Digest38
- 201
Si libertus ita iuraverit dare se, quot operas patronus arbitratus sit, non aliter ratum fore arbitrium patroni, quam si aequum arbitratus sit. et fere ea mens est personam arbitrio substituentium, ut, quia sperent eum recte arbitraturum, id faciant, non quia vel immodice obligari velint.
- 202
Dig. 38.1.30.1
- 203
Celsus 12 Dig.
- 204
In libertam, quae voluntate patroni nupsit, praeteritarum ante nuptias operarum actio datur.
- 205
Dig. 38.1.31
- 206
Modestinus 1 reg.
- 207
Operis non impositis manumissus, etiamsi ex sua voluntate aliquo tempore praestiterit, compelli ad praestandas, quas non promisit, non potest.
- 208
Dig. 38.1.32
- 209
Modestinus 6 pand.
- 210
Is qui onerandae libertatis causa pecuniam patrono repromiserit, non tenetur: vel patronus, si pecuniam exegerit, bonorum possessionem contra tabulas eius non potest petere.
- 211
Dig. 38.1.33
- 212
Iavolenus 6 ex cass.
- 213
Imponi operae ita, ut ipse libertus se alat, non possunt.
- 214
Dig. 38.1.34
- 215
Pomponius 22 ad q. muc.
- 216
Interdum et deminutionem et augmentum et mutationem recipere obligationes operarum sciendum est. nam dum languet libertus, patrono operae, quae iam cedere coeperunt, pereunt. sed si liberta, quae operas promisit, ad eam dignitatem perveniat, ut inconveniens sit praestare patrono operas, ipso iure hae intercident.
- 217
Dig. 38.1.35
- 218
Paulus 2 ad l. iul. et pap.
- 219
Liberta maior quinquaginta annis operas praestare patrono non cogitur.
- 220
Dig. 38.1.36
- 221
Ulpianus 11 ad l. iul. et pap.
- 222
Labeo ait libertatis causa societatem inter libertum et patronum factam ipso iure nihil valere palam esse.
- 223
Dig. 38.1.37pr.
- 224
Paulus 2 ad l. iul. et pap.
- 225
" qui libertinus duos pluresve a se genitos natasve in sua potestate habebit praeter eum, qui artem ludicram fecerit quive operas suas ut cum bestiis pugnaret locaverit: ne quis eorum operas doni muneris aliudve quicquam libertatis causa patrono patronae liberisve eorum, de quibus iuraverit vel promiserit obligatusve erit, dare facere praestare debeto".
- 226
Dig. 38.1.37.1
- 227
Paulus 2 ad l. iul. et pap.
- 228
Et si non eodem tempore duo in potestate habuerit vel unum quinquennem, liberabitur operarum obligatione.
- 229
Dig. 38.1.37.1a
- 230
Paulus 2 ad l. iul. et pap.
- 231
Amissi antea liberi ad eas operas, quae postea imponuntur, prosunt, ut iulianus ait.
- 232
Dig. 38.1.37.2
- 233
Paulus 2 ad l. iul. et pap.
- 234
Sed et si uno amisso obliget se, deinde alter nascatur, multo magis pomponius ait amissum huic iungi, uti liberetur.
- 235
Dig. 38.1.37.3
- 236
Paulus 2 ad l. iul. et pap.
- 237
Nihil autem interest, utrum ipsi promittat patrono an eis qui in potestate eius sint.
- 238
Dig. 38.1.37.4
- 239
Paulus 2 ad l. iul. et pap.
- 240
Sed si creditori suo libertum patronus delegaverit, non potest idem dici: solutionis enim vicem continet haec delegatio. potest tamen dici, si in id, quod patrono promisit, alii postea delegatus sit, posse eum liberari ex hac lege: nam verum est patrono eum expromisisse, quamvis patrono nunc non debeat: quod si ab initio delegante patrono libertus promiserit, non liberari eum.
- 241
Dig. 38.1.37.5
- 242
Paulus 2 ad l. iul. et pap.
- 243
Non solum futurarum, sed etiam praeteritarum operarum liberatio fit.
- 244
Dig. 38.1.37.6
- 245
Paulus 2 ad l. iul. et pap.
- 246
Iulianus etiam si iam petitae sunt operae, liberis sublatis absolutionem faciendam. sed si iam operarum nomine condemnatus est, non potest liberari, quoniam iam pecuniam debere coepit.
- 247
Dig. 38.1.37.7
- 248
Paulus 2 ad l. iul. et pap.
- 249
Postumus liberti heredes patris sui non liberat, quod proficisci liberatio a liberto debet nec quisquam post mortem liberari intellegi potest. ex lege autem nati liberi prosunt.
- 250
Dig. 38.1.37.8
- 251
Paulus 2 ad l. iul. et pap.
- 252
Etiamsi in personam liberti collata liberatio est, fideiussores quoque liberabuntur ex sententia legis: quod si libertus expromissorem dederit, nihil hoc caput ei proderit.
- 253
Dig. 38.1.38pr.
- 254
Callistratus 3 ed. monit.
