Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← All works

Digest19

Latin Library (medieval and later) · Justinian · The Latin Library · 1,103 sections

  1. 101

    Ulpianus 32 ad ed.

  2. 102

    Et in primis ipsam rem praestare venditorem oportet, id est tradere: quae res, si quidem dominus fuit venditor, facit et emptorem dominum, si non fuit, tantum evictionis nomine venditorem obligat, si modo pretium est numeratum aut eo nomine satisfactum. emptor autem nummos venditoris facere cogitur.

  3. 103

    Dig. 19.1.11.3

  4. 104

    Ulpianus 32 ad ed.

  5. 105

    Redhibitionem quoque contineri empti iudicio et labeo et sabinus putant et nos probamus.

  6. 106

    Dig. 19.1.11.4

  7. 107

    Ulpianus 32 ad ed.

  8. 108

    Animalium quoque venditor cavere debet ea sana praestari, et qui iumenta vendidit solet ita promittere " esse bibere, ut oportet".

  9. 109

    Dig. 19.1.11.5

  10. 110

    Ulpianus 32 ad ed.

  11. 111

    Si quis virginem se emere putasset, cum mulier venisset, et sciens errare eum venditor passus sit, redhibitionem quidem ex hac causa non esse, verum tamen ex empto competere actionem ad resolvendam emptionem, et pretio restituto mulier reddatur.

  12. 112

    Dig. 19.1.11.6

  13. 113

    Ulpianus 32 ad ed.

  14. 114

    Is qui vina emit arrae nomine certam summam dedit: postea convenerat, ut emptio irrita fieret. iulianus ex empto agi posse ait, ut arra restituatur, utilemque esse actionem ex empto etiam ad distrahendam, inquit, emptionem. ego illud quaero: si anulus datus sit arrae nomine et secuta emptione pretioque numerato et tradita re anulus non reddatur, qua actione agendum est, utrum condicatur, quasi ob causam datus sit et causa finita sit, an vero ex empto agendum sit. et iulianus diceret ex empto agi posse: certe etiam condici poterit, quia iam sine causa apud venditorem est anulus.

  15. 115

    Dig. 19.1.11.7

  16. 116

    Ulpianus 32 ad ed.

  17. 117

    Venditorem, etiamsi ignorans vendiderit, fugitivum non esse praestare emptori oportere neratius ait.

  18. 118

    Dig. 19.1.11.8

  19. 119

    Ulpianus 32 ad ed.

  20. 120

    Idem neratius, etiamsi alienum servum vendideris, furtis noxisque solutum praestare te debere ab omnibus receptum ait et ex empto actionem esse, ut habere licere emptori caveatur, sed et ut tradatur ei possessio.

  21. 121

    Dig. 19.1.11.9

  22. 122

    Ulpianus 32 ad ed.

  23. 123

    Idem ait non tradentem quanti intersit condemnari: satis autem non dantem, quanti plurimum auctorem periclitari oportet.

  24. 124

    Dig. 19.1.11.10

  25. 125

    Ulpianus 32 ad ed.

  26. 126

    Idem neratius ait propter omnia haec satis esse quod plurimum est praestari, id est ut sequentibus actionibus deducto eo quod praestitum est lis aestimetur.

  27. 127

    Dig. 19.1.11.11

  28. 128

    Ulpianus 32 ad ed.

  29. 129

    Idem recte ait, si quid horum non praestetur, cum cetera facta sint, nullo deducto condemnationem faciendam.

  30. 130

    Dig. 19.1.11.12

  31. 131

    Ulpianus 32 ad ed.

  32. 132

    Idem libro secundo responsorum ait emptorem noxali iudicio condemnatum ex empto actione id tantum consequi, quanti minimo defungi potuit: idemque putat et si ex stipulatu aget: et sive defendat noxali iudicio, sive non, quia manifestum fuit noxium servum fuisse, nihilo minus vel ex stipulatu vel ex empto agere posse.

  33. 133

    Dig. 19.1.11.13

  34. 134

    Ulpianus 32 ad ed.

  35. 135

    Idem neratius ait venditorem in re tradenda debere praestare emptori, ut in lite de possessione potior sit: sed iulianus libro quinto decimo digestorum probat nec videri traditum, si superior in possessione emptor futurus non sit: erit igitur ex empto actio, nisi hoc praestetur.

  36. 136

    Dig. 19.1.11.14

  37. 137

    Ulpianus 32 ad ed.

  38. 138

    Cassius ait eum, qui ex duplae stipulatione litis aestimationem consecutus est, aliarum rerum nomine, de quibus in venditionibus caveri solet, nihil consequi posse. iulianus deficiente dupla ex empto agendum putavit.

  39. 139

    Dig. 19.1.11.15

  40. 140

    Ulpianus 32 ad ed.

  41. 141

    Denique libro decimo apud minicium ait, si quis servum ea condicione vendiderit, ut intra triginta dies duplam promitteret, postea ne quid praestaretur, et emptor hoc fieri intra diem non desideraverit, ita demum non teneri venditorem, si ignorans alienum vendidit: tunc enim in hoc fieri, ut per ipsum et per heredem eius emptorem habere liceret: qui autem alienum sciens vendidit, dolo, inquit, non caret et ideo empti iudicio tenebitur.

