Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← All works

Digest18

Latin Library (medieval and later) · Justinian · The Latin Library · 1,814 sections

  1. 201

    Si quis amico peregre eunti mandaverit, ut fugitivum suum quaerat et si invenerit vendat, nec ipse contra senatus consultum committit, quia non vendidit, neque amicus eius, quia praesentem vendit: emptor quoque, qui praesentem emit, recte negotium gerere intellegitur.

  2. 202

    Dig. 18.1.35.4

  3. 203

    Gaius 10 ad ed. provinc.

  4. 204

    Si res vendita per furtum perierit, prius animadvertendum erit, quid inter eos de custodia rei convenerat: si nihil appareat convenisse, talis custodia desideranda est a venditore, qualem bonus pater familias suis rebus adhibet: quam si praestiterit et tamen rem perdidit, securus esse debet, ut tamen scilicet vindicationem rei et condictionem exhibeat emptori. unde videbimus in personam eius, qui alienam rem vendiderit: cum is nullam vindicationem aut condictionem habere possit, ob id ipsum damnandus est, quia, si suam rem vendidisset, potuisset eas actiones ad emptorem transferre.

  5. 205

    Dig. 18.1.35.5

  6. 206

    Gaius 10 ad ed. provinc.

  7. 207

    In his quae pondere numero mensurave constant, veluti frumento vino oleo argento, modo ea servantur quae in ceteris, ut simul atque de pretio convenerit, videatur perfecta venditio, modo ut, etiamsi de pretio convenerit, non tamen aliter videatur perfecta venditio, quam si admensa adpensa adnumeratave sint. nam si omne vinum vel oleum vel frumentum vel argentum quantumcumque esset uno pretio venierit, idem iuris est quod in ceteris rebus. quod si vinum ita venierit, ut in singulas amphoras, item oleum, ut in singulos metretas, item frumentum, ut in singulos modios, item argentum, ut in singulas libras certum pretium diceretur, quaeritur, quando videatur emptio perfici. quod similiter scilicet quaeritur et de his quae numero constant, si pro numero corporum pretium fuerit statutum. sabinus et cassius tunc perfici emptionem existimant, cum adnumerata admensa adpensave sint, quia venditio quasi sub hac condicione videtur fieri, ut in singulos metretas aut in singulos modios quos quasve admensus eris, aut in singulas libras quas adpenderis, aut in singula corpora quae adnumeraveris.

  8. 208

    Dig. 18.1.35.6

  9. 209

    Gaius 10 ad ed. provinc.

  10. 210

    Ergo et si grex venierit, si quidem universaliter uno pretio, perfecta videtur, postquam de pretio convenerit: si vero in singula corpora certo pretio, eadem erunt, quae proxime tractavimus.

  11. 211

    Dig. 18.1.35.7

  12. 212

    Gaius 10 ad ed. provinc.

  13. 213

    Sed et si ex doleario pars vini venierit, veluti metretae centum, verissimum est ( quod et constare videtur) antequam admetiatur, omne periculum ad venditorem pertinere: nec interest, unum pretium omnium centum metretarum in semel dictum sit an in singulos eos.

  14. 214

    Dig. 18.1.35.8

  15. 215

    Gaius 10 ad ed. provinc.

  16. 216

    Si quis in vendendo praedio confinem celaverit, quem emptor si audisset, empturus non esset, teneri venditorem.

  17. 217

    Dig. 18.1.36

  18. 218

    Ulpianus 43 ad ed.

  19. 219

    Cum in venditione quis pretium rei ponit donationis causa non exacturus, non videtur vendere.

  20. 220

    Dig. 18.1.37

  21. 221

    Ulpianus 3 disp.

  22. 222

    Si quis fundum iure hereditario sibi delatum ita vendidisset: " erit tibi emptus tanti, quanti a testatore emptus est", mox inveniatur non emptus, sed donatus testatori, videtur quasi sine pretio facta venditio, ideoque similis erit sub condicione factae venditioni, quae nulla est, si condicio defecerit.

  23. 223

    Dig. 18.1.38

  24. 224

    Ulpianus 7 disp.

  25. 225

    Si quis donationis causa minoris vendat, venditio valet: totiens enim dicimus in totum venditionem non valere, quotiens universa venditio donationis causa facta est: quotiens vero viliore pretio res donationis causa distrahitur, dubium non est venditionem valere. hoc inter ceteros: inter virum vero et uxorem donationis causa venditio facta pretio viliore nullius momenti est.

  26. 226

    Dig. 18.1.39pr.

  27. 227

    Iulianus 15 Dig.

  28. 228

    Si debitor rem pigneratam a creditore redemerit, quasi suae rei emptor actione ex vendito non tenetur et omnia in integro sunt creditori.

  29. 229

    Dig. 18.1.39.1

  30. 230

    Iulianus 15 Dig.

