Digest38
- 301
Dig. 38.1.50pr.
- 302
Nerva 1 resp.
- 303
Operarum editionem pendere ex existimatione edentis: nam dignitati facultatibus consuetudini artificio eius convenientes edendas.
- 304
Dig. 38.1.50.1
- 305
Nerva 1 resp.
- 306
Non solum autem libertum, sed etiam alium quemlibet operas edentem alendum aut satis temporis ad quaestum alimentorum relinquendum et in omnibus tempora ad curam corporis necessariam relinquenda.
- 307
Dig. 38.1.51
- 308
Paulus 2 manual.
- 309
Interdum operarum manet petitio, etiamsi ius patroni non sit: ut evenit in fratribus eius, cui adsignatus est libertus, aut nepote alterius patroni extante alterius patroni filio.
- 310
Dig. 38.2.0. De bonis libertorum.
- 311
Dig. 38.2.1pr.
- 312
Ulpianus 42 ad ed.
- 313
Hoc edictum a praetore propositum est honoris, quem liberti patronis habere debent, moderandi gratia. namque ut servius scribit, antea soliti fuerunt a libertis durissimas res exigere, scilicet ad remunerandum tam grande beneficium, quod in libertos confertur, cum ex servitute ad civitatem romanam perducuntur.
- 314
Dig. 38.2.1.1
- 315
Ulpianus 42 ad ed.
- 316
Et quidem primus praetor rutilius edixit se amplius non daturum patrono quam operarum et societatis actionem, videlicet si hoc pepigisset, ut, nisi ei obsequium praestaret libertus, in societatem admitteretur patronus.
- 317
Dig. 38.2.1.2
- 318
Ulpianus 42 ad ed.
- 319
Posteriores praetores certae partis bonorum possessionem pollicebantur: videlicet enim imago societatis induxit eiusdem partis praestationem, ut, quod vivus solebat societatis nomine praestare, id post mortem praestaret.
- 320
Dig. 38.2.2pr.
- 321
Pomponius 4 ad sab.
- 322
Si patronus a liberto praeteritus bonorum possessionem petere potuerit contra tabulas et antequam peteret decesserit vel dies ei bonorum possessionis agnoscendae praeterierit, liberi eius vel alterius patroni petere poterunt ex illa parte edicti, qua, primis non petentibus aut etiam nolentibus ad se pertinere, sequentibus datur, atque si priores ex eo numero non essent.
- 323
Dig. 38.2.2.1
- 324
Pomponius 4 ad sab.
- 325
Sed si patronus heres institutus vivo liberto decessisset superstitibus liberis, quaesitum est, an illi contra tabulas testamenti bonorum possessionem petere possint: et eo decursum est, ut mortis tempus, quo defertur bonorum possessio, spectari debeat, an patronus non sit, ut, si sit, ex prima parte edicti liberi eius bonorum possessionem petere non possint.
- 326
Dig. 38.2.2.2
- 327
Pomponius 4 ad sab.
- 328
Si filius emancipatus nepotem in potestate avi reliquisset, bonorum possessionem partis dimidiae dandam ei filio intestati liberti, quamvis iure ipso legitima hereditas ad nepotem pertineat, quia et contra tabulas eius liberti filio potius bonorum possessio partis debitae daretur.
- 329
Dig. 38.2.3pr.
- 330
Ulpianus 41 ad ed.
- 331
Etiamsi ius anulorum consecutus sit libertus a principe, adversus huius tabulas venit patronus, ut multis rescriptis continetur: hic enim vivit quasi ingenuus, moritur quasi libertus.
- 332
Dig. 38.2.3.1
- 333
Ulpianus 41 ad ed.
- 334
Plane si natalibus redditus sit, cessat contra tabulas bonorum possessio:
- 335
Dig. 38.2.3.2
- 336
Ulpianus 41 ad ed.
- 337
Idem et si a principe liberam testamenti factionem impetravit.
- 338
Dig. 38.2.3.3
- 339
Ulpianus 41 ad ed.
- 340
Sed si hac lege emit quis, ut manumittat, ad hanc partem edicti pertinebit.
- 341
Dig. 38.2.3.4
- 342
Ulpianus 41 ad ed.
- 343
Si quis nummos accepit, ut manumitteret, non habet contra tabulas bonorum possessionem.
- 344
Dig. 38.2.3.5
- 345
Ulpianus 41 ad ed.
- 346
Ut patronus contra tabulas bonorum possessionem accipere possit, oportet hereditatem aditam esse aut bonorum possessionem petitam: sufficit autem vel unum ex heredibus adisse hereditatem bonorumve possessionem petisse.
- 347
Dig. 38.2.3.6
- 348
Ulpianus 41 ad ed.
- 349
Patronus contra ea bona liberti omnino non admittitur, quae in castris sunt quaesita.
- 350
Dig. 38.2.3.7
- 351
Ulpianus 41 ad ed.
- 352
Si deportatus patronus restitutus sit, liberti contra tabulas bonorum possessionem accipere potest. idemque et in liberto deportato et restituto dicendum est.
