis pastionibus, hoc libro circumcisis rebus, quae non arbitror pertinere ad agri culturam. itaque prius ostendam, quae secerni oporteat ab ea, tum de his rebus dicam sequens naturales divisiones. ea erunt ex radicibus trinis, et quae ipse in meis fundis colendo animadverti, et quae legi, et quae a peritis audii.

  12. 1.2.1.1

    Sementivis feriis in aedem Telluris veneram rogatus ab aeditumo, ut dicere didicimus a patribus nostris, ut corrigimur a recentibus urbanis, ab aedituo. offendi ibi C. Fundanium, socerum meum, et C. Agrium equitem R. Socraticum et P. Agrasium publicanum spectantes in pariete pictam Italiam. Quid vos hic? inquam, num feriae sementivae otiosos huc adduxerunt, ut patres et avos solebant nostros?

  13. 1.2.2.1

    Nos vero, inquit Agrius, ut arbitror, eadem de causa quae te, rogatio aeditumi. itaque si ita est, ut annuis, morere oportet nobiscum, dum ille revertatur. nam accersitus ab aedile, cuius procuratio huius templi est, nondum rediit et nos uti expectaremus se reliquit qui rogaret. Voltis igitur interea vetus proverbium, quod est ‘Romanus sedendo vincit’, usurpemus, dum ille venit? Sane, inquit Agrius, et simul cogitans portam itineri dici longissimam esse ad subsellia sequentibus nobis procedit.

  14. 1.2.3.1

    Cum consedissemus, Agrasius, Vos, qui multas perambulastis terras, ecquam cultiorem Italia vidistis? inquit. Ego vero, Agrius, nullam arbitror esse quae tam tota sit culta. primum cum orbis terrae divisus sit in duas partes ab Eratosthene maxume secundum naturam, ad meridiem versus et ad septemtriones,

  15. 1.2.4.1

    et sine dubio quoniam salubrior pars septemtrionalis est quam meridiana, et quae salubriora illa fructuosiora, dicendum utique Italiam magis etiam fuisse opportunam ad colendum quam Asiam, primum quod est in Europa, secundo quod haec temperatior pars quam interior. nam intus paene sempiternae hiemes, neque mirum, quod sunt regiones inter circulum septemtrionalem et inter cardinem caeli, ubi sol etiam sex mensibus continuis non videtur. itaque in oceano in ea parte ne navigari quidem posse dicunt propter mare congelatum.

  16. 1.2.5.1

    Fundanius, Em ubi tu quicquam nasci putes posse aut coli natum. verum enim est illud Pacvi (13 R.), sol si perpetuo sit aut nox, flammeo vapore aut frigore terrae fructos omnis interire. ego hic, ubi nox et dies modice redit et abit, tamen aestivo die, si non diffinderem meo insiticio somno meridie, vivere non possum.

  17. 1.2.6.1

    illic in semenstri die aut nocte quem ad modum quicquam seri aut alescere aut meti possit? contra quid in Italia utensile non modo non nascitur, sed etiam non egregium fit? quod far conferam Campano? quod triticum Apulo? quod vinum Falerno? quod oleum Venafro? non arboribus consita Italia, ut tota pomarium videatur?

  18. 1.2.7.1

    an Phrygia magis vitibus cooperta, quam Homerus (Γ 184) appellat ἀμπελόσσαν, quam haec? aut tritico Argos, quod idem poeta (Ο 372) πολύπυρον? in qua terra iugerum unum denos et quinos denos culleos fert vini, quot quaedam in Italia regiones? an non M. Cato scribit in libro Originum (43 P.) sie: ‘ager Gallicus Romanus vocatur, qui viritim cis Ariminum datus est ultra agrum Picentium. in eo agro aliquotfariam in singula iugera dena cullea vini fiunt’? nonne item in agro Faventino, a quo ibi trecenariae appellantur vites, quod iugerum trecenas amphoras reddat? Simul aspicit me, Certe, inquit, Libo Marcius, praefectus fabrum tuos, in fundo suo Faventiae hanc multitudinem dicebat suas reddere vites.

  19. 1.2.8.1

    duo in primis spectasse videntur Italici homines colendo, possentne fructus pro impensa ac labore redire et utrum saluber locus esset an non. quorum si alterutrum decolat et nihilo minus quis vult colere, mente est captus adque adgnatos et gentiles est deducendus. nemo enim sanus debet velle impensam ac sumptum facere in cultura, si videt non posse refici, nec si potest reficere fructus, si videt eos fore ut pestilentia dispereant.

  20. 1.2.9.1

    sed, opinor, qui haec commodius ostendere possint adsunt. nam C. Licinium Stolonem et Cn. Tremelium Scrofam video venire: unum, cuius maiores de modo agri legem tulerunt (nam Stolonis illa lex, quae vetat plus D iugera habere civem R.), et qui propter diligentiam culturae Stolonum confirmavit cognomen, quod nullus in eius fundo reperiri poterat stolo, quod effodiebat circum arbores e radicibus quae nascerentur e solo, quos stolones appellabant. eiusdem gentis C. Licinius, tr. pl. cum esset, post reges exactos annis CCCLXV primus populum ad leges accipiendas in septem iugera forensia e comitio eduxit.