  42. 142

    Dig. 19.1.11.16

  43. 143

    Ulpianus 32 ad ed.

  44. 144

    Sententiam iuliani verissimam esse arbitror in pignoribus quoque: nam si iure creditoris vendiderit, deinde haec fuerint evicta, non tenetur nec ad pretium restituendum ex empto actione creditor: hoc enim multis constitutionibus effectum est. dolum plane venditor praestabit, denique etiam repromittit de dolo: sed et si non repromiserit, sciens tamen sibi non obligatam vel non esse eius qui sibi obligavit vendiderit, tenebitur ex empto, quia dolum eum praestare debere ostendimus.

  45. 145

    Dig. 19.1.11.17

  46. 146

    Ulpianus 32 ad ed.

  47. 147

    Si quis rem vendiderit et ei accessurum quid dixerit, omnia quidem, quae diximus in re distracta, in hoc quoque sequenda sint, ut tamen evictionis nomine non in duplum teneatur, sed in hoc tantum obligetur, ut emptori habere liceat, et non solum per se, sed per omnes.

  48. 148

    Dig. 19.1.11.18

  49. 149

    Ulpianus 32 ad ed.

  50. 150

    Qui autem habere licere vendidit, videamus quid debeat praestare. et multum interesse arbitror, utrum hoc polliceatur per se venientesque a se personas non fieri, quo minus habere liceat, an vero per omnes. nam si per se, non videtur id praestare, ne alius evincat: proinde si evicta res erit, sive stipulatio interposita est, ex stipulatu non tenebitur, sive non est interposita, ex empto non tenebitur. sed iulianus libro quinto decimo digestorum scribit, etiamsi aperte venditor pronuntiet per se heredemque suum non fieri, quo minus habere liceat, posse defendi ex empto eum in hoc quidem non teneri, quod emptoris interest, verum tamen ut pretium reddat teneri. ibidem ait idem esse dicendum et si aperte in venditione comprehendatur nihil evictionis nomine praestatum iri: pretium quidem deberi re evicta, utilitatem non deberi: neque enim bonae fidei contractus hac patitur convenitone, ut emptor rem amitteret et pretium venditor retineret. nisi forte, inquit, sic quis omnes istas supra scriptas conventiones recipiet, quemadmodum recipitur, ut venditor nummos accipiat, quamvis merx ad emptorem non pertineat, veluti cum futurum iactum retis a piscatore emimus aut indaginem plagis positis a venatore, vel pantheram ab aucupe: nam etiamsi nihil capit, nihilo minus emptor pretium praestare necesse habebit: sed in supra scriptis conventionibus contra erit dicendum. nisi forte sciens alienum vendit: tunc enim secundum supra a nobis relatam iuliani sententiam dicendum est ex empto eum teneri, quia dolo facit.

  51. 151

    Dig. 19.1.12

  52. 152

    Celsus 27 Dig.

  53. 153

    Si iactum retis emero et iactare retem piscator noluit, incertum eius rei aestimandum est: si quod extraxit piscium reddere mihi noluit, id aestimari debet quod extraxit.

  54. 154

    Dig. 19.1.13pr.

  55. 155

    Ulpianus 32 ad ed.

  56. 156

    Iulianus libro quinto decimo inter eum, qui sciens quid aut ignorans vendidit, differentiam facit in condemnatione ex empto: ait enim, qui pecus morbosum aut tignum vitiosum vendidit, si quidem ignorans fecit, id tantum ex empto actione praestaturum, quanto minoris essem empturus, si id ita esse scissem: si vero sciens reticuit et emptorem decepit, omnia detrimenta, quae ex ea emptione emptor traxerit, praestaturum ei: sive igitur aedes vitio tigni corruerunt, aedium aestimationem, sive pecora contagione morbosi pecoris perierunt, quod interfuit idonea venisse erit praestandum.

  57. 157

    Dig. 19.1.13.1

  58. 158

    Ulpianus 32 ad ed.

  59. 159

    Item qui furem vendidit aut fugitivum, si quidem sciens, praestare debebit, quanti emptoris interfuit non decipi: si vero ignorans vendiderit, circa fugitivum quidem tenetur, quanti minoris empturus esset, si eum esse fugitivum scisset, circa furem non tenetur: differentiae ratio est, quod fugitivum quidem habere non licet et quasi evictionis nomine tenetur venditor, furem autem habere possumus.

  60. 160

    Dig. 19.1.13.2

  61. 161

    Ulpianus 32 ad ed.

  62. 162

    Quod autem diximus " quanti emptoris interfuit non decipi", multa continet, et si alios secum sollicitavit ut fugerent, vel res quasdam abstulit.

  63. 163

    Dig. 19.1.13.3

  64. 164

    Ulpianus 32 ad ed.

