Digest40
- 101
Servus hac lege venditus, ne manumittatur, vel testamento prohibitus manumitti, vel a praefecto vel a praeside prohibitus ob aliquod delictum manumitti ad libertatem perduci non potest.
- 102
Dig. 40.1.10
- 103
Paulus 2 imp. sent. i.C.P.
- 104
Aelianus debitor fiscalis euemeriam ancillam ante annos multos emerat hac lege, ut manumitteret, eamque manumiserat: procurator cum bona debitoris non sufficientia quaereret, etiam euemeriae status quaestionem faciebat. placuit non esse iuri fiscali locum, quo omnia bona debitorum iure pignoris tenerentur, quia ea lege empta est, et, si non manumitteretur, ex constitutione divi marci ad libertatem perveniret.
- 105
Dig. 40.1.11
- 106
Paulus 64 ad ed.
- 107
Servum, qui sub condicione legatus est, interim heres manumittendo liberum non facit.
- 108
Dig. 40.1.12
- 109
Paulus 50 ad ed.
- 110
Lege fabia prohibetur servus, qui plagium admisit, pro quo dominus poenam intulit, intra decem annos manumitti. in hoc tamen non testamenti facti tempus, sed mortis intuebimur.
- 111
Dig. 40.1.13
- 112
Pomponius 1 ex plaut.
- 113
Servus furiosi ab adgnato curatore manumitti non potest, quia in administratione patrimonii manumissio non est. si autem ex fideicommissi causa deberet libertatem furiosus, dubitationis tollendae causa ab adgnato tradendum servum, ut ab eo cui traditus esset manumittatur, octavenus ait.
- 114
Dig. 40.1.14pr.
- 115
Paulus 16 ad plaut.
- 116
Apud eum, cui par imperium est, manumittere non possumus: sed praetor apud consulem manumittere potest.
- 117
Dig. 40.1.14.1
- 118
Paulus 16 ad plaut.
- 119
Imperator cum servum manumittit, non vindictam imponit, sed cum voluit, fit liber is qui manumittitur ex lege augusti.
- 120
Dig. 40.1.15
- 121
Marcellus 23 Dig.
- 122
Mortis causa servum manumitti posse non est dubitandum. quod non ita tibi intellegendum est, ut ita liber esse iubeatur, ut, si convaluerit dominus, non fiat liber, sed quemadmodum si vindicta eum liberaret absolute, scilicet quia moriturum se putet, mors eius exspectabitur, similiter et in hac specie in extremum tempus manumissoris vitae confertur libertas, durante scilicet propter mortis causae tacitam condicionem) voluntate manumissoris: quemadmodum cum rem ita tradiderit, ut moriente eo fieret accipientis, quae ita demum alienatur, si donator in eadem permanserit voluntate.
- 123
Dig. 40.1.16
- 124
Modestinus 1 reg.
- 125
Si consentiente patre filius minor annis viginti servum eius manumiserit, patris faciet libertum et vacat causae probatio ob patris consensum.
- 126
Dig. 40.1.17
- 127
Modestinus 6 reg.
- 128
Servi, quos filius familias in castris quaesiit, non in patris familia computabuntur: nec enim pater tales filii servos manumittere poterit.
- 129
Dig. 40.1.18
- 130
Gaius 12 ad l. iul. et pap.
- 131
Eum qui venierit venditor et promissor quem promiserit manumittere possunt.
- 132
Dig. 40.1.19
- 133
Papinianus 30 quaest.
- 134
Si quis ab alio nummos acceperit, ut servum suum manumittat, etiam ab invito libertas extorqueri potest, licet plerumque pecunia eius numerata sit, maxime si frater vel pater naturalis pecuniam dedit: videbitur enim similis ei qui suis nummis redemptus est.
- 135
Dig. 40.1.20pr.
- 136
Papinianus 10 resp.
- 137
Causam minor viginti annis, qui servum donatum manumittendi gratia accepit, ex abundanti probat post divi marci litteras ad aufidium victorinum: etenim, si non manumiserit, ad libertatem servus perveniet.
- 138
Dig. 40.1.20.1
- 139
Papinianus 10 resp.
- 140
Non idem in fideicommissaria libertate iuris est, cuius causam minor debet probare: nam libertas nisi ita manumisso non competit.
- 141
Dig. 40.1.20.2
- 142
Papinianus 10 resp.
- 143
Puellam ea lege vendidit, ut post annum ab emptore manumitteretur: quod si non manumisisset, convenit, uti manum iniceret aut decem aureos emptor daret. non servata fide nihilo minus liberam ex sententia constitutionis fieri respondit, quoniam manus iniectio plerumque auxilii ferendi causa intervenit: itaque nec pecunia petetur, cum emolumentum legis voluntatem venditoris secutum sit.
- 144
Dig. 40.1.20.3
- 145
Papinianus 10 resp.
- 146
Tempore alienationis convenit, ut homo libertatis causa traditus post quintum annum impletum manumitteretur et ut certam mercedem interea menstruam praeberet. condicionem libertati mercedes non facere, sed obsequio temporariae servitutis modum praestitutum esse respondi: neque enim in omnibus libertatis causa traditum comparari statulibero.
- 147
Dig. 40.1.21
- 148
Papinianus 13 resp.