  21. 1.2.10.1

    alterum collegam tuum, viginti virum qui fuit ad agros dividendos Campanos, video huc venire, Cn. Tremelium Scrofam, virum omnibus virtutibus politum, qui de agri cultura Romanus peritissimus existimatur. An non iure? inquam. fundi enim eius propter culturam iucundiore spectaculo sunt multis, quam regie polita aedificia aliorum, cum huius spectatum veniant villas, non, ut apud Lucullum, ut videant pinacothecas, sed oporothecas. huiusce, inquam, pomarii summa sacra via, ubi poma veneunt contra aurum, imago.

  22. 1.2.11.1

    Illi interea ad nos, et Stolo, Num cena comessa, inquit, venimus? nam non L. videmus Fundilium, qui nos advocavit. Bono animo este, inquit Agrius. nam non modo ovom illut sublatum est, quod ludis circiensibus novissimi curriculi finem facit quadrigis, sed ne illud quidem ovom vidimus, quod in cenali pompa solet esse primum.

  23. 1.2.12.1

    itaque dum id nobiscum una videatis ac venit aeditumus, docete nos, agri cultura quam summam habeat, utilitatemne an voluptatem an utrumque. ad te enim rudem esse agri culturae nunc, olim ad Stolonem fuisse dicunt. Scrofa, Prius, inquit, discernendum, utrum quae serantur in agro, ea sola sint in cultura, an etiam quae inducantur in rura, ut oves et armenta.

  24. 1.2.13.1

    video enim, qui de agri cultura scripserunt et poenice et graece et latine, latius vagatos, quam oportuerit. Ego vero, inquit Stolo, eos non in omni re imitandos arbitror et eo melius fecisse quosdam, qui minore pomerio finierunt exclusis partibus quae non pertinent ad hanc rem. quare tota pastio, quae coniungitur a plerisque cum agri cultura, magis ad pastorem quam ad agricolam pertinere videtur.

  25. 1.2.14.1

    quocirca principes qui utrique rei praeponuntur vocabulis quoque sunt diversi, quod unus vocatur vilicus, alter magister pecoris. vilicus agri colendi causa constitutus atque appellatus a villa, quod ab eo in eam convehuntur fructus et evehuntur, cum veneunt. a quo rustici etiam nunc quoque viam veham appellant propter vecturas et vellam, non villam, quo vehunt et unde vehunt. item dicuntur qui vecturis vivunt velaturam facere.

  26. 1.2.15.1

    Certe, inquit Fundanius, aliut pastio et aliut agri cultura, sed adfinis et ut dextra tibia alia quam sinistra, ita ut tamen sit .quodam modo coniuncta, quod est altera eiusdem carminis modorum incentiva, altera succentiva.

  27. 1.2.16.1

    Et quidem licet adicias, inquam, pastorum vitam esse incentivam, agricolarum succentivam auctore doctissimo homine Dicaearcho (I 5 M.), qui Graeciae vita qualis fuerit ab initio nobis ita ostendit, ut superioribus temporibus fuisse doceat, cum homines pastoriciam vitam agerent neque scirent etiam arare terram aut serere arbores aut putare; ab iis inferiore gradu aetatis susceptam agri culturam. quocirca ea succinit pastorali L, quod est inferior, ut tibia sinistra a dextrae foraminibus.

  28. 1.2.17.1

    Agrius, Tu, inquit, tibicen non solum adimis domino pecus, sed etiam servis peculium, quibus domini dant ut pascant, atque etiam leges colonicas tollis, in quibus scribimus, colonus in agro surculario ne capra natum pascat: quas etiam astrologia in caelum recepit, non longe ab tauro.

  29. 1.2.18.1

    Cui Fundanius, Vide, inquit, ne, Agri, istuc sit ab hoc, cum in legibus etiam scribatur ‘pecus quoddam’. quaedam enim pecudes culturae sunt inimicae ac veneno, ut istae, quas dixisti, caprae. eae enim omnia novella sata carpendo corrumpunt, non minimum vites atque oleas.

  30. 1.2.19.1

    itaque propterea institutum diversa de causa ut ex caprino genere ad alii dei aram hostia adduceretur, ad alii non sacrificaretur, cum ab eodem odio alter videre nollet, alter etiam videre pereuntem vellet. sic factum ut Libero patri, repertori vitis, hirci immolarentur, proinde ut capite darent poenas; contra ut Minervae caprini generis nihil immolarent propter oleam, quod eam quam laeserit fieri dicunt sterilem: eius enim salivam esse fructuis venenum L:

  31. 1.2.20.1

    hoc nomine etiam Athenis in arcem non inigi, praeterquam semel ad necessarium sacrificium, ne arbor olea, quae primum dicitur ibi nata, a capra tangi possit. Nec nullae, inquam, pecudes agri culturae sunt propriae, nisi quae agrum opere, quo cultior sit, adiuvare, ut eae quae iunctae arare possunt.

  32. 1.2.21.1

    Agrasius, Si istuc ita est, inquit, quo modo pecus removeri potest ab agro, cum stercus, quod plurimum prodest, greges pecorum ministrent? Sic, inquit Agrius, venalium greges dicemus agri culturam esse, si propter istam rem habendum statuerimus. sed error hinc, quod pecus in agro esse potest et fructus in eo agro ferre, quod non sequendum. nam sic etiam res aliae diversae ab agro erunt adsumendae, ut si habet plures in fundo textores atque institutos histonas, sic alios artifices. Scrofa, Diiungamus igitur, inquit, pastionem a cultura, et siquis quid vult aliud aliud.

