Digest27
- 401
Tutor petitus ante decreti diem si aliquod privilegium quaerit, recte petitionem institutam excludere non poterit.
- 402
Dig. 27.1.28.1
- 403
Papinianus 5 resp.
- 404
Quae tutoribus remunerandae fidei causa testamento parentis relinquuntur, post excusationem ab heredibus extrariis quoque retineri placuit. quod non habebit locum in persona filii, quem pater impuberi fratri coheredem et tutorem dedit, cum iudicium patris ut filius, non ut tutor promeruit.
- 405
Dig. 27.1.28.2
- 406
Papinianus 5 resp.
- 407
Tutorem ad tempus exulare iussum excusari non oportet, sed per tempus exilii curator in locum ipsius debet dari.
- 408
Dig. 27.1.29pr.
- 409
Marcianus 2 inst.
- 410
Plane si in exilium datus sit tutor, potest se excusare, si in perpetuum datus est.
- 411
Dig. 27.1.29.1
- 412
Marcianus 2 inst.
- 413
Facilius autem exulis ignorantia, qui contutorem suspectum facere non potuerit, veniam habebit.
- 414
Dig. 27.1.30pr.
- 415
Papinianus 5 resp.
- 416
Iuris peritos, qui tutelam gerere coeperunt, in consilium principum adsumptos optimi maximique principes nostri constituerunt excusandos, quoniam circa latus eorum agerent et honor delatus finem certi temporis ac loci non haberet.
- 417
Dig. 27.1.30.1
- 418
Papinianus 5 resp.
- 419
Cum oriundus ex provincia romae domicilium haberet, eiusdem curator decreto praesidis ac praetoris constitutus rerum administrationem utrubique suscepit. placuit eum duas curationes administrare non videri, quod videlicet unius duo patrimonia non viderentur.
- 420
Dig. 27.1.30.2
- 421
Papinianus 5 resp.
- 422
Qui privilegio subnixus est, fratris curationem suscipere non cogitur.
- 423
Dig. 27.1.30.3
- 424
Papinianus 5 resp.
- 425
Patronus impuberi liberto quosdam ex libertis tutores aut curatores testamento dedit. quamvis eos idoneos esse constet, nihilo minus iure publico poterunt excusari, ne decreto confirmentur.
- 426
Dig. 27.1.31pr.
- 427
Paulus 6 quaest.
- 428
Si is, qui tres tutelas administrabat, duobus pupillis diversis decretis datus est qui potuit excusari, et priusquam causas excusationis allegaret, unus ex pupillis, quorum iam tutelam administrabat, decessit, ubi desiit ei competere excusatio, statim tenuit eum prius decretum, quasi in loco tertiae tutelae quarta subroganda: nam ipso iure tutor est et antequam excusetur. potuit ergo tutela eius, qui nunc quarto loco invenitur, excusari: sed cum non sit excusatus, necessario subeundum est onus illius quoque tutelae. nec me movet, quod dicat aliquis hoc ne exigi, an administretur tutela: hoc enim eo pertinet, ne sit finita administratio: ceterum si periculum sustineat cessationis, puto ei imputandam eam quoque tutelam.
- 429
Dig. 27.1.31.1
- 430
Paulus 6 quaest.
- 431
Idem evenire potest, si duobus testamentis, cum haberet tres tutelas, tutor datus est: ubi non apertarum tabularum tempus inspici debebit, si quaeratur, quae prior delata sit tutela, sed aditae hereditatis vel condicionis existentis.
- 432
Dig. 27.1.31.2
- 433
Paulus 6 quaest.
- 434
Illa quoque erit differentia tutelarum, de quibus diximus, si tertia et quarta sit delata, licet in quartam prius detentus sit, quod huius, id est quartae, ex quo iussus est administrare, illius ex quo datus est periculum sustinet.
- 435
Dig. 27.1.31.3
- 436
Paulus 6 quaest.
- 437
Eum, qui pupillum bonis paternis abstinuerat, detinendum in quarta tutela existimavi quasi deposita illa.
- 438
Dig. 27.1.31.4
- 439
Paulus 6 quaest.
