4
- 101
Capitulum XXXVI.
- 102
Haec augusto et his similia prefatis capitulis argute respondente, consilium initur, ut ex parte summi pontificis cardinales sex et ex parte principis sex episcopi religiosi, prudentes et qui Deum timeant, eligantur, tantorum negotiorum hinc inde cognitionem accepturi tantamque litem congruo fine decisuri. Verum, ut supra taxatum est, ex parte Romanorum etiam hoc consilium dicitur fuisse evacuatum. Super hoc quoque capitulo audi epistolam imperatoris directam Eberhardo Salzburgensi archiepiscopo in hunc modum:
- 103
Quoniam quidem fidelitatis tuae constantiam, quam pro consuetudine exhibere soles imperio, frequenter experti sumus, quae aput nos sunt discretioni tuae significamus et prudentiae tuae consilium advocamus. Venerunt siquidem ad nos duo cardinales a papa missi ad hoc, ut inter nos et illum fieret concordia. Dixerunt igitur, quod papa illam requireret pacem atque concordiam, quae inter papam Eugenium et nos facta fuerat et scripta. Nos respondimus, quod pacem quidem inviolabiliter huc usque tenuissemus, de caetero autem neque eam tenere neque ea teneri vellemus, quoniam ipse prior eam violasset in Siculo, cui ipse sine nobis reconciliari non debuisset. Adiecimus tamen, quod omnem iusticiam dare et accipere parati essemus sive secundum humana sive secundum scripta divina. Si vero iusticia gravis videretur, consilio principum et religiosorum [virorum] pro amore Dei et aecclesiae libenter nos supponeremus. Placuit verbum nostrum cardinalibus. Dixerunt tamen, nisi prius cognita papae voluntate super hoc se nil posse vel audere. Missis nunciis verbum nostrum cognovit papa mandavitque, sicut prius, aliam se nolle concordiam quam illam, quae inter papam Eugenium et nos facta fuisset. Nos supradicto modo hoc recusavimus et in presentia et sub testimonio omnium Teutonicorum et Longobardorum episcoporum et laicorum principum et baronum et vavassorum omnem iusticiam sive consilium obtulimus, ut et nos acciperemus iusticiam. Presentes ibidem fuere Romanorum civium legati, qui cum indignatione mirabantur super his quae audierunt. Mandavit enim papa nova et gravia et numquam prius audita, quae sine consilio tuo et aliorum fidelium imperii pertractari non possunt. Haec discretioni tuae communicavimus, ut, si qua tibi super his occurrerint, nosse veritatem non sit inutile. Rogamus etiam, ut, si necesse fuerit et nos tibi mandaverimus, ad nos pro tanto negotio venire non differas.
- 104
Capitulum XXXVII.
- 105
At Mediolanenses novarum turbarum non iam in occulto, sed apertissime tale sumunt principium. Nondum finita sollempnitate paschali, omnibus copiis suis adunatis egressi sunt, oppidum Trecium, ubi Fridericum iam in priori adventu milites suos locasse memoravimus, vi capere properantes, quoniam pernitiosa videbatur obsidio principe intra provintiam existente. Iam enim intra civitatem cupidine castri potiundi machinas aliaque quae incepto usui forent preparaverant. Ita conatus eorum et delicta occultiora fuere. Quae postquam ex sententia instruunt, de inproviso cum magna multitudine oppidum circumveniunt, ac quidam eorum murum modo suffodere modo scalis aggredi cupere, pars eminus glande aut lapidibus seu iaculis pugnare. Milites Romani tumultu perculsi, arma alii capere, pars territos confirmare, quidam in proximos saxa devolvere, tela eminus missa remittere, pauci in pluribus minus frustrati, si Ligures propius accessissent. Omnia aspera, omnia feda atrocitate utrimque preliantium, periculum anceps, victoria primo in incerto erat. Per totum vero triduum continue pugnatum est. Verum enimvero castellani die nocteque vigiliis, ieiuniis laboreque fatigati impetum hostium diutius sustinere non poterant, cum hi per vices et successiones alter alteri laboranti succurreret, istorum vero nullus loco, quem uti defenderet acceperat, cedere potuisset. Defessis itaque omnibus et exhaustis atque languidis, ubi locum hostibus introeundi dederunt, Ligures cuncti irrumpere, oppidani universi vel occisi vel capti. Porro in suos proprios gentiles, quos ibidem repperere, amplius quam in nostros insaniebant, nec ulla fuit eis in Conlatinos miseratio. Nostri autem ob imperatoris reverentiam seu metum captivitati servati sunt circiter octoginta milites de regia clientela. Sed nec hosti triumphanti usquequaque laeta cessit victoria, quam pluribus ex illis caesis et letali vulnere sauciatis. Ita Trecium, Mediolanensium prius municipium, ab ipsis captum, crematum et funditus destructum est.
- 106
Capitulum XXXVIII.
- 107
Haec audiens Fridericus paulisper mesius, iram cohibuit, indignationem dissimulavit, impetum militum continuit; curiam ante indictam aput Roncaliam gloriose celebravit et ibidem copiosam multitudinem bellatorum collegit. Deinde cum maxima cura ultum ire iniurias festinat et toto apparatu, toto exercitu in Liguriam irruit, agros inflammat, vastat, vineas demolitur, ficus exterminat omnesque fructiferas arbores aut succidi aut decorticari precepit totamque regionem depopulatur, statuens non ante obsidere civitatem, quam penuria necessariorum affligerentur. Aut enim tunc inopia victualium coactos ultro supplicaturos aut, si ad finem usque in eadem pertinatia duravissent, obsidione inclusos fame consumendos vel ad deditionem cogendos arbitrabatur, multoque faciliores ad affligendum fore, si post intervallum temporis iterum atque iterum anxiis incubuisset.
- 108
Capitulum XXXVIIII.
- 109
Itaque omnes eorum exitus asservari precepit, frumenti aliarumque rerum eis auferens commertium, edictumque proposuit, qua pena ferirentur transgressores, quove premio donari debuissent qui venditores harum rerum [et socios hostium] proderent. Mediolanenses autem [frumenti quidem aliarumque] omnium rerum tametsi copiam intus habebant, metu tamen futurae obsidionis vehementius afficiebantur, et cum iam cybaria ipsa ad modicam mensuram venderentur, ampliorem eis cupiditatem movebat, quod ius edendi liberum non haberent, ac, velut omnia [iam] defecissent, egre ferebant. Interdum quoque, assumptis secum bellatoribus, imperator usque ad civitatem profectus est, estimans eos aliquid ausuros, quo vel publico congressu eos protereret, si contra venissent, vel, si excurrere attemptarent, item a calamitate alieni non remanerent. Quod et factum est; nam inconsulte ad ostentationem suarum virium egressos facto in eos impetu prevenit compluresque ex eis cepit et occidit.
- 110
Capitulum XL.
- 111
Cumque super tali negotio imperator cum exercitu ultra Mediolanum processisset, Mediolanenses cum quingentis equitibus occulte ad Novam Laudam in die sancto pentecostes venientes predam pecorum abigere. Episcopo vero Mantuano Carsidonio et marchione Garnerio de Ancona cum sufficiente militia eos insecutis, cum audissent voces clamosas paucissimorum Alemannorum, Mediolanenses territi et in fugam versi quosdam occisos, XVI captos de suis melioribus ibidem perdiderunt. Iuste autem divina eos ultio persecuta est, ut, qui sanctissimo diei debitam reverentiam et honorem exhibere contempserunt, ipsi cum dispendio atque dedecore reverti cogerentur.
- 112
Capitulum XLI.
- 113
Quadraginta continuis diebus terram hostium vastatio tenuit, interque caeteras arces, turres et munitiones, quae vel opere vel natura munitae erant, quoddam castrum, quod Mons Sancti Iohannis dicebatur, usque ad id tempus inexpugnabile habitum, obsessum et brevi tempore captum est. Paulatim igitur reprobo capiti propria membra in tantum mutilata sunt et precisa, ut inter multa oppida et plurima castella vix duo tunc ipsis residua remanserint.
- 114
Capitulum XLII.
- 115
Hisdem diebus Brixienses, et ipsi quoque novis rebus studentes, comitatum Cremonensium depredationis et latrocinandi causa ingrediuntur. Erant quippe Mediolanensibus amicitia et societate coniuncti. Iam autem antea Cremonenses premoniti ab suis exploratoribus non inparati inveniuntur, sed ex insidiis erumpentes inprovisos invadunt, resistentes paulisper mox in fugam vertunt, predam eripiunt, equites LXVII, pedites fere CCC partim occidunt partim captivos abducunt. Imperator post vastationem hostium Laudam pergit ibique Italicum exercitum dimittit, copias militum, qui de transmontanis expectabantur, ibidem prestolaturus.
- 116
Capitulum XLIII.
- 117
Et clades quidem Mediolanensium in peius cottidie procedebant, cum in facinus magis accenderentur adversis et populum in urbe fames iam acrior possideret. Non enim spe victoriae maior pars eorum, sed desperatione salutis ferocius movebantur, nec eos videntes tot mala coepti penitebat, sed ceci et amentes facti, etiam in personam christianissimi principis ausi sunt conspirare, obliti, quod iuxta legem eius facti pena animae amissionem sustinet et memoria rei post mortem dampnatur. Itaque quendam, qui se stultum et mente captum simularet, inveniunt eumque ad castra Friderici dirigunt, qui tunc aput Laudam morabatur, ut quovis modo violentas manus imperatori iniceret. Erat autem hic homo tam magnus corpore tantusque viribus, ut non sine causa tantam audatiam concepisse videretur. Animatus itaque multis blandimentis multisque promissionibus, ad novum facinus, ad scelus maximum accingitur. Laudam pergit, castra ingreditur, et stulticiam seu furiam maniae simulans, ut id genus hominum solet, potius iocis et ludicris celebratur, quam a tentoriis excludatur. Porro tentoria Friderici tunc vicina fuerant et pene super litus Adduae locata, cuius loci ea facies isque situs erat, ut labentem inevitabiliter aut convexum obrueret precipitium aut subterlabentis fluminis vorago esset exceptura. Prefatus ergo diem aptum et horam servans, quando imperatorem solum posset invenire, ut conceptum facinus ad effectum perduceret, quodam mane primo diluculo egredientem de cubiculo tentorii, ut more suo coram sanctorum reliquiis orationum suarum Deo munia persolveret, conspicatur, seque optatum tempus ratus adeptum, accurrit, scelestas manus inicit et modo trahendo modo portando versus precipitium contendere coepit, potitusque esset forsitan nefario proposito, nisi divina miseratio ad defensionem divi principis manum extendisset. Namque dum hoc modo ille trahendo, iste renitendo, uterque pro viribus conaretur, accidit, ut funibus quibus tabernacula suspenduntur implicati ambo caderent ad terram. Iamque vociferantis principis clamor auditus cubicularios exciverat; qui accurrentes sceleratum monstrum comprehendunt et multis plagis affectum eodem loco precipitatum dimergunt. Talis tunc de illo opinio fuerat. Nos tamen audivimus eundem vere furiosum fuisse et innocenter vitam perdidisse.
- 118
Capitulum XLIIII.
- 119
Mediolanenses tantum se facinus frustra suscepisse dolentes subsequenter aliud intendunt. Octo de suis precio ad cremandam Laudam conducunt. Quorum unus dum nocte intempesta promissum implere vellet ac aedibus ignem iniecisset, invenerunt eum vigiles et comprehensum, dum propositum confessus fuisset, mane facto eum patibulo contra Mediolanum erecto suspenderunt. Quidam etiam se mentitus monachum, explorator et eorumdem criminum obnoxius, simili modo vitam finivit.
- 120
Capitulum XLV.
- 121
Non multo post a quodam divino monitore litteras imperatori allatas accepimus, quendam venisse in Italiam sive Hyspanum sive Arabum Sarracenum, aetate senem, facie deformem et luscum, discipulos vel socios pene XX habentem, malis consiliis et arte venefica prioribus multo potentiorem eumque mortis contemptorem, pariter cum suis sequacibus magnum se munus consecutos arbitrantes, si gloriam et nomen sibi perpetuum principis sanguine comparassent. Preciosa ipsum quasi munuscula laturum, medicinas, anulos, gemmas, frena, calcaria, venenatis furfuribus circumlita, adeo violenter et efficaciter toxicata, ut mortem non evaderet imperator, si vel manu nuda ea attigisset. Sicam quoque latentem iuxta femur gestare, ut, si quo impedimento veneni facinus non procederet, ea ad peragendum nefarium propositum uteretur. Talibus acceptis, cum perpaucis communicato consilio, venturum magum iubet observari. Venientem ergo, ubi certis indiciis quae delata erant princeps vera esse cognovit, hominem asservari precepit, et perquirens, cuius hortatu ad tantum facinus esset precipitatus, promisit, quod vera dicenti remitteret omne supplicium, sin falsa promere maluisset, corpus eius tormentis absumeret. Ille et verbera et questiones deridens, insuper comminatus est, si quid ipse mortale pateretur, imperatorem continuo sine dubitatione secum moriturum. Sed deceptus valde est; nam princeps minas eius contempnens, cum de sociis et auctoribus sceleris nullum ab eo potuisset extorquere documentum, tantam pestem tantique sceleris fabricatorem, sicut meritus erat, crucis patibulo donavit, Deoque salutis conservatori uberes gratias egit, quod tam validi malefici virus et insidias declinasset.
