Digest42
- 501
Idemque et in prodigo dicendum est ceterisque, qui curatorem ope iuvantur: nec enim quisquam proprie latitare eos dixerit.
- 502
Dig. 42.4.7.13
- 503
Ulpianus 59 ad ed.
- 504
Illud sciendum est posse quem in eadem civitate esse et latitare, et in alia civitate et non latitare. etenim qui in alia civitate sit copiamque sui faciat in publico ibique pareat, an latitet, videamus. et hodie hoc iure utimur, ut sive quis eodem loci agat sive peregre agat, si tamen occursum creditoris evitet, latitare videatur. denique eum quoque, qui in foro eodem agat, si circa columnas aut stationes se occultet, videri latitare veteres responderunt, et posse quem adversus alterum latitare, adversus alterum non. constat autem, ut ipse eius possit bona vendere, adversus quem latitat.
- 505
Dig. 42.4.7.14
- 506
Ulpianus 59 ad ed.
- 507
Si in diem vel sub condicione debitor latitet, antequam dies vel condicio veniat, non possunt bona eius venire: quid enim interest, debitor quis non sit an nondum conveniri possit? nam et si non sit debitor, idem dicemus. idem erit dicendum et si quis habeat quidem actionem, sed talem, quae per exceptionem repellitur.
- 508
Dig. 42.4.7.15
- 509
Ulpianus 59 ad ed.
- 510
Si quis actione de peculio filii vel servi nomine conveniri possit, si latitet, eo iure utimur, ut possint bona eius possideri et venire, tametsi nihil fuerit in peculio, quia esse potest et rei iudicatae tempus spectamus, utrum sit an non sit, et quod teneat actio, etiam si nihil in peculio fuerit.
- 511
Dig. 42.4.7.16
- 512
Ulpianus 59 ad ed.
- 513
Item videamus, si quis adversus in rem actionem latitet, an bona eius possideri venumque dari possint. extat neratii sententia existimantis bona esse vendenda: et hoc rescripto hadriani continetur, quo iure utimur.
- 514
Dig. 42.4.7.17
- 515
Ulpianus 59 ad ed.
- 516
Celsus autem sexto respondit, si fundum, quem petere volo, titius possideat neque absens defendatur, commodius se existimare in fundi possessionem mittendum quam bona eius possideri. hoc adnotandum est celsum consultum non de latitante, sed de absente.
- 517
Dig. 42.4.7.18
- 518
Ulpianus 59 ad ed.
- 519
Idem celsus existimat, si is, a quo hereditatem petere velim, latitat, commodissime fieri posse, ut in possessionem mittar rerum, quas pro herede vel pro possessore possidet: sed si dolo fecit, quo minus possideret, bona eius possidenda et vendenda sunt.
- 520
Dig. 42.4.7.19
- 521
Ulpianus 59 ad ed.
- 522
Divus quoque pius in persona eius, qui hereditatem possidens copiam sui non faciebat, rescripsit in possessionem rerum hereditariarum adversarium inducendum: in quo rescripto et fructum percipere iussit eum, qui per nimiam contumaciam possessoris hereditatis, ut lucro eius cedat, in possessionem inductus est rerum hereditariarum.
- 523
Dig. 42.4.8
- 524
Ulpianus 60 ad ed.
- 525
Si diu incertum sit, heres extaturus nec ne sit, causa cognita permitti oportebit bona rei servandae causa possidere, et, si ita res urgueat vel condicio bonorum, etiam hoc erit concedendum, ut curator constituatur.
- 526
Dig. 42.4.9pr.
- 527
Paulus 57 ad ed.
- 528
Unus ex creditoribus.
- 529
Dig. 42.4.9.1
- 530
Paulus 57 ad ed.
- 531
Si alter ex heredibus intra tempora sibi praestituta deliberet adire hereditatem, alter vero neget se aditurum, videndum est, quid creditoribus agendum sit. et placet interim eos in possessionem mittendos custodiae causa, donec appareat, is qui deliberat utrum adgnoscat partem suam an non adgnoscat.