  33. 1.2.22.1

    Anne ego, inquam, sequar Sasernarum patris et filii libros ac magis putem pertinere, figilinas quem ad modum exerceri oporteat, quam argentifodinas aut alia metalla metalla, quae sine dubio in aliquo agro fiunt?

  34. 1.2.23.1

    sed ut neque lapidicinae neque harenariae ad agri culturam pertinent, sic figilinae. neque ideo non in quo agro idoneae possunt esse non exercendae, atque ex iis capiendi fructus: ut etiam, si ager secundum viam et opportunus viatoribus locus, aedificandae tabernae devorsoriae, quae tamen, quamvis sint fructuosae, nihilo magis sunt agri culturae partes. non enim, siquid propter agrum aut etiam in agro profectus domino, agri culturae acceptum referre debet, sed id modo quod ex satione e terra sit natum ad fruendum.

  35. 1.2.24.1

    Suscipit Stolo, Tu, inquit, invides tanto scriptori et obstrigillandi causa figlinas reprehendis, cum praeclara quaedam, ne laudes, praetermittas, quae ad agri culturam vehementer pertineant.

  36. 1.2.25.1

    Cum subrisisset Scrofa, quod non ignorabat libros et despiciebat, et Agrasius se scire modo putaret ac Stolonem rogasset ut diceret, coepit: Scribit cimices quem ad modum interfici oporteat his verbis: 'cucumerem anguinum condito in aquam eamque infundito quo voles, nulli accedent; vel fel bubulum cum aceto mixtum, unguito lectum’.

  37. 1.2.26.1

    Fundanius aspicit ad Scrofam, Et tamen verum dicit, inquit, hic, ut hoc scripserit in agri cultura. Ille, Tam hercle quam hoc, siquem glabrum facere velis, quod iubet ranam luridam coicere in aquam, usque qua ad tertiam partem decoxeris, eoque unguere corpus. Ego, Quod magis, inquam, pertineat ad Fundanii valetudinem et in eo libro, est satius dicas: nam huiusce pedes solent dolere, in fronte contrahere rugas.

  38. 1.2.27.1

    Dic sodes, inquit Fundanius: nam malo de meis pedibus audire, quam quem ad modum pedes betaceos seri oporteat. Stolo subridens, Dicam, inquit, eisdem quibus ille verbis scripsit (vel Tarquennam audivi, cum homini pedes dolere coepissent, qui tui meminisset, ei mederi posse): ‘ego tui memini, medere meis pedibus, terra pestem teneto, salus hic maneto in meis pedibus’. hoc ter noviens cantare iubet, terram tangere, despuere, ieiunum cantare.

  39. 1.2.28.1

    Multa, inquam, item alia miracula apud Sasernas invenies, quae omnia sunt diversa ab agri cultura et ideo repudianda. Quasi vero, inquit, non apud ceteros quoque scriptores talia reperiantur. an non in magni illius Catonis libro, qui de agri cultura est editus, scripta sunt permulta similia, ut haec, quem ad modum placentam facere oporteat (76), quo pacto libum (75), qua ratione pernas sallere (162)? Illud non dicis, inquit Agrius, quod scribit (156), ‘si velis in convivio multum bibere cenareque libenter, ante esse oportet brassicam crudam ex aceto aliqua folia quinque.’

  40. 1.3.1.1

    Igitur, inquit Agrasius, quae diiungenda essent a cultura cuius modi sint, quoniam discretum, de iis rebus quae in scientia sit in colendo nos docete, ars id an quid aliud, et a quibus carceribus decurrat ad metas. Stolo cum aspexisset Scrofam, Tu, inquit, et aetate et honore et scientia quod praestas, dicere debes. Ile non gravatus, Primum, inquit, non modo est ars, sed etiam necessaria ac magna; eaque est scientia, quae sint in quoque agro serenda ac facienda, quo terra maximos perpetuo reddat fructus.

  41. 1.4.1.1

    eius principia sunt eadem, quae mundi esse Ennius (V 47 V.) scribit, aqua, terra, anima et sol. haec enim cognoscenda, priusquam iacias semina, quod initium fructuum oritur. hinc profecti agricolae ad duas metas dirigere debent, ad utilitatem et voluptatem. utilitas quaerit fructum, voluptas delectationem: priores partes agit quod utile est, quam quod delectat.

  42. 1.4.2.1

    nec non ea, quae faciunt cultura honestiorem agrum, pleraque non solum fructuosiorem eadem faciunt, ut cum in ordinem sunt consita arbusta atque oliveta, sed etiam vendibiliorem atque adiciunt ad fundi pretium. nemo enim eadem utilitati non formosius quod est emere mavult pluris, quam si est fructuosus turpis.

  43. 1.4.3.1

    utilissimus autem is ager qui salubrior est quam alii, quod ibi fructus certus; contra quod in pestilenti calamitas, quamvis in feraci agro, colonum ad fructus pervenire non patitur. etenim ubi ratio cum orco habetur, ibi non modo fructus est incertus, sed etiam colentium vita. quare ubi salubritas non est, cultura non aliud est atque alea domini vitae ac rei familiaris.