- 122
Capitulum XLVI.
- 123
Interea Beatrix imperatrix, dux Baioariae et Saxoniae Heinricus, Conradus Augustensis episcopus, uti decretum erat, milites scribere, propere commeatu, stipendio, armis aliisque utilibus iter incipere. Profectique cum magno exercitu paucis diebus in Italiam perveniunt suoque adventu nostris laeticiam, hostibus metum incutiunt. Erat enim isdem princeps filius, ut supra dictum est, Heinrici ducis et Gerdrudis, filiae Lotharii imperatoris. Qui a primis cunabulis patre et matre orbatus, ubi primum adolevit, pollens viribus, decora facie, sed multo maxime ingenio validus, non se luxui neque inertiae corrumpendum, sed, uti mos Saxonum est, equitare, iaculari, cursu cum equalibus certare et, cum omnes gloria anteiret, omnibus tamen carus esse. Eius studium , ut de quodam dicitur, modestiae, decoris, sed maxime severitatis erat; cum strennuo virtute, cum modesto pudore, cum innocente abstinentia certabat; esse quam videri bonus malebat. Ita, quo minus appetetat gloriam, eo magis illam assequebatur . In omnibus gloriosis plurimum facere et minimum ipse de se loqui. Is, recepto ab imperatore, ut supra dictum est, ducatu Baioariae, ubi naturam et mores hominum cognovit, multa cura, multo consilio in tantam claritudinem brevi pervenerat, ut, treuga per totam Baioariam firmata, bonis vehementer carus, malis maximo terrori esset, adeo ut absentem velut presentem timendo leges pacis, quas sanxerat, nemo sine pena capitis auderet infringere. Qui cum suos milites regiis coniunxisset, in brevi spacio novi veteresque coaluere, virtusque omnium equalis facta est. Nam et non multo post avunculus imperatoris, Gwelfo princeps Sardiniae, dux Spoleti, marchio Tusciae, et ipse novum adducens exercitum, cum multo apparatu advenit suoque adventu nostris spem triumphi, adversariis fiduciam paciscendi donavit. Ita [hi] duo viri sanguine coniunctissimi, utpote unus eorum alterius fratris filius, diversis inter se virtutibus certabant. Gwelfo dando, sublevando, ignoscendo, dux Heinricus severitate et malorum pernitie gloriam adeptus est. Illius facilitas, huius constantia laudabatur. Gwelfo negotiis amicorum intentus sua negligere, nichil denegare quod dono dignum esset; magnas potentias affectabat, exercitum, bellum novum exoptabat, ubi virtus enitescere posset. At dux Heinricus studium modestiae decoris pretendens, non divitiis cum divite neque factione cum factioso, sed pro pacis negotiis absens simul presensque pugnabat. Ita memoria nostra ingenti virtute, diversis moribus fuere hi viri duo, dux Heinricus et dux Gwelfo, quos, quoniam res obtulerat, silentio preterire non fuit consilium, quin utriusque naturam et mores, quantum ingenio possem, aperirem, valdeque iocundum, ut in his duobus clarissimis viris nostra tempora suum Catonem in uno, in altero suum Cesarem invenissent. Redeo autem, unde digressus sum.
- 124
Capitulum XLVII.
- 125
Cremonensium cum Mediolano discordia perpetua utrosque adeo urgebat, ut hostiliter sibi invicem incubantes non ante manus ab armis reducendas putarent, quam vel una alteram prorsus absumeret vel superior saltem inventa superaret. Freti ergo tunc oportunitate temporis Fridericum ad destructionem Cremae civitatis hortantur, promissis XI milibus talentorum. Huius rei tali occasione sumunt exordium. Crema cum esset de comitatu et diocesi Cremonensium eiusque aecclesiae tam in spiritalibus quam in secularibus regenda foret arbitrio, spontanea se temeritate a suo capite abruperat, et, quod nefas erat, hostibus sociata, cum Mediolanensibus filia matri rebellare coeperat. Super hoc scismate conventa coram principe nec citatione legittima nec vadibus, quos dudum dederat, cogi poterat, ut adversum se experientibus iudicio sisti curarent. Qua de re pro absentiae contumatia ac contumaci absentia contra se sententiam tristem excipiunt hostesque iudicantur.
- 126
Capitulum XLVIII.
- 127
Collecta ergo valida manu, augustus, ita quod exercitus eius eas copias, quas in obsidione Mediolani habuerat, superare videretur, partem unam cum Cremonensibus contra Cremam dirigit, ipse cum reliquis iterum ad depopulandos Ligures agrum Mediolanensium ingreditur et cum militia Alemannorum totam terram pervagatur hostilem, completumque est et ibi illud quod dicitur: Residuum locustae comedit brucus, et residuum bruci comedit eruca. At Cremonenses cum auxiliariis et magnis copiis ad oppugnandam Cremam venientes acriter civitatem obsidione vallant, summis viribus impugnant. Oppidani fortiter resistunt de muris, et ante muros equis et ad terram valide certatur. Ibi Garnherus marchio Anconae, magnam viri fortis in ea pugna gloriam consecutus, de nostris occiditur. Alii quoque quam plures tam de nostris quam de illis ibidem aut occiduntur aut graviter sauciantur. Erat autem Cremae situs in loco plano et campestri, opere et manu satis liberaliter accuratus, naturae beneficio in quadam sui parte paludoso se defendens ambitu. Caeterum preter fossata ingentia et profunda, aquis plena, duplici muro excelso circumdata omnes aditus et assultus facile arcere valuit. Cives civitatis bellatores audacissimi et, quia cum suis contubernalibus, videlicet Mediolanensibus et Brixinensibus, secundis rebus propensius usi, in atrocitatem, insolentiam ac arrogantiam irritati. Circumvallata itaque civitate, hostium excursus diligenter custodiebantur, et machinae aliaque ad oppugnationem profutura sedula preparatione disponuntur.
- 128
Capitulum XLVIIII.
- 129
Cum haec aput Cremam agerentur, nuncii de nobilioribus Romanae urbis ex parte senatus populique Romani ad curiam veniunt, omni devotione omnique reverentia suum promittentes obsequium. Rogare, ne pro iniquitate paucorum malorum et de plebe multos bonos et nobiles velit pessumdare; se esse, quorum occasione acceperit, ut imperator Urbis et orbis nominetur. Fridericus, pro eo quod in priori expeditione severius cum illis egerat, indulgentius eorum accepta legatione, benignum illis dedit responsum et per aliquot dies secum commoratos regaliter donavit et absolvit, mittens cum eis legatos Ottonem sepe iam dictum palatii comitem et magistrum Haribertum Aquensem prepositum, virum prudentem et in negotiis regni longa eruditione exercitatum, dans hoc in mandatis, ut et ea, quae cum populo Romano seu de stabiliendo senatu seu de recipiendo prefecto agenda forent, terminarent et cum Romano pontifice, si is hoc eligeret, de prenotatis capitulis finem facerent et concordiam stabilirent.
- 130
Capitulum L.
- 131
Qui venientes ad Urbem, cum honorifice tam a populo quam a senatu recepti essent interque ipsos et summum pontificem crebri nuncii mediatores dirigerentur, molientibus illis more suo antiquum Romanae urbis fastum, regales se in nullo passi sunt inferiores inveniri, immo et ad se sepius veniri, quam ut illis occurrerent, obtinuerunt.
- 132
Capitulum LI.
- 133
Fridericus interim in Liguria degens ordinabat, ut aliquam cladem Mediolanensibus, qui omnes ad civitatem confugerant seque intus communierant, inferret. Itaque cum Papiensium pugnacissimis consilium init, ut ad civitatem impetum faciant seque ab hostibus fugari patiantur, ipsum vero ex insidiis circumventurum persequentes. Nec multum tunc opinione deceptus est. Mediolanenses enim, cum eorum impetum sensissent - iam enim predam abigere coeperant -, strennue eos persecuntur eosque resistentes acrius caedunt. Iam parum aberat a vera fuga his qui simulato metu cessuri erant; declinaverant enim paulisper a loco insidiarum. Tum Fridericus cohortatus suos, ab tergo et ex inproviso iam alacres et pene victores hostes invadit auxilioque suis, quos iam pelli acceperat, optatus advenit. Mediolanenses, qui prope iam se victoriam adeptos putabant, videntes se circumventos undique a regiis equitibus nec ullum sibi fugae presidium superesse, adversus omnia inparati, occidi, capi; equi atque viri afflicti. Tum spectaculum horribile campis patentibus, cum medii hostium, nec pugnare nec fugam inire permissi, sine misericordia caederentur. Postremo omnia qua visus erat constrata sunt telis, armis, cadaveribus aut mortuorum aut ad mortem sauciatorum. Verum, qui numerus occisorum aut eo prelio captivorum fuerit, augustus ipse suis litteris declarat, scribens ad Albertum Frisingensem episcopum. Ait autem inter caetera:
- 134
Preterea ad consolationem tuam de presenti statu nostro aliqua tibi scribimus, quia honorem imperii et nostram prosperitatem te diligere non dubitamus. Inter alia igitur magnificavit Dominus facere nobiscum et fecit, unde facti sumus laetantes et maximas Deo gratias agentes. Maximam enim multitudinem Mediolanensium tradidit Deus in manus nostras, ita quod in Idus Iulii, qua data divisio apostolorum celebrari solet, DC de fortioribus civitatis captivos in vinculis abduximus, centum et fere L per campos et itinera viarum interfecti sunt. De submersis vero et de vulneratis modus non fuit neque numerus. Sic cum victoria ad Novam civitatem Laudam reversi fuimus.
- 135
Capitulum LII.
- 136
Ea tempestate Adrianus papa in Kalendis Septemb. aput Anagniam diem clausit extremum et II. Non. Septemb. in aecclesia beati Petri, presentibus clero, senatu populoque Romano, honorifice tumulatus est, regalibus nunciis adhuc ibidem existentibus. Post cuius obitum cardinales in seditionem conversi gemina electione scindunt unitatem, quibusdam eligentibus Octavianum tituli Sanctae Ceciliae presbiterum cardinalem, cui nomen dederunt Victor, aliis Rolandum tituli Sancti Marci presbiterum cardinalem et Romanae aecclesiae cancellarium, cui nomen imposuerunt Alexander. Verum, ut huius negotii tractatus perpetua seu continua decurrat oratione, paulisper alia interim prosequemur, pro magnitudine causae suo loco his diutius immoraturi.
- 137
Capitulum LIII.
- 138
Imperator aliam parans profectionem ad devastandos fines Mediolanensium, cum in partem processisset et pabulatores in toto territorio nec equis annonam invenire potuissent, reversus, cum toto exercitu ad obsidionem Cremae pergit. Tum demum, perituram civitatem metus invasit, magnaque tristicia habitatores eius occupavit. Erant autem et intus et foris universa plena tumultus, multaque bellica instrumenta et in oppido et contra oppidum fabricabantur. Erantque deinceps cottidiana eorum officia, hi quidem excursus, isti vero assultus moliri, magnaque vi omnibus ibi diebus certatur. Nam ad portas ubi quisque principum curabat, eo acerrime niti, neque alius in alio magis quam in se spem habere, pariterque oppidani similiter agere omniaque ad defensanda menia utilia vario ingenio preparare, diffidentiam rei dissimulare; interdumque prospera fortuna, interdum dolor eorum ad multa facinora incitavit audatiam.
- 139
Capitulum LIIII.
- 140
Quadam denique die, dum exploratum fuisset Fridericum pro visenda consorte regni imperatrice, quae in vicino castro nomine Sanbassan morabatur, e castris exisse, ad portam quam regalis familia servabat pene cum sexcentis erumpunt equitibus; magnoque prelio inito, cum diu Marte pari utrimque nil aliud quam occiderent, tellus cruore manavit, nostrique, quamvis tam pudore quam virtute summa vi resistere conarentur, illud tamen efficere non potuerunt, ut hostium manus ea die gradum retro dedisset. Graviter fortiterque illa die pugnatum est. Nam, si credere fas est, rivuli campestres peremptorum et sauciatorum vulneribus sanguine infecti ac provecti, imbre cruoris augmentum acceperunt. Vespere facto utrimque disceditur, illis intra septa castrorum, istis intra munimina muralis aggeris se recipientibus.
- 141
Capitulum LV.
- 142
Rediens augustus, cum de pertinaci hostium audatia comperisset, indignatione simul et ira permotus est, ut, qui iam pene in supremis se potius humiles ac supplices exhibere deberent, incursiones facerent et victores suos ipsi turbare non metuerent erumpnosa obsidione inclusi. Iam enim sepenumero in eruptionibus suis aut machinis flammas inicere aut turres destruere aut letali vulnere aliquos de nostris sauciare moliti sunt, nullumque specimen audatiae aut ostentationis fuit, quod illi futurorum ignari pretermitterent; et dum iam inclinata putaretur eorum superbia, de patratis facinoribus tumidi gloriabantur. Erat autem videre miseriam, quando hi qui foris, occisorum amputatis capitibus, eis quasi pila ludebant et a dextra in levam reiectis crudeli ostentui et ludibrio habebant; qui vero in oppido, inhonestum arbitrantes, si quid minus auderent, captivos nostrorum sine misericordia super muros membratim discerpendo miserabile prebebant spectaculum.
