Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← All works

Digest32

Latin Library (medieval and later) · Justinian · The Latin Library · 972 sections

  1. 301

    Scaevola 15 Dig.

  2. 302

    Uxori suae inter cetera ita legavit: " uxori meae quidquid vivus dedi donavi usibusve eius comparavi, concedi volo": quaero, an quod post testamentum factum ei donatum est, id quoque concessum videatur. respondit verba quae proponerentur nihil pro futuro tempore significare.

  3. 303

    Dig. 32.33.2

  4. 304

    Scaevola 15 Dig.

  5. 305

    Cum seius pro uxore centum aureos creditori solverit et ornamentum pignori positum luerit, postea autem testamento facto uxori suae legavit, quidquid ad eum inve stipulatum eius concessit et hoc amplius vicenos aureos annuos: quaesitum est, an hos centum aureos heredes viri ab uxore vel ab heredibus eius repetant. respondit, si donationis causa creditori solvisset, teneri heredes ex causa fideicommissi, si repetant, atque etiam petentes exceptione summoveri: quod praesumptum esse debet, nisi contrarium ab herede approbetur.

  6. 306

    Dig. 32.34pr.

  7. 307

    Scaevola 16 Dig.

  8. 308

    Nomen debitoris in haec verba legavit: " titio hoc amplius dari volo decem aureos, quos mihi heredes gaii seii debent, adversus quos ei actionem mandari volo eique eorundem pignora tradi". quaero, utrum heredes tantum decem dare debeant an in omne debitum, hoc est in usuras debeant mandare. respondit videri universam eius nominis obligationem legatam. item quaero, cum ignorante matre familias actores in provincia adiectis sorti usuris decem stipulati sint, an ex causa fideicommissi supra scripti etiam incrementum huius debiti ad titium pertineat. respondit pertinere.

  9. 309

    Dig. 32.34.1

  10. 310

    Scaevola 16 Dig.

  11. 311

    Filio ex parte heredi scripto praeceptionem dedit inter cetera his verbis: " titio filio meo nomina ex calendario, quae elegerit filius meus sibi, viginti dare damnas sunto sine dolo malo": eidem filio vivus omnium rerum suarum administrationem permisit: qui post testamentum factum ante mortem patris annis decem, quibus procurabat patri, contra veterem consuetudinem patris, qua calendarium exercebatur, novos debitores amplarum pecuniarum fecit et in priores, quos pater exiguarum fortunarum habebat, maius creditum contulit ad hoc, ut viginti nominibus prope omnis substantia kalendarii esset. quaesitum est, an huic filio eorum nominum, quae ipse fecit, praeceptio permittenda est. respondit ex his electionem habere, quae testamenti tempore testator in kalendario habuit.

  12. 312

    Dig. 32.34.2

  13. 313

    Scaevola 16 Dig.

  14. 314

    Uni ex heredibus per praeceptionem reliquit ea, quae ex patrimonio viri sui arethonis ei supererant, eiusque fidei commisit haec eadem restituere pronepoti, cum erit annis sedecim, in quibus haec verba adiecit: " item rogo, uti reliquum aes alienum, quod ex bonis arethonis debetur, omnibus creditoribus ex reditibus eorum bonorum solvas reddas satisque facias". quaesitum est, an, si probaverit heres non sufficere reditum bonorum ad totius debiti exsolutionem, nihilo minus tamen ipse debet adgnoscere onus aeris alieni. respondit manifeste proponi ex reditibus bonorum eorum iussum aes alienum exsolvere, non de proprio.

  15. 315

    Dig. 32.34.3

  16. 316

    Scaevola 16 Dig.

  17. 317

    Pater filio et filia heredibus institutis cum singulis certa praedia et kalendaria praelegasset, ita cavit: " a te autem, fili carissime, peto, quaecumque legavi, praestari volo, et si quid evenerit aeris alieni, si quod in tempus pro mutuo acceperam et debuero, a te solvi volo, ut quod sorori tuae reliqui, integrum ad eam pertineat". quaesitum est, an quod ex quacumque causa debuit pater, a filio sit praestandum. respondit posse filiam ex fideicommisso consequi ut levaretur, quo magis integrum, quod testator dedisset, ad eam pervenisset.