  44. 1.4.4.1

    nec haec non deminuitur scientia. ita enim salubritas, quae ducitur e caelo ac terra, non est in nostra potestate, sed in naturae, ut tamen multum sit in nobis, quo graviora quae sunt ea diligentia leviora facere poseo simus. etenim si propter terram aut aquam odorem, quem aliquo loco eructat, pestilentior est fundus, aut propter caeli regionem ager calidior sit, aut ventus non bonus flet, haec vitia emendari solent domini scientia ac sumptu, quod permagni interest, ube sint positae villae, quantae sint, quo spectent porticibus, hostiis ac fenestris.

  45. 1.4.5.1

    an non ille Hippocrates medicus in magna pestilentia non unum agrum, sed multa oppida scientia servavit? sed quid ego illum voco ad testimonium? non hic Varro noster, cum Corcyrae esset exercitus ac classis et omnes domus repletae essent aegrotis ac funeribus, immisso fenestris novis aquilone et obstructis pestilentibus ianuaque permutata ceteraque eius generis diligentia suos comites ac familiam incolumes reduxit?

  46. 1.5.1.1

    Sed quoniam agri culturae quod esset id initium et finis dixi, relinquitur quot partes ea disciplina habeat ut sit videndum. Equidem innumerabiles mihi videntur, inquit Agrius, cum lego libros Theophrasti complures, qui inscribuntur φυτῶν ἱστροίας et alteri φυτικῶν αἰτίων.

  47. 1.5.2.1

    Stolon, Isti, inquit, libri non tam idonei iis qui agrum colere volunt, quam qui scholas philosophorum; neque eo dico, quot non habeant et utilia et communia quaedam.

  48. 1.5.3.1

    quapropter tu potius agri culturae partes nobis expone. Scrofa, Agri culturae, inquit, quattuor sunt partes summae: e quis prima cognitio fundi, solum partesque eius quales sint; secunda, quae in eo fundo opus sint ac debeant esse culturae causa; tertia, quae in eo praedio colendi causa sint facienda; quarta, quo quicque tempore in eo fundo fieri conveniat.

  49. 1.5.4.1

    de his quattuor generalibus partibus singulae minimum in binas dividuntur species, quod habet prima ea quae ad solum pertinent terrae et iterum quae ad villas et stabula. secunda pars, quae moventur atque in fundo debeant esse culturae causa, est item bipertita, de hominibus, per quos coslendum, et de reliquo instrumento. tertia pars quae de rebus dividitur, quae ad quamque rem sint praeparanda et ubi quaeque facienda. quarta pars de temporibus, quae ad solis circumitum annuum sint referenda et quae ad lunae menstruum cursum. de primis quattuor partibus prius dicam, deinde subtilius de octo secundis.

  50. 1.6.1.1

    Igitur primum de solo fundi videndum haec quattuor, quae sit forma, quo in genere terrae, quantus, quam per se tutus. formae cum duo genera sint, una quam natura dat, altera quam sationes imponunt, prior, quod alius ager bene natus, alius male, posterior, quod alius fundus bene consitus est, alius male, dicam prius de naturali.

  51. 1.6.2.1

    igitur cum tria genera sint a specie simplicia agrorum, campestre, collinum, montanum, et ex iis tribus quartum, ut in eo fundo haec duo aut tria sint, aut multis locis licet videre, e quibus tribus fastigiis simplicibus sine dubio infimis alia cultura aptior quam summis, quod haec calidiora quam summa, sic collinis, quod ea tepidiora quam infima aut summa: haec apparent magis ita esse in latioribus regionibus, simplicia cum sunt.

  52. 1.6.3.1

    itaque ubi lati campi, ibi magis aestus, et eo in Apulia loca calidiora ac graviora, et ubi montana, ut in Vesuvio, quod leviora et ideo salubriora: qui colunt deorsum, magis aestate labo}sorant, qui susum, magis hieme. verno tempore in campestribus maturius eadem illa seruntur quae in superioribus et celerius hic quam illic coguntur. nec non susum quam deorsum tardius seruntur ac metuntur.

  53. 1.6.4.1

    quaedam in montanis prolixiora nascuntur ac firmiora propter frigus, ut abietes ac sappini, hic, quod tepidiora, populi ac salices: susum fertiliora, ut arbutus ac quercus, deosum, ut nuces graecae ac mariscae fici. in collibus humilibus societas maior cum campestri fructu quam cum montano, in altis contra.

  54. 1.6.5.1

    propter haec tria fastigia formae discrimina quaedam fiunt sationum, quod segetes meliores existimantur esse campestres, vineae collinae, silvae montanae. plerumque hiberna iis esse meliora, qui colunt campestria, quod tunc prata ibi herbosa, putatio arborum tolerabilior: contra aestiva montanis locis commodiora, quod ibi tum et pabulum multum, quod in campis aret, ac cultura arborum aptior, quod tum hic frigidior aer.

  55. 1.6.6.1

    campester locus is melior, qui totus aequabiliter in unam partem verget, quam is qui est ad libellam aequos, quod is, cum aquae non habet delapsum, fieri solet uliginosus: eo magis, siquis est inaequabilis, eo deterior, quod fit propter lacunas aquosus. haec atque huiusce modi tria fastigia agri ad colendum disperiliter habent momentum.

