Digest30
- 101
Et quidem totum legatum petere potest, quamvis a semet ipso inutiliter ei legatum fuisset.
- 102
Dig. 30.19pr.
- 103
Ulpianus 15 ad sab.
- 104
Legata inutiliter data papinianus putat libro quaestionum confirmari per repetitionem, id est per hanc scripturam postea forte in codicillis factam: "hoc amplius ei heres meus dato", et diversum esse in illa scriptura: "quas pecunias legavi, quibus dies adpositus non est, annua bima trima die heres meus dare damnas esto": non enim hoc egisse testatorem, ut confirmaret quae inutilia sunt, sed ut diem utilibus prorogaret.
- 105
Dig. 30.19.1
- 106
Ulpianus 15 ad sab.
- 107
Idem eodem loco et in substituto impuberis scripsit, ut, si fuerit ab impubere inutiliter legatum, substitutus hoc debeat, si "hoc amplius" legatum ab eo sit relictum aliquid nec ille patri heres exstiterit et decesserit.
- 108
Dig. 30.19.2
- 109
Ulpianus 15 ad sab.
- 110
In legato pluribus relicto si partes adiectae non sunt, aequae servantur.
- 111
Dig. 30.20
- 112
Pomponius 5 ad sab.
- 113
Qui duos servos haberet, unum ex his legasset, ut non intellegeretur quem legasset, legatarii est electio.
- 114
Dig. 30.21
- 115
Ulpianus 15 ad sab.
- 116
Grege legato et quae postea accedunt ad legatarium pertinent.
- 117
Dig. 30.22
- 118
Pomponius 5 ad sab.
- 119
Si grege legato aliqua pecora vivo testatore mortua essent in eorumque locum aliqua essent substituta, eundem gregem videri: et si deminutum ex eo grege pecus esset et vel unus bos superesset, eum vindicari posse, quamvis grex desisset esse: quemadmodum insula legata, si combusta esset, area possit vindicari.
- 120
Dig. 30.23
- 121
Paulus 3 ad sab.
- 122
Si quis bonorum partem legaverit, ut hodie fit, sine fructibus restituitur, nisi mora intercesserit heredis.
- 123
Dig. 30.24pr.
- 124
Pomponius 5 ad sab.
- 125
Quod in rerum natura adhuc non sit, legari posse, veluti "quidquid illa ancilla peperisset", constitit: vel ita "ex vino quod in fundo meo natum est" vel "fetus tantum dato".
- 126
Dig. 30.24.1
- 127
Pomponius 5 ad sab.
- 128
Si usum fructum habeam eumque legaverim, nisi postea proprietatem eius nactus sim, inutile legatum est.
- 129
Dig. 30.24.2
- 130
Pomponius 5 ad sab.
- 131
Si quis post testamentum factum fundo titiano legato partem aliquam adiecerit, quam fundi titiani destinaret, id quod adiectum est exigi a legatario potest (et similis est causa alluvionis) et maxime si ex alio agro, qui fuit eius cum testamentum faceret, eam partem adiecit.
- 132
Dig. 30.24.3
- 133
Pomponius 5 ad sab.
- 134
Quod si post testamentum factum ex fundo titiano aliquid detraxit et alii fundo adiecit, videndum est, utrumne eam quoque partem legatarius petiturus sit an hoc minus, quasi fundi titiani esse desierit, cum nostra destinatione fundorum nomina et domus, non natura constituerentur.
- 135
Dig. 30.24.4
- 136
Pomponius 5 ad sab.
- 137
Et magis est, ut quod alii destinatum est ademptum esse videatur. si navem legavero et specialiter meam adscripsero eamque per partes totam refecero, carina eadem manente nihilo minus recte a legatario vindicaretur.
- 138
Dig. 30.25
- 139
Paulus 3 ad sab.
- 140
A filio herede etiam pure patri legari potest nec interest, an die cedente legati in patris potestate sit: igitur et si iussu patris adita sit hereditas, imputabitur ei in falcidiam.
- 141
Dig. 30.26pr.
- 142
Pomponius 5 ad sab.
- 143
Non amplius legatorum nomine ad quemquam pertinere videtur quam quod deducto eo, quod explendae condicionis causa datum esset, superesset.
- 144
Dig. 30.26.1
- 145
Pomponius 5 ad sab.
- 146
Si certum corpus heres dare damnatus sit nec fecerit, quo minus ibi ubi id esset traderet, si id postea sine dolo et culpa heredis perierit, deterior fit legatarii condicio.
- 147
Dig. 30.26.2
- 148
Pomponius 5 ad sab.
- 149
Cum bonorum parte legata dubium sit, utrum rerum partes an aestimatio debeatur, sabinus quidem et cassius aestimationem, proculus et nerva rerum partes esse legatas existimaverunt. sed oportet heredi succurri, ut ipse eligat, sive rerum partes sive aestimationem dare maluerit. in his tamen rebus partem dare heres conceditur, quae sine damno dividi possunt: sin autem vel naturaliter indivisae sint vel sine damno divisio earum fieri non potest, aestimatio ab herede omnimodo praestanda est.
- 150
Dig. 30.27
- 151
Paulus 9 ad plaut.
- 152
Potest autem heres vel paucioribus vel in una re relictam partem legatario dare, in quam vel legatarius consenserit vel iudex aestimaverit, ne necesse haberet legatarius in omnibus rebus vindicare portionem.