  18. 318

    Dig. 32.35pr.

  19. 319

    Scaevola 17 Dig.

  20. 320

    Patronus liberto statim tribum emi petierat: libertus diu moram ab herede patroni passus est et decedens heredem reliquit clarissimum virum: quaesitum est, an tribus aestimatio heredi eius debeatur. respondit deberi. idem quaesiit, an et commoda et principales liberalitates, quas libertus ex eadem tribu usque in diem mortis suae consecuturus fuisset, si ei ea tribus secundum voluntatem patroni sui tunc comparata esset, an vero usurae aestimationis heredi eius debeantur. respondi, quidquid ipse consecuturus esset, id ad heredem suum transmittere.

  21. 321

    Dig. 32.35.1

  22. 322

    Scaevola 17 Dig.

  23. 323

    Sempronio ita legavit: " sempronius sumito praedia mea omnia, quae sunt usque ad praedium, quod vocatur gaas, finibus galatiae, sub cura vilici primi, ita ut haec omnia instructa sunt". quaesitum est, cum in eodem confinio praediorum unum sit praedium non galatiae, sed cappadociae finibus, sub cura tamen eiusdem vilici, an etiam id praedium cum ceteris ad sempronium pertineat. respondit et hoc deberi.

  24. 324

    Dig. 32.35.2

  25. 325

    Scaevola 17 Dig.

  26. 326

    Libertis, quos nominaverat, ita legavit: " fundum trebatianum, qui est in regione atellata, item fundum satrianum, qui est in regione niphana, cum taberna dari volo". quaesitum est, cum inter fundos, quos supra legavit, sit quidem fundus vocabulo satrianus, in regione tamen niphana non sit, an ex causa fideicommissi libertis debeatur. respondit, si nullus esset satrianus in regione niphana et de eo sensisse testatorem certum sit, qui alibi esset, non idcirco minus deberi, quia in regione designanda lapsus esset.

  27. 327

    Dig. 32.35.3

  28. 328

    Scaevola 17 Dig.

  29. 329

    Codicillis confirmatis ita cavit: " tiburtibus municipibus meis amantissimisque scitis balineum iulianum iunctum domui meae, ita ut publice sumptu heredum meorum et diligentia decem mensibus totius anni praebeatur gratis". quaesitum est, an et sumptus refectionibus necessarios heredes praestare debeant. respondit secundum ea quae proponerentur videri testatorem super calefactionis et praebitionis onus de his quoque sensisse, qui ad cottidianam tutelam pertineant, quibus balineae aut instruuntur aut denique inter solitas cessationum vices parari purgarique, ut habiles ad lavandum fierent, sint solitae.

  30. 330

    Dig. 32.36

  31. 331

    claud. not. ad scaev. 18 Dig.

  32. 332

    Nec fideicommissa ab intestato data debentur ab eo, cuius de inofficioso testamento constitisset, quia crederetur quasi furiosus testamentum facere non potuisse, ideoque nec aliud quid pertinens ad suprema eius iudicia valet.

  33. 333

    Dig. 32.37pr.

  34. 334

    Scaevola 18 Dig.

  35. 335

    Cum quis decedens seiae matri fundum, qui proprius matris erat, legaverat, ab ea petierat, ut eundem cum moreretur flaviae albinae coniugi suae restitueret. post mortem testatoris mater apud magistratum professa est nihil se adversus voluntatem filii sui facturam paratamque se fundum flaviae albinae tradere, si sibi annua bina praestarentur redituum nomine: sed neque possessionem tradidit neque annua bina accepit. quaesitum est, an iure fundum alii vendere possit. respondit, si de legati iure fideique commissi quaereretur, secundum ea quae proponerentur nec valuisse, quod matri suum legabatur, neque onus fideicommissi processisse, si modo nihil praeterea mater cepisset.

