Digest32
- 401
Uxorem et filium communem heredes instituit et uxoris fidei commisit in haec verba: " peto a te, domina uxor, ne ex fundo titiano partem tibi vindices, cum scias me universam emptionem eius fundi fecisse, sed beneficio affectionis et pietatis, quam tibi debui, eandem emptionem, cum nummis meis comparassem, tecum communicasse": quaesitum est, an eum fundum in solidum filii esse voluerit. respondit eum, de quo quaereretur, perinde rationem in fundo haberi voluisse ac si universus hereditarius esset, ut pro dimidia parte et uxor et filius agrum ut hereditarium habeant.
- 402
Dig. 32.41.1
- 403
Scaevola 22 Dig.
- 404
In testamento ita scriptum fuit: " domum meam cum horto applicito libertis meis concedi volo" et alio capite: " fortunio liberto meo ex domu mea, quam libertis dedi, diaetam, in qua habitabam, item cellarium iunctum eidem diaetae ab herede meo concedi volo". quaesitum est, an heres testatoris oneratus videatur in praestando legato fortunio, quamvis domus universa libertis sit praelegata. respondit non esse oneratum.
- 405
Dig. 32.41.2
- 406
Scaevola 22 Dig.
- 407
Codicillis confirmatis ita cavit: " omnibus autem libertis meis et quos vivus et quos his codicillis manumissi vel postea manumisero, contubernales suas, item filios filias lego, nisi si quos quasve ad uxorem meam testamento pertinere volui vel ei nominatim legavi legavero". idem postea petiit ab heredibus suis, ut regionem umbriae tusciae piceno coheredes uxori suae restituerent cum omnibus, quae ibi erunt, et mancipiis rusticis vel urbanis et actoribus exceptis manumissis. quaesitum est, cum eros et stichus servi in diem vitae testatoris in umbria in piceno actum administraverint, sint autem damae, quem testator vivus manumiserat, filii naturales, utrum eidem damae ex verbis codicilli ab heredibus praestandi sint, an vero ad seiam uxorem ex verbis epistulae pertineant. respondit ex codicillis ad patrem eos naturalem pietatis intuitu pertinere.
- 408
Dig. 32.41.3
- 409
Scaevola 22 Dig.
- 410
Felicissimo et felicissimae, quibus libertatem dederat, fundum gargilianum legavit cum casa, et alio capite titio filio, quem ex parte quarta heredem scripserat, praelegaverat in haec verba: " titi fili, hoc amplius de medio sumito legata mea, quae mihi tam pater tuus praesens quam coelius iustus frater patris reliquerunt". quaesitum est, cum fundus gargilianus testatrici a marito eius, id est a patre titii filii legatus sit, cui fundus ex causa fideicommissi debeatur, utrum titio filio tantum an felicissimo et felicissimae an tribus. respondit non esse verisimile eam, quae nihil aliud felicissimo et felicissimae nisi haec quae specialiter legavit, ad filium, cui et hereditatis suae partem reliquit, legatum generali sermone transferre voluisse.
- 411
Dig. 32.41.4
- 412
Scaevola 22 Dig.
- 413
Testamento pueros ita legaverat: " publio maevio dominulo meo ab heredibus meis dari volo pueros quinque ex meis dumtaxat intra annos septem": post annos complures, quam fecit testamentum, moritur. quaesitum est, cuius aetatis maevio mancipia debeantur, utrumne quae testamenti facti tempore intra septem annos fuerunt an quae mortis tempore intra eam aetatem inveniantur. respondit eam videri aetatem designatam, quae esset, cum a testatore relinquerentur.
- 414
Dig. 32.41.5
- 415
Scaevola 22 Dig.
- 416
Concubinae inter cetera his verbis legaverat: " fundum in appia cum vilico suo et contubernali eius et filiis dari volo": quaesitum est, an nepotes quoque vilici et contubernalis eius testator ad concubinam pertinere voluit. respondit nihil proponi, cur non deberentur.
- 417
Dig. 32.41.6
- 418
Scaevola 22 Dig.
- 419
Legaverat per fideicommissum maeviis ita: " et quidquid in patria gadibus possideo": quaesitum est, an, si quam suburbanam adiacentem possessionem haberet, haec quoque ex causa fideicommissi maeviis debeatur. respondit posse ad hanc quoque verborum significationem extendi. item quaesitum est, an, si calendarii, quod in patria sua vel intra fines eius defunctus exercuit, instrumenta in domo, quam in patria sua habebat, reliquit, an id quoque kalendarium propter verba supra scripta maeviis ex causa fideicommissi deberetur. respondit non deberi. item quaesitum est, an pecunia, quae in arca domi gadibus inventa esset, vel ex diversis nominibus exacta et ibi deposita, ex fideicommisso debeatur. respondit supra responsum.