- 440
Ceterum putarem recte facturum praetorem, si etiam unam tutelam sufficere crediderit, si tam diffusa et negotiosa sit, ut pro pluribus cedat. neque igitur fratres consortes plurium loco habendi sunt, neque non fratres, si idem patrimonium habent et ratio administrationis pariter reddenda sit. et ex diverso fratres diviso patrimonio duae tutelae sunt: non enim, ut dixi, numerus pupillorum, sed difficultas rationum conficiendarum et reddendarum consideranda est.
- 441
Dig. 27.1.32
- 442
Paulus 7 quaest.
- 443
Nesennius apollinaris iulio paulo. mater filium suum pupillum vel quivis alius extraneus extraneum aeque pupillum scripsit heredem et titio legatum dedit eumque eidem pupillo tutorem adscripsit: titius confirmatus excusavit se a tutela: quaero, an legatum amittat. et quid, si testamento quidem tutor non sit scriptus, legatum tamen acceperit datusque a praetore tutor excuset se, an aeque repellendus sit a legato? et an aliquid intersit, si a patre vel emancipato pupillo tutor datus sit vel puberi curator? respondi: qui non iure datus tutor vel curator a patre, confirmatus a praetore excusationis beneficio uti maluit, repellendus est a legato: idque et scaevolae nostro placuit: nam praetor, qui eum confirmat tutorem, defuncti sequitur iudicium. idem in matris testamento dicendum est. similis est matri quivis extraneus, qui pupillum heredem instituit eique et in tutore dando prospicere voluit, quales sunt alumni nostri. recte ergo placuit eum, qui recusat id quod testator relinquit ab eo quod petit quod idem dedit repelli debere. non semper tamen existimo eum, qui onus tutelae recusavit, repellendum a legato, sed ita demum, si legatum ei ideo adscriptum appareat, quod eidem tutelam filiorum iniunxit, non quod alioquin daturus esset etiam sine tutela. id apparere potuit, si posueris testamento legatum adscriptum, codicillis vero postea factis tutorem datum: in hoc enim legato potest dici non ideo ei relictum, quia et tutorem esse voluerit testator.
- 444
Dig. 27.1.33
- 445
Paulus 23 quaest.
- 446
Sed haec nimium scrupulosa sunt nec admittenda, nisi evidenter pater expresserit velle se dare etiam, si tutelam non administravit: semper enim legatum aut antecedit aut sequitur tutelam.
- 447
Dig. 27.1.34
- 448
Paulus 7 quaest.
- 449
Ex his apparet non esse his similem eum, quem praetor tutorem dedit, cum posset uti immunitate: hic enim nihil contra iudicium fecit testatoris. nam quem ille non dedit tutorem, eum voluisse tutelam administrare filii dicere non possumus.
- 450
Dig. 27.1.35
- 451
Paulus 23 quaest.
- 452
Quid autem, si se non excusaverit, sed administrare noluerit contentus, quod ceteri idonei essent? hic poterit conveniri, si ab illis res servari non potuisset. sed hoc non quaerendum est, sed contumacia punienda est eius, qui quodammodo se excusavit. multo magis quis dicere debebit indignum iudicio patris, qui ut suspectus remotus est a tutela.
- 453
Dig. 27.1.36pr.
- 454
Paulus 9 resp.
- 455
Amicissimos quidem et fidelissimos parentes liberis tutores eligere solere et ideo ad suscipiendum onus tutelae etiam honore legati eos persequi. sed cum proponatur is de quo quaeritur in testamento legatum meruisse et idem pupillo substitutus, non est verisimile hunc demum eum testatorem substituere voluisse, si et tutelam suscepisset: et ideo eum de quo quaeritur a legato quidem, si adhuc viveret pupillus, repellendum fuisse, a substitutione autem non esse summovendum, cum eo casu etiam suscepta tutela finiretur.
- 456
Dig. 27.1.36.1
- 457
Paulus 9 resp.
- 458
Lucius titius ex tribus filiis incolumibus unum habet emancipatum eius aetatis, ut curatores accipere debeat: quaero, si idem titius pater petente eodem filio emancipato curator a praetore detur, an iure publico uti possit et nihilo minus trium filiorum nomine vacationem postulare. respondi praemium quidem patri, quod propter numerum liberorum ei competit, denegari non oportere. sed cum filio suo curator petatur, contra naturales stimulos facit, si tali excusatione utendum esse temptaverit.
