Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← All works

Digest19

Latin Library (medieval and later) · Justinian · The Latin Library · 1,103 sections

  1. 201

    Si fundum mihi alienum vendideris et hic ex causa lucrativa meus factus sit, nihilo minus ex empto mihi adversus te actio competit.

  2. 202

    Dig. 19.1.13.16

  3. 203

    Ulpianus 32 ad ed.

  4. 204

    In his autem, quae cum re empta praestari solent, non solum dolum, sed et culpam praestandam arbitror: nam et celsus libro octavo digestorum scripsit, cum convenit, ut venditor praeteritam mercedem exigat et emptori praestet, non solum dolum, sed et culpam eum praestare debere.

  5. 205

    Dig. 19.1.13.17

  6. 206

    Ulpianus 32 ad ed.

  7. 207

    Idem celsus libro eodem scribit: fundi, quem cum titio communem habebas, partem tuam vendidisti et antequam traderes, coactus es communi dividundo iudicium accipere. si socio fundus sit adiudicatus, quantum ob eam rem a titio consecutus es, id tantum emptori praestabis. quod si tibi fundus totus adiudicatus est, totum, inquit, eum emptori trades, sed ita, ut ille solvat, quod ob eam rem titio condemnatus es. sed ob eam quidem partem, quam vendidisti, pro evictione cavere debes, ob alteram autem tantum de dolo malo repromittere: aequum est enim eandem esse condicionem emptoris, quae futura esset, si cum ipso actum esset communi dividundo. sed si certis regionibus fundum inter te et titium iudex divisit, sine dubio partem, quae adiudicata est, emptori tradere debes.

  8. 208

    Dig. 19.1.13.18

  9. 209

    Ulpianus 32 ad ed.

  10. 210

    Si quid servo distracto venditor donavit ante traditionem, hoc quoque restitui debet: hereditates quoque per servum adquisitae et legata omnia, nec distinguendum, cuius respectu ista sint relicta. item quod ex operis servus praestitit venditori, emptori restituendum est, nisi ideo dies traditionis ex pacto prorogatus est, ut ad venditorem operae pertinerent.

  11. 211

    Dig. 19.1.13.19

  12. 212

    Ulpianus 32 ad ed.

  13. 213

    Ex vendito actio venditori competit ad ea consequenda, quae ei ab emptore praestari oportet.

  14. 214

    Dig. 19.1.13.20

  15. 215

    Ulpianus 32 ad ed.

  16. 216

    Veniunt autem in hoc iudicium infra scripta. in primis pretium, quanti res venit. item usurae pretii post diem traditionis: nam cum re emptor fruatur, aequissimum est eum usuras pretii pendere.

  17. 217

    Dig. 19.1.13.21

  18. 218

    Ulpianus 32 ad ed.

  19. 219

    Possessionem autem traditam accipere debemus et si precaria sit possessio: hoc enim solum spectare debemus, an habeat facultatem fructus percipiendi.

  20. 220

    Dig. 19.1.13.22

  21. 221

    Ulpianus 32 ad ed.

  22. 222

    Praeterea ex vendito agendo consequetur etiam sumptus, qui facti sunt in re distracta, ut puta si quid in aedificia distracta erogatum est: scribit enim labeo et trebatius esse ex vendito hoc nomine actionem. idem et si in aegri servi curationem impensum est ante traditionem aut si quid in disciplinas, quas verisimile erat etiam emptorem velle impendi. hoc amplius labeo ait et si quid in funus mortui servi impensum sit, ex vendito consequi oportere, si modo sine culpa venditoris mortem obierit.

  23. 223

    Dig. 19.1.13.23

  24. 224

    Ulpianus 32 ad ed.

  25. 225

    Item si convenerit, cum res veniret, ut locuples ab emptore reus detur, ex vendito agi posse, ut id fiat.

  26. 226

    Dig. 19.1.13.24

  27. 227

    Ulpianus 32 ad ed.