  36. 336

    Dig. 32.37.1

  37. 337

    Scaevola 18 Dig.

  38. 338

    Qui testamento heredem scripserat, maevio ducenta legavit et fidei eius commisit, ut centum daret glauce, tyche elpidi autem quinquaginta: postea maevius volente testatore litteras emisit ad eas secundum voluntatem testatoris restituturum: postea testator fecit codicillos, quibus et hoc praecepit, ut praeter hos codicillos si quid aliud prolatum esset, non valeat. quaesitum est, an maevius, qui ducenta accepit, quia mutavit voluntatem de ea epistula testator, a mulieribus conveniri ex causa fideicommissi possit. respondit secundum ea quae proponuntur frustra maevium conveniri, sive ducenta sive praedium pro his accepit.

  39. 339

    Dig. 32.37.2

  40. 340

    Scaevola 18 Dig.

  41. 341

    Seiam et maevium libertos suos aequis partibus heredes scripsit: maevio substituit sempronium pupillum suum: deinde codicillos per fideicommissum confirmavit, quibus ita cavit: " lucius titius seiae heredi suae, quam pro parte dimidia institui, salutem. maevium libertum meum, quem in testamento pro parte dimidia heredem institui, eam partem hereditatis veto accipere, cuius in locum partemve eius publium sempronium dominum meum heredem esse volo", et maevio, ad quem hereditatis portionem noluit pervenire, cum hoc elogio fideicommissum reliquit: " maevio liberto meo de me nihil merito dari volo lagynos vini vetusti centum quinquaginta". quaesitum est, cum voluntas testatoris haec fuerit, , ut omnimodo perveniat portio hereditatis ad sempronium pupillum, an fideicommissum ex verbis supra scriptis valere intellegatur et a quo sempronius petere possit, cum ad certam personam codicillos scripserit. respondit posse fideicommissum a maevio peti.

  42. 342

    Dig. 32.37.3

  43. 343

    Scaevola 18 Dig.

  44. 344

    Pater emancipato filio bona sua universa exceptis duobus servis non mortis causa donavit et stipulatus est a filio in haec verba: " quae tibi mancipia quaeque praedia donationis causa tradidi cessi, per te non fieri dolove malo neque per eum ad quem ea res pertinebit, quo minus ea mancipia quaeque ex his adgnata erunt eaque praedia cum instrumento, cum ego volam vel cum morieris, quaequae eorum exstabunt neque dolo malo aut fraude factove tuo eiusque ad quem ea res pertinebit in rerum natura aut in potestate esse desissent, si vivam mihi aut cui ego volam reddantur restituantur, stipulatus est lucius titius pater, spopondit lucius titius filius". idem pater decedens epistulam fideicommissariam ad filium suum scripsit in haec verba: " lucio titio filio suo salutem. certus de tua pietate fidei tuae committo, uti des praestes illi et illi certam pecuniam: et lucrionem servum meum liberum esse volo". quaesitum est, cum filius patris nec bonorum possessionem acceperit nec ei heres exstiterit, an ex epistula fideicommissa et libertatem praestare debeat. respondit, etsi neque hereditatem adisset neque bonorum possessionem petisset et nihil ex hereditate possideret, tamen nihilo minus et ex stipulatu ab heredibus patris et fideicommisso ab his quorum interest quasi debitorem conveniri posse, maxime post constitutionem divi pii, quae hoc induxit.

  45. 345

    Dig. 32.37.4

  46. 346

    Scaevola 18 Dig.