- 153
Dig. 30.28pr.
- 154
Ulpianus 19 ad sab.
- 155
Si creditori meo, tutus adversus eum exceptione, id quod ei debeo legem, utile legatum est, quia remissa exceptio videtur, sicut aristo ait id quod honoraria actione mihi debetur si legetur mihi, legatum valere, quia civilis mihi datur actio pro honoraria.
- 156
Dig. 30.28.1
- 157
Ulpianus 19 ad sab.
- 158
Marcellus libro vicesimo octavo putat rem quam ex stipulatu mihi debes si legaveris, utile esse legatum, ut neque falcidia hoc minuat:
- 159
Dig. 30.29
- 160
Paulus 6 ad l. iul. et pap.
- 161
Sin autem neque modo neque tempore neque condicione neque loco debitum differatur, inutile est legatum.
- 162
Dig. 30.30pr.
- 163
Ulpianus 19 ad sab.
- 164
Talis scriptura: "quas pecunias legavi, quibus dies adpositus non est, eas heres meus annua bima trima die dato", ad corpora legata non pertinet, sed ad ea quae pondere numero mensura continentur.
- 165
Dig. 30.30.1
- 166
Ulpianus 19 ad sab.
- 167
Et ad ea tantum legata pertinet, quibus dies non est adpositus: proinde si forte pure legatum est, ex hac adiectione prorogabitur.
- 168
Dig. 30.30.2
- 169
Ulpianus 19 ad sab.
- 170
Quid si forte centum mihi legata sunt praesentia, utrum annua die dabuntur an vero praesentia? et ait servius et labeo praesens deberi. quamvis igitur supervacua sit haec adiectio, quantum ad vim et effectum legati pertinet, tamen ad hoc proficiet, ut praesenti die legatum debeatur.
- 171
Dig. 30.30.3
- 172
Ulpianus 19 ad sab.
- 173
Sed si in annos singulos aut singulos menses sit legatum relictum, cessabit ea scriptura, quia hoc legatum et initium et finem habet.
- 174
Dig. 30.30.4
- 175
Ulpianus 19 ad sab.
- 176
Sed et si sub condicione sit legatum relictum, potest dici cessare annuam adiectionem, quia dies incertus appellatur condicio.
- 177
Dig. 30.30.5
- 178
Ulpianus 19 ad sab.
- 179
Cui congruit quod trebatius existimat, si cui legetur, quando annorum viginti erit, vulgarem hanc clausulam cessare.
- 180
Dig. 30.30.6
- 181
Ulpianus 19 ad sab.
- 182
Item si legetur pecunia quae in arca est vel vinum quod in apothecis est, dicendum est cessare clausulam, quoniam quotiens species legetur, cessare diximus.
- 183
Dig. 30.30.7
- 184
Ulpianus 19 ad sab.
- 185
Hanc autem scripturam non solum ad praecedentia sola legata, sed ad universa quae testamento adscripta sunt, extendi gallus aquilius, ofilius, trebatius responderunt idque verum est.
- 186
Dig. 30.31
- 187
Paulus 3 ad sab.
- 188
Sed etiam ad ea, quae codicillis confirmatis postea legata fuerint, haec clausula pertinet.
- 189
Dig. 30.32pr.
- 190
Ulpianus 20 ad sab.
- 191
Si quis a filio pupillo herede instituto, cum is in tutelam suam venisset, pecuniam legaverit et a substituto herede legata repetierat, impubere filio mortuo secundus heres legatum non debebit. quod ita verum esse tam sextus quam pomponius putant, si repetitio legatorum ad eum modum concepta sit veluti: "quae a filio meo legavi quaeque eum dare iussi, si mihi heres esset, id heres meus isdem diebus dato": sed si ita repetita fuerint: "quae a filio meo legavi, heres meus dato", pure repetita videbuntur legata et dumtaxat demonstratio eorum facta: igitur et hoc ipsum legatum de quo quaeritur praesens debebitur.
- 192
Dig. 30.32.1
- 193
Ulpianus 20 ad sab.
- 194
Si quis plures stichos habens stichum legaverit, si non apparet, de quo sticho sensit, quem elegerit debet praestare.
- 195
Dig. 30.32.2
- 196
Ulpianus 20 ad sab.
- 197
Si parti civitatis aliquid sit relictum, quod ad ornatum vel compendium rei publicae spectat, sine dubio debebitur.
- 198
Dig. 30.33
- 199
Paulus 3 reg.
- 200
Si pluribus eadem res legata fuerit, si quidem coniunctim, etiamsi alter vindicet, alter ex testamento agat, non plus quam partem habebit is qui ex testamento aget: quod si separatim, si quidem evidentissime apparuerit ademptione a priore legatario facta ad secundum legatum testatorem convolasse, solum posteriorem ad legatum pervenire placet: sin autem hoc minime apparere potest, pro virili portione ad legatum omnes venire: scilicet nisi ipse testator ex scriptura manifestissimus est utrumque eorum solidum accipere voluisse: tunc enim uni pretium, alii ipsa res adsignatur electione rei vel pretii servanda ei, qui prior de legato sive fideicommisso litem contestatus est, ita tamen, ut non habeat licentiam altero electo ad alterum transire.
← Previous · Next → — showing 101–200 of 1,173
The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.