- 420
Dig. 32.41.7
- 421
Scaevola 22 Dig.
- 422
Testamento, quo filium et uxorem heredes instituerat, filiae per fideicommissum centum, cum in familia nuberet, legavit et adiecit ita: " fidei tuae, filia, committo, ut, cum in familia nubas et quotienscumque nubes, patiaris ex dote tua, quam dabis, partem dimidiam stipulari fratrem tuum et seiam matrem tuam pro partibus dimidiis dari sibi, si in matrimonio eius cui nubes sive divortio facto, priusquam dos tua reddatur eove nomine satisfactum erit, morieris nullo filio filiave ex eo relicto". pater virginem filiam nuptum collocavit eiusque nomine dotem dedit et post divortium eandem recepit et alii in matrimonium cum dote dedit et stipulatus est eam dotem sibi aut filiae suae reddi: manente filia in matrimonio secundo mortuus est eodem testamento relicto eique heredes exstiterunt filius et uxor: postea marito defuncto puella dote recepta nupsit alii praesentibus et consentientibus fratre et matre, quae etiam dotem eius auxit, et neuter eorum stipulati sunt dotem: mox matri filius et filia heredes exstiterunt: deinde in matrimonio filia decessit marito herede relicto. quaesitum est, cum puella non ex causa legati pecuniam in dotem ab heredibus patris acceperat, sed mortuo secundo marito mater familias facta dotem reciperaverat, an heres eius ex causa fideicommissi fratri defunctae teneatur in eam pecuniam, quam percipere posset, si dotem stipulatus esset. respondit secundum ea quae proponerentur non teneri.
- 423
Dig. 32.41.8
- 424
Scaevola 22 Dig.
- 425
Eius heres vel legatarius rogatus est, ut quendam adoptet, his verbis adiectis: " si alias fecerit, exheres esto" vel " perdat legatum". quaesitum est, si non adoptaverit, an ei qui adoptatus non est actio quaedam ex fideicommisso competit. respondit fideicommissum, quo quis rogatur ut adoptet, ratum non esse.
- 426
Dig. 32.41.9
- 427
Scaevola 22 Dig.
- 428
" agri plagam, quae est in regione illa, maeviis publio et gaio transcribi volo, pretio facto viri boni arbitratu et hereditati illato, duplae evictione expromissa reliquis heredibus, ita ut sub poena centum promittant eam agri plagam partemve eius ad seium posterosve eius non perventuram quaqua ratione " . quaesitum est, an legatum valeat, cum publius emere velit, gaius nolit. respondit eum, qui fideicommissum praestari sibi velit, posse partem dimidiam eius agri qui legatus est petere, quamvis alter persequi nolit. item quaesitum est, cautio, quae interponi debeat, secundum voluntatem, pro quota parte cuique heredum praestanda sit. respondit pro ea portione, quae ex fideicommisso praestatur.
- 429
Dig. 32.41.10
- 430
Scaevola 22 Dig.
- 431
Sorori legavit homines quos nominavit testamento eiusque fidei commisit, ut eadem mancipia filiis suis cum obiret restitueret. quaesitum est, adgnata ex his an defuncti filii heredibus restituenda sint post mortem legatariae an remaneant apud heredes eius. respondit ea, quae postea adgnata essent, verbis fideicommissi non contineri.
- 432
Dig. 32.41.11
- 433
Scaevola 22 Dig.
- 434
Pater naturalis filiae suae ex testamento mariti eius fideicommissi debitor, cum ea mulier alii nuberet, non mandatu mulieris dotem marito eius dedit et sibi reddi eam stipulatus est, si sine liberis filia moreretur: mulier filiam suscepit: quaesitum est, an fideicommissum a patre exigere possit. respondit, si nec ratam habuisset dotem datam, superesse fideicommissi petitionem. idem quaesiit, an si pater accepto facere stipulationem velit, mulieri persecutio fideicommissorum deneganda sit. respondit supra responsum, eumque patrem, de quo quaereretur, si ita dedisset, ut mulier ratum haberet, posse condicere.
- 435
Dig. 32.41.12
- 436
Scaevola 22 Dig.