- 143
Capitulum LVI.
- 144
Ea calamitas paulisper [quidem] Friderico tristiciam et dignam indignationem comparavit. Qui ubi impetum insanientium continere non poterat ac sevientium furorem reverentia principis non cohibebat, placuit in contumaces vindictae severitatem exercere, ut, quos non correxit lenitatis pacientia, saltem indubitati supplicii pena coherceret. Iubet ergo de captivis eorum vindictam accipere eosque pro muris patibulo iussit appendi. Contumax autem populus, nimis de pari volens contendere, etiam ipse quosdam de nostris in vinculis positos eodem modo traxit ad supplicium eosque cruce suspendit. Tum Fridericus: ‘Etiamne, perituri, contra nos ipsa vos nostra excitavit humanitas, et lenitate nostra vobis aluistis audatiam? Iam quidem vobis pugnantibus aliquamdiu pepercimus, captivos vestros miserati fuimus, vadibus vestris fidem servavimus, inviti muris vestris machinas admovimus, semper cedis vestrae cupidos milites continuimus. Ista omnia spernitis et nefaria temeritate nos ad excidium vestrum, ad interitum filiorum seu nepotum vestrorum provocatis. Utar ergo iam deinceps belli legibus, contendam cum pertinatia vestra, minime parcens, qui vobis ipsis parcere noluistis’. Haec dicens, vehementer iratus, quod in sorte captivorum constituti equales cum victoribus condiciones sibi ponerent, voce preconis declarari iussit, ne ulterius ad se profugerent neve fidem sperarent; nulli enim esse parcendum. Cunctis autem viribus dimicarent, quantum possent saluti suae consulerent; iam enim se omnia iure belli gesturum. Itaque obsides eorum numero XL adduci iubet, ut suspendantur. Tum interim adducuntur captivi quidam de nobilibus Mediolanensium sex milites, qui deprehensi fuerant, ubi cum Placentinis perfida miscebant colloquia. Nam, ut supra dictum est, Placentia principi etiam tunc ficta devotione et simulata adherebat obedientia. Erat autem unus de captivis, qui ducebantur, nepos presulis Mediolanensis, vir dives et cuius consilio Ligures universi plurimum niterentur. Hos quoque, contempta multa pollicitatione pecuniae, duci iubet ad supplicium, similisque his qui et prioribus vitae finis extitit.
- 145
Capitulum LVII.
- 146
Iamque ad civitatis pernitiem machinae plurimae admovebantur, iam turres in altum exstructae adplicari coeperant. Tum illi summa vi atque [animi] pertinatia resistere atque a muris turres arcere suisque instrumentis validis saxorum ictibus nostras machinas impellere. Effrenatis vero animis princeps obsistendum putans obsides eorum machinis alligatos ad eorum tormenta, quae vulgo mangas vocant et intra civitatem novem habebantur, decrevit obiciendos. Seditiosi, quod etiam aput barbaros incognitum et dictu quidem horrendum, auditu vero incredibile, non minus crebris ictibus turres impellebant, neque eos sanguinis et naturalis vinculi communio nec aetatis movebat miseratio; sicque aliquot ex pueris lapidibus icti miserabiliter interierunt, alii miserabilius adhuc vivi superstites crudelissimam necem et dirae calamitatis horrorem penduli expectabant. O facinus! Videres illinc liberos machinis annexos parentes implorare, crudelitatem eis et immanitatem aut verbis aut nutibus obiectare, econtra infelices patres pro infausta prole lamentari, sese miserrimos clamare nec tamen ab impulsionibus cessare. Consolatus est autem eos etiam aliquis eorum, ita dicens: ‘O beati, quibus mori bene quam male vivere continget! Ne timeatis mori, qui magna mala morte effugituri estis! Si viri fortes pro libertate certantes essemus, non oporteret nos quoque super hoc aut cunctari aut expectare monitorem. Nam mors quidem libertatem animis prestat, valdeque beati, qui pro patria mortui immortalitatis ordinem iam receperunt. Quam multi nostrorum antecessorum hac lege talique condicione alii torti tamque igne quam verberibus excruciati obierunt, alii vero semesi a bestiis ad secundum earum cibum vivi servati sunt. Miseriores vobis nos sumus, qui adhuc vivimus, qui sepe mortem optantes non accipimus. Dum enim quisque nostrorum secum reputans crudelem seu barbarorum seu gentilium suorum servitutem, videre coniuges ad turpitudinem duci, alius revinctus manibus vocem filii patrem implorantis exaudiet, alius vero infelices senes ad cineres patriae videbit assidere; haec, inquam, quisquam nostrorum considerans aspicere solem durabit, etiamsi vivere sine periculo possit? O utinam omnes fuissemus mortui, priusquam civitatem nostram Cremonensium manibus videremus excindi, priusquam patriam sanctam Papiensium impietate funditus erui conspiceremus’! Adhuc eum orare cupientem omnes interpellabant, et effrenato quodam impetu ad iaciendum incitabantur, hoc speciem esse fortitudinis rectique consilii existimantes, hostibus stuporem mentis admirationemque audatiae relinquere. Pauci quidem rationi cedentes filiis consulere voluissent, alios autem liberorum caedis amor invasit, malorum quae subditi hostibus passuri fuerant cogitationem habentes pro solatio necessitatis ad cedem. Et Crema tunc temporis taliter affecta seu potius afflicta fuerat.
- 147
Capitulum LVIII.
- 148
At Mediolanenses arbitrantes Fridericum circa obsidionem Cremae sollicitum alias laborantibus non posse succurrere, egressi cum turmis suis pene XX milia hominum, oppidum quoddam versus lacum Cumanum Manerbe vocatum obsidione cingunt, aggeres instruunt, machinas admovent omnibusque modis eversionem castri accelerare nituntur. Verum comes Gozwinus, qui tunc comitatum Sefrensem et Martusanum iussus a principe satis provide administrabat, missos suos ad curiam dirigit hostiumque conamen denunciavit; quid facto sit opus, consulit; se quoque copias quantas possit collecturum, si ab exercitu aliquod sibi militiae supplementum destinetur. Imperator continuo quingentos equites armatos eo dirigere decernit. Comes etiam de suis colligens auxilia non modicum coadunavit exercitum. Iamque compositis rebus, Mediolanensibus se ostendere, minitari, neque prelium facere neque otium pati, tantummodo hostem ab incepto retinere, neque copiam pugnandi facere, donec qui e castris expectabatur miles superveniret. Rati Ligures, id quod negotium poscebat, imperatorem laborantibus suis auxilio venturum et indubitatum prelium futurum, obsidionem dimittunt, fugamque ineuntes ad civitatem evadere festinant. Comes ut videt eos iam fugam cepisse, magna illos vi ab tergo urget, fugientibus instat, caedit, capit, copiosam predam diripit; reliqui amissis omnibus profugi, multique saucii, vix intra civitatem revertuntur.
- 149
Capitulum LVIIII.
- 150
Iter haec Placentini multis argumentis detecti sunt studio rerum novandarum niti, cum Mediolanensibus crebra inire conciliabula, frumentum aliaque usui necessaria clanculo illis providere, quin etiam aliquos de suis Cremensibus in auxilium destinasse. Imperator satius existimans habere detectos inimicos quam fictos amicos, pro eo quod, ut dicitur, nulla pestis efficatior ad nocendum quam familiaris inimicus , eosdem pro perfidia sua, ut levissimos nec in hac nec in illa parte fidem debitam habentes, hostes pronunciat.
- 151
Verum res exigit, ut ad scisma Romanae aecclesiae, unde digressi sumus, scribendo redeamus. Porro in hoc negotio lectorem ammonitum esse cupimus, ut non de nostro dicto vel scripto veritatem huius rei metiatur, sed, quid rectius sit, quis ve, ut ita dicam, iustius induit arma , ex collatione omnium scriptorum, quae undique media discurrerunt, proprio disquirat iudicio. Nos enim, si alterutrius partis res vel attolleremus vel extenuaremus, a proposito decidere videremur; nec utique sanum esset corpus reliquum hystoriae, si hanc partem velut principale membrum domestici favoris morbus haberet.
- 152
Capitulum LX.
- 153
Divisis, ut supra dictum est, in electione Romani pontificis cardinalibus, clero ac populo Romano, cum a suis consentaneis et sequacibus alter, id est Octavianus, in prima dominica mensis Octobris, alter, id est Rolandus, in XVIII. die mensis Septembris in episcopum consecratus fuisset, uterque litteras, quarum tenor subiectus est, ad declarandam rem per mundi partes destinavit.
- 154
Victor episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus, patriarchis, archiepiscopis, episcopis, et karissimis filiis, abbatibus, ducibus, marchionibus, comitibus et caeteris principibus et egregiae familiae imperiali, in sacratissima curia domni Friderici serenissimi et invictissimi Romanorum imperatoris commorantibus, salutem et apostolicam benedictionem. Quam et in quantum et aecclesiastici status decorem et honorem Romani imperii et nobilitatem omnium bonorum hactenus sincere dilexerimus et quae mutuae karitatis sint invicem frequenter exhibita, nequaquam credimus a vestrae magnitudinis excidisse memoria. Nunc autem tanto propensioris dilectionis efficatiam vobis et imperio cupimus exhibere, quanto Deo auctore ad maiorem conscendimus dignitatem. Quapropter universitatem vestram, de qua plene confidimus, plurimum deprecamur, ut pro beati Petri apostolorum principis reverentia et antiquae dilectionis constantia, quae inter nos inviolabiliter perseverare dinoscitur, domnum imperatorem invictissimum commonendo rogetis, quatinus imperio sibi a divina clementia commisso et aecclesiae Dei, sponsae Ihesu Christi, cuius advocatus et defensor divinitus est constitutus, providere et subvenire non tardet, ne in tanta discordia adversariorum malitia nequiter prevalere, navicula beati Petri procellis et tempestatibus suo tempore quassari et decus imperiale valeat aliquatenus obnubilari. Insuper universitati vestrae dignum duximus intimandum, qualiter ad apostolatus officium Domino concedente vocati fuerimus. Felicis memoriae papa Adriano, predecessore nostro, viam universae carnis ingresso, in beati Petri basilica tumulato, convenimus omnes de electione summi pontificis tractaturi. Post longam vero collationem et diutinam deliberationem, divina tandem inspirante clementia, electione venerabilium fratrum nostrorum episcoporum, presbiterorum sanctae Romanae aecclesiae cardinalium, cleri quoque Romani, petitione eiusdem populi, assensu etiam senatoriae dignitatis, honoratorum insuper capitaneorum ad summum pontificatum, annuente Deo, canonice sumus electi et in sede apostolica collocati ac deinde prima dominica mensis Octobris benedictionis consecrationem et nostri officii accepimus plenitudinem. Quocirca universitatem vestram humiliter deprecamur, quatinus apud ipsum nos precibus adiuvetis, a quo omnis est potestas et honor dignitatum. Si autem ex parte illius Rolandi quondam cancellarii, per conspirationem et coniurationem contra aecclesiam Dei et imperium Willelmo Siculo astricti, qui die XII. post electionem nostram se fecit intrudi, quod a seculis non est auditum, ad vos scripta pervenerint, tamquam mendatio plena et a scismatico et heretico destinata respuatis et aures vestras nequaquam illis ullatenus prebeatis. Data Segniae, V. Kalend. Novembris.
- 155
Capitulum LXI.