- 459
Dig. 27.1.37pr.
- 460
Scaevola 2 resp.
- 461
Qui testamento tutor datus fuerat, adito praetore dixit se tres liberos habere, adiecit praeterea habenti patruum legitimum tutorem se vitiose tutorem datum. praetor ita decrevit: " si legitimum tutorem habenti tutor datus es, non est tibi necessaria excusatio". quaero, cum nemo patruus impuberi tutor esset, an nihilo minus tutor remansit. respondi secundum ea quae proponerentur, quamvis iustas excusationis causas haberet, non tamen esse excusatum propter vitium pronuntiationis.
- 462
Dig. 27.1.37.1
- 463
Scaevola 2 resp.
- 464
Item quaero, si adquievisset sententiae, an ob id, quod non gessit tutelam, utilis actio in hunc dari debeat. respondi, si errore potius ( quod se pro iure trium liberorum, quod allegabat, excusatum crederet) quam malitia ab administratione cessasset, utilem actionem non dandam.
- 465
Dig. 27.1.38
- 466
Paulus 2 sent.
- 467
Quinquaginta dierum spatium tantummodo ad contestandas excusationum causas pertinet: peragendo enim negotio ex die nominationis continui quattuor menses constituti sunt.
- 468
Dig. 27.1.39
- 469
Tryphonus 13 disp.
- 470
Si cum ipse institueret, ut proferret excusationem, mora contradictionis impeditus est, quo minus decreto liberaretur, excusationem recte probari.
- 471
Dig. 27.1.40pr.
- 472
Paulus 2 sent.
- 473
Post susceptam tutelam caecus aut surdus aut mutus aut furiosus aut valetudinarius deponere tutelam potest.
- 474
Dig. 27.1.40.1
- 475
Paulus 2 sent.
- 476
Paupertas, quae operi et oneri tutelae inpar est, solet tribuere vacationem.
- 477
Dig. 27.1.41pr.
- 478
Hermogenianus 2 iuris epit.
- 479
Administrantes rem principum ex indulgentia eorum, licet citra codicillos, a tutela itemque cura tempore administrationis delata excusantur.
- 480
Dig. 27.1.41.1
- 481
Hermogenianus 2 iuris epit.
- 482
Idemque custoditur in his, qui praefecturam annonae vel vigilum gerunt.
- 483
Dig. 27.1.41.2
- 484
Hermogenianus 2 iuris epit.
- 485
Eorum, qui rei publicae causa absunt, comites, qui sunt intra statutum numerum, de tutela, quae absentibus vel profecturis delata est, excusantur: nam susceptam antea non deponunt.
- 486
Dig. 27.1.41.3
- 487
Hermogenianus 2 iuris epit.
- 488
Qui corporis, item collegii iure excusantur, a collegarum filiorumque eorum tutela non excusantur, exceptis his, quibus hoc specialiter tributum est.
- 489
Dig. 27.1.42
- 490
Paulus l.S. de cogn.
- 491
Plane ultra centesimum miliarum ab urbe filiorum collegarum suorum tutelam suscipere non coguntur.
- 492
Dig. 27.1.43
- 493
Hermogenianus 2 iuris epit.
- 494
Libertus senatoris filiorum eius tutelam administrans ab aliis tutelis non excusatur.
- 495
Dig. 27.1.44pr.
- 496
Tryphonus 2 disp.
- 497
Cum ex oratione divi marci ingenuus libertino tutor datus excusari debeat, eandem excusationem competere etiam ei, qui ius anulorum impetrasset, imperator noster cum divo severo patre suo rescripsit.
- 498
Dig. 27.1.44.1
- 499
Tryphonus 2 disp.
- 500
Ergo si pupillo libertino habenti ius anulorum datus sit ingenuus tutor vel curator, consequens est, ut excusatio eius ob hanc condicionum diversitatem non debeat accipi.
← Previous · Next → — showing 401–500 of 1,320
The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.