- 532
Dig. 42.4.10
- 533
Ulpianus 81 ad ed.
- 534
Si pupillus praesens sit, tutorem autem non habeat, pro absente habendus est.
- 535
Dig. 42.4.11
- 536
Paulus 8 ad plaut.
- 537
Si filio familias legatum vel fideicommissum sub condicione relictum sit, dicendum est tam ipsum quam patrem in possessionem mittendos esse, quia ambo spem commodi habent.
- 538
Dig. 42.4.12
- 539
Pomponius 23 ad q. muc.
- 540
Cum legatorum vel fideicommissi servandi causa, vel quia damni infecti nobis non caveatur, bona possidere praetor permittit, vel ventris nomine in possessionem nos mittit, non possidemus, sed magis custodiam rerum et observationem nobis concedit.
- 541
Dig. 42.4.13
- 542
Papinianus 14 resp.
- 543
Ad cognitionem imperatorum a praeside provinciae remissus etsi in ceteris litibus romae defendere se non cogitur, tamen in provincia defendendus est: nam et exilio temporario puniti, si defensor non existat, bona veneunt.
- 544
Dig. 42.4.14pr.
- 545
Paulus 2 quaest.
- 546
Si quis creditorem prohibuerit bona debitoris ingredi, datur in eum actio, quanti ea res sit.
- 547
Dig. 42.4.14.1
- 548
Paulus 2 quaest.
- 549
Sed et si quis legatorum servandorum causa missus in possessionem admissus non est, si legati condicio pendeat, licet possit deficere, aestimatur tamen id quod legatum est, quia interest eius cautum habere.
- 550
Dig. 42.4.14.2
- 551
Paulus 2 quaest.
- 552
Creditor autem condicionalis in possessionem non mittitur, quia is mittitur, qui potest bona ex edicto vendere.
- 553
Dig. 42.4.15
- 554
Ulpianus 6 fideic.
- 555
Is, qui rem permutatam accepit, emptori similis est: item is, qui rem in solutum accepit vel qui lite aestimata retinuit vel ex causa stipulationis non ob liberalitatem est consecutus.
- 556
Dig. 42.5.0. De rebus auctoritate iudicis possidendis seu vendundis.
- 557
Dig. 42.5.1
- 558
Gaius 23 ad ed. provinc.
- 559
Venire bona ibi oportet, ubi quisque defendi debet, id est.
- 560
Dig. 42.5.2
- 561
Paulus 54 ad ed.
- 562
Ubi domicilium habet,
- 563
Dig. 42.5.3
- 564
Gaius 23 ad ed. provinc.
- 565
Aut ubi quisque contraxerit. contractum autem non utique eo loco intellegitur, quo negotium gestum sit, sed quo solvenda est pecunia.
- 566
Dig. 42.5.4
- 567
Paulus 57 ad ed.
- 568
Si servus sub condicione heres institutus sit aut dubium sit, an is heres liberque futurus sit, non est iniquum postulantibus creditoribus ita decerni, ut, si ante certum tempus is heres non extiterit, perinde omnia observentur, ac si is heres ita institutus non esset: quod plerumque accideret, si sub condicione dandae alicui pecuniae heres institutus sit nec dies adpositus sit. sed hoc quantum ad bona ita observandum: ceterum libertas ei quandoque competet et a praetore conservanda est, etiamsi certum sit neque heredem neque bonorum possessorem futurum. si quis tamen heredem se spondendo vel actiones patiendo defunctum defendat, bona defuncti venire non poterunt.
- 569
Dig. 42.5.5
- 570
Ulpianus 60 ad ed.
- 571
Si minor viginti quinque annis, qui habet curatores, a curatoribus non defendatur nec alium defensorem inveniat, bonorum venditionem patitur, etsi non latitet, licet non fraudationis causa latitare videtur, qui sui non est idoneus defensor.
