Digest27
- 501
Dig. 27.1.44.2
- 502
Tryphonus 2 disp.
- 503
At si antequam pupillus vel pubes minor annorum viginti quinque ius anulorum acciperet, lucius titius ei datus ut ingenuus excusatus fuit, post impetratum beneficium denuo eidem tutor curatorve dari poterit exemplo eo, quo placuit et rescriptum est eum, qui tempore, quod intra annum erat ex quo rei publicae causa abesse desierat, excusatus fuit, praeterito eo ipsum suo loco dari posse.
- 504
Dig. 27.1.44.3
- 505
Tryphonus 2 disp.
- 506
Et quamvis libertinus, qui senatori patrono procurat, excusationem ab aliorum tutela habeat, iste tamen, qui ius anulorum impetravit, qui in ordinem ingenuorum transit, tali excusatione uti non posset.
- 507
Dig. 27.1.45pr.
- 508
Tryphonus 13 disp.
- 509
" titius filiis meis, quoad rei publicae causa non abierit, tutor esto". gessit tutelam ex testamento delatam, deinde rei publicae causa abesse coepit et desiit. an quasi nova tutela nunc delata excusari debeat etiam ob absentiam rei publicae causa, an, quia praecessit testamentum absentiam ob publicam causam et est ab eo iam administrata tutela, non oporteat eum excusari? quid si liberos interea susceperit aut aliam excusationem paravit? magis est, ut haec una tutela sit: ideo nec excusationem ei competere nec agi tutelae ob prius tempus posse.
- 510
Dig. 27.1.45.1
- 511
Tryphonus 13 disp.
- 512
Sed si ita scriptum in testamento fuit: " titius tutor esto: cum rei publicae causa aberit, tutor ne esto: cum redierit, tutor esto", quid de excusatione aut ob absentiam rei publicae causa aut aliam quae post obvenit dici oporteat, videamus. praecedit autem alia quaestio, testamento ex die vel sub condicione tutores dati an se excusare ante diem condicionemve necesse habeant et in primis an iam dies quinquaginta eis cedant, intra quos necesse est causas excusationis exercere. sed verum est non ante esse tutorem, quam dies venerit: nam nec antequam adita sit hereditas. quia igitur ex eodem testamento iam gesta fuit tutela et qui excusatus est alias afuturus rei publicae causa, reversus continuo haeret tutelis ante suspectis etiam intra annum, sed hic ex ipso testamento desierit esse tutor et ideo ex secunda tutela excusare se potest.
- 513
Dig. 27.1.45.2
- 514
Tryphonus 13 disp.
- 515
Si a praetore detur curator mente capto aut muto sive ventri, excusatur iure liberorum.
- 516
Dig. 27.1.45.3
- 517
Tryphonus 13 disp.
- 518
Romae datos tutores eos tantum accipere debemus, qui vel a praefecto urbis vel a praetore vel in testamento romae confecto vel in continentibus dati sunt.
- 519
Dig. 27.1.45.4
- 520
Tryphonus 13 disp.
- 521
Si tanta corporis aut mentis valetudine ab agendis rebus libertus prohibeatur, ut ne suis quidem negotiis sufficiat, necessitati erit subcumbendum, ne impossibile iniungatur tutelae munus, quod obiri a liberto non potest cum incommodo pupilli et adversus utilitatem eius.
- 522
Dig. 27.1.46pr.
- 523
Paulus l.S. de cogn.
- 524
Qui in collegio pistorum sunt, a tutelis excusantur, si modo per semet pistrinum exerceant: sed non alios puto excusandos quam qui intra numerum sunt.
- 525
Dig. 27.1.46.1
- 526
Paulus l.S. de cogn.
- 527
Urb ci autem pistores a collegarum quoque filiorum tutelis excusantur.
- 528
Dig. 27.1.46.2
- 529
Paulus l.S. de cogn.
- 530
Sed et hoc genus excusationis est, si quis se dicit ibi domicilium non habere, ubi ad tutelam datus est: idque imperator antoninus cum divo patre significavit.
- 531
Dig. 27.2.0. Ubi pupillus educari vel morari debeat et de alimentis ei praestandis.
- 532
Dig. 27.2.1pr.
- 533
Ulpianus 34 ad ed.
- 534
Solet praetor frequentissime adiri, ut constituat, ubi filii vel alantur vel morentur, non tantum in postumis, verum omnino in pueris.
- 535
Dig. 27.2.1.1
- 536
Ulpianus 34 ad ed.