- 156
Alexander episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri Gerardo episcopo et dilectis filiis canonicis Bononiensis aecclesiae et legis doctoribus caeterisque magistris Bononiae commorantibus salutem et apostolicam benedictionem. Aeterna et incommutabilis providentia Conditoris sanctam et immaculatam aecclesiam a suae fundationis exordio ea ratione voluit et ordine gubernari, ut unus ei pastor et institutor existeret, cui universi aecclesiarum prelati absque repugnantia subiacerent, et membra tamquam suo capiti coherentia ei se mirabili quadam unitate coniungerent et ab ipso nullatenus dissiderent. Qui vero apostolis suis pro eorum fidei firmitate promisit dicens: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem seculi, ille procul dubio aecclesiam suam, cuius ipsi apostoli magisterium assumpserunt, sua promissione fraudari nullo modo patietur, sed eam in suo statu et ordine, licet ad instar naviculae Petri fluctuare aliquando videatur, perpetuo faciet permanere. Unde et, quamvis hoc tempore tres falsi fratres, qui a nobis quidem exierunt, sed non fuerunt de nobis, transfigurantes se in angelos lucis, cum sint Sathanae, inconsutilem Christi tunicam, quam utique ipse idem, ex persona psalmigraphi, a leonibus petit et a framea erui et de manu canis orat ac postulat liberari, scindere et laniare laborent, Christus tamen auctor et caput aecclesiae eam velut unicam suam sponsam provida gubernatione tuetur et navem egregii piscatoris, licet sepius quatiatur, a fluctibus non permittit naufragium sustinere. Porro cum antecessor noster bonae memoriae Adrianus papa Kalendis Septembr., dum essemus Anagniae, debitum naturae solvisset et de terris ad caelum, de imis migrasset Domino vocante ad superna, eo Romam adducto et II. Non. Septembr. in aecclesia beati Petri, presentibus fere omnibus fratribus, satis honeste, sicut moris est, tumulato, coeperunt [omnes] fratres et nos cum eis secundum aecclesiae consuetudinem de substituendo pontifice in eadem aecclesia studiosius cogitare, et tribus diebus de ipsa electione tractantes, tandem in personam nostram, insufficientem huic oneri et tantae dignitatis fastigio minime congruentem, omnes quotquot fuerunt, tribus tantum exceptis, Octaviano scilicet, Iohanne de Sancto Martino et Gwidone Cremense, Deo teste, quia mendatium non fingimus, sed meram sicut est loquimur veritatem, concorditer atque unanimiter convenerunt et nos, assentiente clero ac populo, in Romanum pontificem elegerunt. Duo vero, Iohannes videlicet et Gwido, quos prenotavimus, tercium Octavianum nominantes ad eius electionem pertinaciter intendebant. Unde et ipse Octavianus in tantam audatiam vesaniamque prorupit, quod mantum, quo nos reluctantes et renitentes, quia nostram insufficientiam videbamus, iuxta morem aecclesiae Odo prior diaconorum induerat, tamquam arrepticius a collo nostro propriis manibus violenter excussit et secum inter tumultuosos fremitus asportavit. Ceterum cum quidam de senatoribus tantum facinus inspexissent, unus ex eis spiritu divino succensus mantum ipsum de manu eripuit sevientis. Ipse vero ad quendam capellanum suum, qui ad hoc instructus venerat et paratus, ilico flammeos oculos fremebundus inflexit, clamans et innuens, ut mantum, quem fraudulenter secum portaverat, festinanter afferret. Quo utique sine mora delato, idem Octavianus, abstracto pilleo et capite inclinato, cunctis fratribus aut loco inde aut voluntate remotis, mantum per manus etusdem capellani et cuiusdam clerici sui ambitiosus assumpsit, et ipse idem, quia non erat alius, in hoc opere capellano et clerico extitit coadiutor. Verum ex divino credimus iudicio contigisse, quod ea pars manti, quae tegere anteriora debuerat, multis videntibus et ridentibus, posteriora tegebat: et cum ipse idem hoc emendare studiosius voluisset, quia capitium manti extra se raptus non poterat invenire, collo fimbrias circumduxit, ut saltim mantus ipse appensus ei quodammodo videretur. Sicque factum est, ut, sicut tortae mentis erat et intentionis obliquae, ita ex transverso et obliquo mantum fuerit in testimonium suae dampnationis indutus. Quo facto, portae aecclesiae, quae firmatae fuerant, reserantur, et armatorum cunei, quos, sicut ex re apparuit, pecuniae largitione conduxerat, evaginatis gladiis cum immenso strepitu cucurrerunt, et pestis illa mortifera, quia cardinales episcopos non habebat, armatorum caterva militum vallabatur. Fratres vero facinus tam immensum et a seculis inauditum ex insperato videntes et formidantes, ne a conducticiis militibus truncarentur, sese in munitionem aecclesiae nobiscum pariter receperunt, ibique novem diebus continuis, ne exinde libere exiremus, fecit nos quorumdam senatorum assensu, quos pecunia oblata corruperat, die noctuque armata manu cum omni diligentia custodiri. Sane, populo incessanter et iugiter acclamante et in senatores pro tanta impietate multa immanitate fremente, de custodia fuimus illius munitionis erepti, sed in artiori et tutiori loco apud Transtyberim nos idem senatores, recepta inde pecunia, posuerunt. Cumque moram ibidem ferme per triduum fecissemus, universo populo tantam proditionem atque malitiam de caetero nullatenus sustinente, senatores cum nobilibus et populo venientes nos et fratres nostros per Urbem magnifice et honorifice cum immensis laudibus et preconiis, campanis etiam in transitu nostro ubique pulsantibus, conduxerunt, et sic tandem a violentia persequentis erepti et nostrae redditi libertati, sequenti die dominica venerabilibus fratribus nostris Gregorio Sabinensi, Hubaldo Ostiensi, Bernardo, Walthero, Iulio et B. episcopis, cardinalibus quoque, abbatibus, prioribus, iudicibus, advocatis, scriniariis, primicerio et scola cantorum, nobilibus etiam et quadam parte de populo Urbis apud Nimpham non longe ab Urbe insimul congregatis, munus consecrationis accepimus et, sicut in Romana aecclesia moris est, ibidem pontificali regno magnifice fuimus ac sollempniter coronati. Caeterum predictus Octavianus, cum pro consecratione, immo execratione sua, dum et in Urbe esset et postquam latenter Urbem exivit, multos episcopos convocasset, nullum prorsus preter unum, Ferentinatem videlicet episcopum, habere potuit pro sua temeritate et vesania confirmanda. Quosdam tamen episcopos imperialibus minis, quosdam violentia laicali, quosdam vero pecuniis et blandiciis allicere voluit, sed nil, Domino impediente, profecit. Unde nec adhuc invenire potest, licet omnibus modis enitatur, qui ei manus execrationis imponat et se tantae faciat presumptionis et impietatis auctorem. Verum memorati Iohannes et Gwido, cecitatis tenebris obvoluti, quoniam scriptum est: ‘Peccator cum venerit in profundum [malorum], contempnet’, nec sic a sua presumptione dampnabili resipiscunt, sed eundem Octavianum, quem sibi in statuam erexerunt, obstinata perfidia venerantur et eum, relicta unitate aecclesiae, presumunt usque adhuc tamquam ydolum aut simulachrum adorare. Ipse autem Antichristi tempora prefigurans usque adeo erectus est supra se, ut etiam in templo Dei sederit, ostendens se tamquam sit Deus, et multi abhominationem desolationis stantem in loco sancto non sine multa lacrimarum effusione corporeis oculis inspexerunt. Sane nos infirmitatem nostram et virtutum indigentiam cognoscentes nostrum in Dominum iactamus cogitatum, sperantes et de Christi misericordia plenius confidentes, quod aecclesiam sanctam suam, pro qua ipse idem in substantia nostrae mortalitatis apparuit, ut eam sibi non habentem rugam aut maculam exhiberet, optata faciet tranquillitate laetari, et procellarum omnium inundatione sedata, nil erit, quod iam ei possit obsistere, ubi unicus eius sponsus voluerit nubilosa quaeque et noxia propulsare. Nunc igitur, quia nos de nostrorum meritorum qualitate diffidimus et de honestate et religione vestra plenam habemus fidutiam, vestris et universalis aecclesiae precibus infirmitatem nostram petimus adiuvari, karitatem vestram per apostolica scripta rogantes et commonentes attentius, ut sicut viri catholici vos pro domo Domini muros inexpugnabiles opponatis et in devotione ac fidelitate matris vestrae sacrosanctae Romanae aecclesiae immobiliter persistentes ab eius unitate nullatenus recedatis. Quod si prefatus vir impietatis ad partes vestras aliqua dampnationis suae scripta transmiserit, ea, sicut respuenda sunt, respuatis et tamquam vana ac sacrilega contempnere et abicere studeatis. Noverit insuper discretio vestra, quod nos supra nominatum Octavianum, apostaticum et scismaticum, in octavo die a consecratione nostra - tunc enim terminum ei resipiscendi et ad unitatem matris aecclesiae redeundi prefiximus - tamquam inobedientem et contumacem, et illos, qui ei manus presumerent, non dicimus consecrationis, sed execrationis imponere, et de communi fratrum nostrorum episcoporum et cardinalium voluntate atque consilio, accensis candelis et coetu clericorum in aecclesia congregato, vinculo anathematis et excommunicationis astrinximus et eos cum suo auctore diabolo condempnavimus.
- 157
Capitulum LXII.
- 158
Venerabilibus in Christo fratribus, patriarchis, archiepiscopis, episcopis, abbatibus, ducibus, principibus, prepositis, prioribus et caeteris aecclesiarum prelatis, ad quos litterae istae pervenerint, Ymarus Tusculanus episcopus prior episcoporum, Iohannes tituli Sanctorum Silvestri et Martini, Gwido Cremensis tituli Sancti Calixti, sanctae Romanae aecclesiae presbiteri cardinales, Reimundus diaconus cardinalis Sanctae Mariae in Via lata et Sy. Sanctae Mariae in Dompnica et Sublacus abbas perpetuam in Domino salutem. Ex quo contra honorem aecclesiae Dei et imperii amicitia inter domnum papam Adrianum et Wilhelmum Siculum apud Beneventum facta est, dissensio et discordia non modica inter cardinales sacrosanctae Romanae aecclesiae non sine causa oborta est, nobis scilicet, qui honorem et dignitatem sanctae Dei aecclesiae et imperii nullatenus diminui volebamus, amicitiae, quae facta fuerat in detrimentum aecclesiae et imperii, nequaquam consentientibus, aliis vero, qui, pecunia et multis promissionibus obcecati, iam dicto Siculo tenebantur astricti, conventionem ipsam taliter ut diximus fabricatam nequiter defendentibus et quam plures in partem sui erroris attrahentibus, nostro conatui et voluntati totis viribus pertinaciter resistentibus. Proinde procedente tempore, cum iam fama ferret imperatorem Italiam intrasse et plurimam eius partem suae potestati subiugasse, predicti fratres Siculo astricti domnum papam sollicitare ac circumvenire omni sagacitate coeperunt, qualiter aliqua occasione assumpta domnus imperator et omnes sequaces eius excommunicationi subderentur et nos ad id faciendum una cum eis iuramento astringeremur. Nos autem econtra diximus potius Siculum excommunicandum, qui omnia iura aecclesiae tam spiritalia quam temporalia violenter abstulerat, quam imperatorem, qui aecclesiae Romanae et imperii iura fideliter laborabat recuperare et aecclesiam de servitute ad libertatem reducere. Hoc audientes fautores Siculi a iam dicto consilio cum rubore siluerunt. Eo igitur consilio nostro studio et exacta diligentia taliter cassato et exinde venerabili fratre nostro Octaviano, tunc sanctae Romanae aecclesiae presbitero cardinali, nunc apostolicae sedis pontifice, una cum fratre Wilhelmo presbitero cardinali Sancti Petri ad Vincula, ad imperialem celsitudinem legationem fungente, domnus papa cum sibi consentientibus et supradicti Wilhelmi fautoribus Urbem egressus Anagniam venit; ubi tunc demum manifesta conspiratione omnes prefati Wilhelmi fautores in presentia domni papae sacramento firmaverunt personam imperatoris excommunicationi subiciendam et extunc in antea eius honori et voluntati usque ad mortem immutabiliter contraire et, si contingeret domnum papam vita decedere, neminem se nisi de illis qui coniuraverant in pontificem eligere. Circumpositos insuper episcopos, ne alicui electo, nisi in quem Siculi secta consentiret, in consecratione manus imponerent, iuramento nichilominus constrinxerunt. Postmodum iam sepe dicto patre nostro Adriano Anagniae Kalendis Septembr. defuncto, omnes illuc convenimus, et cum de corpore sive ibidem tumulando sive Romam deferendo non parva contentio oriretur, tandem Romam corpore deportato, prius in verbo veritatis tale pactum unanimiter fecimus et scripto mandavimus, quale nunc sequitur:
- 159
‘In nomine Domini amen. Convenerunt episcopi, presbiteri et diaconi cardinales sanctae Romanae aecclesiae et promiserunt sibi invicem in verbo veritatis, quod de electione futuri pontificis tractabunt secundum consuetudinem istius aecclesiae, scilicet quod segregentur aliquae personae de eisdem fratribus, qui audiant voluntatem singulorum et diligenter inquirant et fideliter describant, et, si Deus dederit, quod concorditer possint convenire de aliqua persona eorundem fratrum, fiat cum bono; sin autem, tractetur tunc de extranea persona, et si concorditer poterimus convenire, bene, sin autem, nullus procedat sine communi consensu; et hoc observetur sine fraude et malo ingenio’. Tali pacto in verbo veritatis firmato, post humatum corpus in aecclesia beati Petri ad eligendum pontificem convenimus et iuxta predictam consuetudinem personas, quae singulorum voluntates diligenter inquirerent et audirent ac describerent, segregavimus. Sed cum propter conspirationem adversae partis electio lente procederet, tertia die fere transacta, ad hoc tandem deventum est, quod XIIII cardinales ex adverso, qui sacramento constricti tenebantur, Rolandum cancellarium nominaverunt. Nos autem VIIII numero, qui nefandi iuramenti exortes eramus, venerabilem fratrem nostrum Octavianum presbiterum cardinalem, virum utique honestum et religiosum, ad regimen apostolicae sedis et ad concordiae et pacis unitatem inter aecclesiam et imperium reformandam ac conservandam dignum et utilem esse cognoscentes, elegimus. Cum res taliter ageretur et partem contrariam pactum, quod in verbo veritatis firmatum fuerat, penitus transgredi volentem sentiremus, pactum supradictum illis ad memoriam reducentes, auctoritate Dei omnipotentis et omnium sanctorum atque nostra eis penitus interdiximus, ne absque communi consensu omnium, sicut in pactione continetur, ullatenus aliquem inmantarent, et Rolandum cancellarium eadem auctoritate, ne susciperet, nichilominus prohibuimus. Qui dum verba et ammonitiones nostras vilipenderent et Rolandum cancellarium manto induere festinarent, nondum tamen illo induto, nos illorum malitiae potius contraire quam consentire volentes et quod male conabantur minime permittentes, ad petitionem populi Romani, electione universi cleri, assensu etiam totius fere senatus et omnium capitaneorum, baronum, nobilium, tam infra Urbem quam extra Urbem habitantium, nostrum electum manto induimus et intronizatum in sede beati Petri collocavimus, inde ad palatium eiusdem, acclamante universo populo, ymnum Deo decantante clero et omnibus sollempniter adimpletis, honorifice deduximus. Adversae vero partis cardinales retrocedentes, in castrum beati Petri se contulerunt ibique per dies octo et amplius inclusi permanserunt. Inde postmodum per senatores educti, extra Urbem secesserunt et XII. postea die, quod a seculo non est auditum, in castro nomine Cisterna, inter Aritiam et Terracinam, Rolandum cancellarium inmantaverunt et in sequenti dominica execraverunt, ac continuo mittentes nuncios per universam Italiam, episcopis, ne ad consecrationem nostri electi venirent, penitus dissuaserunt, minantes illis excommunicationem et depositionem in perpetuum. Qui tamen in prima dominica mensis Octobris auctoritate Dei honorifice consecratus est. Rem qualiter facta est vestrae fraternitati insinuavimus, nihil praeter veritatem adnectentes, teste eo qui falli non potest, et si angelus de caelo aliud euangelizaret, a veritate penitus aberraret. Verumtamen multa quae facta sunt omittentes ista prout brevius possumus vobis significamus, ne prolixiore pagina aures vestras oneraremus. Haec itaque animadvertat vestra fraternitas, quam devotissime obsecramus et admonemus et modis omnibus quibus possumus exhortamur in Domino, quatinus neque per sermonem neque per epistolam a vestro sensu moveamini, sed in veritate nobiscum firmi et immobiles permaneatis.