  56. 1.7.1.1

    Stolo, Quod ad hanc formam naturalem pertinet, de eo non incommode Cato (1, 3) videtur dicere, cum scribit optimum agrum esse, qui sub radice montis situs sit et spectet ad meridianam caeli partem.

  57. 1.7.2.1

    Subicit Scrofa, De formae cultura hoc dico, quae specie fiant venustiora, sequi ut maiore quoque fructu sint, ut qui habent arbusta, si sata sunt in quincuncem, propter ordines atque intervalla modica. itaque maiores nostri ex arvo aeque magnos male consito et minus multum et minus bonum faciebant vinum et frumentum, quod quaeque suo quicque loco sunt posita, ea minus loci occupant, et minus officit aliud alii ab sole ac luna et vento.

  58. 1.7.3.1

    hoc licet coniectura videre ex aliquot rebus, ut nuces integras quas uno modio comprendere possis, quod putamina suo loco quaeque habet natura composita, cum easdem, si fregeris, vix sesquimodio concipere possis.

  59. 1.7.4.1

    praeterea quae arbores in ordinem satae sunt, eas aequabiliter ex omnibus partibus sol ac luna coquunt. quo fit ut uvae et oleae plures nascantur et ut celerius coquantur. quas res duas sequuntur altera illa duo, ut plus L reddant musti et olei et pretii pluris.

  60. 1.7.5.1

    Sequitur secundum illud, quali terra solum sit fundi, a qua parte vel maxime bonus aut non bonus appellatur. refert enim, quae res in eo seri nascique et cuius modi possint: non enim eadem omnia in eodem agro recte possunt. nam ut alius est ad vitem appositus, alius ad frumentum, sic de ceteris alius ad aliam rem.

  61. 1.7.6.1

    itaque Cretae ad Cortyniam dicitur platanus esse, quae folia hieme non amittat, itemque in Cypro, ut Theophrastus (hist. pl. I 9, 5) ait, una, item Subari, qui nunc Thurii dicuntur, quercus simili esse natura, quae est in oppidi conspectu: item contra atque apud nos fieri ad Elephantinen, ut neque ficus neque vites amittant folia. propter eandem causam multa sunt bifera, ut vitis apud mare Zmyrnae, malus biferae ut in agro Consentino.

  62. 1.7.7.1

    idem ostendit, quod in locis feris plura ferunt, in iis quae sunt culta meliora. eadem de causa sunt quae non possunt vivere nisi in loco aquoso aut etiam aqua, et id discriminatim ut alia in lacubus, ut harundines in Reatino, alia in fluminibus, ut in Epiro arbores alni, alia in mari, ut scribit Theophrastus (I 4, 3) palmas et squillas.

  63. 1.7.8.1

    in Gallia transalpina intus, ad Rhenum cum exercitum ducerem, aliquot regiones accessi, ubi nec vitis nec olea nec poma nascerentur, ubi agros stercorarent candida fossicia creta, ubi salem nec fossicium nec maritimum haberent, sed ex quibusdam lignis combustis carbonibus salsis pro eo uterentur.

  64. 1.7.9.1

    Stolo, Cato quidem (1, 6), inquit, gradatim praeponens alium alio agrum meliorem dicit esse in novem discriminibus, quod sit primus ubi vineae possint esse bono vino et multo, secundus ubi hortus inriguus, tertius ubi salicta, quartus ubi oliveta, quintus ubi pratum, sextus ubi campus frumentarius, septimus ubi caedua silva, octavus ubi arbustum, nonus ubi glandaria silva.

  65. 1.7.10.1

    Scrofa, Scio, inquit, scribere illum; sed de hoc non consentiunt omnes, quod alii dant primatum bonis pratis, ut ego, a quoque antiqui prata parata appellarunt. Caesar Vopiscus, aedilicius causam cum ageret apud censores, campos Roseae Italiae dixit esse sumen, in quo relicta pertica poVill stridie non appareret propter herbam.

  66. 1.8.1.1

    contra vineam sunt qui putent sumptu fructum devorare. Refert, inquam, quod genus vineae sit, quod sunt multae species eius. aliae enim humiles ac sine vidicis, ut in Hispania, aliae sublimes, ut quae appellantur iugatae, ut pleraeque in Italia. cuius generis nomina duo, pedamenta et iuga. quibus stat rectis vinea, dicuntur pedamenta; quae transversa iunguntur, iuga: ab eo quoque vineae iugatae.

  67. 1.8.2.1

    iugorum genera fere quattuor, pertica, harundo, restes, vites: pertica, ut in Falerno, harundo, ut in Arpano, restes, ut in Brundisino, vites, ut in Mediolanensi. iugationis species duae, una derecta, ut in agro Canusino, altera conpluviata in longitudinem et latitudinem iugata, ut in Italia pleraeque. haec ubi domo nascuntur, vinea non metuit sumptum; ubi multa et propinqua villam, non valde.

  68. 1.8.3.1

    primum genus quod dixi maxime quaerit salicta, secundum harundineta, tertium iunceta aut eius generis rem aliquam, quartum arbusta, ubi traduces possint fieri vitium, ut Mediolanenses faciunt in arboribus, quas vocant opulos, Canusini in in ficis.

