Digest30
- 1
Digest of Justinian: Liber XXX
- 2
OMINI NOSTRI SACRATISSIMI PRINCIPIS IUSTINIANI IURIS ENUCLEATI EX OMNI VETERE IURE COLLECTI DIGESTORUM SEU PANDECTARUM
- 3
LIBER TRICESIMUS
- 4
Dig. 30.0. De legatis et fideicommissis.
- 5
Dig. 30.0. De legatis et fideicommissis.
- 6
Dig. 30.1
- 7
Ulpianus 67 ad ed.
- 8
Per omnia exaequata sunt legata fideicommissis.
- 9
Dig. 30.2
- 10
Ulpianus 1 fideic.
- 11
Sciendum est eos demum fideicommissum posse relinquere, qui testandi ius habent.
- 12
Dig. 30.3
- 13
Ulpianus 4 ad sab.
- 14
Haec verba testatoris: "quisquis mihi ex supra scriptis heres erit" aut "si heres erit seius" vel "si hereditatem adierit" subiectum legatum vel fideicommissum non faciunt condicionale.
- 15
Dig. 30.4pr.
- 16
Ulpianus 5 ad sab.
- 17
Si quis in fundi vocabulo erravit et cornelianum pro semproniano nominavit, debebitur sempronianus: sed si in corpore erravit, non debebitur. quod si quis, cum vellet vestem legare, suppellectilem adscripsit, dum putat suppellectilis appellatione vestem contineri, pomponius scripsit vestem non deberi, quemadmodum si quis putet auri appellatione electrum vel aurichalcum contineri vel, quod est stultius, vestis appellatione etiam argentum contineri. rerum enim vocabula immutabilia sunt, hominum mutabilia.
- 18
Dig. 30.4.1
- 19
Ulpianus 5 ad sab.
- 20
Si quis heredes instituerit et ita legaverit: "quisquis mihi gallicanarum rerum heres erit, damnas esto dare", ab omnibus heredibus videri legatum, quoniam ad omnes eos res gallicanae pertinent.
- 21
Dig. 30.5pr.
- 22
Paulus 1 ad sab.
- 23
Servi electione legata semel dumtaxat optare possumus.
- 24
Dig. 30.5.1
- 25
Paulus 1 ad sab.
- 26
Labeo ait, cum certa res aut persona legatur ita: "qui meus erit cum moriar, heres dato" et communis sit, totum deberi. trebatium vero respondisse partem deberi cassius scripsit, quod et verius est.
- 27
Dig. 30.5.2
- 28
Paulus 1 ad sab.
- 29
Cum fundus communis legatus sit non adiecta portione, sed "meum" nominaverit, portionem deberi constat.
- 30
Dig. 30.6
- 31
Iulianus 33 Dig.
- 32
"stichum, qui meus erit cum moriar, heres meus dato": magis condicionem legato iniecisse quam demonstrare voluisse patrem familias apparet eo quod, si demonstrandi causa haec oratio poneretur, ita concepta esset "stichus qui meus est", non "qui meus erit". sed condicio talis accipi debet "quatenus "meus erit", ut, si totum alienaverit, legatum exstinguatur, si partem, pro ea parte debeatur, quae testatoris mortis tempore fuerit
- 33
Dig. 30.7
- 34
Paulus 2 ad sab.
- 35
Legatum servo delatum dominus potest repudiare.
- 36
Dig. 30.8pr.
- 37
Pomponius 2 ad sab.
- 38
Si ex toto fundo legato testator partem alienasset, reliquam dumtaxat partem deberi placet, quia etiam si adiecisset aliquid ei fundo, augmentum legatario cederet.
- 39
Dig. 30.8.1
- 40
Pomponius 2 ad sab.
- 41
Si ita scriptum sit: "lucius titius heres meus aut maevius heres meus decem seio dato", cum utro velit, seius aget, ut, si cum uno actum sit et solitum, alter liberetur, quasi si duo rei promittendi in solidum obligati fuissent. quid ergo si ab altero partem petierit? liberum cui erit ab alterutro reliquum petere. idem erit et si alter partem solvisset.
- 42
Dig. 30.8.2
- 43
Pomponius 2 ad sab.
- 44
Si ita legatum sit: "lecticarios octo aut pro his in homines singulos certam pecuniam, utrum legatarius volet", non potest legatarius partem servorum vindicare, pro parte nummos petere, quia unum in alterutra causa legatum sit, quemadmodum si olei pondo quinquaginta aut in singulas libras certum aes legatum sit: ne aliter observantibus etiam uno homine legato divisio concedatur. nec interest, divisa ea summa an iuncta ponatur: et certe octo servis aut pro omnibus certa pecunia legata non posse invitum heredem partem pecuniae, partem mancipiorum debere.
- 45
Dig. 30.9
- 46
Pomponius 3 ad sab.
- 47
Id quod apud hostes est legari posse octavenus scripsit et postliminii iure consistere.
- 48
Dig. 30.10
- 49
Paulus 2 ad sab.
- 50
Iulianus nec a filio familias sine iussu patris optari posse nec ante aditam hereditatem putat, quod est verum.
- 51
Dig. 30.11
- 52
Papinianus 9 quaest.
- 53
Cum filio familias vel servo alieno legatum vel hereditas datur, fidei committi patris vel domini potest ac tunc demum ex persona ipsorum fideicommissum vires capit, cum ipsis, per quos commodum hereditatis vel legati patri dominove quaeritur, fideicommissum relinquitur. denique iulianus non insuptili ratione motus patrem, cuius filius heres institutus est, extero quidem habita ratione legis falcidiae restituere hereditatem respondit, quoniam ex persona filii teneretur, ipsi vero filio non admissa falcidia, quoniam ex persona sua sibi filius obligare non posset ac pater non ut heres, sed ut pater rogari videtur. et ideo si filio rogatus sit pater post mortem suam, quod ad se pervenit ex legato vel hereditate filio relictis, restituere isque vivo patre decedat, omnimodo patrem id retenturum, quoniam fideicommissum ex persona patris vires acceperit.