- 537
Et solet ex persona, ex condicione et ex tempore statuere, ubi potius alendus sit: et nonnumquam a voluntate patris recedit praetor. denique cum quidam testamento suo cavisset, ut filius apud substitutum educetur, imperator severus rescripsit praetorem aestimare debere praesentibus ceteris propinquis liberorum: id enim agere praetorem oportet, ut sine ulla maligna suspicione alatur partus et educetur.
- 538
Dig. 27.2.1.2
- 539
Ulpianus 34 ad ed.
- 540
Quamvis autem praetor recusantem apud se educari non polliceatur se coacturum, attamen quaestionis est, an debeat etiam invitum cogere, ut puta libertum, parentem vel quem alium de adfinibus cognatisve. et magis est, ut interdum debeat id facere.
- 541
Dig. 27.2.1.3
- 542
Ulpianus 34 ad ed.
- 543
Certe non male dicetur, si legatarius vel heres educationem recuset testamento sibi iniunctam, denegari ei actiones debere exemplo tutoris testamento dati: quod ita demum placuit, si idcirco sit relictum: ceterum si esset relicturus, etiamsi educationem recusaturum sciret, non denegabitur ei actio, et ita divus severus saepissime statuit.
- 544
Dig. 27.2.2pr.
- 545
Ulpianus 36 ad ed.
- 546
Officio iudicis, qui tutelae cognoscit, congruit reputationes tutoris non improbas admittere, ut puta si dicat impendisse in alimenta pupilli vel disciplinas.
- 547
Dig. 27.2.2.1
- 548
Ulpianus 36 ad ed.
- 549
Modus autem, si quidem praetor arbitratus est, is servari debet, quem praetor statuit: si vero praetor non est aditus, pro modo facultatium pupilli debet arbitrio iudicis aestimari: nec enim permittendum est tutori tantum reputare quantum dedit, si plus aequo dedit.
- 550
Dig. 27.2.2.2
- 551
Ulpianus 36 ad ed.
- 552
Hoc amplius et si praetor modum alimentis statuit, verumtamen ultra vires facultatium est quod decretum est nec suggessit praetori de statu facultatium, non debet ratio haberi alimentorum omnium, quia, si suggessisset, aut minuerentur iam decreta aut non tanta decernerentur.
- 553
Dig. 27.2.2.3
- 554
Ulpianus 36 ad ed.
- 555
Sed si pater statuit alimenta liberis quos heredes scripserit, ea praestando tutor reputare poterit, nisi forte ultra vires facultatium statuerit: tunc enim imputabitur ei, cur non adito praetore desideravit alimenta minui.
- 556
Dig. 27.2.3pr.
- 557
Ulpianus 1 de omn. trib.
- 558
Ius alimentorum decernendorum pupillis praetori competit, ut ipse moderetur, quam summam tutores vel curatores ad alimenta pupillis vel adulescentibus praestare debeant.
- 559
Dig. 27.2.3.1
- 560
Ulpianus 1 de omn. trib.
- 561
Modum autem patrimonii spectare debet, cum alimenta decernit: et debet statuere tam moderate, ut non universum reditum patrimonii in alimenta decernat, sed semper sit, ut aliquid ex reditu supersit.
- 562
Dig. 27.2.3.2
- 563
Ulpianus 1 de omn. trib.
- 564
Ante oculos habere debet in decernendo et mancipia, quae pupillis deserviunt, et mercedes pupillorum et vestem et tectum pupilli: aetatem etiam contemplari, in qua constitutus est cui alimenta decernuntur.
- 565
Dig. 27.2.3.3
- 566
Ulpianus 1 de omn. trib.
- 567
In amplis tamen patrimoniis positis non cumulus patrimonii, sed quod exhibitioni frugaliter sufficit modum alimentis dabit.
- 568
Dig. 27.2.3.4
- 569
Ulpianus 1 de omn. trib.
- 570
Sed si non constat, quis modus facultatium sit, inter tutorem et eum, qui alimenta decerni desiderat, suscipere debet cognitionem nec temere alimenta decernere, ne in alterutram partem delinquat: prius tamen exigere debet, ut profiteatur tutor, quae sit penes se summa, et comminari graviores ei usuras infligi eius, quod supra professionem apud eum fuerit comprehensum.
- 571
Dig. 27.2.3.5
- 572
Ulpianus 1 de omn. trib.
- 573
Idem ad instructionem quoque pupillorum vel adulescentium pupillarum vel earum, quae intra vicensimum annum constitutae sunt, solet decernere respectu facultatium et aetatis eorum qui instruuntur.
- 574
Dig. 27.2.3.6
- 575
Ulpianus 1 de omn. trib.
- 576
Sed si egeni sint pupilli, de suo eos alere tutor non compellitur. et si forte post decreta alimenta ad egestatem fuerit pupillus perductus, deminui debent quae decreta sunt, quemadmodum solent augeri, si quid patrimonio accesserit.