  69. 1.8.4.1

    pedamentum item fere quattuor generum: unum robustum, quod optimum solet adferri in vineam e querco ac iunipiro et vocatur ridica: alterum palus e pertica, meliore dura, quo diuturnior; quem cum infimum terra solvit, puter evertitur et fit solum summum: tertium, quod horum inopiae subsidio misit harundinetum. inde enim aliquot colligatas libris demittunt in tubulos fictiles cum fundo pertusos, quas cuspides appellant, qua umor adventicius transire possit. quartum est pedamentum nativum eius generis, ubi ex arboribus in arbores traductis vitibus vinea fit, quos traduces quidam rumpos appellant.

  70. 1.8.5.1

    vineae altitudinis modus longitudo hominis, intervalla pedamentorum, qua boves iuncti arare possint. ea minus sumptuosa vinea, quae sine iugo ministrat acratophoro vinum. huius genera duo: unum, in quo terra cubilia praebet uvis, ut in Asia multis locis, quae saepe vulpibus et hominibus fit communis. nec non si parit humus mures, minor fit vindemia, nisi totas vineas oppleris muscipulis, quod in insula Pandateria faciunt.

  71. 1.8.6.1

    alterum genus vineti, ubi ea modo removetur a terra vitis, quae ostendit se adferre uvam. sub eam, ubi nascitur uva, subiciuntur circiter bipedales e surculis furcillae, ne vindemia facta denique discat pendere in palma aut funiculo aut vinctu, quod antiqui vocabant cestum. ibi dominus simul ac vidit occipitium vindemiatoris, furcillas reducit hibernatum in tecta, ut sine sumptu harum opera altero anno uti possit. hac consuetudine in Italia utuntur Reatini.

  72. 1.8.7.1

    haec ideo varietas maxime, quod terra cuius modi sit refert. ubi enim natura humida, ibi altius vitis tollenda, quod in partu et alimonio vinum non ut in calice quaerit aquam, sed solem. itaque ideo, ut arbitror, primum e vinea in arbores escendit vitis.

  73. 1.9.1.1

    Terra, inquam, cuius modi sit refert et ad quam rem bona aut non bona sit. eta tribus modis dicitur, communi et proprio et mixto. communi, ut cum dicimus orbem terrae et terram Italiam aut quam aliam. in ea enim et lapis et harena et cetera eius generis sunt in nominando comprensa. altero modo dicitur terra proprio nomine, quae nullo alio vocabulo neque cognomine adiecto appellatur.

  74. 1.9.2.1

    tertio modo dicitur terra, quae est mixta, in qua seri potest quid et nasci, ut argillosa aut lapidosa, sic aliae, cum in hac species non minus sint multae quam in illa communi propter admixtiones. in illa enim cum sint dissimili vi ac potestate partes permultae, in quis lapis, marmor, rudus, harena, sabulo, argilla, rubrica, pulvis, creta, cinis, carbunculus, id est quae sole perferve ita fit, ut radices satorum comburat,

  75. 1.9.3.1

    ab iis quae proprio nomine dicitur terra, cum est admixta ex iis generibus aliqua re, cum dicitur aut cretosa * sic ab aliis generum discriminibus mixta. horum varietatis ita genera haec, ut praeterea suptiliora sint alia, minimum in singula facies terrena, quod alia terra est valde lapidosa, alia mediocriter, alia prope pura. sic de aliis generibus reliquis admixtae terrae tres gradus ascendunt eosdem.

  76. 1.9.4.1

    praeterea hae ipsae ternae species ternas in se habent alias, quod partim sunt umidiores, partim aridiores, partim mediocres. neque non haec discrimina pertinent ad fructus vehementer. itaque periti in loco umidiore far adoreum potius serunt quam triticum, contra in aridiore hordeum potius quam far, in mediocri utrumque.

  77. 1.9.5.1

    praeterea etiam discrimina omnium horum generum subtiliora alia, ut in sabulosa terra, quod ibi refert sabulo albus sit an rubicundus, quod subalbus ad serendos surculos alienus, contra rubicundior appositus. sic magna tria discrimina terrae, quod refert utrum sit macra an pinguis an mediocris, quod ad culturam pinguis fecundior ad multa, macra contra. itaque , ut in Pupinia, neque arbores prolixae neque vites feraces, neque stramenta videre crassa possis neque ficum mariscam et arbores plerasque ac prata retorrida muscosa.

  78. 1.9.6.1

    contra in agro pingui, ut in Etruria, licet videre et segetes fructuosas ac restibilis et arbores prolixas et omnia sine musco. in mediocri autem terra, ut in Tiburti, quod propius accedit ut non sit macra, quam ut sit ieiuna, eo ad omnes res commodior, quam si inclinabit ad illud quod deterius.

  79. 1.9.7.1

    Stolo, Non male, inquit, quae sit idonea terra ad colendum aut non, Diophanes Bithynos scribit signa sumi posse aut ex ipsa aut quae nascuntur ex iis: ex ipsa, si sit terra alba, si nigra, si levis, quae cum fodiatur, facile frietur, natura quae non sit cineracia neve vehementer densa: ex iis autem quae enata sunt fera, si sunt prolixa atque ea quae ex iis nasci debent earum rerum feracia. sed quod sequitur, tertium illut de modis dici.

  80. 1.10.1.1

    Ille, Modos, quibus metirentur rura, alius alios constituit. nam in Hispania ulteriore metiuntur iugis, in Campania versibus, apud nos in agro Romano ac Latino iugeris. iugum vocant, quod iuncti boves uno die exarare possint. versum dicunt centum pedes quoquo versum quadratum.