  31. 231

    Verisimile est eum, qui fructum olivae pendentis vendidisset et stipulatus est decem pondo olei quod natum esset, pretium constituisse ex eo quod natum esset usque ad decem pondo olei: idcirco solis quinque collectis non amplius emptor petere potest quam quinque pondo olei, quae collecta essent, a plerisque responsum est.

  32. 232

    Dig. 18.1.40pr.

  33. 233

    Paulus 4 epit. alf. Dig.

  34. 234

    Qui fundum vendebat, in lege ita dixerat, ut emptor in diebus triginta proximis fundum metiretur et de modo renuntiaret, et si ante eam diem non renuntiasset, ut venditoris fides soluta esset: emptor intra diem mensurae quo minorem modum esse credidit renuntiavit et pecuniam pro eo accepit: postea eum fundum vendidit et cum ipse emptori suo admetiretur, multo minorem modum agri quam putaverat invenit: quaerebat, an id quod minor is esset consequi a suo venditore posset. respondit interesse, quemadmodum lex diceretur: nam si ita dictum esset, ut emptor diebus triginta proximis fundum metiatur et domino renuntiet, quanto modus agri minor sit, quo post diem trigensimum renuntiasset, nihil ei profuturum: sed si ita pactum esset, ut emptor in diebus proximis fundum metiatur et de modo agri renuntiet, etsi in diebus triginta renuntiasset minorem modum agri esse, quamvis multis post annis posse eum quo minor is modus agri fuisset repetere.

  35. 235

    Dig. 18.1.40.1

  36. 236

    Paulus 4 epit. alf. Dig.

  37. 237

    In lege fundi aquam accessuram dixit: quaerebatur, an etiam iter aquae accessisset. respondit sibi videri id actum esse, et ideo iter quoque venditorem tradere oportere.

  38. 238

    Dig. 18.1.40.2

  39. 239

    Paulus 4 epit. alf. Dig.

  40. 240

    Qui agrum vendebat, dixit fundi iugera decem et octo esse, et quod eius admensum erit, ad singula iugera certum pretium stipulatus erat: viginti inventa sunt. pro viginti deberi pecuniam respondit.

  41. 241

    Dig. 18.1.40.3

  42. 242

    Paulus 4 epit. alf. Dig.

  43. 243

    Fundi venditor frumenta manu sata receperat: in eo fundo ex stipula seges erat enata: quaesitum est, an pacto contineretur. respondit maxime referre, quid est actum: ceterum secundum verba non esse actum, quod ex stipula nasceretur, non magis quam si quid ex sacco saccarii cecidisset aut ex eo quod avibus ex aere cecidisset natum esset.

  44. 244

    Dig. 18.1.40.4

  45. 245

    Paulus 4 epit. alf. Dig.

  46. 246

    Cum fundum quis vendiderat et omnem fructum receperat, et arundinem caeduam et silvam in fructu esse respondit.

  47. 247

    Dig. 18.1.40.5

  48. 248

    Paulus 4 epit. alf. Dig.

  49. 249

    Dolia, quae in fundo domini essent, accessura dixit: etiam ea, quae servus qui fundum coluerat emisset peculiaria, emptori cessura respondit.

  50. 250

    Dig. 18.1.40.6

  51. 251

    Paulus 4 epit. alf. Dig.

  52. 252

    Rota quoque, per quam aqua traheretur, nihilo minus aedificii est quam situla.

  53. 253

    Dig. 18.1.41pr.

  54. 254

    Iulianus 3 ad urs. ferocem.

  55. 255

    Cum ab eo, qui fundum alii obligatum habebat, quidam sic emptum rogasset, ut esset is sibi emptus, si eum liberasset, dummodo ante kalendas iulias liberaret, quaesitum est, an utiliter agere possit ex empto in hoc, ut venditor eum liberaret. respondit: videamus, quid inter ementem et vendentem actum sit. nam si id actum est, ut omni modo intra kalendas iulias venditor fundum liberaret, ex empto erit actio, ut liberet, nec sub condicione emptio facta intellegetur, veluti si hoc modo emptor interrogaverit: " erit mihi fundus emptus ita, ut eum intra kalendas iulias liberes", vel " ita ut eum intra kalendas a titio redimas". si vero sub condicione facta emptio est, non poterit agi, ut condicio impleatur.

  56. 256

    Dig. 18.1.41.1

  57. 257

    Iulianus 3 ad urs. ferocem.

  58. 258

    Mensam argento coopertam mihi ignoranti pro solida vendidisti imprudens: nulla est emptio pecuniaque eo nomine data condicetur.

  59. 259

    Dig. 18.1.42

  60. 260

    Marcianus 1 inst.

  61. 261

    Domini neque per se neque per procuratores suos possunt saltem criminosos servos vendere, ut cum bestiis pugnarent. et ita divi fratres rescripserunt.

  62. 262

    Dig. 18.1.43pr.

  63. 263

    Florus 8 inst.