- 577
Dig. 27.2.4
- 578
Iulianus 21 Dig.
- 579
Qui filium heredem instituerat, filiae dotis nomine, cum in familia nupsisset, ducenta legaverat nec quicquam praeterea et tutorem eis sempronium dedit: is a cognatis et a propinquis pupillae perductus ad magistratum iussus est alimenta pupillae et mercedes, ut liberalibus artibus institueretur, pupillae nomine praeceptoribus dare: pubes factus pupillus puberi iam factae sorori suae ducenta legati causa solvit. quaesitum est, an tutelae iudicio consequi possit, quod in alimenta pupillae et mercedes a tutore ex tutela praestitum sit. respondi: existimo, etsi citra magistratuum decretum tutor sororem pupilli sui aluerit et liberalibus artibus instituerit, cum haec aliter ei contingere non possent, nihil eo nomine tutelae iudicio pupillo aut substitutis pupilli praestare debere.
- 580
Dig. 27.2.5
- 581
Ulpianus 3 de off. procons.
- 582
Si disceptetur, ubi morari vel ubi educari pupillum oporteat, causa cognita id praesidem statuere oportebit. in causae cognitione evitandi sunt, qui pudicitiae impuberi possunt insidiari.
- 583
Dig. 27.2.6
- 584
Tryphonus 14 disp.
- 585
Si absens sit tutor et alimenta pupillus desideret, si quidem neglegentia et nimia cessatio in administratione tutoris obiciatur, quae etiam ex hoc arguatur, quod per absentiam eius deserta derelictaque sunt pupilli negotia, evocatis adfinibus atque amicis tutoris praetor edicto proposito causa cognita etiam absente tutore vel removendum eum, qui dignus tali nota videbitur, decernet vel adiungendum curatorem: et ita qui datus erit, expediet alimenta pupillo. si vero necessaria absentia tutoris et improvisa acciderit, forte quod subito ad cognitionem principalem profectus nec rei suae providere nec consulere pupillo potuerit et speratur redire et idoneus sit tutor nec expediat alium adiungi et pupillus alimenta de re sua postulet: recte constituetur ad hoc solum, ut ex re pupilli alimenta expediat.
- 586
Dig. 27.3.0. De tutelae et rationibus distrahendis et utili curationis causa actione.
- 587
Dig. 27.3.1pr.
- 588
Ulpianus 36 ad ed.
- 589
In omnibus quae fecit tutor, cum facere non deberet, item in his quae non fecit, rationem reddet hoc iudicio, praestando dolum, culpam et quantam in suis rebus diligentiam.
- 590
Dig. 27.3.1.1
- 591
Ulpianus 36 ad ed.
- 592
Unde quaeritur apud iulianum libro vicensimo primo digestorum, si tutor pupillo auctoritatem ad mortis causa donationem accommodaverit, an tutelae iudicio teneatur. et ait teneri eum: nam sicuti testamenti factio, inquit, pupillis concessa non est, ita nec mortis quidem causa donationes permittendae sunt.
- 593
Dig. 27.3.1.2
- 594
Ulpianus 36 ad ed.
- 595
Sed et si non mortis causa donaverit tutore auctore, idem iulianus scripsit plerosque quidem putare non valere donationem, et plerumque ita est: sed nonnullos casus posse existere, quibus sine reprehensione tutor auctor fit pupillo ad deminuendum, decreto scilicet interveniente: veluti si matri aut sorori, quae aliter se tueri non possunt, tutor alimenta praestiterit: nam cum bonae fidei iudicium sit, nemo feret, inquit, aut pupillum aut substitutum eius querentes, quod tam coniunctae personae alitae sint: quin immo per contrarium putat posse cum tutore agi tutelae, si tale officium praetermiserit.
- 596
Dig. 27.3.1.3
- 597
Ulpianus 36 ad ed.
- 598
Officio tutoris incumbit etiam rationes actus sui conficere et pupillo reddere: ceterum si non fecit aut si factas non exhibet, hoc nomine iudicio tutelae tenebitur. de servis quoque interrogationes, sed et quaestiones habendas et hoc officio iudicis convenire placuit. nam divus severus decrevit, cum neque inventaria neque auctionalia proferentur, remedio eo uti debere, ut rationes a servis qui rem gesserant proferantur: has rationes si esse mala fide conscriptas a servis dicunt tutores, etiam in quaestionem servi interrogari poterunt.
- 599
Dig. 27.3.1.4
- 600
Ulpianus 36 ad ed.
← Previous · Next → — showing 501–600 of 1,320
The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.