Digest34
- 301
Ulpianus 22 ad sab.
- 302
Vestimentum id est quod detextum est, etsi desectum non sit, id est si sit consummatum. quod in tela est nondum pertextum vel detextum, contextum appellatur. quisquis igitur vestem legaverit, neque stamen neque subtemen legato continebitur.
- 303
Dig. 34.2.23pr.
- 304
Ulpianus 44 ad sab.
- 305
Vestis an vestimenta legentur, nihil refert.
- 306
Dig. 34.2.23.1
- 307
Ulpianus 44 ad sab.
- 308
Vestimentorum sunt omnia lanea lineaque vel serica vel bombycina, quae induendi praecingendi amiciendi insternendi iniciendi incubandive causa parata sunt et quae his accessionis vice cedunt, quae sunt insitae picturae clavique qui vestibus insuuntur.
- 309
Dig. 34.2.23.2
- 310
Ulpianus 44 ad sab.
- 311
Vestimenta omnia aut virilia sunt aut puerilia aut muliebria aut communia aut familiarica. virilia sunt, quae ipsius patris familiae causa parata sunt, veluti togae tunicae palliola vestimenta stragula amfitapa et saga reliquaque similia. puerilia sunt, quae ad nullum alium usum pertinent nisi puerilem, veluti togae praetextae aliculae chlamydes pallia quae filiis nostris comparamus. muliebria sunt, quae matris familiae causa sunt comparata, quibus vir non facile uti potest sine vituperatione, veluti stolae pallia tunicae capitia zonae mitrae, quae magis capitis tegendi quam ornandi causa sunt comparata, plagulae penulae. communia sunt, quibus promiscui utitur mulier cum viro, veluti si eiusmodi penula palliumve est et reliqua huiusmodi, quibus sine reprehensione vel vir vel uxor utatur. familiarica sunt, quae ad familiam vestiendam parata sunt, sicuti saga tunicae penulae lintea vestimenta stragula et consimilia.
- 312
Dig. 34.2.23.3
- 313
Ulpianus 44 ad sab.
- 314
Vestis etiam ex pellibus constabit,
- 315
Dig. 34.2.24
- 316
Paulus 11 ad sab.
- 317
Cum et tunicas et stragula pellicia nonnulli habeant.
- 318
Dig. 34.2.25pr.
- 319
Ulpianus 44 ad sab.
- 320
Argumento sunt etiam nationes quaedam, veluti sarmatarum, quae pellibus teguntur.
- 321
Dig. 34.2.25.1
- 322
Ulpianus 44 ad sab.
- 323
Aristo etiam coactilia vesti cedere ait et tegimenta supselliorum huic legato cedere.
- 324
Dig. 34.2.25.2
- 325
Ulpianus 44 ad sab.
- 326
Vittae margaritarum, item fibulae ornamentorum magis quam vestis sunt.
- 327
Dig. 34.2.25.3
- 328
Ulpianus 44 ad sab.
- 329
Tapeta vesti cedunt, quae aut sterni aut inici solent: sed stragulas et babylonica, quae equis insterni solent, non puto vestis esse.
- 330
Dig. 34.2.25.4
- 331
Ulpianus 44 ad sab.
- 332
Fasciae crurales pedulesque et inpilia vestis loco sunt, quia partem corporis vestiunt. alia causa est udonum, quia usum calciamentorum praestant.
- 333
Dig. 34.2.25.5
- 334
Ulpianus 44 ad sab.
- 335
Cervicalia quoque vestis nomine continentur.
- 336
Dig. 34.2.25.6
- 337
Ulpianus 44 ad sab.
- 338
Si quis addiderit " vestem suam", apparet de ea eum sensisse, quam ipse in usus suos habuit.
- 339
Dig. 34.2.25.7
- 340
Ulpianus 44 ad sab.
- 341
Culcitae etiam vestis erunt.
- 342
Dig. 34.2.25.8
- 343
Ulpianus 44 ad sab.
- 344
Item pelles caprinae et agninae vestis erunt.
- 345
Dig. 34.2.25.9
- 346
Ulpianus 44 ad sab.
- 347
Muliebri veste legata et infantilem contineri et puellarum et virginum pomponius libro vicesimo secundo ad sabinum recte scribit: mulieres enim omnes dici, quaecumque sexus feminini sunt.
- 348
Dig. 34.2.25.10
- 349
Ulpianus 44 ad sab.
- 350
Ornamenta muliebria sunt, quibus mulier ornatur, veluti inaures armillae viriolae anuli praeter signatorios et omnia, quae ad aliam rem nullam parantur, nisi corporis ornandi causa: quo ex numero etiam haec sunt: aurum gemmae lapilli, quia aliam nullam in se utilitatem habent. mundus mulieris est, quo mulier mundior fit: continentur eo specula matulae unguenta vasa unguentaria et si qua similia dici possunt, veluti lavatio riscus. ornamentorum haec: vittae mitrae semimitrae calautica acus cum margarita, quam mulieres habere solent, reticula crocyfantia. sicut et mulier potest esse munda, non tamen ornata, ut solet contingere in his, quae se emundaverint lotae in balneo neque se ornaverint: et contra est aliqua ex somno statim ornata, non tamen conmundata.
- 351
Dig. 34.2.25.11
- 352
Ulpianus 44 ad sab.
- 353
Margarita si non soluta sunt vel qui alii lapides ( si quidem exemptiles sint), dicendum est ornamentorum loco haberi: sed et si in hoc sint resoluti ut componantur, ornamentorum loco sunt. quod si adhuc sint rudes lapilli vel margaritae vel gemmae, ornamentorum loco non erunt, nisi alia mens fuit testantis, qui haec quoque, quae ad ornamenta paraverat, ornamentorum loco et appellatione comprehendi voluit.
