4
- 201
Quia sedis apostolicae turbatio Christianorum animos admodum sauciavit, nos, qui ad resecanda scismata et pacem aecclesiae reformandam Papiae fuimus congregati, qualitatem causae modumque negotii et sacri concilii dispensationem universitati vestrae plenarie duximus intimandum, quatinus per scripta presentia mera veritate monstrata auditorum animi falsitatem, quam forte conceperant, vehementer expellant et ammodo per scripta scismatica non seducantur. Cum igitur orthodoxorum Papiae congregatorum universitas in nomine Domini consedisset, causa per VII dies continuos, omni remoto seculari iudicio, legittime et canonice agitata ac diligenter inspecta, sufficienter et canonice in conspectu concilii per testes idoneos est comprobatum domnum papam Victorem et nullum alium in basilica beati Petri a saniori parte cardinalium petitione populi et consensu ac desiderio cleri fuisse electum et sollempniter inmantatum, quod, presente et non contradicente Rolando quondam cancellario, in kathedra beati Petri fuerit collocatus, et quod ibi ei a cardinalibus et clero Romano ‘Te Deum laudamus’ gloriose decantatum, et inde ad palatium cum bandis et aliis papalibus insignibus est deductus, et clerus et populus secundum consuetudinem interrogatus per scriniarium, si placeret, tribus vicibus clara voce respondit: ‘Placet’. Probatum est etiam, quod Rolandus XII. die post domni Victoris promotionem ab Urbe egressus apud cisternam, in qua Nero imperator quondam ab Urbe profugus latitavit, primo est inmantatus. Probatum est, quod in secundo die post promotionem domni Victoris Rolandus, interrogatus a rectoribus cleri Romani ac clericis de sua cardinalia, si domno Victori esset obediendum, expresse confessus est se numquam fuisse inmantatum et expresse dixit: ‘Ite et obedite ei, quem inmantatum esse videtis’. Super his capitulis fuerunt testes et sub stola tactis sacrosanctis ewangeliis iuraverunt domnus Petrus Christianus decanus basilicae beati Petri et in persona sua et omnium fratrum suorum. Iuraverunt etiam venerabiles archipresbiteri et rectores cleri Romani Blasius et Manerius presbiteri, Iohannes presbiter, Gentilis, Aimeradus archipresbiter, Berardus archipresbiter, Iohannes archipresbiter, Benedictus diaconus, magister Tolomeus archipresbiter, magister Gerardus et Nicolaus et alii honesti clerici Romani. Preterea Petrus illustris Urbis prefectus, Stephanus de Tebaldo, Stephanus Nortmannus, Gimundus de domo Petri Leonis, Iohannes de Stephano et alii principes et nobiles Romani, qui ad vocationem serenissimi imperatoris venerant, in conspectu concilii super iam dictis capitulis ex maxima parte testimonium similiter perhibuerunt et iurare voluerunt. Sed nos, quia religiosorum presbiterorum multorum testimonium sufficiens et habundantissimum habebamus, duximus laicis in hac parte parcendum. Deinde venerabiles episcopi Herimannus Ferdensis, Daniel Bragensis et Otto palatinus comes et magister Heribertus prepositus, quos domnus imperator ex consilio XXII episcoporum et Cisterciensis et Clarevallensis abbatum aliorumque religiosorum tunc presentium Romam delegaverat, ut partes ante concilii presentiam Papiam evocarent, in conspectu concilii testimonium perhibuerunt, quod Rolandum cancellarium et partem eius trinis edictis per intervalla peremptorie et sollempniter ad presentiam aecclesiae Papiae congregandae, remoto omni seculari iudicio, vocaverunt et quod Rolandus cancellarius et sui cardinales viva voce et ore proprio iudicium vel examen aliquod aecclesiae se nolle recipere manifeste dixerunt. Vidimus etiam scripta Heinrici Pisani cardinalis ad domnum imperatorem directa, in quibus expresse continebatur, quod nullum vellent aecclesiae subire iudicium vel examen. Super haec omnia idem Heinricus et Oddo cardinalis Sancti Nycolai de Carcere Tulliano, qui tempore concilii et ante aput Ianuam morabantur, et Iohannes Anagninus cardinalis et Iohannes Piozutus sanctae Romanae aecclesiae subdiaconi, qui tunc aput Placentiam erant, per VIII dies a concilio toto sunt expectati, et per litteras ac nuncios concilii sunt vocati, et contempserunt venire. Ex his igitur omnibus sufficienter instructi, et veritate hinc inde plenarie declarata, placuit reverendo concilio, ut electio domni Victoris, qui tamquam agnus mansuetus et innocens