Digest34
- 401
Auro facto adnumerantur gemmae anulis inclusae, quippe anulorum sunt, cymbia argentea crustis aureis illigata. margaritae, quae ita ornamentis muliebribus contextae sunt, ut in his aspectus auri potentior sit, auro facto adnumerantur. aurea emblemata, quae in lapidibus apsidibus argenteis essent et replumbari possent, deberi gallus ait: sed labeo improbat. tubero autem, quod testator auri numero habuisset, legatum deberi ait: alioquin aurata et inclusa vasa alterius materiae auri numero non habenda.
- 402
Dig. 34.2.32.2
- 403
Paulus 2 ad vitell.
- 404
Argento potorio vel escario legato in his, quae dubium est cuius generis sint, consuetudinem patris familias spectandam, non etiam in his, quae certum est eius generis non esse.
- 405
Dig. 34.2.32.3
- 406
Paulus 2 ad vitell.
- 407
Quidam primipilaris uxori suae argentum escarium legaverat: quaesitum est, cum pater familias in argento suo vasa habuerat, quibus et potabat et edebat, an legato haec quoque vasa continerentur. scaevola respondit contineri.
- 408
Dig. 34.2.32.4
- 409
Paulus 2 ad vitell.
- 410
Idem, cum quaereretur de tali legato: " hoc amplius filia mea dulcissima e medio sumito tibique habeto ornamentum omne meum muliebre cum auro et si qua alia muliebria apparuerint", cum testatrix negotiatrix fuerit, an non solum argentum, quod in domo vel intra horreum usibus eius fuit, legato cedit, sed etiam quod in basilica fuit muliebre: respondit, si testatrix habuit proprium argentum ad usum suum paratum, non videri id legatum, quod negotiandi causa venale proponi soleret, nisi de eo quoque sensisse is qui petat probet.
- 411
Dig. 34.2.32.5
- 412
Paulus 2 ad vitell.
- 413
Neratius proculum refert ita respondisse vasis electrinis legatis nihil interesse, quantum ea vasa, de quibus quaeritur, argenti aut electri habebant, sed utrum argentum electro an electrum argento cedat? id ex aspectu vasorum facilius intellegi posse: quod si in obscuro sit, inspiciendum est, in utro numero ea vasa is, qui testamentum fecit, habuerit.
- 414
Dig. 34.2.32.6
- 415
Paulus 2 ad vitell.
- 416
Labeo testamento suo neratiae uxori suae nominatim legavit " vestem mundum muliebrem omnem ornamentaque muliebria omnia lanam linum purpuram versicoloria facta infectaque omnia" et cetera. sed non mutat substantiam rerum non necessaria verborum multiplicatio, quia labeo testamento lanam ac deinde versicoloria scripsit, quasi desit lana tincta lana esse, detractoque verbo " versicolorio" nihilo minus etiam versicoloria debebuntur, si non appareat aliam defuncti voluntatem fuisse.
- 417
Dig. 34.2.32.7
- 418
Paulus 2 ad vitell.
- 419
Titia mundum muliebrem septiciae legavit: ea putabat sibi legata et ornamenta et monilia, in quibus gemmae et margaritae insunt, et anulos et vestem tam coloriam: quaesitum est, an haec omnia mundo continentur. scaevola respondit ex his quae proponerentur dumtaxat argentum balneare mundo muliebri contineri.
- 420
Dig. 34.2.32.8
- 421
Paulus 2 ad vitell.
- 422
Item cum inaures, in quibus duae margaritae elenchi et smaragdi duo, legasset et postea elenchos eisdem detraxisset et quaereretur, an nihilo minus detractis elenchis inaures deberentur: respondit deberi, si maneant inaures, quamvis margarita eis detracta sint.
- 423
Dig. 34.2.32.9
- 424
Paulus 2 ad vitell.
- 425
De alio idem respondit, cum quaedam ornamentum mamillatum ex cylindris triginta quattuor et tympanis margaritis triginta quattuor legasset et postea quattuor ex cylindris, etiam sex de margaritis detraxisset.
- 426
Dig. 34.2.33
- 427
Pomponius 4 ad q. muc.
- 428
Inter vestem virilem et vestimenta virilia nihil interest: sed difficultatem facit mens legantis, si et ipse solitus fuerit uti quadam veste, quae etiam mulieribus conveniens est. itaque ante omnia dicendum est eam legatam esse, de qua senserit testator, non quae re vera aut muliebris aut virilis sit. nam et quintus titius ait scire se quendam senatorem muliebribus cenatoriis uti solitum, qui si legaret muliebrem vestem, non videretur de ea sensisse, qua ipse quasi virili utebatur.
- 429
Dig. 34.2.34pr.
- 430
Pomponius 9 ad q. muc.