  28. 228

    Si inter emptorem praediorum et venditorem convenisset, ut, si ea praedia emptor heresve eius pluris vendidisset, eius partem dimidiam venditori praestaret et heres emptoris pluris ea praedia vendidisset, venditorem ex vendito agendo partem eius, quo pluris vendidisset, consecuturum.

  29. 229

    Dig. 19.1.13.25

  30. 230

    Ulpianus 32 ad ed.

  31. 231

    Si procurator vendiderit et caverit emptori, quaeritur, an domino vel adversus dominum actio dari debeat. et papinianus libro tertio responsorum putat cum domino ex empto agi posse utili actione ad exemplum institoriae actionis, si modo rem vendendam mandavit: ergo et per contrarium dicendum est utilem ex empto actionem domino competere.

  32. 232

    Dig. 19.1.13.26

  33. 233

    Ulpianus 32 ad ed.

  34. 234

    Ibidem papinianus respondisse se refert, si convenerit, ut ad diem pretio non soluto venditori duplum praestaretur, in fraudem constitutionum videri adiectum, quod usuram legitimam excedit: diversamque causam commissoriae esse ait, cum ea specie, inquit, non faenus illicitum contrahatur, sed lex contractui non improbata dicatur.

  35. 235

    Dig. 19.1.13.27

  36. 236

    Ulpianus 32 ad ed.

  37. 237

    Si quis colludente procuratore meo ab eo emerit, an possit agere ex empto? et puto hactenus, ut aut stetur emptioni aut discedatur.

  38. 238

    Dig. 19.1.13.28

  39. 239

    Ulpianus 32 ad ed.

  40. 240

    Sed et si quis minorem viginti quinque annis circumvenerit, et huic hactenus dabimus actionem ex empto, ut diximus in superiore casu.

  41. 241

    Dig. 19.1.13.29

  42. 242

    Ulpianus 32 ad ed.

  43. 243

    Si quis a pupillo sine tutoris auctoritate emerit, ex uno latere constat contractus: nam qui emit, obligatus est pupillo, pupillum sibi non obligat.

  44. 244

    Dig. 19.1.13.30

  45. 245

    Ulpianus 32 ad ed.

  46. 246

    Si venditor habitationem exceperit, ut inquilino liceat habitare, vel colono ut perfrui liceat ad certum tempus, magis esse servius putabat ex vendito esse actionem: denique tubero ait, si iste colonus damnum dederit, emptorem ex empto agentem cogere posse venditorem, ut ex locato cum colono experiatur, ut quidquid fuerit consecutus, emptori reddat.

  47. 247

    Dig. 19.1.13.31

  48. 248

    Ulpianus 32 ad ed.

  49. 249

    Aedibus distractis vel legatis ea esse aedium solemus dicere, quae quasi pars aedium vel propter aedes habentur, ut puta putealia.

  50. 250

    Dig. 19.1.14

  51. 251

    Pomponius 31 ad q. muc.

  52. 252

    ( id est quo puteum operitur),

  53. 253

    Dig. 19.1.15

  54. 254

    Ulpianus 32 ad ed.

  55. 255

    Lines et labra, salientes. fistulae quoque, quae salientibus iunguntur, quamvis longe excurrant extra aedificium, aedium sunt: item canales: pisces autem qui sunt in piscina non sunt aedium nec fundi,

  56. 256

    Dig. 19.1.16

  57. 257

    Pomponius 31 ad q. muc.

  58. 258

    Non magis quam pulli aut cetera animalia, quae in fundo sunt.

  59. 259

    Dig. 19.1.17pr.

  60. 260

    Ulpianus 32 ad ed.

  61. 261

    Fundi nihil est, nisi quod terra se tenet: aedium autem multa esse, quae aedibus adfixa non sunt, ignorari non oportet, ut puta seras claves claustra: multa etiam defossa esse neque tamen fundi aut villae haberi, ut puta vasa vinaria torcularia, quoniam haec instrumenti magis sunt, etiamsi aedificio cohaerent.

  62. 262

    Dig. 19.1.17.1

  63. 263

    Ulpianus 32 ad ed.

  64. 264

    Sed et vinum et fructus perceptos villae non esse constat.