venerat aecclesiae iudicium humiliter suscepturus, approbaretur et confirmaretur et electio Rolandi penitus cassaretur. Et factum est ita. Electione itaque domni Victoris, remoto omni seculari iudicio, sancti Spiritus gratia invocata, confirmata atque recepta, christianissimus imperator post omnes episcopos et post omnem clerum ultimus consilio et petitione concilii electionem domni Victoris recepit et approbavit, et post eum omnes principes et innumerabilis hominum multitudo, quae presens erat, tribus vicibus interrogata, si eis placeret, respondit cum gaudio magna voce: ‘Placet’. Sequenti die proxima, id est prima sexta feria quadragesimae, domnus Victor cum processione ab aecclesia sancti Salvatoris extra civitatem, in qua fuerat hospicium eius, ad cathedralem aecclesiam gloriose deductus est. Ibi religiosissimus imperator ante ianuas aecclesiae eum suscepit et descendenti de equo strepam humiliter tenuit et apprehensum per manum usque ad altare conduxit et pedes eius est osculatus, et nos omnes, patriarcha, archiepiscopi, episcopi et abbates et omnes principes cum universa multitudine, quae presens erat, pedes apostolicos sumus osculati. Proxima autem die sequenti, id est sabbato, habito generali concilio, domnus papa et nos cum illo Rolandum cancellarium scismaticum et eius principales fautores accensis candelis anathematizavimus et tradidimus eum Sathanae in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini. Illud etiam discretionis vestrae prudentiam volumus non latere manifeste esse deprehensum, quod Rolandus cancellarius et eius sequaces quidam cardinales, vivente adhuc papa Adriano, coniuraverunt. Fuit autem tenor coniurationis, quod, si eis viventibus papam Adrianum mori contingeret, cardinalem unum de illis eligerent, qui in eadem coniuratione esset astrictus. De caetero ex parte Dei omnipotentis et beatorum apostolorum Petri et Pauli et omnium sanctorum et virorum orthodoxorum, qui divino intuitu ad rescindenda scismata convenerunt, universitatem vestram humiliter imploramus et monemus in Christo, ut ea, quae aecclesia Dei Papiae congregata ad honorem Creatoris et sponsae suae, matris vestrae, sacrosanctae Romanae aecclesiae tranquillitatem et ad salutem omnium Christianorum fideliter ordinavit, vos, omni dubio et ambiguitate remota, irrefragabiliter ratum et firmum teneatis; orantes, ut redemptor noster Christus Ihesus universalem pontificem et papam nostrum Victorem, de cuius sanctitate et religione omnino confidimus, per tempora longa conservet et prestet ei omnimodam tranquillitatem et pacem, ita quod per eum Deus omnipotens honoretur et aecclesia Romana omnisque Christiana religio gratum Domino accipiat incrementum. Ut autem omnis nostra actio plenius legentibus elucescat, dignum duximus, ut omnium nostrum consensus et nomina subscribantur.
- 202
Ego Peregrinus Aquilegensis patriarcha cum meis suffraganeis interfui et consensi.
- 203
Ego Arnaldus Maguntinus archiepiscopus cum XIIII suffraganeis interfui et consensi.
- 204
Ego Artwicus Bremensis archiepiscopus cum suffraganeis meis consensi.
- 205
Ego Ellinus Treverensis archiepiscopus cum meis suffraganeis consensi.
- 206
Ego Reinaldus Coloniensis archiepiscopus cum meis suffraganeis consensi.
- 207
Ego Wichmannus Magdeburgensis archiepiscopus cum meis suffraganeis consensi.
- 208
Bizuntinus archiepiscopus per legatum et episcopum Basiliensem consensit.
- 209
Arelatensis archiepiscopus consensit.
- 210
Lugdunensis archiepiscopus cum suis suffraganeis consensit.
- 211
Viennensis archiepiscopus cum suis suffraganeis consensit.
- 212
Heinricus rex Anglorum per litteras et legatos suos consensit.
- 213
Rex Ungarorum per litteras et legatos suos consensit.
- 214
Rex Boemorum consensit.
- 215
Rex Dagnorum consensit.
- 216
Gwido electus Ravennatensis consensit.
- 217
Episcopus Firminus consensit.
- 218
Episcopus Ferentinus consensit.
- 219
Mantuanus consensit.
- 220
Pergamensis consensit.
- 221
Faventinus consensit.
- 222
Abbatum vero et archipresbiterorum multitudo innumerabilis multorum regnorum interfuit et consensit.
- 223
Longobardorum inestimabilis multitudo interfuit et consensit.
- 224
Universi principes fere Romani imperii, tam Teutonici quam Italici, tam in Urbe quam extra Urbem, interfuerunt et assensum cum ingenti desiderio prebuerunt.