- 160
Capitulum LXIII.
- 161
Friderico Dei gratia glorioso, illustri, magnifico et sublimi Romanorum imperatori Gregorius Sabinensis, Hubaldus Ostiensis, Iulius Prenestinus, Bernhardus Portuensis, Waltherus Albanensis episcopi, Hubertus tituli Sanctae..., A. item Priscae, Iohannes tituli Sanctorum Iohannis et Pauli, Heinricus tituli Sanctorum Nerei et Achillei, Ildebertus tituli basilicae XII apostolorum, Iohannes tituli Sanctae Anastasiae, Bonadies tituli Sancti Crisogoni, Albertus tituli Sancti Laurentii in Lucina et Willelmus tituli Sancti Petri ad Vincula presbiteri, Oddo Sancti Georii ad Velum aureum, Ro. Sanctae Luciae in Septasolis, Iacinctus Sanctae Mariae in Cosmidin, Oddo Sancti Nicolai in Carcere Tullii, Ardenius Sancti Theodori, Bo. Sanctorum Cosmae et Damiani, C. Sancti Adriani, Petrus Sancti Eustachii et I°. diaconi cardinales, voluntate et spiritu in Domino congregati, salutem et gloriosam de inimicis victoriam. Quanto excellentiae vestrae maior a Deo collata est et attributa potestas et quanto sublimiorem inter mortales dignitatis locum constat vos obtinere, tanto amplius imperialem convenit maiestatem, sacrosanctam Romanam aecclesiam specialem et unicam matrem vestram in omnibus honorare et ei semper et praesertim necessitatis tempore salubriter atque utiliter providere. Quid autem diebus istis in eadem aecclesia Romana contigerit et quam inauditum facinus ab his, quos filios reputabat, aliquantis diebus transactis fuerit perpetratum, dignum, immo dignissimum est, nos imperiali celsitudini nostris litteris aperire. Nuper siquidem cum dominus noster bonae memoriae Adrianus papa Kalendis Septembr. apud Anagniam debitum naturae solvisset et de terris ad caelum, de imis migrasset vocante Domino ad superna, tres falsi fratres, Octavianus scilicet et Iohannes de Sancto Martino et Gwido Cremensis, qui a nobis quidem exierunt, sed non fuerunt de nobis, transfigurantes se in angelos lucis, cum sint Satanae , et cetera. Et infra: Ad haec noverit sublimis gratia vestra, quod [Otto] palatinus comes, occasione de intrusione Octaviam suscepta, prefatum dominum nostrum et nos omnes plurimum infestavit et aecclesiam Dei nisus est scindere et multipliciter absque rationabili causa turbare. Campaniam siquidem et patrimonium beati Petri cum intruso et apostatico Octaviano violenter intravit et terram ipsam studuit ei quibuscumque modis potuit subiugare. Nos itaque et tota aecclesia Dei nobiscum maiestatem vestram suppliciter exoramus, ut tam violenta intrusione ita sicut est intellecta et diligenter inspecta, qualiter vobis ad salutem animae vestrae et honorem imperii super tanto negotio sit procedendum, diligenter attendatis. Considerate et advertite, qualiter circa sacrosanctam Romanam aecclesiam et circa unicum sponsum eius dominum nostrum Ihesum Christum, sine quo nec regnum potest aliquis obtinere terrenum nec acquirere sempiternum, oporteat vos habere, et qualiter eam ab impugnatoribus et praesertim a scismaticis et hereticis ex imperialis officio dignitatis protegere debeatis modis omnibus ac tueri. Nos siquidem vos sicut specialem defensorem et patronum aecclesiae Romanae modis omnibus honorare intendimus atque ad augmentum gloriae vestrae quibus modis possumus cum Deo aspiramus. Rogamus autem et instantius supplicamus, ut matrem vestram sanctam Romanam aecclesiam diligatis et honoretis et ad pacem et tranquillitatem ipsius quibus modis imperialem convenit excellentiam intendatis et tantam prefati invasoris atque scismatici iniquitatem nullatenus foveatis.
- 162
Capitulum LXIIII.
- 163
Fridericus ancipiti malo novi scismatis permotus, consilio principum decrevit dare operam, ne quid exinde seu status aecclesiae seu res publica imperii detrimenti caperet. Audiens itaque utrumque electum in episcopatus ordinem consecratum, alterum ab altero excommunicationis sententia condempnatum, sine iudicio aecclesiae controversiam terminari posse non putavit. Auctoritatem autem congregandi concilii exemplo antiquorum imperatorum, verbi causa Iustiniani, Theodosii, Karoli, sibi congruere putans litisque decisionem legittimam esse non posse nisi partibus hinc inde congregatis considerans, ad citationem amborum venerabiles viros et prudentes Danielem Bragensem et Herimannum Ferdensem episcopos dirigit cum litteris, quarum exemplar hoc est:
- 164
Capitulum LXV.
- 165
Fridericus Dei gratia Romanorum imperator et semper augustus Rolando cancellario caeterisque cardinalibus, qui eum elegerunt Romanum pontificem, salutem et omne bonum. Quoniam divina preordinante clementia Romani imperii gubernacula suscepimus, oportet ut in omnibus viis nostris ipsius legem custodiamus, cuius munere, cuius voluntate dignitatis nostrae apicem adepti sumus. In hoc itaque sacratissimo proposito constituti, cum omnibus aecclesiis in imperio nostro constitutis debeamus patrocinari, sacrosanctae Romanae aecclesiae tanto propensius debemus providere, quanto ipsius cura et defensio a divina providentia creditur esse commissa nobis specialius. Eapropter de discordia, quae in substituendo Romanum pontificem inter vos suborta est, plurimum dolemus, timentes, ne occasione huius scismatis aecclesia Christi sanguine redempta debeat dilacerari, presertim cum robur aecclesiae foris titubare videatur, quoniam unitas ipsius scissura domestica interius dilaniatur. Ut autem huic pesti competens et Deo gratum exhibeamus remedium, religiosorum virorum consilio generalem curiam et conventum in octava epiphaniae Papiae indiximus celebrandam. Ad quam evocavimus totius imperii nostri et aliorum regnorum, scilicet Angliae, Franciae, Ungariae, Datiae, archiepiscopos, episcopos, abbates et viros religiosos ac Deum timentes, quatinus, remoto omni seculari iudicio, hoc tam magnum aecclesiae negotium aecclesiasticarum tantum personarum sententia ita sopiatur, ut et Deo debitus exinde honor deferatur et aecclesia Romana sua integritate et iusticia non possit a quoquam privari vel status Urbis, quae caput imperii nostri est, inquietari. Proinde eruditioni vestrae mandamus et ex parte Dei omnipotentis et totius aecclesiae catholicae praecipimus, ut ad eandem curiam sive conventum veniatis, aecclesiasticarum personarum sententiam audituri et recepturi. Testis enim nobis est Deus, quia in hac curia nec amore nec odio alicuius personae quicquam aliud querimus quam honorem Dei et aecclesiae suae unitatem. Quod si ad tam celebrem aecclesiae conventum examinationis causa venire volueritis, karissimi principes nostri et aecclesiae katholicae Herimannus Ferdensis, Daniel Bragensis patres et episcopi venerabiles, quos de palatio nostro ad vos transmisimus, una cum comite palatino, consanguineo nostro, aliisque legatis nostris, securum vobis conductum prestabunt. Si vero iusticiam Dei et aecclesiae in tam sollempni conventu recipere nolueritis, videat Deus et iudicet. Nos autem, ipsius favente gratia qui dat salutem regibus, iusticiam Dei, quae nullum magis quam imperatorem Romanum decet, prosequemur.
- 166
Capitulum LXVI.
- 167
Porro litterae, quibus ad tantam discussionem transmontanos episcopos invitavit, istae pro exemplo sufficiant:
- 168
Fridericus Dei gratia Romanorum imperator et semper augustus Hartmanno Brixinensi episcopo salutem et omne bonum. Quod in passione sua Christus duobus gladiis contentus fuit, hoc in Romana aecclesia et in imperio Romano credimus mirabili providentia declarasse, cum per haec duo rerum capita et principia totus mundus tam in divinis quam in humanis ordinetur. Cumque unus Deus, unus papa, unus imperator sufficiat et una aecclesia Dei esse debeat, quod sine dolore cordis dicere non possumus, duos apostolicos in Romana aecclesia habere videmur. Defuncto itaque Adriano papa in Kalendis Septembr., cardinales, qui columpnae immobiles esse videbantur, quibus sancta et universalis firmissime inniteretur aecclesia, non quae Dei sunt, sed sua querentes et unitatem aecclesiae scindentes, duos pontifices elegerunt et ambos consecraverunt. Pro tanta namque et tam perniciosa aecclesiae iactura tota nimirum Italica aecclesia conturbatur, et dissensiones, scismate orto in capite, iam in inferiora membra defluxissent et totum aecclesiae corpus defedassent, nisi nos consilio et auxilio religiosorum virorum, qui spiritu Dei aguntur, tam impudicae iniquitati iusticiae rigorem opposuissemus. Ne itaque in tantae discrimine discordiae universalis aecclesia periclitari possit, Romanum imperium, quod ad remedium tam perniciosi morbi divina clementia providit, universorum saluti debet sollicite providere et, ne tanta mala in aecclesia Dei premineant, futuris casibus sollerter obviare. Coadunatis itaque in unum omnibus episcopis, tam Italicis quam Teutonicis, caeterisque principibus ac viris religiosis, qui zelum Dei et aecclesiae habere videbantur, quod facto opus esset, diligenter investigavimus, ex decretis Romanorum pontificum et statutis aecclesiae veraciter accipientes, quod, exorto scismate in Romana aecclesia ex duorum apostolicorum dissensione, ambos vocare et secundum sententiam et consilium orthodoxorum litem decidere deberemus. Ex consilio itaque omnium qui aderant episcoporum caeterorumque principum curiam sollempnem et generalem conventum omnium aecclesiasticorum virorum in octava epiphaniae Papiae celebrandam indiximus, ad quam ambos qui se dicunt Romanos pontifices vocavimus omnesque episcopos imperii nostri et aliorum regnorum, Franciae videlicet, Angliae, Hispaniae atque Ungariae, ut eorum in presentia nostra iusto declaretur examine, quis illorum regimen universalis aecclesiae de iure debeat obtinere. Quia vero ad unitatem aecclesiae reformandam sapientia tua admodum nobis necessaria est, ut ea nequaquam carere valeamus, dilectionem tuam attentissime rogamus et rogando commonemus, quatinus pro fidelitate aecclesiae et imperii ad predictam curiam, omni occasione remota, venias, ut in adventu tuo unitas et pax et tranquillitas aecclesiae reformetur; interim autem predictae scissurae in neutram partem assensum tuum declines nec tamquam iustam et rationabilem aliquatenus recipias. Data Cremae X°. Kal. Novembris.
- 169
Capitulum LXVII.