  65. 265

    Dig. 19.1.17.2

  66. 266

    Ulpianus 32 ad ed.

  67. 267

    Fundo vendito vel legato sterculinum et stramenta emptoris et legatarii sunt, ligna autem venditoris vel heredis, quia non sunt fundi, tametsi ad eam rem comparata sunt. in sterculino autem distinctio trebatii probanda est, ut, si quidem stercorandi agri causa comparatum sit, emptorem sequatur. si vendendi, venditorem, nisi si aliud actum est: nec interest, in stabulo iaceat an acervus sit.

  68. 268

    Dig. 19.1.17.3

  69. 269

    Ulpianus 32 ad ed.

  70. 270

    Quae tabulae pictae pro tectorio includuntur itemque crustae marmoreae aedium sunt.

  71. 271

    Dig. 19.1.17.4

  72. 272

    Ulpianus 32 ad ed.

  73. 273

    Reticuli circa columnas, plutei circa parietes, item cilicia vela aedium non sunt.

  74. 274

    Dig. 19.1.17.5

  75. 275

    Ulpianus 32 ad ed.

  76. 276

    Item quod insulae causa paratum est, si nondum perfectum est, quamvis positum in aedificio sit, non tamen videtur aedium esse.

  77. 277

    Dig. 19.1.17.6

  78. 278

    Ulpianus 32 ad ed.

  79. 279

    Si ruta et caesa excipiantur in venditione, ea placuit esse ruta, quae eruta sunt, ut harena creta et similia: caesa ea esse, ut arbores caesas et carbones et his similia. gallus autem aquilius, cuius mela refert opinionem, recte ait frustra in lege venditionis de rutis et caesis contineri, quia, si non specialiter venierunt, ad exhibendum de his agi potest neque enim magis de materia caesa aut de caementis aut de harena cavendum est venditori quam de ceteris quae sunt pretiosiora.

  80. 280

    Dig. 19.1.17.7

  81. 281

    Ulpianus 32 ad ed.

  82. 282

    Labeo generaliter scribit ea, quae perpetui usus causa in aedificiis sunt, aedificii esse, quae vero ad praesens, non esse aedificii, ut puta fistulae temporis quidem causa positae non sunt aedium, verum tamen si perpetuo fuerint positae, aedium sunt.

  83. 283

    Dig. 19.1.17.8

  84. 284

    Ulpianus 32 ad ed.

  85. 285

    Castella plumbea, putea, opercula puteorum, epitonia fistulis adplumbata ( aut quae terra continentur, quamvis non sint adfixa) aedium esse constat.

  86. 286

    Dig. 19.1.17.9

  87. 287

    Ulpianus 32 ad ed.

  88. 288

    Item constat sigilla, columnas quoque et personas, ex quorum rostris aqua salire solet, villae esse.

  89. 289

    Dig. 19.1.17.10

  90. 290

    Ulpianus 32 ad ed.

  91. 291

    Ea, quae ex aedificio detracta sunt ut reponantur, aedificii sunt: at quae parata sunt ut imponantur, non sunt aedificii.

  92. 292

    Dig. 19.1.17.11

  93. 293

    Ulpianus 32 ad ed.

  94. 294

    Pali, qui vineae causa parati sunt, antequam collocentur, fundi non sunt, sed qui exempti sunt hac mente ut collocentur, fundi sunt.

  95. 295

    Dig. 19.1.18pr.

  96. 296

    Iavolenus 7 ex cass.

  97. 297

    Granaria, quae ex tabulis fieri solent, ita aedium sunt, si stipites eorum in terra defossi sunt: quod si supra terram sunt, rutis et caesis cedunt.

  98. 298

    Dig. 19.1.18.1

  99. 299

    Iavolenus 7 ex cass.

  100. 300

    Tegulae, quae nondum aedificiis impositae sunt, quamvis tegendi gratia allatae sunt, in rutis et caesis habentur: aliud iuris est in his, quae detractae sunt ut reponerentur: aedibus enim accedunt.

← Previous · Next → — showing 201300 of 1,103

The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.