- 225
Capitulum LXXXI.
- 226
Reverentissimo patri et domino Eberhardo Salzburgensis aecclesiae archiepiscopo Eberhardus Babinbergensis gratia Dei si quid est tam devotum quam debitum cum oratione servitium. Convenientibus in unum Papiae episcopis circiter L diuque ventilata questione papatus, cum dilatio primo pene omnibus complacuisset usque ad maiorem rei noticiam et aliud generalius concilium, prevaluit tandem pars domni Victoris iustificata ab altera parte multis modis: quia coniuratio contra imperium factum illud precesserat; quia domni Victoris inmantatio prior, illa posterior, quo solo Innocentius Anacleto prevaluit, cum Anacletus plures et maximae scientiae et auctoritatis haberet electores; deinde quod ad hostes imperii pars illa se transtulit, obligata Siculo, Mediolanensibus, Brixiensibus, Placentinis per sacramentum, quod sanae doctrinae adversari videtur, cum et subditos a iuramentis fidelitatis debitae absolvat et servire imperatori prohibeat quoscumque et sic discessioni viam preparet, quod pessimum est, sicut opere ipso clarescit et scriptis undique per Italiam directis tam civitatibus quam episcopis. His malis principiis finem deteriorem promittentibus, perpetuam videlicet discordiam inter regnum et sacerdotium et discessionem ab invicem, dum pars illa cum omni securitate conductus nec venire voluisset nec etiam procuratores pro se mittere ad subeundum iudicium et excipiendam sententiam: domnum Victorem recepimus spe pacis et concordiae inter regnum et sacerdotium, longo tamen examine premisso de tempore et ordine electionis suae, de his, qui eius electioni consenserunt primitus et postmodum [retro] abierunt, cardinalibus numero VIIII, testificante super his omnibus capitulo beati Petri et clero Romano scriptis et viva voce nunciorum sub iureiurando. Nuncius regis Francorum promisit pro eo neutrum se recepturum, usque dum nuncios domni imperatoris recipiat. Nuncius regis Anglorum idem velle et idem nolle promisit tam in his quam in aliis. Arelatensis, Viennensis, Lugdunensis, Bisuntinus per litteras et nuncios consenserunt. Solus Treverensis de regno nostro superest in parte illa de numero archiepiscoporum, qui non consenserit; eius tamen suffraganei omnes consenserunt. Usque ad vos solum perventum est. Angelus magni consilii dirigat vos secundum beneplacitum suum et custodiat vos in omnibus viis vestris. Preter hec prepositus multa manifestabit vobis, quae non licet ad presens homini loqui. Congaudete mihi, quia dimissionem accepi et ad propria redeo.
- 227
Capitulum LXXXII.
- 228
Domino suo in Christo reverendo Everhardo Salzburgensi archiepiscopo frater Heinricus dictus prepositus de Berthersgadem cum devotis orationibus debitae subiectionis obsequia. Si cuncta quae audivimus et vidimus scribere deberemus, non cartam sed volumen facere videremur. Verum summam eorum, quae de duorum electione Romanorum pontificum acta sunt, breviter paternitati vestrae notificamus. Curia, quae in octavis epiphaniae Papiae fuerat indicta, usque in sextam feriam proximam ante caput ieiunii, quia in destructione Cremae domnus imperator detinebatur, est dilata. In qua considentibus domno patriarcha, archiepiscopis et diversarum terrarum fere quinquaginta episcopis, legatis quoque regis Franciae et archiepiscoporum, Arelatensis scilicet, Lugdunensis, Viennensis, Bisuntini atque Treverensis et Ravennatis electi, cardinales et clerici, qui pro parte Victoris aderant, in medium processerunt et utriusque seriem electionis exposuerunt. Super qua continuis V diebus ab episcopis et aliis prudentibus viris copiose disputatum cum fuisset, sexta tandem die in publico consistorio electionis capitula denuo proposita sunt, et singula a canonicis aecclesiae beati Petri et rectoribus Romani cleri sacramento super sancta quatuor euvangelia prestito confirmata. Pars autem altera nec ipsa venit nec responsales, qua de causa nescimus, conventui direxit. Recitatae sunt insuper litterae quam plures bullatae ab Alexandro et cardinalibus qui cum ipso sunt episcopis et civitatibus Longobardiae directae, sed a fidelibus domni imperatoris captae, ex quarum tenore machinationes eorum et molimina contra imperium patenter sunt deprehensa. Unde, quia dilatio non parvum tam aecclesiae quam imperio videbatur minari periculum, presertim quia non erat qui predictis assertionibus et probationibus contradiceret, cum utraque nimirum pars non ad curiae, sed ad aecclesiae fuisset examinationem vocata, episcopi parti Victoris, quae ipsum XI diebus antequam Alexander inmantaretur inmantatum fuisse et in sede beati Petri, adversa parte