  47. 347

    Nuptura duobus filiis suis, quos ex priore marito habebat, mandavit, ut viginti, quae doti dabat, stipularentur in omnem casum, quo solvi posset matrimonium, ut etiam alterutri ex his tota dos solvatur: constante matrimonio uno ex filiis mortuo uxor per epistulam petit a superstite filio, uti quandoque partem dimidiam dumtaxat dotis exigeret et ea contentus erit, alteram autem partem apud maritum eius remanere concedat. quaesitum est postea in matrimonio muliere defuncta, an maritus, si de tota dote conveniatur a filio, doli mali exceptione se tueri possit et an ultro ex causa fideicommissi actio ei competit, ut de parte obligationis accepto ei feratur. respondit et exceptionem utilem fore et ultro ex fideicommisso peti posse. idem quaerit, an de reliqua dimidia parte mandati actio utilis sit heredibus mulieris adversus filium eius. respondit secundum ea quae proponerentur, maxime post litteras ad filium scriptas non fore utilem. claudius: quoniam in his expressit, ut contentus esset partis dimidiae dotis. quibus verbis satis fideicommissum filio relinqui placuit.

  48. 348

    Dig. 32.37.5

  49. 349

    Scaevola 18 Dig.

  50. 350

    Codicillis ita scripsit: " boulomai panta ta hupotetagmena kuria einai. macimw tw kuriw mou dynaria muria pentakisxilia, hatina elabon parakatavykyn para tou veiou autou iouliou macimou, hina autw andrwventi apodwsw, ha ginontai sun tokw tris muria, apodovynai autw boulomai: houtw gar tw veiw autou wmosa". quaesitum est, an ad depositam pecuniam petendam sufficiant verba codicillorum, cum hanc solam nec aliam ullam probationem habeat. respondi: ex his quae proponerentur, scilicet cum iusiurandum dedisse super hoc testator adfirmavit, credenda est scriptura.

  51. 351

    Dig. 32.37.6

  52. 352

    Scaevola 18 Dig.

  53. 353

    Titia honestissima femina cum negotiis suis opera callimachi semper uteretur, qui ex testamento capere non poterat, testamento facto manu sua ita cavit: " titia dievemyn kai boulomai dovynai kallimaxw misvou xarin dynaria muria": quaero, an haec pecunia ex causa mercedis ab heredibus titiae exigi possit. respondi non idcirco quod scriptum est exigi posse in fraudem legis relictum.

  54. 354

    Dig. 32.37.7

  55. 355

    Scaevola 18 Dig.

  56. 356

    Ex his verbis testamenti: " omnibus, quos quasve manumisi manumiserove sive his tabulis sive quibuscumque aliis, filios filiasve suos omnes concedi volo" quaesitum est, an his, quos vivus manumisisset, debeantur filii. respondit his quoque, quos quasve ante testamentum factum manumisisset, filios filiasve ex causa fideicommissi praestari oportere.

  57. 357

    Dig. 32.38pr.

  58. 358

    Scaevola 19 Dig.

  59. 359

    Pater filium heredem praedia alienare seu pignori ponere prohibuerat, sed conservari liberis ex iustis nuptiis et ceteris cognatis fideicommiserat: filius praedia, quae pater obligata reliquerat, dimisso hereditario creditore nummis novi creditoris, a priore in sequentem creditorem pignoris hypothecaeve nomine transtulit: quaesitum est, an pignus recte contractum esset. respondit secundum ea quae proponerentur recte contractum. idem quaesiit, cum filius praedia hereditaria, ut dimitteret hereditarios creditores, distraxisset, an emptores, qui fideicommissum ignoraverunt, bene emerint. respondi secundum ea quae proponerentur recte contractum, si non erat aliud in hereditate, unde debitum exsolvisset.

  60. 360

    Dig. 32.38.1

  61. 361

    Scaevola 19 Dig.

  62. 362

    Duobus libertis sticho et erote heredibus institutis ita cavit: " fundum cornelianum de nomine meorum exire veto": unus ex heredibus stichus ancillam arescusam testamento liberam esse iussit eique partem suam fundi legavit: quaero, an eros et ceteri colliberti stichi ex causa fideicommissi eius fundi partem ab herede stichi petere possint. respondit non contineri.

  63. 363

    Dig. 32.38.2

  64. 364

    Scaevola 19 Dig.