- 149
Servum dotalem vir qui solvendo est constante matrimonio manumittere potest: si autem solvendo non est, licet alios creditores non habeat, libertas servi impedietur, ut constante matrimonio deberi dos intellegatur.
- 150
Dig. 40.1.22
- 151
Papinianus 2 def.
- 152
Nepos ex filio voluntate avi ut filius voluntate patris potest manumittere, sed manumissus patris vel avi libertus est.
- 153
Dig. 40.1.23
- 154
Paulus 15 resp.
- 155
Gaius seius pamphilam hac lege emit, ut intra annum manumitteretur: deinde intra annum seius servus pronuntiatus est: quaero, an ex lege venditionis finito anno pamphila libertatem consecuta sit. paulus respondit, cum ea condicione ancillam emptam domino adquisitam, cum qua condicione venisse proponeretur.
- 156
Dig. 40.1.24pr.
- 157
Hermogenianus 1 iuris epit.
- 158
Lege iunia petronia, si dissonantes pares iudicum existant sententiae, pro libertate pronuntiari iussum.
- 159
Dig. 40.1.24.1
- 160
Hermogenianus 1 iuris epit.
- 161
Sed et si testes non dispari numero tam pro libertate quam contra libertatem dixerint, pro libertate pronuntiandum esse saepe constitutum est.
- 162
Dig. 40.1.25
- 163
Gaius 1 de manumiss.
- 164
Iuris ratio efficit, ut infantibus quoque competat libertas.
- 165
Dig. 40.1.26
- 166
Iavolenus 4 ex post. lab.
- 167
Servum furiosum omni genere manumissum ad libertatem perduci putat posse labeo.
- 168
Dig. 40.2.0. De manumissis vindicta.
- 169
Dig. 40.2.1
- 170
Pomponius 1 ad sab.
- 171
Apud praetorem eundemque tutorem posse pupillum ipso auctore manumittere constat.
- 172
Dig. 40.2.2
- 173
Ulpianus 18 ad sab.
- 174
Si minor sit annis viginti fructuarius, an consentire libertati possit? et puto consentiendo posse ad libertatem perducere.
- 175
Dig. 40.2.3
- 176
Ulpianus 4 disp.
- 177
Si heres servum legatum manumittat, mox repudiet legatarius, retro competit libertas. idemque est et si duobus pure servus legetur et post alterius manumissionem alter repudiaverit: nam et hic retro libertas competit.
- 178
Dig. 40.2.4pr.
- 179
Iulianus 42 Dig.
- 180
Si pater filio permiserit servum manumittere et interim decesserit intestato, deinde filius ignorans patrem suum mortuum libertatem imposuerit, libertas servo favore libertatis contingit, cum non appareat mutata esse domini voluntas. sin autem ignorante filio vetuisset pater per nuntium et antequam filius certior fieret, servum manumisisset, liber non fit. nam ut filio manumittente servus ad libertatem perveniat, durare oportet patris voluntatem: nam si mutata fuerit, non erit verum volente patre filium manumisisse.
- 181
Dig. 40.2.4.1
- 182
Iulianus 42 Dig.
- 183
Quotiens dominus servum manumittat, quamvis existimet alienum esse eum, nihilo minus verum est voluntate domini servum manumissum et ideo liber erit. et ex contrario si se stichus non putaret manumittentis esse, nihilo minus libertatem contingere. plus enim in re est, quam in existimatione et utroque casu verum est stichum voluntate domini manumissum esse. idemque iuris est et si dominus et servus in eo errore essent, ut neque ille se dominum nec hic se servum eius putaret.
- 184
Dig. 40.2.4.2
- 185
Iulianus 42 Dig.
- 186
Minor viginti annis dominus nec communem quidem servum sine consilio recte manumittit. paulus notat: sed si pignori obligatum sibi minor viginti annis manumitti patiatur, recte manumittitur, quia non tam manumittere is quam non impedire manumittentem intellegitur.
- 187
Dig. 40.2.5
- 188
Iulianus 42 Dig.
- 189
An apud se manumittere possit is qui consilium praebeat, saepe quaesitum est. ego, qui meminissem iavolenum praeceptorem meum et in africa et in syria servos suos manumisisse, cum consilium praeberet, exemplum eius secutus et in praetura et consulatu meo quosdam ex servis meis vindicta liberavi et quibusdam praetoribus consulentibus me idem suasi.
- 190
Dig. 40.2.6
- 191
Iulianus 2 ad urs. ferocem.
- 192
Servus communis quin a minoribus viginti annis dominis possit apud consilium manumitti, quamvis unus ex sociis causam adprobaverit, dubium non est.
- 193
Dig. 40.2.7
- 194
Gaius 1 rer. cott. sive aur.
- 195
Non est omnino necesse pro tribunali manumittere: itaque plerumque in transitu servi manumitti solent, cum aut lavandi aut gestandi aut ludorum gratia prodierit praetor aut proconsul legatusve caesaris.
- 196
Dig. 40.2.8
- 197
Ulpianus 5 ad ed.
- 198
Ego cum in villa cum praetore fuissem, passus sum apud eum manumitti, etsi lictoris praesentia non esset.
- 199
Dig. 40.2.9pr.
- 200
Marcianus 13 inst.
← Previous · Next → — showing 101–200 of 2,244
The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.