presente, absque reclamatione sedisse, prestito, ut dictum est, sacramento probaverat, assensum prebuerunt et eundem Victorem ut apostolicum in aecclesia sollempniter suscipientes solitam ei reverentiam exhibuerunt. Facta sunt haec domno imperatore et fidelibus imperii annitentibus propter causas memoratas. Quapropter ipsemet eidem iam confirmato pontifici ante fores aecclesiae descendenti consuetum detulit honorem. Secunda vero post haec die sepe iam dictus domnus Victor, celebrato sollempniter synodi officio, alterius partis principem cum quibusdam suis fautoribus, episcopis scilicet Ostiense et Portuense, eo quod consecrationis manum eidem presumpserant imponere, cardinalibus etiam Heinrico Pisano, Iohanne Neapolitano et Iacincto, anathematis vinculo extinctis candelis innodavit. Excommunicavit autem Heinricum Pisanum idcirco, quod mandato eius magister Raimundus cardinalis despoliatus et atrociter cesus fuerit. Prepositum etiam Placentinum, quia domnum Tusculanum armata manu invaserit et despoliatum multis contumeliis affecerit, simili sententiae involvit. Wilhelmum preterea Siculum atque Mediolanenses pro invasionibus aecclesiarum et imperii ad canonicam vocavit satisfactionem. Interfuerunt his omnibus metropolitani, domnus patriarcha, Maguntinus, Coloniensis, Magdeburgensis atque Bremensis cum nonnullis suffraganeis suis et maxima pars episcoporum Longobardiae, quorum plurimi affectuosum et plenarium predictae confirmationi tribuerunt assensum. Domnus vero patriarcha et quidam alii, salva in posterum catholicae aecclesiae censura, propter memoratas imperii necessitates obedierunt. Absentes omnes quos prenotavimus archiepiscopi pro se et suis suffraganeis plenarie consenserunt, excepto Treverense, qui, cum iter cepisset, infirmitate prepeditus, excusatorias tantummodo litteras direxerat. Presentes autem eius suffraganei Tullensis et Verdunensis pro se et consuffraganeo suo Metense in integrum spoponderunt. [Domni] Babinbergensis, Pataviensis et Ratisponensis patriarcham sunt imitati. Pro confirmandis omnibus quae facta sunt mittuntur legati [domnus] Coloniensis in Franciam, Verdunensis in Hyspaniam, Bragensis in Ungariam. Si interim alia scripta, quorum quedam vidimus, meram de his veritatem minus continentia ad manus vestras devenerint, sciat sanctitas vestra, quod, ut pro parte potuimus, sinceram de his significavimus veritatem. Plenius autem presentes insinuabimus.
- 229
Capitulum LXXXIII.
- 230
Quare autem tam crebrae litterae Eberhardo Salzburgensi archiepiscopo super gestis concilii directae sint, haec fuit causa. Cum ad concilium iter cepisset et iam per Forum Iulii et per marchiam Veronensium usque ad civitatem Vicentinorum pervenisset, gravi correptus infirmitate gradum sistere domumque redire coactus est. Sane quoniam tanti viri fecimus mentionem, de vita et moribus eius quedam memorabimus, quae, quamvis ut lucerna super candelabrum posita [nobis] in domo nostrae provinciae clarissime luceret, ab his tamen qui longe positi sunt invida bonis fama difficilius subtrahet, si scribendo celebretur. Erat autem idem vir venerabilis aetate maturus, sacrae paginae litteris decentissime instructus, fide precipuus, religione singularis; humanitate et pietate adeo communis, ut vere dicere posset: Omnibus omnia factus sum, ut omnes lucrifacerem; in largitionibus liberalis, in elemosinis et suscipiendis peregrinis studiosus, in tantum ut sumptus in obsequium pauperum [et] monasteriorum et peregrinorum cottidie expensus non solum palatio suo, verum etiam toti episcopio videretur onerosa. Ipse tamen huiuscemodi pondere minime gravabatur, cum haec incommoda bonae famae, quam ipse tamen minime affectabat, et aeternae retributionis mercede compensaret. Pauperum squalores minime abhorrebat, a leprosis se tangi et contrectari passus est, quin etiam ipse eos interdum tangere manusque osculari non verebatur. Nec sufficere credidit, si in ministerio pauperum famulorum uteretur officiis, nisi ipsemet manibus suis, habitu succinctus, interdum cybum apponeret, poculum porrigeret, aquam non solum lavandis manibus, sed et pedibus infunderet. Cumque non solum in verbo perfectam doctrinam, verum etiam in opere consummatae disciplinae preberet exemplum, merito de eo dicebatur, quod olim de quodam sanctorum, quia: Hic est, qui quale habet verbum talem habet vitam, et qualem habet vitam tale habet et verbum, quoniam quae docet agit et quae agit haec docet. His et aliis plurimis virtutibus et divinae gratiae donis plures quidem ad sui imitationem, universorum autem ad dilectionem sui provocarat affectum. Sed haec hactenus.