  81. 1.10.2.1

    iugerum, quod quadratos duos actus habeat. actus quadratus, qui et latus est pedes CXX et longus totidem: is modus acnua latine appellatur. iugeri pars minima dicitur scripulum, id est decem pedes et longitudine et latitudine quadratum. ab hoc principio mensores non numquam dicunt in subsicivum esse unciam agri aut sextantem, sic quid aliud, cum ad iugerum pervenerunt, quod habet iugerum scripula CCLXXXVIII, quantum as antiquos noster ante bellum punicum pendebat. bina iugera quod a Romulo primum divisa dicebantur viritim, quae heredem sequerentur, heredium appellarunt. haec postea centum centuria. centuria est quadrata, in omnes quattuor partes ut habeat latera longa pedum ∞ ∞ cĐ. hae porro quattuor, centuriae coniunctae ut sint in utramque partem binae, appellantur in agris divisis viritim publice saltus.

  82. 1.11.1.1

    In modo fundi non animadverso lapsi multi, quod alii villam minus magnam fecerunt, quam modus postulavit, alii maiorem, cum utrumque sit contra rem familiarem ac fructum. maiora enim tecta et aedificamus pluris et tuemur sumptu maiore. minora cum sunt, quam postulat fundus, fructus solent disperire L.

  83. 1.11.2.1

    dubium enim non est quin cella vinaria maior sit facienda in eo agro, ubi vineta sint, ampliora ut horrea, si frumentarius ager est. Villam aedificandam potissimum ut intra saepta villae habeat aquam, si non, quam proxime: primum quae ibi sit nata, secundum quae influat perennis. si omnino aqua non est viva, cisternae faciendae sub tectis et lacus sub dio, ex altero loco ut homines, ex altero ut pecus uti possit.

  84. 1.12.1.1

    dandam operam ut potissimum sub radicibus montis silvestris villam ponat, ubi pastiones sint laxae, item ut contra ventos, qui saluberrimi in agro flabunt. quae posita est ad exortos aequinoctiales, aptissima, quod aestate habet umbram, hieme solem. sin cogare secundum flumen aedificare, curandum ne adversum eam ponas: hieme enim fiet vehementer frigida et aestate non salubris.

  85. 1.12.2.1

    advertendum etiam, siqua erunt loca palustria, et propter easdem causas, et quod arescunt crescunt animalia quaedam minuta, quae non possunt oculi consequi, et per aera intus in corpus per os ac nares perveniunt atque efficiunt difficilis morbos. Fundanius, Quid potero, inquit, facere, si istius modi mi fundus hereditati obvenerit, quo minus pestilentia noceat? Istuc vel ego possum respondere, inquit Agrius: vendas, quot assibus possis, aut si nequeas, relinquas.

  86. 1.12.3.1

    At Scrofa, Vitandum, inquit, ne in eas partes spectet villa, e quibus ventus gravior ex iis partibus afflare soleat, neve in convalli cava et ut potius in sublimi loco aedifices, qui quod perflatur, siquid est quod adversarium inferatur, facilius discutitur. praeterea quod a sole toto die inlustratur, salubrior est, quod et bestiolae, siquae prope nascuntur et inferuntur, aut efflantur aut aritudine cito pereunt.

  87. 1.12.4.1

    nimbi repentini ac torrentes fluvii periculosi illis, qui in humilibus ac cavis locis aedificia habent, et. repentinae praedonum manus quod improvisos facilius opprimere possunt, ab hac utraque re superiora loca tutiora.

  88. 1.13.1.1

    In villa facienda stabula ita, ut bubilia sint ibi, hieme quae possint esse caldiora. fructus, ut est vinum et oleum, loco plano in cellis, item ut vasa vinaria et olearia potius faciendum: aridus, ut est faba et faenum, in tabulatis. familia ubi versetur providendum, si fessi opere aut frigore aut calore, ubi commodissime possint se quiete reciperare.

  89. 1.13.2.1

    vilici proximum ianuam cellam esse oportet eumque scire, qui introeat aut exeat noctu quidve ferat, praesertim si ostiarius est nemo. in primis culina videnda ut sit admota, quod ibi hieme antelucanis temporibus aliquot res conficiuntur, cibus paratur ac capitur. faciundum etiam plaustris ac cetero instrumento omni in cohorte ut satis magna sint tecta, quibus caelum pluvium inimicum. haec enim si intra clausum in consaepto et sub dio, furem modo non metuunt, adversus tempestatem nocentem non resistunt.

  90. 1.13.3.1

    cohortes in fundo magno duae aptiores: una ut interdius compluvium habeat lacum, ubi aqua saliat, qui intra stylobatas, cum velit, sit semipiscina. boves enim ex arvo aestate reducti hic bibunt, hic perfunduntur, nec minus e pabulo cum redierunt anseres, sues, porci. in cohorte exteriore lacum esse oportet, ubi maceretur lupinum, item alia quae demissa in aquam ad usum aptiora fiunt.