- 54
Dig. 30.12pr.
- 55
Pomponius 3 ad sab.
- 56
Si mihi et tibi eadem res legata fuerit, deinde die legati cedente heres tibi exstitero, liberum mihi esse labeo ait, ex meo legato an ex eo, quod tibi heres sim, adquiram legatum: si voluero, eam rem ex meo legato ad me pertinere, ut tota mea sit, ex hereditario legato petere eam posse.
- 57
Dig. 30.12.1
- 58
Pomponius 3 ad sab.
- 59
Proculus ait, si quis servos quos gadibus haberet eo testamento, quod romae moriens fecerit, triduo quo mortuus fuerit heredem dare mihi damnaverit, ratum esse legatum et angustias temporis nihil legato nocere.
- 60
Dig. 30.12.2
- 61
Pomponius 3 ad sab.
- 62
Regula iuris civilis est, quae efficit, ut quibus ipsis legare possumus, eorum quoque servis legare possumus.
- 63
Dig. 30.12.3
- 64
Pomponius 3 ad sab.
- 65
In legatis novissimae scripturae valent, quia mutari causa praecedentis legati vel die vel condicione vel in totum ademptione potest. sed si sub alia et alia condicione legatum ademptum est, novissima ademptio spectanda est. interdum tamen in legatis non posterior, sed praecedens scriptura valet: nam si ita scripsero: "quod titio infra legavero, id neque do neque lego", quod infra legatum erit, non valebit. nam et eum sermonem, quo praesentia legata data in diem proferuntur, ad postea quoque scripta legata pertinere placuit. voluntas ergo facit, quod in testamento scriptum valeat.
- 66
Dig. 30.13
- 67
Pomponius 4 ad sab.
- 68
Cum incertus homo legatus tibi esset, heres stichum servo tuo tradidit. neratius respondit, si voluntate domini tradidit vel ratum hoc dominus habuerit, perinde eum liberatum, atque si stichus legatus esset.
- 69
Dig. 30.14pr.
- 70
Ulpianus 15 ad sab.
- 71
Si ita sit adscriptum: "si cui legavero bis, semel heres ei dato" vel "ut semel debeatur", et eidem duas quantitates adscripserit vel duos fundos, an utrumque debeatur? et ait aristo unum videri legatum: nam quod ademptum est, nec datum videri secundum celsi et Marcelli sententiam, quae vera est.
- 72
Dig. 30.14.1
- 73
Ulpianus 15 ad sab.
- 74
Sed papinianus libro nono decimo quaestionum ait etsi post legata saepius adscripta idem hoc subiecit semel praestari velle et hoc ante impletum testamentum fecerit, ipso iure videri cetera legata adempta. sed quo magis erit ademptum? non enim apparet. et ait posse dici exiguius esse praestandum.
- 75
Dig. 30.15pr.
- 76
Paulus 3 ad sab.
- 77
Qui quartam partem bonorum legare voluit, dimidiam scripsit. proculus recte ait posse defendi quartam legatam, quia inesset dimidiae. idem erit et si quinquaginta voluit legare et centum scripta sint: quinquaginta enim debebuntur. sed et si plus legare voluit et minus scripsit, valebit legatum.
- 78
Dig. 30.15.1
- 79
Paulus 3 ad sab.
- 80
Si quis unam summam filiabus legaverit, ut etiam de postuma sentiret, si ea non est nata, superstiti solidum debebitur.
- 81
Dig. 30.16pr.
- 82
Pomponius 5 ad sab.
- 83
Si duobus res coniunctim legata sit, quamvis alter in rerum natura non fuerit, alteri solam partem deberi puto verum esse.
- 84
Dig. 30.16.1
- 85
Pomponius 5 ad sab.
- 86
Heres adiecto ei nomine cuiusdam, qui heres non sit, dare damnatus totum legatum debet: nam et si duos ex heredibus suis nominatim quis damnasset et alter hereditatem non adisset, qui adisset totum deberet, si pars eius qui non adisset ad eum qui adisset pervenerit.
- 87
Dig. 30.16.2
- 88
Pomponius 5 ad sab.
- 89
Si titio et postumis legatum sit, non nato postumo totum titius vindicabit. sed et si testator titio et postumis viriles partes dari voluisset vel etiam id expressisset, totum legatum titio debetur non nato postumo.
- 90
Dig. 30.17pr.
- 91
Ulpianus 15 ad sab.
- 92
Qui filiabus legavit, si mentionem aliqua parte testamenti postumae fecit, videtur in filiarum legato et de postuma sensisse.
- 93
Dig. 30.17.1
- 94
Ulpianus 15 ad sab.
- 95
Si quis ita legaverit: "si qua filia mihi genitur, ei heres meus centum dato", pluribus natis videtur singulis tantundem legasse: quod ita accipiendum est, nisi evidens sit contraria sententia testatoris.
- 96
Dig. 30.17.2
- 97
Ulpianus 15 ad sab.
- 98
Si uni ex heredibus fuerit legatum, hoc deberi ei officio iudicis familiae herciscundae manifestum est: sed et si abstinuerit se hereditate, consequi eum hoc legatum posse constat.
- 99
Dig. 30.18
- 100
Iulianus 31 Dig.
Next → — showing 1–100 of 1,173
The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.