- 231
Capitulum LXXXIIII.
- 232
Compositis ita rebus et gestis concilii, missis quoque legatis, ut supra dictum est, ad reges Hyspaniae, Angliae, Franciae, Datiae, Boemiae et Ungariae, ad imperatorem quoque Grecorum Manuel nuncios dirigit, videlicet Heinricum ducem Carentanum, fortem et exercitatum in bellicis consiliis virum, et Heinricum sacri palatii notarium, omni probitate et industria preditum, ac Neimerium, filium Petri Polani ducis Veneticorum, iam dudum in captivitate sua tentum, sed absolutum, responsa portantes, ut dicebatur, super petitione Constantinopolitani principis de Pentapoleos [et] maritimis in Apulia et quibusdam secretioribus consultationibus contra Wilhelmum, Rogerii Siculi filium et in regno successorem. Cernens autem totam Longobardiam continuis duorum annorum expeditionibus graviter attritam, cum exercitus in crebris contra hostes excursibus et rapinis nec etiam amicis parcere potuisset, paulisper terram ipsam quiescere et respirare utile iudicavit, donec recepta cultura novas futuro anno calamitates sustinere novumque facilius et recipere et enutrire posset exercitum.
- 233
Capitulum LXXXV.
- 234
Itaque dimissurus exercitum, advocans ad se proceres et de militia meliores magnam illis ait se habere gratiam pro benivolentia et fidelitate, qua erga se utendo perseverassent. Laudabat etiam in unoquoque bonos mores et fortitudinem, quam preliando in multis magnisque periculis monstrasset; quod eos neque hostium multitudo nec magnitudines civitatum vel audatia inconsulta et immanitates efferae adversantium a consueta animi virtute terruissent. Magnam quoque huius rei sibi fore diligentiam, quod debitis premiis et honoribus virtutes eorum vellet honorare, qui militiae socii fuissent, nec ullum eorum, qui plus aliis laborasset, iusta vicissitudine cariturum. Eos etiam, quos noverat fortiter aliquid et egregium in bello fecisse, nominatim singulos appellans collaudabat. Deinde aurum et argentum, vasa ex argento et auro facta itemque vestes preciosas, beneficia feudorum aliaque donaria largiter et regaliter distribuebat. Omnibus autem hoc modo exhilaratis et donatis, ut quisque se meritum prebuerat, votis et laudibus cum magno favore ab universo exercitu factis, quo quemque conveniret, dimittit, ipse vero cum paucis in Italia remansit. Quia vero huius operis libellos numerum ewangelicum excedere non proposuimus, priusquam huic quarto volumini terminum demus, ex quo actus et gesta bellorum serenissimi principis summatim perstrinximus, mores quoque caeterasque vitae illius partes et studia circa regni administrationem paulisper prosequamur.
- 235
Capitulum LXXXVI.