  91. 1.13.4.1

    cohors exterior crebro operta stramentis ac palea occulcata pedibus pecudum fit ministra fundo, ex ea quod evehatur. secundum villam duo habere oportet stercilina aut unum bifariam divisum. alteram enim partem fieri oportet villam novam, alteram veterem tolli in agrum, quod enim quam recens quod confracuit melius. nec non stercilinum melius illud, cuius latera et summum virgis ac fronde vindicatum a sole. non enim sucum, quem quaerit terra, solem ante exugere oportet. itaque periti, qui possunt, ut eo aqua influat eo nomine faciunt (sic enim maxime retinetur sucus) in eoque quidam sellas familiaricas ponunt.

  92. 1.13.5.1

    aedificium facere oportet, sub quod tectum totam fundi subicere possis messem, quod vocant quidam nubilarium. id secundum aream faciendum, ubi triturus sis frumentum, magnitudine pro modo fundi, ex una parti apertum, et id ab area, quo et in trituram proruere facile possis et, si nubilare coepit, inde ut rursus celeriter reicere. fenestras habere oportet ex ea parti, unde commodissime perflari possit.

  93. 1.13.6.1

    Fundanius, Fructuosior, inquit, est certe fundus propter aedificia, si potius ad anticorum diligentiam quam ad horum luxuriam derigas aedificationem. illi enim faciebant ad fructum rationem, hic faciunt ad libidines indomitas. itaque illorum villae rusticae erant maioris pretii quam urbanae, quae nunc sunt pleraque contra. illic laudabatur villa, si habeis bat culinam rusticam bonam, praesepiis laxas, cellam vinariam et oleariam ad modum agri aptam et pavimento proclivi in lacum, quod saepe, ubi conditum novulm vinum, orcae in Hispaniam fervore musti ruptae neque non dolea in Italia. item cetera ut essent in villa huiusce modi, quae cultura quaereret, providebant.

  94. 1.13.7.1

    nunc contra villam urbanam quam maximam ac politissimam habeant dant operam ac cum Metelli ac Luculli villis pessimo publico aedificatis certant. quo hi laborant ut spectent sua aestiva triclinaria ad frigus Orientis, hiberna ad solem occidentem, potius quam, ut antiqui, in quam partem cella vinaria aut olearia fenestras haberet, cum fructus in ea vinarius quaerat ad dolia aera frigidiorem, item olearia calidiorem. item videre oportet, si est collis, nisi quid impedit, ut ibi potissimum ponatur villa.

  95. 1.14.1.1

    Nunc de saeptis, quae tutandi causa fundi aut partis fiant, dicam. earum tutelarum genera IIII, unum naturale, alterum agreste, tertium militare, quartum fabrile. horum unum quodque species habet plures. primum naturale saepimentum, quod opseri solet virgultis aut spinis, quod habet radices ac vivit saepis, praetereuntis lascivi non metuet facem ardentem.

  96. 1.14.2.1

    secunda saeps est ex agrestis e ligno, sed non vivit: fit aut palis statutis crebris et virgultis inplicatis aut latis perforatis et per ea foramina traiectis longuris fere binis aut ternis aut ex arboribus truncis demissis in terram deinceps constitutis. tertium militare saepimentum est fossa et terreus agger. sed fossa ita idonea, si omnem aquam, quae e caelo venit, recipere potest aut fastigium habet, ut exeat e fundo.

  97. 1.14.3.1

    agger is bonus, qui intrinsecus iunctus fossa aut ita arduus, ut eum transcendere non sit facile. hoc genus saepes fieri secundum vias publicas solent et secundum amnes. ad viam Salariam in agro Crustumino videre licet locis aliquot coniunctos aggeres cum fossis, ne flumen agris noceat. aggeres faciunt sine fossa: eos quidam vocant muros, ut in agro Reatino.

  98. 1.14.4.1

    quartum fabrile saepimentum est novissimum, maceria. huius fere species quattuor, quod fiunt e lapide, ut in agro Tusculano, quod e lateribus coctilibus, ut in agro Gallico, quod e lateribus crudis, ut in agro Sabino, quod ex terra et lapillis compositis in formis, ut in Hispania et agro Tarentino.

  99. 1.15.1.1

    Praeterea sine saeptis fines praedii satione notis arborum tutiores fiunt, ne familiae rixentur cum vicinis ac limites ex litibus iudicem quaerant. serunt alii circum pinos, ut habet uxor in Sabinis, alii cupressos, ut ego habui in Vesuvio, alii ulmos, ut multi habent in Crustumino: quod ubi id pote, ut ibi, quod est campus, nulla potior serenda, quod maxime fructuosa, quod et sustinet saepem ac cogit aliquot corbulas uvarum et frondem iucundissimam ministrat ovibus ac bubus ac virgas praebet saepibus et foco ac fumo. Scrofa, Igitur primum haec, quae dixi, quattuor videnda agricolae, de fundi forma, de terrae natura, de modo agri, de finibus tuendis.

  100. 1.16.1.1

    relinquitur altera pars, quae est extra fundum, cuius appendices et vehementer pertinent ad culturam propter adfinitatem. eius species totidem: si vicina regio est infesta; si quo neque fructus nostros exportare expediat neque inde quae opus sunt adportare; tertium, si viae aut fluvii, qua portetur, aut non sunt aut idonei non sunt; quartum, siquid ita est in confinibus fundis, ut nostris agris prosit aut noceat.

Next → — showing 1100 of 589

Open Greek and Latin: Latin. CTS URN phi0684.phi002.ogl-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.