- 170
Iam vero ad ea, quae apud Cremam gesta sunt, res exigit ut revertamur. Cremenses, ut supra dictum est, tam in vadibus quam in captivis suis male affecti, cum ab excursibus et audatia temere paulolum quievissent, alio ingenio alioque commento nostros fallere cogitant et subvertere. Quedam enim instrumenta fabricant, muscipulis quidem simillima, sed pro qualitate humani corporis fortiora, eaque per vias circaque vallum dispergunt, quibus ignari multi herentes aut capi facile poterant aut occidi. Item fossas quam plurimas hinc inde desuper levi operimento contegunt, quas illapsi similiter aut capiebantur aut occidebantur. Eiusmodi et alii multi latrocinales doli tam ad rapinas quam ad incendia machinarum cum assidue fierent ab his qui intra munitionem erant, Fridericus et calliditate simul et audatia eorum magis irritabatur. Et quia penuria civitatem capere desperasset - habundabant enim frumento -, iterum consilium ad vim atque arma convertit, omnibus agminibus id maxime cupientibus, qui iam longae obsidionis taedio affecti variisque laboribus attriti, merore tenebantur bellumque quoquo modo finiri optabant. Sextus enim iam mensis erat, ex quo civitas obsessa fuerat, hyemsque pluviosa et gelu asperrima illo anno plus solito inhorruerat.
- 171
Capitulum LXVIII.
- 172
Itaque, admotis omnibus machinis, ad occupandam civitatem hortatur exercitum, turresque in excelsum erectas, ferro variaque materia undique tectas, ut et pondere stabiles essent neque ignibus expugnarentur, super aggeres collocat, iaculatoribus et sagittariis militumque fortissimis plenas, qui cum non conspicerentur, ipsi eos, qui vel super murum astarent vel in civitate deambularent, facillime cernerent telisque appeterent, cum illi neque a vertice venientes sagittas facile declinare neque ulcisci possent, quos non viderent. Quotiens autem ignito ferri pondere et adunco, quo levius hereret, machinas attemptabant, qui desuper erant aquis ignem restinguendo, uncos autem et hamos ferri contis proceris et sudibus dissolvendo conatus eorum in irritum revocabant. In his enim falces alligarant, ut, si quid de materia, quae contra ictus machinarum turribus alligata fuerat, ignis corripuisset, statim absciderent. Et Cremenses quidem ita resistebant, quamvis multi in dies singulos occumberent contraque parum mali hostibus facerent.
- 173
Capitulum LXVIIII.
- 174
Et quoniam ad finem huius obsidionis tendimus, ad alia properantes, ultimum prelium, quod et maximum, paulisper attingere libet, pro eo quod et atrox et vario eventu gestum est. Imperator cernens oppidanos neque se ipsos misereri neque civitati parcere velle, generalem aggressionem fieri statuit. Electis ergo de singulis agminibus viris fortissimis, intra machinas turrium eos collocat, variis quidem locis, alios superiores, alios inferiores, ut, dum inferiores civitatem per murum ingressuri pontes applicarent, superiores eos iaculis et sagittis, quo minus ab hostibus laederentur, defenderent. Erant turres ipsae nimia proceritate mirabiles, supra C pedes in altum erectae, multorum hominum per singula diversoria capaces. Reliquum exercitum circa muri ambitum distribuit, precipiens, quando pontes admoveri coepissent, ipsi quoque singuli contra quem starent locum aggredi murumque vel transcendere vel irrumpere conarentur. Ipse quidem utrimque ita disposuit. Civitatis autem populus, postquam oppidum undique videre circumdatum armisque omnia conlucere, tubicines quoque universorum agminum et signiferos congregatos, ut signo dato undique eos invaderent, non segniter se et ipsi communiunt magnaque audatia super muros et in suis machinis, quas gattas appellant, operiuntur, ut, cum admoverentur pontes, ipsi eas vel occuparent vel deicerent murumque scalis ascendere nitentes vario modo deterrerent, magna tunc animi facinora demonstrantes, ne vel in extremis calamitatibus deteriores nostris viderentur. Iam pontes [licet maxima difficultate] admotae fuerant, iam tota acies in muro pedem ponebat. Tum Cremenses callide se intra suas machinas occultantes, primos quidem et desubtus et supra graviter spiculis excipiunt, posteriores autem tormentorum ictibus deterrent, acies pro muris pugnantium dissipant, et qui scalis aliisque instrumentis ascendere nitebantur, impulsi devolvebantur a muro. Sed neque nostris virtus in rebus adversis nec Cremensibus sevitia defuit. Nempe unus militum nostrorum nomine Bertolfus de Arrah, qui cum primis de ponte saltu in civitatem devenerat, circumdatus undique ab hostibus, dum pugnando se fortissimum ostendisset multosque solus usque ad magnam partem civitatis persecutus fuisset, a quodam retro longa securi prostratus est. Nam in anteriori parte per medios ruentem universi vitabant, audatiam hominis metuentes pariter et admirantes. Quem tandem cum occidissent, unus eorum crudeliter in mortuum seviens cutem capitis, ut dicebatur, abstraxit et prius decentissime capillatam galeae suae affixit, ipse turpis et indecentissimus, nec viri fortitudine permotus nec humanae conditionis sortem miseratus. Alium quoque precisis manibus ac pedibus, grave ludibrium, per plateas serpere permiserunt. Porro qui murum transcendere conati sunt, quamvis singillatim digni essent memoria, omnium tamen fortissimus demonstratus est Otto palatii comes de Baioaria, qui sepius muro repulsus sepiusque ante alios in coeptum opus revertens virtute fortitudinis suae toti huic ornamento fuit calamitati. Non tamen impune nec longum laetati Cremenses hac fortuna usi sunt. Nam de prominentia turrium nostrorum diversis missilibus tot ea die vel occisi vel vulnerati sunt oppidanorum, quod muro anteriore pulsi intra munitionem, quae secundo muro erat accincta, confugerent et tunc primo rebus suis desperarent.
- 175
Capitulum LXX.
- 176
Imperator videns excidium civitatis vicinum esse - iam enim vires eorum et audatiam labor, metus et calamitas fregerant - concilium, quod in octava epiphaniae celebrandum fuerat, distulit animumque totum ad subversionem civitatis laxavit. Iam autem valida iuvenum manus collapsa fuerat, multique in dies singulos iaculis et sagittis occumbebant, cum, ut dictum est, ipsi contra nichil mali nostris facere possent. In tantis ergo rerum angustiis consilio necessitatis adhibito Peregrini Aquilegiensis aecclesiae patriarchae simulque Heinrici ducis Baioariae et Saxoniae colloquium expetunt, petentibusque locus et hora datur, quando sapientiores et maiores civitatis se dictorum heroum conspectui presentarent. Mane facto, designata statione cum pars utraque adesset, patriarcha, vir eruditus plurimisque [bonis] virtutibus adornatus, et cui preter officii auctoritatem magna facundiae gratia inerat, prior ad eos ita orsus memoratur:
- 177
Capitulum LXXI.
- 178
‘Si quidem non viderem vos ad sentiendum quae pacis sunt esse incitatos, neque populi Cremensis puriorem sincerissimamque vos partem, numquam processissem ad vos neque consulere confisus essem. Supervacua enim, ut ait quidam, est de utilibus oratio, quando omnium habitatorum conspirat ad deteriora consensus. Quia vero aliquos quidem aetas malorum belli nescios facit, quosdam vero inconsiderata spes libertatis, nonnullos quoque avaritia succendit, paucorum bonorum consilio providendum est, quemadmodum ipsi ab hoc errore corrigantur. Quod si ab initio suscepti belli provisum non est, sera saltem penitentia corrigat excessum, ut qui in portu precavere tempestatem noluistis, vel inter medias procellas pro tempore rebus fractis consulatis. Subeat vos, si non civitatis iam perditae iamque subversioni proximae, saltem miseratio filiorum vestrorum adhuc superstitum atque coniugum. Parcite reliquiis hominum, si parcere noluistis caris aditis paternorum meniorum! Experti feritatem Germanorum, virtutem et magnitudines corporum, ne dubitetis eos spiritus gerere maiores corporibus et animas contemptrices mortis habere. Breviter vobis quod sentio edam. Placet, ut victori principi colla subdatis; expedit, ut universam salutem vestram in deditione, non in armis reponatis. Si enim spreta pace in defectione perseverantes eritis, haut dubie maioribus quam passi estis periculis subdemini’.
- 179
His dictis, dolorem quem corde habebant paulisper supprimentes respondent: se non adversus principem, sed contra gentiles suos Cremonenses arma sumpsisse, olimque sibi decretum, neque his neque illis, sed soli Deo et imperatori servire voluisse, et in multis clarere, mortem eos indebitae servituti pretulisse, foedus cum Mediolanensibus pepigisse idque, donec Deo placuerit, inviolatum custodisse. Iram se divinam pro peccatis suis perferre; fortunam imperatoris prevalere. Nam habentes armorum habundantissimum apparatum et alimentorum nullam penuriam manifestissime Deo spem salutis auferente perdidisse. Rogare autem, ne gentilibus suis Cremonensibus inimicissimis penas, sed soli principi cogantur prestare. Optare se bello finem imponere, virtutem imperatoris se effugere non posse.
- 180
Capitulum LXXII.
- 181
Cognito iam nominati principes, quod pacem cuperent bellique tedio affecti essent, verbum eorum curiae perferunt. Placuit; de condicionibus pacis agitur, diffinitur et sine contradictione ab oppidanis recipitur. Erat autem pactum tale, quod Cremenses civitatem dederent ipsique vita sibi indulta cum coniugibus ac liberis quovis eundi facultatem haberent, de rebus suis quantum quisque semel humeris efferre posset secum exportaret; Mediolanenses vero et Brixienses, qui ad presidium eiusdem civitatis intraverant, relictis ibidem armis et omnibus suis, vitam sibi pro lucro existimarent. Quibus omnibus tandem VI. Kal. Februar. completis, ipsum castrum, egressis inde quasi XX milibus hominum diversi generis, flammis traditum et militibus ad diripiendum permissum est. Peracto excidio, divus augustus, toto exercitu iocundante, laetam victoriam acturus Papiam divertit. Ubi vero eum appropinquare nunciatum est, omnis multitudo civitatis obvia per vias et plateas cum senibus et iuvenibus, cum coniugibus et liberis prestolabatur, et quo transiens divertisset, eius maiestatem vultusque lenitatem omnium generum vocibus prosequebatur, bene meritum triumphatorem et salutis datorem solumque dignum Romanum principem appellari. Tota civitas veluti templum variis ornamentis decorata erat et diversis odoribus aromaticis plena redolebat. Cum autem vix per circumstantium multitudinem ad aecclesiam venire potuisset, antequam in palatio se reciperet, omnipotenti Deo, qui dat salutem regibus, pro adepto triumpho vota solvit et gratulatoria sacra celebravit. Conventum quoque, quem in octava epiphaniae habendum statuerat, in eadem Ticinensium civitate in purificatione sanctae Mariae decrevit peragere. Porro de subacta vel potius subversa Crema statim imperiales litterae per ambitum regni diriguntur in hunc modum:
- 182
Capitulum LXXIII.
- 183
Fridericus Dei gratia Romanorum imperator et semper augustus. Scire credimus prudentiam vestram, quod tantum divinae gratiae donum ad laudem et gloriam nominis Christi honori nostro tam evidenter collatum occultari vel abscondi tamquam res privata non potest. Quod ideo dilectioni vestrae ac desiderio significamus, ut sicut karissimos et fideles vos participes honoris et gaudiorum habeamus. Proxima siquidem die post conversionem sancti Pauli plenam victoriam de Crema nobis Deus contulit, sicque gloriose ex ipsa triumphavimus, quod tamen miserae genti, quae in ea fuit, vitam concessimus. Leges enim tam divinae quam humanae summam semper clementiam in principe esse debere testantur.
- 184
Capitulum LXXIIII.
- 185
Tempus erat, quo concilium Papiae indictum celebrandum fuerat, idque de universis regni partibus, videlicet Cisalpinis et Transalpinis, in unum collecti archiepiscopi et episcopi aliique aecclesiarum prelati pendula expectatione operiebantur. Tum augustus commonens omnes ieiuniorum et orationum subsidiis aecclesiae katholicae causam Deo commendari, cum sacerdotibus et omni populo auxilium divinum fida sanctorum intercessione poscebat. Deinde convocato in unum concilio, cum resedisset, ait ad episcopos: ‘Quamvis noverim officio ac dignitate imperii penes nos esse potestatem congregandorum conciliorum, presertim in tantis aecclesiae periculis - hoc enim et Constantinus et Theodosius necnon Iustinianus seu recentioris memoriae Karolus Magnus et Otto imperatores fecisse memorantur -, auctoritatem tamen diffiniendi huius maximi et summi negotii vestrae prudentiae vestraeque potestati committo. Deus enim constituit vos sacerdotes et potestatem vobis dedit de nobis quoque iudicandi. Et quia in his quae ad Deum sunt non est nostrum de vobis iudicare, tales vos et taliter in hac causa hortamur habere tamquam solius Dei de vobis expectantes iudicium’. Cum haec dixisset, ipse se concilio subtraxit, examen totum aecclesiae et aecclesiasticis, quae ibi innumerabiles erant, committens personis. Erant autem circiter quinquaginta archiepiscopi et episcopi; abbatum et prepositorum non erat pre multitudine estimatio. Legati quoque diversarum terrarum aderant, spondentes quicquid a synodo decretum foret indubitanter a suis recipiendum.