  64. 264

    Ea quae commendandi causa in venditionibus dicuntur, si palam appareant, venditorem non obligant, veluti si dicat servum speciosum, domum bene aedificatam: at si dixerit hominem litteratum vel artificem, praestare debet: nam hoc ipso pluris vendit.

  65. 265

    Dig. 18.1.43.1

  66. 266

    Florus 8 inst.

  67. 267

    Quaedam etiam pollicitationes venditorem non obligant, si ita in promptu res sit, ut eam emptor non ignoraverit, veluti si quis hominem luminibus effossis emat et de sanitate stipuletur: nam de cetera parte corporis potius stipulatus videtur, quam de eo, in quo se ipse decipiebat.

  68. 268

    Dig. 18.1.43.2

  69. 269

    Florus 8 inst.

  70. 270

    Dolum malum a se abesse praestare venditor debet, qui non tantum in eo est, qui fallendi causa obscure loquitur, sed etiam qui insidiose obscure dissimulat.

  71. 271

    Dig. 18.1.44

  72. 272

    Marcianus 3 reg.

  73. 273

    Si duos quis servos emerit pariter uno pretio, quorum alter ante venditionem mortuus est, neque in vivo constat emptio.

  74. 274

    Dig. 18.1.45

  75. 275

    Marcianus 4 reg.

  76. 276

    Labeo libro posteriorum scribit, si vestimenta interpola quis pro novis emerit, trebatio placere ita emptori praestandum quod interest, si ignorans interpola emerit. quam sententiam et pomponius probat, in qua et iulianus est, qui ait, si quidem ignorabat venditor, ipsius rei nomine teneri, si sciebat, etiam damni quod ex eo contingit: quemadmodum si vas aurichalcum pro auro vendidisset ignorans, tenetur, ut aurum quod vendidit praestet.

  77. 277

    Dig. 18.1.46

  78. 278

    Marcianus l.S. de delator.

  79. 279

    Non licet ex officio, quod administrat quis, emere quid vel per se vel per aliam personam: alioquin non tantum rem amittit, sed et in quadruplum convenitur secundum constitutionem severi et antonini: et hoc ad procuratorem quoque caesaris pertinet. sed hoc ita se habet, nisi specialiter quibusdam hoc concessum est.

  80. 280

    Dig. 18.1.47

  81. 281

    Ulpianus 29 ad sab.

  82. 282

    Si aquae ductus debeatur praedio, et ius aquae transit ad emptorem, etiamsi nihil dictum sit, sicut et ipsae fistulae, per quas aqua ducitur,

  83. 283

    Dig. 18.1.48

  84. 284

    Paulus 5 ad sab.

  85. 285

    Licet extra aedes sint:

  86. 286

    Dig. 18.1.49

  87. 287

    Ulpianus 29 ad sab.

  88. 288

    Et quamquam ius aquae non sequatur, quod amissum est, attamen fistulae et canales dum sibi sequuntur, quasi pars aedium ad emptorem perveniunt. et ita pomponius libro decimo putat.

  89. 289

    Dig. 18.1.50

  90. 290

    Ulpianus 11 ad ed.

  91. 291

    Labeo scribit, si mihi bibliothecam ita vendideris, si decuriones campani locum mihi vendidissent, in quo eam ponerem, et per me stet, quo minus id a campanis impetrem, non esse dubitandum, quin praescriptis verbis agi possit. ego etiam ex vendito agi posse puto quasi impleta condicione, cum per emptorem stet, quo minus impleatur.

  92. 292

    Dig. 18.1.51

  93. 293

    Paulus 21 ad ed.

  94. 294

    Litora, quae fundo vendito coniuncta sunt, in modum non computantur, quia nullius sunt, sed iure gentium omnibus vacant: nec viae publicae aut loca religiosa vel sacra. itaque ut proficiant venditori, caveri solet, ut viae, item litora et loca publica in modum cedant.

  95. 295

    Dig. 18.1.52

  96. 296

    Paulus 54 ad ed.

  97. 297

    Senatus censuit, ne quis domum villamve dirueret, quo plus sibi adquireretur neve quis negotiandi causa eorum quid emeret venderetve: poena in eum, qui adversus senatus consultum fecisset, constituta est, ut duplum eius quanti emisset in aerarium inferre cogeretur, in eum vero, qui vendidisset, ut irrita fieret venditio. plane si mihi pretium solveris, cum tu duplum aerario debeas, repetes a me: quod a mea parte irrita facta est venditio. nec solum huic senatus consulto locus erit, si quis suam villam vel domum, sed et si alienam vendiderit.

  98. 298

    Dig. 18.1.53

  99. 299

    Gaius 28 ad ed. provinc.

  100. 300

    Ut res emptoris fiat, nihil interest, utrum solutum sit pretium an eo nomine fideiussor datus sit. quod autem de fideiussore diximus, plenius acceptum est, qualibet ratione si venditori de pretio satisfactum est, veluti expromissore aut pignore dato, proinde sit, ac si pretium solutum esset.

← Previous · Next → — showing 201300 of 1,814

The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.