  65. 365

    Filiam suam heredem scripserat et ita caverat: " veto autem aedificium de nomine meo exire, sed ad vernas meos, quos hoc testamento nominavi, pertinere volo": quaesitum est, defuncta herede et legatariis vernis an ad unum libertum qui remansit totum fideicommissum pertineret. respondit ad eum, qui ex vernis superesset, secundum ea quae proponerentur virilem partem pertinere.

  66. 366

    Dig. 32.38.3

  67. 367

    Scaevola 19 Dig.

  68. 368

    Fundum a filio, quoad vixerit, vetuit venundari donari pignerari et haec verba adiecit: " quod si adversus voluntatem meam facere voluerit, fundum titianum ad fiscum pertinere: ita enim fiet, ut fundus titianus de nomine vestro numquam exeat". quaesitum est, cum vivus filius eum fundum secundum voluntatem patris retinuerit, an defuncto eo non ad heredes scriptos a filio, sed ad eos, qui de familia sunt, pertineat. respondit hoc ex voluntate defuncti colligi posse filium quoad viveret alienare vel pignerare non posse, testamenti autem factionem et in eo fundo in extraneos etiam heredes habiturum.

  69. 369

    Dig. 32.38.4

  70. 370

    Scaevola 19 Dig.

  71. 371

    Iulius agrippa primipilaris testamento suo cavit, ne ullo modo reliquias eius et praedium suburbanum aut domum maiorem heres eius pigneraret aut ullo modo alienaret: filia eius heres scripta heredem reliquit filiam suam neptem primipilaris, quae easdem res diu possedit et decedens extraneos instituit heredes. quaesitum est, an ea praedia extraneus heres haberet an vero ad iuliam domnam, quae habuit patruum maiorem iulium agrippam, pertinerent. respondi, cum hoc nudum praeceptum est, nihil proponi contra voluntatem defuncti factum, quo minus ad heredes pertinerent.

  72. 372

    Dig. 32.38.5

  73. 373

    Scaevola 19 Dig.

  74. 374

    Quindecim libertis, quos nominaverat, praediolum cum taberna legaverat et adiecerat haec verba: " sibique eos habere possidere volo ea lege et condicione, ne quis eorum partem suam vendere donareve aliudve quid facere alii velit: quod si adversus ea quid factum erit, tunc eas portiones praediumve cum taberna ad rem publicam tusculanorum pertinere volo". quidam ex his libertis vendiderunt partes suas duobus collibertis suis ex eodem corpore, emptores autem defuncti gaium seium extraneum heredem reliquerunt: quaesitum est, partes quae venierunt utrum ad gaium seium an ad superstites collibertos suos, qui partes suas non vendiderunt, pertinerent. respondit secundum ea quae proponerentur ad gaium seium pertinere. idem quaesiit, an partes venditae ad rem publicam tusculanorum pertinerent. respondi non pertinere. claudius: quia non possidentis persona, qui nunc extraneus est, respicienda est, sed emptorum, qui secundum voluntatem defunctae ex illis fuerunt, quibus permiserat testatrix venundari, nec condicio exstitit dati fideicommissi tusculanis.

  75. 375

    Dig. 32.38.6

  76. 376

    Scaevola 19 Dig.

  77. 377

    Fidei commisit eius, cui duo milia legavit, in haec verba: " a te, petroni, peto, uti ea duo milia solidorum reddas collegio cuiusdam templi". quaesitum est, cum id collegium postea dissolutum sit, utrum legatum ad petronium pertineat an vero apud heredem remanere debeat. respondit petronium iure petere, utique si per eum non stetit parere defuncti voluntati.

  78. 378

    Dig. 32.38.7

  79. 379

    Scaevola 19 Dig.

  80. 380

    Mater filios heredes scripserat et adiecit: " praedia, quae ad eos ex bonis meis perventura sunt, nulla ex causa abalienent, sed conservent successioni suae deque ea re invicem sibi caverent": ex his verbis quaesitum est, an praedia per fideicommissum relicta videantur. respondit nihil de fideicommisso proponi.

  81. 381

    Dig. 32.38.8

  82. 382

    Scaevola 19 Dig.