- 186
Capitulum LXXV.
- 187
Residentibus itaque episcopis et clero universo, septem diebus causa ventilata est, tandemque domno Octaviano, qui cum presens advenisset et haberet qui partem suam defenderent, cessit litis victoria, et pro ipso concilium dedit sententiam, condempnato Rolando et reprobato, qui citatus legittime concilio se presentare contumaciter abnuisse dicebatur. Sepius autem lectorem admonitum esse cupimus, ut in hoc facto ad disquirendam rerum veritatem non nostra dicta consulat, sed litteris et scriptis, quae ad manus nostras venerunt et huic operi inserendae visae sunt, innitatur, suo servans arbitrio, quando de hac controversia et litis decisione et concilii iudicio sufficienter sibi fides facta videatur.
- 188
Capitulum LXXVI.
- 189
Invictissimo et gloriosissimo domino suo Friderico Romanorum imperatori et semper augusto et venerabilibus patribus in Christi nomine congregatis fratres, qui Romae sunt, basilicae beati Petri principis apostolorum canonici, angeli magni consilii presentiam et Spiritus sancti consolantem gratiam. Patres sanctissimi, quos Deus elegit ad consolationem merentium et delinquentium correctionem, sicut ait apostolus , corripite inquietos, consolamini pusillanimes, intendite precibus nostris et ad dolorem nostrum leniendum consolationis manum extendite. Tanta est enim tamque diffusa meroris nostri materia, ut, unde debeamus exordium sumere, difficulter possimus invenire. Verum, quia materia doloris est et meroris, a luctu et merore ordiri decrevimus. Attendite ergo et videte, si est dolor sicut dolor noster, cum videamus matrem nostram Romanam aecclesiam, quondam fulgentem, a filiis suis, immo alienis, quia mentiti sunt ei quos enutrivit et exaltavit, ipsi autem spreverunt eam, contumeliose evisceratam et membris ex parte mutilatam, in ceno iacentem, contumeliam iacturamque suam nec sentientem. Unde cum Ieremia plorante suae Hierusalem destructionem plorantes dicimus: Non crediderunt reges terrae et universi habitatores orbis, quoniam ingrederetur hostis et inimicus per portas Hierusalem.
- 190
Vere Hierusalem erat mater nostra Romana aecclesia, quae cunctis ad se venientibus et querentibus pacem dabat. Nunc autem et dolentes dicimus, ut olim illa: Peccatum peccavit nostra Hierusalem, propterea instabilis facta est. Nec immerito propter peccata prophetarum eius et iniquitates sacerdotum eius erraverunt ceci in plateis, facies Domini divisit eos. Et vere . Vultus enim Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum. Unde plurimo rubore suffundimur. Vere peccatum peccavit hoc tempore nostra Hierusalem, invidia et odio et iniquitatibus multis, quae quia per omnia longum est enarrare, ad ostendendam Romani pontificis electionem et causam discordiae declarandam propositum convertemus. Domno igitur papa Adriano felicis memoriae prima vigilia Kalendis Septembr. viam universae carnis ingresso, convenit ilico maxima multitudo, cum quibus et senatores affuerunt, quorum consilio corpus Romam delatum est. Inter cardinales vero contentione crescente, convenit tandem inter eos, ut Romam redirent et concordem electionem facerent de aliquo cardinalium. Quod si non possent, quererent extraneam personam. Quod si nec sic possent convenire, ab electione quiescerent, donec invenirent idoneum virum, quem concorditer eligere deberent. Et hoc unanimiter ab omnibus confirmatum est. Post hoc autem statim Romam redierunt. Domnus Octavianus et quidam alii accesserunt ad obsequium defuncti. Quidam vero alii premiserunt auctorem scelerum Bosonem, primogenitum Sathanae, ut munitionem beati Petri occuparet, cuius custodes fidelitatem ei iuraverant domno papa Adriano vivente, eumque postea subsequentes eandem munitionem conscenderunt. Domnus autem Tusculanus palatium ascendit. Domnus Octavianus et domnus Rolandus cancellarius ad domos nostras venerunt et quidam alii. Vocati autem isti ab illis, qui munitionem observabant, responderunt se numquam ascensuros in munitionem, Bosonem verentes, ne, sicut eis relatum fuerat, a iuratis Bosonis caperentur. Et domnus cancellarius: ‘Vadam’, inquit, ‘et eos ad vos descendere faciam’. Ivit cum eo diaconus de Carcere, nec redierunt, et sic per biduum de loco, ubi electionem facerent, convenire nequiverunt. Tandem die sabbati descendentibus illis de munitione, ascenderunt omnes post altare beati Petri et coeperunt de electione tractare. Cumque convenire non possent, dixerunt isti, qui concordiam et pacem aecclesiae desiderabant: ‘Date nobis electionem, et eligemus unum de vobis, aut habeatis vos electionem, et eligite quem vultis de nobis unum’; et noluerunt. Surrexit tandem velut iratus Oddo diaconus Sancti Georii et Aldebaldus Crassus cardinalis Sanctorum Apostolorum et Iohannes Neapolitanus, et accepto manto voluerunt inmantare domnum Rolandum cancellarium, sed saniore et meliori parte cardinalium ex parte Dei omnipotentis et beatorum principum apostolorum Petri et Pauli atque totius aecclesiae auctoritate prohibente non potuerunt. Facta autem hac prohibitione, iterum eum inmantare attemptaverunt, nec potuerunt, et cancellarium cum manto nullo modo tetigerunt; per eos tamen non stetit, quin inmantaretur. Caeterum clerus Romanus, qui in aecclesia beati Petri pro electione summi pontificis convenerat, audito clamore, cucurrerunt, circumdantes domnum Oddonem, qui erat cum cardinalibus iuxta altare beati Petri, et clamaverunt omnes dicentes: ‘Domnum Octavianum eligite, per quem solum aecclesia pacem potest habere’! Tunc petitione populi Romani et electione totius cleri, consentiente et desiderante universo capitulo basilicae beati Petri, domnus Octavianus cardinalis a saniori parte cardinalium electus est et manto indutus ac in sede beati Petri positus absque omni contradictione, cantantibus omnibus ‘Te Deum laudamus’ in iubilo. Deinde, sicut mos est, domni cardinales et clerus Romanus totus, qui presens erat et qui postea confluxerat, populique Romani pars maxima pedes eius osculati sunt. Quod videns domnus Rolandus cancellarius et qui ei, sicut dicebatur, iuramento erant astricti, nec reclamaverunt nec aliquo modo contradixerunt, sed inclinato capite redeuntes munitionem quasi spe sua frustrati conscenderunt. Tunc domni cardinales, clerus, iudices, scrinarii, senatores, populus Romanus domnum electum, signis bandonis precedentibus, ad palatium usque cum iocunditate perduxerunt, Romano more clamantes: ‘Papa Victore santo Petru lo lege’. In crastinum autem quidam de clero Romano ascenderunt munitionem, et osculata manu domni cancellarii, coeperunt eum et qui cum eo erant rogare, ut paci aecclesiae provideret. Quidam autem de diaconibus curiae respondit eis velut indignans: ‘Heri pedes [domni] Octaviani, qui fratrem suum domnum cancellarium exuit manto et se induit, estis osculati et modo venitis ad nos?’ Et domnus cancellarius: ‘Noli’, ait, ‘domne cardinalis, dicere quod verum non est. Domnus Octavianus numquam exuit me [manto], quia numquam indutus fui’. Sicque per totam ebdomadam illam domno cancellario et suis in aecclesia beati Petri morantibus, nono die descendentes Transtyberim, eo die et altero commorantes, undecimo exierunt et pervenerunt ad cisternam Neronis, in qua latuit Nero fugiens Romanos insequentes. Iuste cisternam adierunt, quia dereliquerunt fontem aquae vivae et foderunt sibi cisternas, cisternas dissipatas, quae continere non valent aquas. Et ibi die altero, qui duodecimus erat ab electione domni Victoris, induerunt cancellarium stolam et pallium erroris in destructionem et confusionem aecclesiae ibique primum cantabant ‘Te Deum laudamus’. Quis vestrum, o sanctissimi patres, audivit talia? Quantum in eis est, biceps hodie facta est Romana aecclesia. Nunc tacendum nobis est, ut domnus Otto palatinus comes et domnus Gwido comes de Blandera et domnus Heribertus prepositus, viri prudentissimi, imperatoriae maiestatis legati, vicem accipiant referendi, quid in domno cancellario et suis reppererint. Qui cum nota retulerint domni episcopi, domni imperatoris legati, quid hinc inde humilitatis et veritatis cognoverint, plenius poterunt enodare. In Urbe quoque cum Romanus clerus ad aecclesiam beati Petri ipsis presentibus conveniret, quid de facto isto persenserint, quoniam presentes esse credimus, referant ipsi, et ad hoc comprobandum duos de fratribus nostris, Petrum Christianum aecclesiae nostrae decanum et Petrum Gwidonis camerarium sanctae Romanae aecclesiae subdiaconum, sanctitati vestrae transmittimus, ut de his omnibus veritatis testimonium etiam viva voce perhibeant. In cena Domini nostri, in qua redemptionis humanae sacramenta peregit, duos gladios apostoli se habere professi sunt, quos et vos habetis; quid in eis et per eos agere debeatis, nullus vestrum ignorat. Ibi dictum est a Christo: Satis est. Et nos, qui Christi vestigia sequi debemus, vobis dominis nostris dicimus, huic operi finem facientes: ‘Satis est’. Omnipotentis sapientia Patris, qui novit et potest unire vota et voluntates omnium, doceat vos omnes et uniat ad confusionem Babylonicam destruendam et simoniam de aecclesia propellendam et pacem toti mundo desiderabilem in integrum reformandam!
- 191
Capitulum LXXVII.