- 431
Scribit quintus mucius: si aurum suum omne pater familias uxori suae legasset, id aurum, quod aurifici faciundum dedisset aut quod ei deberetur, si ab aurifice ei responsum non esset, mulieri non debetur. pomponius. hoc ex parte verum est, ex parte falsum. nam de eo, quod debetur, sine dubio: ut puta si auri libras stipulatus fuerit, hoc aurum quod ei deberetur ex stipulatu, non pertinet ad uxorem, cum illius factum adhuc non sit: id enim, quod suum esset, non quod in actione haberet, legavit. in aurifice falsum est, si aurum dederit ita, ut ex eo auro aliquid sibi faceret: nam tunc, licet apud aurificem sit aurum, dominium tamen non mutavit manet tamen eius qui dedit et tantum videtur mercedem praestaturus pro opera aurifici: per quod eo perducimur, ut nihilo minus uxori debeatur. quod si aurum dedit aurifici, ut non tamen ex eo auro fieret sibi aliquod corpusculum, sed ex alio, tunc, quatenus dominium transit eius auri ad aurificem ( quippe quasi permutationem fecisse videatur), et hoc aurum non transibit ad uxorem.
- 432
Dig. 34.2.34.1
- 433
Pomponius 9 ad q. muc.
- 434
Item scribit quintus mucius, si maritus uxori, cum haberet quinque pondo auri, legasset ita: " aurum quodcumque uxoris causa paratum esset, uti heres uxori daret", etiamsi libra auri inde venisset et mortis tempore amplius quam quattuor librae non deprehendentur, in totis quinque libris heredem esse obligatum, quoniam articulus est praesentis temporis demonstrationem in se continens. quod ipsum quantum ad ipsam iuris obligationem pertineat, recte dicetur, id est ut ipso iure heres sit obligatus. verum sciendum, si in hoc alienaverit testator inde libram, quod deminuere vellet ex legato uxoris suae, tunc mutata voluntas defuncti locum faciet doli mali exceptioni, ut, si perseveraverit mulier in petendis quinque libris, exceptione doli mali submoveatur. sed si ex necessitate aliqua compulsus testator, non quod vellet deminuere ex legato, tunc mulieri ipso iure quinque librae auri debebuntur nec doli mali exceptio nocebit adversus petentem.
- 435
Dig. 34.2.34.2
- 436
Pomponius 9 ad q. muc.
- 437
Quod si ita legasset uxori " aurum quod eius causa paratum erit", tunc rectissime scribit quintus mucius, ut haec scriptura habeat in se et demonstrationem legati et argumentum: ideoque ipso iure alienata libra auri amplius quattuor pondo non remanebunt in obligatione, nec erit utendum distinctione, qua ex causa alienaverit testator.
- 438
Dig. 34.2.35pr.
- 439
Paulus 14 resp.
- 440
" titiae amicae meae, cum qua sine mendacio vixi, auri pondo quinque dari volo": quaero, an heredes ad praestationem integrae materiae auri an ad pretium et quantum praestandum compellendi sint. paulus respondit aut aurum ei, de qua quaeritur, praestari oportere, aut pretium auri, quanti comparari potest.
- 441
Dig. 34.2.35.1
- 442
Paulus 14 resp.
- 443
Item quaero, si lite contestata praetor ita pronuntiavit, ut materia praestetur, an tutores audiendi sint ab hac sententia pupillum, adversus quem pronuntiatum est, apud successorem eius in integrum restituere volentes. paulus respondit praetorem, qui auro legato certi ponderis materiam praestari iussit, recte pronuntiasse videri.
- 444
Dig. 34.2.36
- 445
Scaevola 3 resp.
- 446
" seiae dulcissimae poculum aureum quod elegerit fidei heredum committo ut darent". quaero, cum in hereditate non sint nisi truellae scyphi modioli phialae, an seia de his speciebus eligere possit. respondit, cum omnia potui parata pocula dicuntur, posse eam ex his eligere.
- 447
Dig. 34.2.37
- 448
Paulus 21 resp.
- 449
Ornamentorum appellatione vestem muliebrem non contineri nec errorem heredis ius mutasse respondi.
- 450
Dig. 34.2.38pr.
- 451
Scaevola 3 resp.
- 452
Titia testamento, item codicillis multas species tam argenti quam vestis specialiter per fideicommissum reliquit: quaero an non aliae species legato cedant, quam quae in hereditate inventae essent. respondit eas cedere, quae inventae essent: de ceteris cavendum, ut, si inventae essent, praestentur.
- 453
Dig. 34.2.38.1
- 454
Scaevola 3 resp.
- 455
" semproniae piae hoc amplius coopertoria taviana et tunicas tres cum palliolis quae elegerit dari volo": quaero an ex universa veste, id est an ex synthesi tunicas singulas et palliola sempronia eligere possit. respondit, si essent tunicae singulares cum palliolis relictae, ex his dumtaxat eligi posse: quod si non est, heredem vel tunicas et palliola set ex synthesi praestaturum vel veram aestimationem earum.
- 456
Dig. 34.2.38.2
- 457
Scaevola 3 resp.
- 458
Seia testamento ita cavit: " si mihi per condicionem humanam contigerit, ipsa faciam: sin autem, ab heredibus meis fieri volo: iubeoque signum dei ex libris centum in illa sacra aede et in patria statui subscriptione nominis mei". quaesitum est: cum in eo templo non nisi aut aerea aut argentea tantum sint dona, heredes seiae utrum ex argento an ex auro signum ponere compellendi sunt an aereum? respondit secundum ea quae proponerentur argenteum ponendum.