- 437
Seium maritum scripsit heredem eique substituit appiam alumnam fideique heredis commisit, ut post mortem suam hereditatem eidem alumnae restitueret aut, si quid ante contigisset alumnae, tunc valeriano fratris filio restitueret eandem hereditatem. quaesitum est, si seius vivus, quidquid ad eum ex hereditate pervenisset, alumnae restituisset, an secundum voluntatem defunctae id fecisse videretur: praesertim cum haec idem substituta esset. respondit, si vivo seio appia decessisset, non esse liberatum a fideicommisso valeriano relicto.
- 438
Dig. 32.41.13
- 439
Scaevola 22 Dig.
- 440
Scaevola respondit: cum heres scriptus rogatus esset, cum volet, alii restituere hereditatem, interim non est compellendus ad fideicommissum. claudius: post mortem enim utique creditur datum.
- 441
Dig. 32.41.14
- 442
Scaevola 22 Dig.
- 443
Heredis scripti fidei commiserat, ut seiae uxori universam restitueret hereditatem et uxoris fidei commisit in haec verba: " a te, seia, peto, ut quidquid ad te ex hereditate mea pervenerit, exceptis his, si qua tibi supra legavi, reliquum omne reddas restituas maeviae infanti dulcissimae. a qua seia satis exigi veto, cum sciam eam potius rem aucturam quam detrimento futuram". quaesitum est, an statim maevia fideicommissum a seia petere possit. respondit nihil proponi, cur non possit.
- 444
Dig. 32.42
- 445
Scaevola 33 Dig.
- 446
Titius heredes instituit seiam uxorem ex parte duodecima, maeviam ex reliquis partibus et de monumento quod sibi exstrui volebat, ita cavit: " corpus meum uxori meae volo tradi sepeliendum in fundo illo et monumentum exstrui usque ad quadringentos aureos". quaero, cum in duodecima parte non amplius quam centum quinquaginta aurei ex bonis mariti ad uxorem perveniant, an hac scriptura ab ea sola monumentum sibi testator exstrui voluerit. respondi ab utraque herede monumentum pro hereditariis portionibus instruendum.
- 447
Dig. 32.43
- 448
Celsus 15 Dig.
- 449
Si filiae pater dotem arbitratu tutorum dari iussisset, tubero perinde hoc habendum ait ac si viri boni arbitratu legatum sit. labeo quaerit, quemadmodum apparet, quantam dotem cuiusque filiae boni viri arbitratu constitui oportet: ait id non esse difficile ex dignitate, ex facultatibus, ex numero liberorum testamentum facientis aestimare.
- 450
Dig. 32.44
- 451
Pomponius 2 ad sab.
- 452
Si fundus legatus sit cum his quae ibi erunt, quae ad tempus ibi sunt non videntur legata: et ideo pecuniae, quae faenerandi causa ibi fuerunt, non sunt legatae.
- 453
Dig. 32.45
- 454
Ulpianus 22 ad sab.
- 455
Hoc legatum " uxoris causa parata" generale est et continet tam vestem quam argentum aurum ornamenta ceteraque, quae uxoris gratia parantur. sed quae videantur uxoris causa parari? sabinus libris ad vitellium ita scripsit: quod in usu frequentissime versatur, ut in legatis uxoris adiciatur " quod eius causa parata sint", hanc interpretationem optinuit, quod magis uxoris causa quam communis promiscuique usus causa paratum foret. neque interesse visum est, ante ductam uxorem id pater familias paravisset an postea an etiam ex his rebus quibus ipse uti soleret uxori aliquid adsignavisset, dum id mulieris usibus proprie adtributum esset.
- 456
Dig. 32.46
- 457
Paulus 2 ad vitell.
- 458
Ea tamen adiectio legatum alias exiguius, alias plenius efficit. augetur, cum sic scriptum est: " quaeque eius causa parata sunt": id enim significat et si quid praeter ea quae dicta sunt eius causa paratum est: minuitur detracta coniunctione, quia ex omnibus supra comprehensis ea sola definiuntur, quae eius causa parata sunt.
- 459
Dig. 32.47pr.
- 460
Ulpianus 22 ad sab.
- 461
Si quid earum rerum ante comparavit quam uxorem duxit, si id ei ut uteretur tradidit, perinde est, quasi postea paravisset. ex eo autem legato ea pertinent ad uxorem, quae eius causa empta comparata quaeque retenta sunt: in quibus etiam quae prioris uxoris quaeque filiae neptis vel nurus fuerunt continentur.
- 462
Dig. 32.47.1
- 463
Ulpianus 22 ad sab.