- 192
Actio concilii, quae verbis simplicibus in scriptum redacta, item ponenda videbatur:
- 193
Haec sunt capitula, quae in concilio Papiae super electione domni papae Victoris canonice probata sunt. Domnus Octavianus et nemo alius Romae in aecclesia beati Petri petitione populi et consensu ac desiderio cleri a cardinalibus manto sollempniter est indutus et presente cancellario et non contradicente in kathedra beati Petri collocatus est, et a cardinalibus et clero Romano ‘Te Deum laudamus’ sollempniter ei cantatum est et nomen ei Victor impositum est. Ibi multitudo cleri et populi Romani venit ad pedes eius. Tunc scriniarius secundum antiquam Romanorum consuetudinem ascendens in altum voce magna clamavit ad populum, dicens: ‘Audite, cives Romani et coetus rei publicae! Secunda feria pater noster Adrianus mortuus est, et proximo sequenti sabbato domnus Octavianus cardinalis Sanctae Ceciliae in Romanum pontificem electus et inmantatus est et in kathedra beati Petri collocatus est et papa Victor est nominatus. Placet vobis?’ Respondit magna voce clerus et populus: ‘Placet’. Secunda et tercia vice interrogatus populus, si placeret, clara voce respondit: ‘Placet’. Deinde cum bandis et aliis papalibus insignibus domnus papa cum laudibus in palatium deductus est. His itaque rite peractis, capitulum beati Petri statim venit ad pedes eiusdem papae Victoris et obedivit ac debitam ei reverentiam exhibuit, clerus et populus, multitudo magna, similiter obedivit. Sequenti vero die proxima rectores cleri Romani accedentes ad domnum cancellarium et ad cardinales, qui cum eo erant, voluerunt cognoscere, si inmantatus esset, sicut quidam dicebant, et non invenerunt eum inmantatum neque aliqua dignitatis specie variatum, et habito cum eo et cardinalibus suis colloquio cognoverunt ab ore eius et suorum, quod numquam fuerit inmantatus et quod ei hoc falso imponebatur. Quo audito et cognito, rectores ad pedes domni papae Victoris venerunt et obedientiam et reverentiam exhibuerunt. - De omnibus supradictis capitulis testes fuerunt Petrus Christianus decanus basilicae beati Petri et omnes fratres eius et duo rectores cleri Romani, Blasius scilicet presbiter et Manerius presbiter, et VII archipresbiteri Romanae urbis et IIII alii tam diacones quam subdiacones. Deinde prior Lateranensis et sui canonici obedierunt. Clerici de patriarchia Sanctae Mariae maioris obedierunt. Abbas de patriarchia Sancti Pauli per suos nuncios obedivit et in signum obedientiae de bonis aecclesiae suae illi misit. Abbas de patriarchia Sancti Laurentii cum suis monachis obedit. Abbas Cirengii obedit. Abbas Sancti Silvestri cum suis monachis obedit. Abbas Sancti Alexii in monte Aventino cum suis monachis obedit. Abbas Sancti Blasii cum suis monachis obedit. Conventus Sanctae Sabinae obedit. Conventus Sanctae Mariae in Capitolio obedit. Conventus monachorum Sanctorum Cosmae et Damiani obedit. Abbas Sancti Valentini obedit. Magister fratrum templi Hierosolimitani in monte Aventino cum suis fratribus obedit. Cardinalia Sancti Marcelli obedit. Clerici de cardinalia Sanctorum Apostolorum obediunt. Clerici de cardinalia Sancti Petri ad Vincula obediunt. Clerici de cardinalia Sancti Silvestri obediunt. Clerici de cardinalia Sancti Syxti obediunt. Clerici de cardinalia Sanctae Sabinae obediunt. Clerici de cardinalia Sanctae Sabilinae obediunt. Cardinalia Sancti Cyriaci apud thermas Diocletiani obedit. Clerici de cardinalia Sanctae Mariae trans Tyberim obediunt. Clerici de cardinalia Sanctae Mariae in Porticu obediunt. Clerici de cardinalia Sancti Nycolai in Carcere obediunt. Monasterium Sanctae Agathae obedit. Archipresbiter Sancti Apollinaris obedit. Archipresbiter Sancti Triphi obedit. Archipresbiter Sancti Bartholomei obedit. Aecclesia Sancti Celsi obedit. Aecclesia Sanctae Mariae in Monasterio obedit. Aecclesia Sanctae Mariae in Palaria obedit. Aecclesia Sancti Salvatoris de Curte obedit. Archipresbiter Sancti Vincentii cum suis obedit. Archipresbiter Sanctae Catarinae cum suis obedit. Archipresbiter Sancti Thomae de Parrione obedit. Archipresbiter Sanctae Anastasiae cum suis obedit. Archipresbiter Sancti Salvatoris de Campo cum suis obedit. Archipresbiter Sanctae Mariae in monte Celso cum suis obedit. Et multae aliae aecclesiae et monasteria obedierunt, quas vix enumerare valemus. Post promotionem domni Victoris canonici beati Petri miserunt ad Rolandum cancellarium canonicos suos, qui viderent, an esset inmantatus, sicut quidam credebant, aut aliquo modo promotus. Unde bis missi inquisitores bis retulerunt eum non esse inmantatum nec aliqua promotionis spetie variatum. Sequenti vero die, ut omnis dubitatio tolleretur, miserunt canonici quosdam de suis, ut mensae cardinalium, qui inerant, interessent et viderent, si saltem in mensa locum digniorem solito obtineret aut etiam benedicendo mensam primus esset vel aliquo modo inter cardinales loco vel dignitate seu veste dignior haberetur. In quibus omnibus nullo modo senserunt eum promotum vel mutatum; atque in hunc modum perscrutati sunt canonici statum cancellarii per singulos continuos VIII dies. Basso et Iohannes de Romano dicunt: ‘Postquam cancellarius, sedente domno Victore in kathedra, in munitionem se recepit, Iohannes Phizutus clericus et Iohannes de Bucca-Lata laicus voluerunt inmantare cancellarium. Qui cum iniuria reppulit eos, dicens: „De me non facietis ridiculum; ibi est papa, ite ad eum et obedite ei!“ - Presbiter Blasius et presbiter Magnerius, rectores cleri Romani, dicunt se cum tribus aliis rectoribus cleri sequenti die post promotionem domni Victoris accessisse ad cancellarium et ad omnes cardinales qui cum eo erant, et non viderunt eum inmantatum nec aliquo modo promotum, et antequam discessissent, audierunt duabus vicibus ab ore cancellarii, quod nec erat nec fuit inmantatus; in presentia etiam ipsorum rectorum et in presentia eorum qui ibi erant testificatus est Otto cardinalis de Carcere, quod domnus Octavianus nullam violentiam vel iniuriam intulit cancellario. Item dixit Otto: ‘Pro nichilo ascribitur hec iniuria domno cancellario, quia nullus ei mantum abstulit, quia numquam habuit’. His omnibus ita peractis et cognitis, rectores isti iverunt ad domnum Victorem et obedientiam ei fecerunt et preceperunt clero, ut ei obediret. Quod et factum est. Presbiter Barro et presbiter Iohannes, capellani de cardinalia cancellarii, dixerunt se sequenti die post promotionem domni Victoris ad cancellarium accessisse et dixisse ad eum sic: ‘Audientes vos esse inmantatum gaudebamus, et nunc, quia aliter videmus, dolemus’. Qui dixit eis: ‘Pro me nolite gaudere vel dolere, quia ego nec fui nec sum inmantatus; ite et obedite ei, quem videtis inmantatum’. Haec verba taliter ab ore cancellarii processisse commisit presbiter Barro et presbiter Iohannes quibusdam ex nostris clericis presentibus, ut iurent in animabus eorum ita verum esse -. Clerici de cardinalia Sancti Chrisogoni dixerunt se sequenti die post promotionem domni Victoris accessisse ad cardinalem suum, qui erat cum cancellario, et interrogasse eum, dicentes: ‘Omnes clerici vadunt ad pedes domni papae; quid faciemus et nos’? Qui respondit: ‘Ite ad eum sicut alii’. Multi ex nostris dicunt vidisse cancellarium XI. die ab Urbe exisse sine manto, sine stola, sine albo equo et sine omni habitus mutatione, cum pellibus nigro pallio coopertis et cum nigro almutio, usque ad Cisternam. - Iohannes de Romano dicit se audivisse Iohannem Neapolitanum et Bonandiem et quosdam alios cardinales dicentes apud Cisternam: ‘Quoniam modo sumus sine pastore et sine capite, faciamus nobis dominum’, et postea inmantaverunt eum et cantaverunt ei ‘Te Deum laudamus’ apud Cisternam. - Iohannes de Sancto Stephano et Wolframmus dicunt se audivisse, quod papa Adrianus dixit ad eos, cum de Urbe exiret: ‘Octavianus’, inquit, ‘quem ego misi in Longobardiam, vult excommunicare Mediolanenses; sed ego mandavi Mediolanensibus, ut non curent de eo, sed fortiter se habeant tam ipsi quam Brixienses contra imperatorem, et ego cum eis disposui, quod imperator propter eorum impedimenta non poterit Romam venire’. Item: ‘Etiam cum cardinalibus ita disposui, quod Octavianus non erit papa post mortem meam’. - Gimundus et Wolframmus dicunt se audisse ab ore episcopi Sabinensis, quod libenter rediret ad domnum Victorem, sed ita adiuratione est astrictus, quod sine periurio non potest. Episcopus Aletrinus in presentia domni Gwidonis Cremensis cardinalis et Gimundi et Iohannis Gaietani et aliorum multorum dixit: ‘Non possum ad domnum Victorem venire, quia talem securitatem feci cancellario et suis aput Anagniam, quod non possum ad eos venire usque ad Kalendas, post Kalendas autem veniam. Interim tamen habeo eum pro domino et pastore meo’. Itaque, Kalendis transactis, cum infirmitate teneretur, misit domno Victori obedientiam per clericum quendam, quem habemus presentem.
- 194
De omnibus supradictis capitulis testimonium perhibuerunt predicti rectores cleri Romani et VII archipresbiteri supra memorati et alii multi honesti et religiosi clerici Romani et Petrus Urbis prefectus et Stephanus de Tebaldo et Stephanus ‘Nortmannus et Iohannes de Sancto Stephano et Iohannes Gaietanus et Wolframmus de Gidocicca et Gimundus de domo Petri Leonis et multi alii illustres Romani et nobilissimi, qui omnibus his interfuerunt et omnia viderunt et tractaverunt.
- 195
Capitulum LXXVIII.
- 196
Confirmato et recepto taliter in papatu Victore, defertur ad principem sacerdotalis concilii sententia. Qua venerabiliter suscepta et approbata, Victor ad aecclesiam vocatur et magna sollempnitate et frequentia cleri ac populi suscipitur, ipsique ut summo pontifici et universali papae adclamatur. Divus quoque imperator consuetam ei reverentiam et stratoris officium sicut Constantinus beato Silvestro humiliter pro foribus aecclesiae exhibuit, et manu eius accepta usque ad sedem deduxit et intronizavit. De reliquis, quae ibidem acta sunt, exemplaria litterarum subnotata consule:
- 197
Capitulum LXXVIIII.
- 198
Fridericus Dei gratia Romanorum imperator et semper augustus dilectissimo suo Eberhardo venerabili Salzburgensi archiepiscopo et suffraganeis eius, Adilberto Frisingensi episcopo, Hartmanno Brixinensi et Romano Gurcensi totique provinciae Salzburgensi gratiam suam et omne bonum. Si sacro concilio Papiae celebrato interfuissetis, omnia, quae ibidem vel in Romana aecclesia facta sunt, oculata fide cognoscere possetis. Ne autem ab his, qui pravis delationibus et mendatiis iam totum fere orbem resperserunt, veritas possit obnubilari vel vestra sinceritas trahi in contrarium, quanto brevius possumus seriem totius rei sine aliqua falsitatis commixtione mera veritate vobis significare dignum duximus, Luce clarius constat, quod papa Adriano adhuc vivente Rolandus cancellarius et quidam cardinales, non adtendentes illud dominicum: Sit sermo vester: est est, non non, conspiratione facta cum Wilhelmo Siculo, prius ab eis excommunicato, et cum caeteris hostibus imperii, Mediolanensibus, Brixiensibus, Placentinis, ne forte per mortem papae Adriani tam iniqua factio evanesceret, iuramenti vinculo invicem sese constrinxerunt, ut, defuncto papa, nullus alius ei substitueretur, nisi qui in eadem conspiratione cum eis convenisset. Hac de causa XII. die post electionem domni Victoris papae, eo sedente in sede beati Petri, iam dicti conspiratores egressi ab Urbe ad cisternam Neronis, derelinquentes venam aquarum viventium, se contulerunt et ydolum sibi Rolandum cancellarium erexerunt, dicentes hunc esse Symonem Petrum, qui apostolicae dignitatis apicem tam nefaria invasione attingere presumebat. Quod haec conspiratio facta fuerit et ille iam dictus Rolandus per eam hoc modo intraverit, non est ficticium, sed religiosis viris ab illo qui manifesta facit consilia cordium mirabiliter est declaratum. Dum haec Romae agerentur et nos, quid super tanto scismate agendum esset, viros religiosos, archiepiscopos videlicet et episcopos, consultaremus, supervenerunt quasi missi a Deo Tarentasinus archiepiscopus, abbas Clarevallensis, abbas Moremundensis et alii abbates numero decem, postulantes pacem Mediolanensibus; qui, recepto a nobis verbo, dum Mediolanum pro investiganda eorum voluntate redirent, acceperunt ab eis tale responsum: ‘Domni patres, nos tenemur astricti iuramento domno papae et cardinalibus, quod non debeamus redire ad gratiam imperatoris sine eorum voluntate, et ipsi econtra sine nostra voluntate nullam pacem facere possunt’. Responderunt eis abbates: ‘Vos de caetero non tenemini domno papae, quia mortuus est’; et illi statim subiunxerunt: ‘Si mortuus est papa, nos ideo non sumus absoluti, quia nichilominus tenemur cardinalibus et ipsi tenentur nobis’. Haec predicti patres abbates in responsis a Mediolanensibus accepisse testificati sunt coram multis religiosis viris. Preter haec multa experimenta factae conspirationis per litteras in via deprehensas accepimus, sicut nuncius iste plenius vidit et audivit. Sane ex concilio orthodoxorum, sicut alia vice meminimus vobis mandasse, generalem conventum religiosorum Papiae indiximus, ad quem ambos, qui se dixerunt Romanos pontifices, non ad iudicium seculare, sicut oro mendacium astruunt, sed ad examen aecclesiae per duos venerabiles episcopos, Ferdensem videlicet et Brogensem, convocavimus. Alter vero, eo quod puriorem haberet conscientiam, domnus Victor videlicet, iudicio aecclesiae ultro se obtulit, altero, videlicet Rolando, contumaciter renitente et dicente, quia, cum ipse omnes deberet iudicare, ipse a nullo vellet iudicari. Habito itaque venerabili concilio, in quo patriarcha Aquilegensis et multi archiepiscopi et episcopi religiosi convenerant, per VIII continuos dies maximo gravitate, diligentissima examinatione, semota omni laica persona, tractatum est, quis ex duobus summi pontificatus apicem de iure deberet obtinere. Post longam itaque deliberationem, quia illa nefandissima conspiratio Deo et aecclesiae admodum odibilis manifestis inditiis non solum probata, verum in facie totius aecclesiae coram positae revelata est et in domno Victore nichil reprehensibile inventum est, nisi quod pauciores numero cardinales, omnino a conspiratione illa exortes, eum pro bono pacis inter regnum et sacerdotium conciliando elegerunt, [et] invocata sancti Spiritus gratia, aecclesia Dei Rolandum cancellarium conspiratorem et scismaticum, discordias et lites et periurgia bona esse euangelizantem, condempnavit et domnum Victorem papam in patrem spiritalem et universalem pontificem confirmavit. Quem nos aecclesia duce secuti approbamus et universalis aecclesiae patrem et rectorem, cooperante divina clementia, fore denunciamus. Hoc itaque factum, divinis suffultum presidiis et in apostolica stabilitate supra petram, Christum videlicet, firmiter fundatum, a vestra beatitudine pro pace totius aecclesiae et salute imperii approbari et ab omni aecclesia vestrae sanctitati commissa teneri et conservari rogamus et preoptamus. Data Papiae, XV. Kal. Martii.
- 199
Capitulum LXXX.
- 200
Rescriptum generale a synodo presidentibus per partes mundi directum hoc est:
← Previous · Next → — showing 101–200 of 256
The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.