- 353
Dig. 38.2.3.8
- 354
Ulpianus 41 ad ed.
- 355
Si quis filius familias servum de castrensi peculio manumiserit, ex constitutione divi hadriani patronus est admittique poterit ad contra tabulas bonorum possessionem ut patronus.
- 356
Dig. 38.2.3.9
- 357
Ulpianus 41 ad ed.
- 358
Si capitis libertum accusaverit is, cui adsignatus est, non potest is petere contra tabulas bonorum possessionem fratribusque suis non obstabit: sed hi contra tabulas bonorum possessionem petent, quemadmodum peterent, si ex altero filio nepotes essent: libertus enim, qui alteri ex filiis adsignatur, non desinit alterius filii libertus esse. amplius dicendum est: etiamsi omiserit frater bonorum possessionem, alter frater, cui adsignatus non est, potest succedere et contra tabulas bonorum possessionem petere.
- 359
Dig. 38.2.3.10
- 360
Ulpianus 41 ad ed.
- 361
Totiens ad bonorum possessionem contra tabulas invitatur patronus, quotiens non est heres ex debita portione institutus.
- 362
Dig. 38.2.3.11
- 363
Ulpianus 41 ad ed.
- 364
Si patronus sub condicione sit institutus eaque condicio vivo testatore extitit, contra tabulas bonorum possessionem accipere non potest.
- 365
Dig. 38.2.3.12
- 366
Ulpianus 41 ad ed.
- 367
Quid ergo, si mortis tempore pependit, extitit tamen, antequam patrono deferatur bonorum possessio, hoc est ante aditam hereditatem, an invitetur ex hac parte edicti? et magis est, ut aditae hereditatis tempus spectetur: hoc enim iure utimur.
- 368
Dig. 38.2.3.13
- 369
Ulpianus 41 ad ed.
- 370
Si tamen in praeteritum collata sit condicio vel ad praesens, non videtur sub condicione institutus: aut enim impleta est et pure institutus est, aut non est et nec heres institutus est.
- 371
Dig. 38.2.3.14
- 372
Ulpianus 41 ad ed.
- 373
Si libertus patronum suum ita heredem scripserit: " si filius meus me vivo morietur, patronus heres esto", non male videtur testatus: nam si decesserit filius, poterit hic existente condicione accipere bonorum possessionem.
- 374
Dig. 38.2.3.15
- 375
Ulpianus 41 ad ed.
- 376
Si debita patrono portio legata sit, etsi scriptus heres non fuerit, satis ei factum est.
- 377
Dig. 38.2.3.16
- 378
Ulpianus 41 ad ed.
- 379
Sed et si institutus sit ex parte minore quam ei debetur, residua vero pars suppleta est ei legatis sive fideicommissis, et ita satisfactum ei videtur.
- 380
Dig. 38.2.3.17
- 381
Ulpianus 41 ad ed.
- 382
Sed et mortis causa donationibus poterit patrono debita portio suppleri: nam mortis causa donationes vice legatorum funguntur.
- 383
Dig. 38.2.3.18
- 384
Ulpianus 41 ad ed.
- 385
Sed et si non mortis causa donavit libertus patrono, contemplatione tamen debitae portionis donata sunt, idem erit dicendum: tunc enim vel quasi mortis causa imputabuntur vel quasi adgnita repellent patronum a contra tabulas bonorum possessione.
- 386
Dig. 38.2.3.19
- 387
Ulpianus 41 ad ed.
- 388
Si patrono condicionis implendae causa quid datum sit, in portionem debitam imputari debet, si tamen de bonis sit liberti profectum.
- 389
Dig. 38.2.3.20
- 390
Ulpianus 41 ad ed.
- 391
Debitam autem partem eorum, quae cum moritur libertus habuit, patrono damus: mortis enim tempus spectamus. sed et si dolo malo fecit, quo minus haberet, hoc quoque voluit praetor pro eo haberi, atque si in bonis esset.
- 392
Dig. 38.2.4pr.
- 393
Paulus 42 ad ed.
- 394
Si necem domini detexerit servus, praetor statuere solet, ut liber sit: et constat eum quasi ex senatus consulto libertatem consecutum nullius esse libertum.
- 395
Dig. 38.2.4.1
- 396
Paulus 42 ad ed.
- 397
Si libertus captus ab hostibus ibi decesserit, quamvis liberti appellatio eum non tangat, tamen propter legem corneliam, quae testamentum sic confirmat atque si in civitate decesserit, patrono quoque bonorum possessio danda erit.
- 398
Dig. 38.2.4.2
- 399
Paulus 42 ad ed.
- 400
Si deportatus patronus sit, filio eius competit bonorum possessio in bonis liberti nec impedimento est ei talis patronus, qui mortui loco habetur. et dissimile est, si patronus apud hostes sit: nam propter spem postliminii obstat liberis suis.
← Previous · Next → — showing 301–400 of 1,811
The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.