- 459
Dig. 34.2.39pr.
- 460
Iavolenus 2 ex post. lab.
- 461
Si uxori mundus muliebris legatus esset, ea tantummodo deberi ofilius labeo responderunt, quae ex his tradita utendi causa uxori viro fuissent: aliter enim interpretantibus summam fore captionem, si vascularius aut faber argentarius uxori ita legasset.
- 462
Dig. 34.2.39.1
- 463
Iavolenus 2 ex post. lab.
- 464
Cum ita legatum esset: " argentum, quod domo mea erit cum moriar", ofilius nec quod depositum a se nec quod commodatum reliquisset argentum legatum videri respondit. idem cascellius de commodato. labeo, quod depositum esset, ita deberi, si praesentis custodiae causa, non perpetuae veluti thensauro depositum esset, quia illa verba " quod domo mea erit" sic accipi debere " esse solebat": et hoc probo.
- 465
Dig. 34.2.39.2
- 466
Iavolenus 2 ex post. lab.
- 467
Ateius servium respondisse scribit, cui argentum, quod in tusculano fundo cum moreretur habuisset, legatum esset, et quod antequam moreretur ex urbe in tusculanum iussu testatoris translatum esset, deberi: contra fore, si iniussu translatum esset.
- 468
Dig. 34.2.40pr.
- 469
Scaevola 17 Dig.
- 470
Medico suo contubernali et communium expeditionum comiti inter cetera ita legaverat: " argentum viatorium meum dari volo". quaesitum est, cum pater familias in diversis temporibus rei publicae causa afuerat, quod viatorium argentum hoc legato comprehensum esse videtur. respondit, quod habuisset argentum viatorium eo tempore cum testamentum faciebat, deberi.
- 471
Dig. 34.2.40.1
- 472
Scaevola 17 Dig.
- 473
Uxori suae testamento ita legatum est: " semproniae dominae meae hoc amplius argentum balneare": quaesitum est, an etiam id argentum, quo diebus festis in balineo uti consuevit, legato cedat. respondit omne legatum videri.
- 474
Dig. 34.2.40.2
- 475
Scaevola 17 Dig.
- 476
Mulier decedens ornamenta legaverat ita: " seiae amicae meae ornamenta universa dari volo". eodem testamento ita scripserat: " funerari me arbitrio viri mei volo et inferri mihi quaecumque sepulturae meae causa feram ex ornamentis lineas duas ex margaritis et viriolas ex smaragdis": sed neque heredes neque maritus, cum humi corpus daret, ea ornamenta, quae corpori iussus erat adici, dederunt: quaesitum est, utrum ad eam, cui ornamenta universa reliquerat, pertineant an ad heredes. respondit non ad heredes, sed ad legatariam pertinere.
- 477
Dig. 34.3.0. De liberatione legata.
- 478
Dig. 34.3.1pr.
- 479
Ulpianus 21 ad sab.
- 480
Omnibus debitoribus ea quae debent recte legantur, licet domini eorum sint.
- 481
Dig. 34.3.1.1
- 482
Ulpianus 21 ad sab.
- 483
Iulianus scripsit, si res pignori data legetur debitori a creditore, valere legatum habereque eum actionem, ut pignus recipiat, priusquam pecuniam solvat. sic autem loquitur iulianus, quasi debitum non debeat lucrari: sed si alia testantis voluntas fuit, et ad hoc pervenietur exemplo luitionis.
- 484
Dig. 34.3.2pr.
- 485
Pomponius 6 ad sab.
- 486
Heredem, damnatum a fideiussore non petere, a reo petere posse, sed a reo petere vetitum, si a fideiussore petat, reo ex testamento teneri celsus putat.
- 487
Dig. 34.3.2.1
- 488
Pomponius 6 ad sab.
- 489
Idem celsus ait nullam dubitationem habere, quin herede petere a debitore vetito nec heres heredis petere possit.
- 490
Dig. 34.3.3pr.
- 491
Ulpianus 23 ad sab.
- 492
Liberationem debitori posse legari iam certum est.
- 493
Dig. 34.3.3.1
- 494
Ulpianus 23 ad sab.
- 495
Sed et si chirographum quis decedens debitori suo dederit, exceptionem ei competere puto, quasi pro fideicommisso huiusmodi datione valitura.
- 496
Dig. 34.3.3.2
- 497
Ulpianus 23 ad sab.
- 498
Iulianus etiam libro quadragesimo digestorum scripsit: si quis decedens chirographum seii titio dederit, ut post mortem suam seio det aut, si convaluisset, sibi redderet, deinde titius defuncto donatore seio dederit et heres eius petat debitum, seius doli exceptionem habet.
- 499
Dig. 34.3.3.3
- 500
Ulpianus 23 ad sab.
← Previous · Next → — showing 401–500 of 1,261
The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.