  83. 383

    Ex parte dimidia heredi instituto per praeceptionem fundum legavit et ab eo ita petit: " peto, uti velis coheredem tibi recipere in fundo iuliano meo, quem hoc amplius te praecipere iussi, clodium verum nepotem meum, cognatum tuum": quaesitum est, an pars fundi ex causa fideicommissi nepoti debeatur. respondit deberi.

  84. 384

    Dig. 32.39pr.

  85. 385

    Scaevola 20 Dig.

  86. 386

    " pamphilo liberto hoc amplius, quam codicillis reliqui, dari volo centum. scio omnia, quae tibi, pamphile, relinquo, ad filios meos perventura, cum affectionem tuam circa eos bene perspectam habeo". quaero, an verbis supra scriptis pamphili fideicommisit, ut post mortem filiis defuncti centum restituat. respondit secundum ea quae proponerentur non videri quidem, quantum ad verba testatoris pertinet, fidei commissum pamphili, ut centum restitueret: sed cum sententiam defuncti a liberto decipi satis inhumanum est, centum ei relictos filiis testatoris debere restitui, quia in simili specie et imperator noster divus marcus hoc constituit.

  87. 387

    Dig. 32.39.1

  88. 388

    Scaevola 20 Dig.

  89. 389

    Propositum est non habentem liberos nec cognatos in discrimine vitae constitutum per infirmitatem arcessitis amicis gaio seio contubernali dixisse, quod vellet ei relinquere praedia quae nominasset, eaque dicta in testationem gaium seium redegisse etiam ipso testatore interrogato, an ea dixisset, et responso eius tali malista inserto: quaesitum est, an praedia, quae destinata essent, ex causa fideicommissi ad gaium seium pertinerent. respondit super hoc nec dubitandum esse, quin fideicommissum valet.

  90. 390

    Dig. 32.39.2

  91. 391

    Scaevola 20 Dig.

  92. 392

    Duas filias aequis ex partibus heredes fecerat: alteri fundum praelegaverat et ab ea petierat, ut sorori suae viginti daret: ab eadem filia petit, ut partem dimidiam fundi eidem sorori restitueret: quaesitum est, an viginti praestari non deberent. respondi non esse praestanda.

  93. 393

    Dig. 32.40pr.

  94. 394

    Scaevola 21 Dig.

  95. 395

    Post emancipationem patris suscepta a patruo ut legitimo herede petierat, ut partem hereditatis avunculo suo daret et agros duos: ad utrumque autem ut proximum cognatum successio eius pertinuit per bonorum possessionem. quaesitum est, cum in parte hereditatis fideicommissum non constiterit, quam suo iure per bonorum possessionem avunculus habiturus est, an nihilo minus in partem agrorum consistat, ut titius partes agrorum duas, id est unam, quam suo iure per bonorum possessionem habeat, alteram vero partem ex causa fideicommissi petere debeat. respondit posse petere. idem quaesiit, si ab eodem patruo fideicommissum aliis quoque dederit, utrum in solidum, an vero pro parte ab eo praestanda sint. respondit in solidum praestari.

  96. 396

    Dig. 32.40.1

  97. 397

    Scaevola 21 Dig.

  98. 398

    Seiam ex dodrante, maevium ex quadrante instituit heredes, fidei seiae commisit in haec verba: " a te peto tuaeque fidei committo, quidquid ex hereditate mea ad te pervenerit, restituas filio tuo retentis tibi hortis meis". quaesitum est, cum generali capite fideicommisisset " quisquis heres esset" de omnibus, ut praestarent quod cuique legasset praestari fierive iussisset, an, cum dodrantem hereditatis restituerit, hortos in assem vindicare seia debet. respondit etiam coheredis fidei commissum videri, ut quadrantem, quem in his hortis haberet, seiae redderet.

  99. 399

    Dig. 32.41pr.

  100. 400

    Scaevola 22 Dig.

← Previous · Next → — showing 301400 of 972

The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.