- 236
Igitur divus augustus Fridericus, ut de Theoderico quidam scribit, et moribus et forma talis est, ut et illis dignus sit agnosci, qui eum minus familiariter intuentur; ita personam suam Deus arbiter et ratio naturae consummatae felicitatis dote sociata cumularunt. Moribus huiuscemodi, ut laudibus eorum nichil ne imperii quidem fraudet invidia. Forma corporis decenter exacta; statura longissimis brevior, procerior eminentiorque mediocribus; flava cesaries, paulolum a vertice frontis crispata; aures vix superiacentibus crinibus operiuntur, tonsore pro reverentia imperii pilos capitis et genarum assidua succisione curtante. Orbes oculorum acuti et perspicaces, nasus venustus, barba subrufa, labra subtilia nec dilatati oris angulis ampliata totaque facies laeta et hylaris. Dentium series ordinata niveum colorem representant. Gutturis et colli, non obesi, sed parumper succulenti, lactea cutis et quae iuvenili rubore suffundatur, eumque illi crebro colorem non ira, sed verecundia facit. Humeri paulisper prominentes; in succinctis ilibus vigor; crura suris fulta turgentibus, honorabilia et bene mascula. Incessus firmus et constans; vox clara totaque corporis habitudo virilis. Tali corporis forma plurima et dignitas et auctoritas tam stanti quam sedenti acquiritur. Valitudine satis prospera, preter quod interdum febre effimera corripitur. Bellorum amator, sed ut per ea pax acquiratur; ipse manu promptus, consilio validissimus, supplicantibus exorabilis, propicius in fide receptis. Si actionem diurnam forinsecus perquiras, antelucanos basilicarum et sacerdotum suorum coetus aut solus aut minimo comitatu expetit eosque tam grandi sedulitate veneratur, ut omnibus Italis erga episcopos et clericos servandi honorem et reverentiam ipse formam et exemplum tribuerit. Officiis divinis tantam prebet venerationem, ut omnem horam, qua coram ipso Deo psallitur, competenti veneretur silentio, nec ullus interim eum audeat de quolibet sollicitare negotio. Peractis votis et post missarum sollempnia divinis consignatus reliquiis mane reliquum curae regni administrandi deputat. Si venationibus exercetur, in equis, in canibus, accipitribus caeterisque eius generis avibus instituendis, spectandis, circumferendis nulli secundus. In birsando ipsemet arcum tendit, spicula capit, implet, expellit. Eligis quod feriat, quod elegeris ferit. In convivio talis disciplina, habundantia regia, ut nec sobrietas temulentiam nec fames frugalitatem possit incusare. Cum ludendum est, regiam tantisper sequestrat severitatem, eiusque temperamenti est, ut sit remissio non vicians, austeritas non cruentans. Erga familiares suos in proferendo alloquio non minax nec in admittendo consilio spernax nec in reatu investigando persequax. Scripturas et antiquorum regum gesta sedule perquirit. Elemosinas in ministerio pauperum plerumque ipse manu sua distribuit, pecuniarum suarum decimam aecclesiis et monasteriis fideliter dividit. In patria lingua admodum facundus, Latinam vero melius intelligere potest quam pronuntiare. Vestitu patrio utitur, nec profuso aut petulanti, sed nec plebeio, cui magis hoc decorum, ut in castris suis potius Martis pompa radiet quam Veneris. Qui cum in ampliando regno et subigendis gentibus tantus existat et in predictis occupationibus assidue versetur, opera tamen plurima ad regni decorem et commoditatem pertinentia diversis in locis inchoavit, quedam etiam consummavit et maximam providentiae partem obsequio pietatis inpendit. Palatia siquidem a Karolo Magno quondam pulcherrima fabricata et regias clarissimo opere decoratas aput Noviomagum et iuxta villam Inglinheim, opera quidem fortissima, sed iam tam neglectu quam vetustate fessa, decentissime reparavit et in eis maximam innatam sibi animi magnitudinem demonstravit; aput Lutra domum regalem ex rubris lapidibus fabricatam non minori munificentia accuravit. Etenim ex una parte muro fortissimo eam amplexus est; aliam partem piscina ad instar lacus circumfluit, piscium et altilium in se continens omne delectamentum ad pascendum tam visum quam gustum. Ortum quoque habet contiguum cervorum et capreolorum copiam nutrientem. Quorum omnium regalis magnificentia et maior dictu copia operae precium spectantibus exhibet. In Italia quoque aput Modoicium, Laudam et in aliis locis ac civitatibus in renovandis palatiis edibusque sacris tantam liberalitatis magnificentiam declaravit, ut totum imperium tanti imperatoris et munere et memoria in perpetuum fungi non desinat. Reges Hyspaniae, Angliae, Franciae, Datiae, Boemiae atque Ungariae, quamvis suspectam semper eius haberent potentiam, sibi adeo per amicitiam et societatem devinxit et ad suam voluntatem sic inclinatos habet, ut, quotiens ad eum litteras vel legatos miserint, sibi cedere auctoritatem imperandi, illis non deesse voluntatem obsequendi denuncient. Imperatorem Constantinopolitanum Manuel, ultro amicitiam et societatem eius expetentem, cum sese, sicut antecessores sui Romanorum appellaret imperatorem, inflexit, ut se non Romae, sed Neoromae vocet imperatorem. Et ne multis morer, toto regni sui tempore nichil umquam duxit melius, nichil iocundius, quam ut imperium urbis Romae sua opera suoque labore pristina polleret et vigeret auctoritate. Haec a glorioso principe acta sunt usque ad presentem annum, qui ab incarnatione Domini millesimus centesimus sexagesimus, regni autem eius septimus, imperii quintus numeratur, multa adhuc in regni gubernaculis feliciter acturo tandemque aput Regem regum cum piissimis principibus aeterna percepturo premia meritorum. Hos de latissimis gestorum tuorum pratis, augustorum optime, tam dilectus patruus tuus Otto episcopus quam nostrae humilitatis diligentia flores legit, unde huius opusculi coronam texeremus; plura, quae de te sciuntur et referuntur, peritioribus et magis domesticis relinquentes. Quae si cuiquam invisa fuerint, aut ea despicabilia iudicaverint, nos tamen obedientiae nostrae fructus consolabitur, qua precipienti paruimus. De qualitate autem operis vos, dilectissimi domini mei, videritis, quos in hoc opere arbitros elegimus et correctores. Vobis enim adiudicandum erit quod editis, per vos iudicandum quod delendum duxeritis.