- 464
Inter emptum et paratum quid interest, quaeritur: et responsum est in empto paratum inesse, in parato non continuo emptum contineri: veluti si quis quae prioris uxoris causa emisset, posteriori uxori tradidisset, eas res eum posterioris uxoris causa paravisse, non emisse constat. ideoque quamvis maritus posterioris uxoris causa nihil emerit, tamen tradendo quae prior habuerit, eius causa parata sunt. etsi ei adsignata non sunt, legato cedunt: at quae prioris uxoris causa parata sunt, ita posteriori debentur, si ei adsignata sint, quia non est ita de posteriore uxore cogitatum, cum compararentur.
- 465
Dig. 32.48
- 466
Paulus 4 ad sab.
- 467
Nam ne id quidem quod traditum est, si postea ademptum sit, legato cedet.
- 468
Dig. 32.49pr.
- 469
Ulpianus 22 ad sab.
- 470
Item legato continentur mancipia, puta lecticarii, qui solam matrem familias portabant. item iumenta vel lectica vel sella vel burdones. item mancipia alia, puellae fortassis, quas sibi comatas mulieres exornant.
- 471
Dig. 32.49.1
- 472
Ulpianus 22 ad sab.
- 473
Sed et si forte virilia ei quaedam donaverit, quodammodo eius causa parata videbuntur.
- 474
Dig. 32.49.2
- 475
Ulpianus 22 ad sab.
- 476
Proinde et si quaedam promiscui usus sint, solitus tamen fuerit ab ea quasi usum mutuari, dicendum erit ipsius causa videri parata.
- 477
Dig. 32.49.3
- 478
Ulpianus 22 ad sab.
- 479
Item interest, ipsius causa parata sint ei legata an ipsius causa empta: paratis enim omnia continentur, quae ipsius usibus fuerunt destinata, empta vero ea sola, quae propter eam empta fecit maritus. unde non continebuntur emptis solis legatis, quae alia ratione pater familias adquisitia ei destinavit: utroque autem legato continebuntur et quae maritus emi mandaverat vel quae emerat, necdum autem ei adsignaverat, adsignaturus si vixisset.
- 480
Dig. 32.49.4
- 481
Ulpianus 22 ad sab.
- 482
Parvi autem refert, uxori an concubinae quis leget, quae eius causa empta parata sunt: sane enim nisi dignitate nihil interest.
- 483
Dig. 32.49.5
- 484
Ulpianus 22 ad sab.
- 485
Si uxori aurum, quod eius causa paratum est, legatum sit et postea sit conflatum, materia tamen maneat, ea ei debetur.
- 486
Dig. 32.49.6
- 487
Ulpianus 22 ad sab.
- 488
Sed ut legatum valeat, mortis tempore uxorem esse debere proculus scripsit et verum est: separatio enim dissolvit legatum.
- 489
Dig. 32.49.7
- 490
Ulpianus 22 ad sab.
- 491
Hoc legatum et filio et filiae relinqui potest: " quae eius gratia parata sunt", et servo servaeque: et continebuntur quae ipsi sunt adtributa vel destinata.
- 492
Dig. 32.50pr.
- 493
Ulpianus 23 ad sab.
- 494
Cum filio familias ita legatur: " cum is in tutelam suam pervenerit", pubertatis tempus significatur. et sane si impuberi filio familias legatum sit, plerumque sentiendum est, quod sabinus ait, ut non et pater familias fiat, sed ut pubes. ceterum si mater, quae suspectam habuit mariti a quo divorterat vitam, filio suo quamvis impuberi leget, non videtur sensisse de eo tempore, quo pubes est, sed eo, quo et pubes et pater familias est ( nam et si pubes fuit, multo magis dicemus de patre familias eam sensisse), ac si dixisset " in suam tutelam et in suam potestatem".
- 495
Dig. 32.50.1
- 496
Ulpianus 23 ad sab.
- 497
Quod si quis patri familias impuberi leget, cum suae tutelae sit, de pubertate sensit, interdum et de viginti quinque annis, si mens testantis appareat. nam si iam puberi, minori tamen viginti quinque annis legavit, procul dubio anni viginti quinque erunt praestituti.
- 498
Dig. 32.50.2
- 499
Ulpianus 23 ad sab.
- 500
Item si furioso vel prodigo vel ei, cui praetor ex causa curatorem dedit, ita sit legatum, puto et de eo sensum casu, quo curae et tutelae liberetur.
← Previous · Next → — showing 401–500 of 972
The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.