  65. 165

    Quid tamen si ignoravit quidem furem esse, adseveravit autem bonae frugi et fidum et caro vendidit? videamus, an ex empto teneatur. et putem teneri. atqui ignoravit: sed non debuit facile quae ignorabat adseverare. inter hunc igitur et qui scit praemonere debuit furem esse, hic non debuit facilis esse ad temerariam indicationem.

  66. 166

    Dig. 19.1.13.4

  67. 167

    Ulpianus 32 ad ed.

  68. 168

    Si venditor dolo fecerit, ut rem pluris venderet, puta de artificio mentitus est aut de peculio, empti eum iudicio teneri, ut praestaret emptori, quanto pluris servum emisset, si ita peculiatus esset vel eo artificio instructus.

  69. 169

    Dig. 19.1.13.5

  70. 170

    Ulpianus 32 ad ed.

  71. 171

    Per contrarium quoque idem iulianus scribit, cum terentius victor decessisset relicto herede fratre suo et res quasdam ex hereditate et instrumenta et mancipia bellicus quidam subtraxisset, quibus subtractis facile, quasi minimo valeret hereditas, ut sibi ea venderetur persuasit: an venditi iudicio teneri possit? et ait iulianus competere actionem ex vendito in tantum, quanto pluris hereditas valeret, si hae res subtractae non fuissent.

  72. 172

    Dig. 19.1.13.6

  73. 173

    Ulpianus 32 ad ed.

  74. 174

    Idem iulianus dolum solere a venditore praestari etiam in huiusmodi specie ostendit: si, cum venditor sciret fundum pluribus municipiis legata debere, in tabula quidem conscripserit uni municipio deberi, verum postea legem consignaverit, si qua tributorum aut vectigalis indictionisve quid nomine aut ad viae collationem praestare oportet, id emptorem dare facere praestareque oportere, ex empto eum teneri, quasi decepisset emptorem: quae sententia vera est.

  75. 175

    Dig. 19.1.13.7

  76. 176

    Ulpianus 32 ad ed.

  77. 177

    Sed cum in facto proponeretur tutores hoc idem fecisse, qui rem pupillarem vendebant, quaestionis esse ait, an tutorum dolum pupillus praestare debeat. et si quidem ipsi tutores vendiderunt, ex empto eos teneri nequaquam dubium est: sed si pupillus auctoribus eis vendidit, in tantum tenetur, in quantum locupletior ex eo factus est, tutoribus in residuum perpetuo condemnandis, quia nec transfertur in pupillum post pubertatem hoc, quod dolo tutorum factum est.

  78. 178

    Dig. 19.1.13.8

  79. 179

    Ulpianus 32 ad ed.

  80. 180

    Offerri pretium ab emptore debet, cum ex empto agitur, et ideo etsi pretii partem offerat, nondum est ex empto actio: venditor enim quasi pignus retinere potest eam rem quam vendidit.

  81. 181

    Dig. 19.1.13.9

  82. 182

    Ulpianus 32 ad ed.

  83. 183

    Unde quaeritur, si pars sit pretii soluta et res tradita postea evicta sit, utrum eius rei consequetur pretium integrum ex empto agens an vero quod numeravit? et puto magis id quod numeravit propter doli exceptionem.

  84. 184

    Dig. 19.1.13.10

  85. 185

    Ulpianus 32 ad ed.

  86. 186

    Si fructibus iam maturis ager distractus sit, etiam fructus emptori cedere, nisi aliud convenit, exploratum est.

  87. 187

    Dig. 19.1.13.11

  88. 188

    Ulpianus 32 ad ed.

  89. 189

    Si in locatis ager fuit, pensiones utique ei cedent qui locaverat: idem et in praediis urbanis, nisi si quid nominatim convenisse proponatur.

  90. 190

    Dig. 19.1.13.12

  91. 191

    Ulpianus 32 ad ed.

  92. 192

    Sed et si quid praeterea rei venditae nocitum est, actio emptori praestanda est, damni forte infecti vel aquae pluviae arcendae vel aquiliae vel interdicti quod vi aut clam.

  93. 193

    Dig. 19.1.13.13

  94. 194

    Ulpianus 32 ad ed.

  95. 195

    Item si quid ex operis servorum vel vecturis iumentorum vel navium quaesitum est, emptori praestabitur, et si quid peculio eorum accessit, non tamen si quid ex re venditoris.

  96. 196

    Dig. 19.1.13.14

  97. 197

    Ulpianus 32 ad ed.

  98. 198

    Si titius fundum, in quo nonaginta iugera erant, vendiderit et in lege emptionis dictum est in fundo centum esse iugera et antequam modus manifestetur, decem iugera alluvione adcreverint, placet mihi neratii sententia existimantis, ut, si quidem sciens vendidit, ex empto actio competat adversus eum, quamvis decem iugera adcreverint, quia dolo fecit nec dolus purgatur: si vero ignorans vendidit, ex empto actionem non competere.

  99. 199

    Dig. 19.1.13.15

  100. 200

    Ulpianus 32 ad ed.

← Previous · Next → — showing 101200 of 1,103

The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.