- 354
Dig. 34.2.25.12
- 355
Ulpianus 44 ad sab.
- 356
Unguenta, quibus valetudinis causa unguimur, mundo non continentur.
- 357
Dig. 34.2.26
- 358
Paulus 11 ad sab.
- 359
Quamvis quaedam ex veste magis ornatus gratia, quam quo corpus tegant, comparentur, tamen quod eo nomine sint reperta, potius habenda esse vestis numero quam ornamentorum. similiter ornamentorum esse constat, quibus uti mulieres venustatis et ornatus causa coeperunt, neque referre, si quaedam eorum alium quoque usum praebeant, sicuti mitrae et anademata: quamvis enim corpus tegant, tamen ornamentorum, non vestis esse.
- 360
Dig. 34.2.27pr.
- 361
Ulpianus 44 ad sab.
- 362
Quintus mucius libro secundo iuris civilis ita definit argentum factum vas argenteum videri esse.
- 363
Dig. 34.2.27.1
- 364
Ulpianus 44 ad sab.
- 365
An cui argentum omne legatum est, ei nummi quoque legati esse videantur, quaeritur. et ego puto non contineri: non facile enim quisquam argenti numero nummos computat. item argento facto legato puto, nisi evidenter contra sensisse testatorem appareat, nummos non contineri.
- 366
Dig. 34.2.27.2
- 367
Ulpianus 44 ad sab.
- 368
Argento omni legato, quod suum esset, sine dubio non debetur id, quod in credito esset: hoc ideo, quia non videtur suum esse, quod vindicari non possit.
- 369
Dig. 34.2.27.3
- 370
Ulpianus 44 ad sab.
- 371
Cui aurum vel argentum factum legatum est, si fractum aut collisum sit, non continetur: servius enim existimat aurum vel argentum factum id videri, quo commode uti possumus, argentum autem fractum et collisum non incidere in eam definitionem, sed infecto contineri.
- 372
Dig. 34.2.27.4
- 373
Ulpianus 44 ad sab.
- 374
Cui legatum est aurum omne, quod suum esset cum moreretur, eius omne aurum fiet, quod tunc pater familias, cum moreretur, vindicare potuit suum esse. sed si qua distributio eius rei facta est, tunc interest, quomodo sit legatum. si factum aurum legatum est, omne ad eum pertinet cui legatum est ex quo auro aliquid est effectum, sive id suae sive alterius usionis causa paratum esset, veluti vasa aurea emblemata signa aurum muliebre et cetera, quae his rebus sunt similia. sed si infectum legatum est, quod eius ita factum est, ut eo, quod ad rem comparatum est, non possis uti sine refectione, quodque ab eo patre familias infecti numero fuerat, id videtur legatum esse. si autem aurum vel argentum signatum legatum est, id pater familias videtur testamento legasse, quod eius aliqua forma est expressum, veluti quae filippi sunt itemque nomismata et similia.
- 375
Dig. 34.2.27.5
- 376
Ulpianus 44 ad sab.
- 377
Argento legato non puto ventris causa habita scafia contineri, quia argenti numero non habentur.
- 378
Dig. 34.2.27.6
- 379
Ulpianus 44 ad sab.
- 380
Argentum factum recte quis ita definierit quod neque in massa neque in lamna neque in signato neque in supellectili neque in mundo neque in ornamentis insit.
- 381
Dig. 34.2.28
- 382
Alfenus 7 Dig.
- 383
Cum in testamento alicui argentum, quod usus sui causa paratum esset, legaretur, itemque vestis aut supellex, quaesitum est, quid cuiusque usus causa videretur paratum esse, utrumne id argentum, quod victus sui causa paratum pater familias ad cotidianum usum parasset an et si eas mensas argenteas et eius generis argentum haberet, quo ipse non temere uteretur, sed commodare ad ludos et ad ceteras apparationes soleret. et magis placet, quod victus sui causa paratum est, tantum contineri.
- 384
Dig. 34.2.29pr.
- 385
Florus 11 inst.
- 386
Si quando alterius generis materia auro argentove iniecta sit, si factum aurum vel argentum legetur, et id quod iniectum est debetur.
- 387
Dig. 34.2.29.1
- 388
Florus 11 inst.
- 389
Utra autem utrius materiae sit accessio, visu atque usu rei, consuetudinis patris familias aestimandum est.
- 390
Dig. 34.2.30
- 391
Paulus l.S. de adsign. libert.
- 392
Si quis ita legaverit: " uxori meae mundum ornamenta seu quae eius causa paravi, do lego", placet omnia deberi, sicuti cum ita legatur: " titio vina, quae in urbe habeo seu in portu, do lego", omnia deberi: hoc enim verbum " seu" ampliandi legati gratia positum est.
- 393
Dig. 34.2.31
- 394
Labeo 2 post. a iav. epit.
- 395
Qui lancem maximam minorem minimam relinquebat, ita legaverat: " lancem minorem illi lego". mediae magnitudinis videri legatam lancem responsum est, si non appareret, quam lancem ex his pater familias demonstrare voluisset.
- 396
Dig. 34.2.32pr.
- 397
Paulus 2 ad vitell.
- 398
Pediculis argenteis adiuncta sigilla aenea ceteraque omnia, quae ad eandem similitudinem redigi possunt, argento facto cedunt.
- 399
Dig. 34.2.32.1
- 400
Paulus 2 ad vitell.
← Previous · Next → — showing 301–400 of 1,261
The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.