- 237
Appendix ex codd. B1. B*.
- 238
Anno MCLX.
- 239
Anno ab incarnatione Domini MCLX. apud oppidum, quod vocatur Carcer, ab imperatore contra Mediolanenses grave prelium habitum est, et cum iam, Latinis qui secum erant fugientibus, victus videretur, strennue vicit. Cesi pene quingenti ex parte adversa, de nostris tantum quinque. Eodem anno vel proximo Arnoldus, vir grandevus et prudens, archicancellarius et Mogontinus archiepiscopus, de aecclesia sancti Iacobi per incendium exire coactus, a suis ministerialibus crudeliter necatus est.
- 240
Anno MCLXII.
- 241
Anno ab incarnatione Domini MCLXII. Mediolanum denuo novo genere obsidionis clausum est, castris in giro eius constructis.
- 242
Anno MCLXIII.
- 243
Anno MCLXIII. Mediolanum captum et funditus eversum est. Goizo rex Ungariae moritur.
- 244
Anno MCLXIIII.
- 245
Millesimo CLXIIII, dissentientibus inter se fratribus Goizi et filio eius parvulo, puer imperatorem, datis V milibus marcarum, sue parti adiungit. Veronenses, Vincentini, Paduani, Tarvisini rebellant. Octavianus moritur, Gwido substituitur. Eberhardus Salzburgensis archiepiscopus venerabilis obiit. Conradus Pataviensis episcopus substituitur, Conrado Robertus, Roberto Albanus Frisingensis canonicus. Hartwicus Ratisponensis episcopus inutilis, Hartmannus Brixiensis Deo dignus episcopus obierunt.
- 246
Anno MCLXVI.
- 247
Anno ab incarnatione Domini MCLXVI. apud Wirzeburch in pentecosten curia celebratur, ubi coniuratio fit ab imperatore et principibus qui aderant tam secularis quam aecclesiastici ordinis, quod Paschalis semper papa habeatur et eo mortuo nullus nisi de sua parte eligatur; similiter post mortem imperatoris nemo sibi substituatur, nisi iuraverit se eandem partem defensurum. Solus Albertus Frisingensis tunc iurare noluit. Nam Conradus Mogontinus iam ut hostis preiudicatus fuerat. Eodem anno Albertus Frisingensis, diu renitens, coactus iuravit obedire Paschali pro conscientia, quamdiu imperium partem eius foveret et quamdiu regalia habere vellet. Ipso itidem anno imperator circa festum sancti Petri descendens, Ungaros, qui ante promissam pecuniam ex maiori parte mentiti fuerant, denuo iurare coegit. Ubi rex Boemorum quendam de regulis Ruthenorum suae presentiae obtulit eiusque illum ditioni subdidit. Fames valida per totam terram.
- 248
Anno MCLXVII.
- 249
MCLXVII. Imperator circa autumpnum Italiam intravit ibique, cooperante cancellario suo Christiano, Paschalem per iterata sacramenta confirmavit; hoc eiusdem instinctu cancellarii apposito, quod nullus eorum umquam absolutionem eius iuramenti expeteret et oblatam numquam reciperet. Eodem anno dux Austriae H. et O. palatii comes maior in Greciam destinati, sine effectu, preter quod magnifice donati sunt, revertuntur. Heinricus dux filiam suam regi Ungarie coniugio copulavit. Inter Saxones et ducem Bawarie H. grave bellum agitatur.
- 250
Anno MCLXVIII.