- 572
Dig. 42.5.6pr.
- 573
Paulus 58 ad ed.
- 574
Si non expedierit pupillo hereditatem parentis retinere, praetor bona defuncti venire permittit, ut quod superaverit pupillo restituatur.
- 575
Dig. 42.5.6.1
- 576
Paulus 58 ad ed.
- 577
Si pupillus, antequam abstineret, aliquid gesserit, servandum est, utique si bona fide gessit.
- 578
Dig. 42.5.6.2
- 579
Paulus 58 ad ed.
- 580
Quid ergo, si quibusdam creditoribus solvit, deinde bona venierint? si quaeritur, an repetitio sit, ex causa id statuendum iulianus ait, ne alterius aut neglegentia aut cupiditas huic, qui diligens fuit, noceat. quod si utroque instante tibi gratificatus tutor solvit, aequum esse aut prius eandem portionem mihi quaeri aut communicandum quod accepisti: et hoc iulianus ait. apparet autem loqui eum, si ex bonis paternis solutum sit. quid ergo, si aliunde pupillus solverit? reddi ei debebit nec ne? et utrum a creditore an ex hereditate? scaevola noster ait, si aliquid sit in bonis, deducendum ex hereditate solidum exemplo eius, qui gessit negotia: sed si nihil sit in bonis, non esse iniquum adversus creditorem dandam repetitionem quasi indebiti soluti.
- 581
Dig. 42.5.7
- 582
Gaius 23 ad ed. provinc.
- 583
Hereditarium aes alienum intellegitur etiam id, de quo cum defuncto agi non potuit, veluti quod is cum moreretur daturum se promisisset, item quod is, qui pro defuncto fideiussit, post mortem eius solvit.
- 584
Dig. 42.5.8pr.
- 585
Ulpianus 61 ad ed.
- 586
In venditionem bonorum etiam usus fructus venit, quia appellatione domini fructuarius quoque continetur.
- 587
Dig. 42.5.8.1
- 588
Ulpianus 61 ad ed.
- 589
Si quis fructus ex praedio debitoris capi poterit, hunc creditor, qui in possessionem praedii missus est, vendere vel locare debet: sed hoc ita demum, si ante neque venierit neque locatus erit. nam si iam a debitore vel locatus erat vel venierat, servabit praetor venditionem et locationem a debitore factam, etsi minoris distractum est vel locatum, nisi si in fraudem creditorum hoc fiat: tunc enim praetor arbitrium dat creditoribus, ut ex integro locationem vel venditionem faciant.
- 590
Dig. 42.5.8.2
- 591
Ulpianus 61 ad ed.
- 592
De ceterarum quoque rerum fructibus idem erit dicendum, ut, si qui locari possint, locentur, puta mercedes servorum vel iumentorum ceterorumque, quae possunt locari.
- 593
Dig. 42.5.8.3
- 594
Ulpianus 61 ad ed.
- 595
De tempore locationis nihil praetor locutus est et ideo liberum arbitrium creditoribus datum videtur, quanto tempore locent, quemadmodum illud est in arbitrio eorum, vendant vel locent, scilicet sine dolo malo: ex culpa autem rei non fiunt.
- 596
Dig. 42.5.8.4
- 597
Ulpianus 61 ad ed.
- 598
Si unus sit, qui possideat bona, expeditum erit de locatione: quod si non unus, sed plures sint, quis eorum debeat locare vel vendere, quaeritur. et si quidem convenit inter eos, expeditissimum est: nam et omnes possunt locare et uni hoc negotium dare: si vero non convenit, tunc dicendum est praetorem causa cognita eligere debere, qui locet vel vendat.
- 599
Dig. 42.5.9pr.
- 600
Ulpianus 62 ad ed.
← Previous · Next → — showing 501–600 of 1,127
The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.