- 255
Hae demum impositae operae intelleguntur, quae sine turpitudine praestari possunt et sine periculo vitae. nec enim si meretrix manumissa fuerit, easdem operas patrono praestare debet, quamvis adhuc corpore quaestum faciat: nec harenarius manumissus tales operas, quia istae sine periculo vitae praestari non possunt.
- 256
Dig. 38.1.38.1
- 257
Callistratus 3 ed. monit.
- 258
Si tamen libertus artificium exerceat, eius quoque operas patrono praestare debebit, etsi post manumissionem id didicerit. quod si artificium exercere desierit, tales operas edere debebit, quae non contra dignitatem eius fuerint, veluti ut cum patrono moretur, peregre proficiscatur, negotium eius exerceat.
- 259
Dig. 38.1.39pr.
- 260
Paulus 7 ad plaut.
- 261
Si ita stipulatio a patrono facta sit: " si decem dierum operas non dederis, viginti nummos dare spondes?" videndum est, an nec viginti actio danda sit, quasi onerandae libertatis gratia promissi sint, nec operarum, quae promissae non sint? an vero operae dumtaxat promissae fingi debeant, ne patronus omnimodo excludatur? et hoc praetor quoque sentit operas dumtaxat promissas.
- 262
Dig. 38.1.39.1
- 263
Paulus 7 ad plaut.
- 264
Sequens illa quaestio est, an libertus impetrare debeat, ne maioris summae quam viginti condemnetur, quia videtur quodammodo patronus tanti operas aestimasse ideoque non deberet egredi taxationem viginti. sed iniquum est nec oportet liberto hoc indulgere, quia non debet ex parte obligationem comprobare, ex parte tamquam de iniqua queri.
- 265
Dig. 38.1.40
- 266
Papinianus 20 quaest.
- 267
Si bona patroni venierint, operarum, quae post venditionem praeterierint, actio patrono dabitur, etsi alere se possit: ante venditionem praeteritarum non dabitur, quoniam ex ante gesto agit.
- 268
Dig. 38.1.41
- 269
Papinianus 5 resp.
- 270
Libertus, qui operarum obligatione dimissus est atque ita liberam testamenti factionem adsecutus est, nihilo minus obsequi verecundiae tenetur. alimentorum diversa causa est, cum inopia patroni per invidiam libertum convenit.
- 271
Dig. 38.1.42
- 272
Papinianus 9 resp.
- 273
" cerdonem servum meum manumitti volo ita, ut operas heredi promittat". non cogitur manumissus promittere: sed etsi promiserit, in eum actio non dabitur: nam iuri publico derogare non potuit, qui fideicommissariam libertatem dedit.
- 274
Dig. 38.1.43
- 275
Papinianus 19 resp.
- 276
Operis obligatus militiae nomen non sine iniuria patroni dabit.
- 277
Dig. 38.1.44
- 278
Scaevola 4 quaest.
- 279
Si libertus moram in operis fecerit, fideiussor tenetur: mora fideiussoris nulla est. at in homine debito fideiussor etiam ex sua mora in obligatione retinetur.
- 280
Dig. 38.1.45
- 281
Scaevola 2 resp.
- 282
Libertus negotiatoris vestiarii an eandem negotiationem in eadem civitate et eodem loco invito patrono exercere possit ? respondit nihil proponi, cur non possit, si nullam laesionem ex hoc sentiet patronus.
- 283
Dig. 38.1.46
- 284
Valens 5 fideic.
- 285
Liberta si in concubinatu patroni esset, perinde ac si nupta eidem esset, operarum petitionem in eam dari non oportere constat.
- 286
Dig. 38.1.47
- 287
Valens 6 fideic.
- 288
Campanus scribit non debere praetorem pati donum munus operas imponi ei, qui ex fideicommissi causa manumittatur. sed si, cum sciret posse se id recusare, obligari se passus sit, non inhibendam operarum petitionem, quia donasse videtur.
- 289
Dig. 38.1.48pr.
- 290
Hermogenianus 2 iuris epit.
- 291
Sicut patronus, ita etiam patroni filius et nepos et pronepos, qui libertae nuptiis consensit, operarum exactionem amittit: nam haec, cuius matrimonio consensit, in officio mariti esse debet.
- 292
Dig. 38.1.48.1
- 293
Hermogenianus 2 iuris epit.
- 294
Si autem nuptiae, quibus patronus consensit, nullas habeant vires, operas exigere patronus non prohibetur.
- 295
Dig. 38.1.48.2
- 296
Hermogenianus 2 iuris epit.
- 297
Patronae, item filiae et nepti et pronepti patroni, quae libertae nuptiis consensit, operarum exactio non denegatur, quia his nec ab ea quae nupta est indecore praestantur.
- 298
Dig. 38.1.49
- 299
Gaius l.S. de cas.
- 300
Duorum libertus potest aliquo casu singulis diversas operas uno tempore in solidum edere, veluti si librarius sit et alii patrono librorum scribendorum operas edat, alter vero peregre cum suis proficiscens operas custodiae domus ei indixerit: nihil enim vetat, dum custodit domum, libros scribere. hoc ita neratius libris membranarum scripsit.
← Previous · Next → — showing 201–300 of 1,811
The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.