- 251
MCLXVIII. Imperator Ravennates, Fagenses, Bononienses graviter attritos ad deditionem coegit. Christianus aput Mogontiam domno Conrado superponitur. Iuvavia, iam dudum propter Alexandrum ab imperatore proscripta, crematur, dubium an hostium patratu an proprio casu. Conradus, frater imperatoris, pro recuperanda gratia, quam dudum inepte amiserat, Italiam intrat, sed sine effectu revertitur. Welfo senior et Heinricus burgravius et Fridericus palatinus comes Hierosolimam petunt. MCLXVIII. Ungarus, sibi auxilium prestante H. duce Austriae, socero suo, bellum movet Grecorum imperatori pro eo quod fratrem suum regnum affectantem suscepit et fovit, coniugio filiae ditavit. Eodem anno imperator Anchonam obsidet, capit. Intereaque Romam premittit Reinoldum Coloniensem et Christianum Mogontinum cum copiis. Quibus inter Tusculanum et Urbem Romani cum exercitu occurrunt, committunt, vincuntur et ad internitionem ceduntur. Ceciderunt ibi de Romanis fere VIIII milia, capti fere tria. Subsequitur eos imperator, Leoninam urbem et porticus aecclesiae sancti Petri cremat; aecclesiam a Romanis incastellatam capit, et evertisset, si non religionis intuitu pepercisset. Post haec in Longobardiam iter flectit. Cremonenses, Brixienses, Mediolanenses ad locum suum reversi, Laudenses, Pergamenses, Mantuani hostibus imperii confederati rebellant. Eodem tempore pestilentia gravis exercitum invasit et ex maxima parte extinxit. Mortui tunc sunt de principibus Reinoldus Coloniensis, Daniel Bragensis, Eberhardus Ratisponensis, Conradus Augustensis, Gothefridus Spirensis, Herimannus Ferdensis, N. Cicensis episcopi, Fridericus filius regis Conradi, Welfo iunior, Berengarius de Sulzbach, de baronibns innumerabiles. Imperator cladem suorum, rebellionem Italorum litteris per omnem imperii latitudinem declamat. Ratisponensi episcopo Chono successit, Augustensi Hartwicus. Non minus autem et in Urbe pestis eadem desevit, adeo, ut dicebatur, quod mulieres maritis viduate ab exteris civitatibus expetere conubia cogerentur.
- 252
Anno MCLXVIIII.
- 253
MCLXVIIII. Rolandus, qui et Alexander, denuo Urbe cedit. Nam hoc eodem anno de Francia reversus, fretus quibusdam de nobilioribus Romanis et Gwillehelmo Siculo, sedem Lateranensis patriarchii insederat. Imperator periculoso itinere de Italia revertitur. Non multo post Gwido quoque a fidelibus imperatoris Rome locatur. Conradus Iuvavensis constanter cum Rolando perseverans defunctus est, eique Adilbertus filius regis Boemici, sororius eius, subrogatur. Inter haec noviter electi episcopi, ut consecrationem suam a Cristano Maguntino recipiant, ab imperatore compelluntur. Gwido, qui et Paschalis, moritur et in basilica beati Petri Romae sepelitur; a Romanis preter Centios Iohannes Albanensis episcopus eligitur et Calixtus tercius nuncupatur. Lodewicus rex Franciae et Heinricus rex Angliae invicem gwerrant; ab imperatore de pace inter se facienda precibus conveniuntur, adiunctis minis ex parte regis Francorum; nam inter imperatorem et regem Angliae fedus et amicicia fuit, data filia sua in uxorem Heinrico duci Bawariae et Saxoniae. Hartwicus Augustensis a Christiano consecratus ordines celebrat, Albertus Frisingensis, iam quasi liber et liberatus a scismate per mortem Gwidonis, similiter. Eodem anno rex Hierosolimorum de Sarracenis gloriose triumphavit.
- 254
Anno MCLXX.
- 255
[MCLXX.] Imperator natale Domini in Alsatia egit. Circa purificationem sanctae Mariae Norinberch curiam celebrat, ibi regem Boemiae, qui offenderat, de facili in gratiam recepit. Albanum Pataviensem electum, a suis ab episcopio perturbatum, specie tantum in episcopatum restituit, effectu minime. Nam offensus erat ei propterea quod a Cristano consecrari abnuit. Ob hanc etiam causam Chononem Ratisponensem electum graviter ibidem tractavit et curiam ei de hoc verbo usque in proximum pentecosten presignavit, quatinus aut ordines a Cristano reciperet aut episcopatum dimitteret. Intrante quadragesima Cisterciensis et Clarevallensis abbates imperatorem conveniunt super scismate eique suggerunt, ut Babinbergensem episcopum cum eis Romam destinet. Quod et factum est. Sed propter Longobardorum insolentiam negotium ipsum tunc provectu caruit; nam episcopus ipse ab eis repulsus, ad propria redire coactus est. Circa idem tempus Salzburgensis electus ab Olrico patriarcha Aquileigensi consecratus est, invito imperatore. Pascha in Alsatia celebratum est.
- 256
Otto of Freising Medieval Latin The Latin Library The Classics Page
← Previous — showing 201–256 of 256
The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.