Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← All works

Digest18

Latin Library (medieval and later) · Justinian · The Latin Library · 1,814 sections

  1. 101

    Paulus 5 ad sab.

  2. 102

    Si rem meam mihi ignoranti vendideris et iussu meo alii tradideris, non putat pomponius dominium meum transire, quoniam non hoc mihi propositum fuit, sed quasi tuum dominium ad eum transire: et ideo etiam si donaturus mihi rem meam iussu meo alii tradas, idem dicendum erit.

  3. 103

    Dig. 18.1.16pr.

  4. 104

    Pomponius 9 ad sab.

  5. 105

    Suae rei emptio non valet, sive sciens sive ignorans emi: sed si ignorans emi, quod solvero repetere potero, quia nulla obligatio fuit.

  6. 106

    Dig. 18.1.16.1

  7. 107

    Pomponius 9 ad sab.

  8. 108

    Nec tamen emptioni obstat, si in ea re usus fructus dumtaxat ementis sit:

  9. 109

    Dig. 18.1.17

  10. 110

    Paulus 33 ad ed.

  11. 111

    Officio tamen iudicis pretium minuetur.

  12. 112

    Dig. 18.1.18pr.

  13. 113

    Pomponius 9 ad sab.

  14. 114

    Sed si communis ea res emptori cum alio sit, dici debet scisso pretio pro portione pro parte emptionem valere, pro parte non valere.

  15. 115

    Dig. 18.1.18.1

  16. 116

    Pomponius 9 ad sab.

  17. 117

    Si servus domini iussu in demonstrandis finibus agri venditi vel errore vel dolo plus demonstaverit, id tamen demonstratum accipi oportet, quod dominus senserit: et idem alfenus scripsit de vacua possessione per servum tradita.

  18. 118

    Dig. 18.1.19

  19. 119

    Pomponius 31 ad q. muc.

  20. 120

    Quod vendidi non aliter fit accipientis, quam si aut pretium nobis solutum sit aut satis eo nomine factum vel etiam fidem habuerimus emptori sine ulla satisfactione.

  21. 121

    Dig. 18.1.20

  22. 122

    Pomponius 9 ad sab.

  23. 123

    Sabinus respondit, si quam rem nobis fieri velimus etiam, veluti statuam vel vas aliquod seu vestem, ut nihil aliud quam pecuniam daremus, emptionem videri, nec posse ullam locationem esse, ubi corpus ipsum non detur ab eo cui id fieret: aliter atque si aream darem, ubi insulam aedificares, quoniam tunc a me substantia proficiscitur.

  24. 124

    Dig. 18.1.21

  25. 125

    Paulus 5 ad sab.

  26. 126

    Labeo scripsit obscuritatem pacti nocere potius debere venditori qui id dixerit quam emptori, quia potuit re integra apertius dicere.

  27. 127

    Dig. 18.1.22

  28. 128

    Ulpianus 28 ad sab.

  29. 129

    Hanc legem venditionis " si quid sacri vel religiosi est, eius venit nihil" supervacuam non esse, sed ad modica loca pertinere. ceterum si omne religiosum vel sacrum vel publicum venierit, nullam esse emptionem,

  30. 130

    Dig. 18.1.23

  31. 131

    Paulus 5 ad sab.

  32. 132

    ( et quod solverit eo nomine, emptor condicere potest)

  33. 133

    Dig. 18.1.24

  34. 134

    Ulpianus 28 ad sab.

  35. 135

    In modicis autem ex empto esse actionem, quia non specialiter locus sacer vel religiosus venit, sed emptioni maioris partis accessit.

  36. 136

    Dig. 18.1.25pr.

  37. 137

    Ulpianus 34 ad sab.

  38. 138

    Si ita distrahatur " illa aut illa res", utram eliget venditor, haec erit empta.

  39. 139

    Dig. 18.1.25.1

  40. 140

    Ulpianus 34 ad sab.

  41. 141

    Qui vendidit necesse non habet fundum emptoris facere, ut cogitur qui fundum stipulanti spopondit.

  42. 142

    Dig. 18.1.26

  43. 143

    Pomponius 17 ad sab.

  44. 144

    Si sciens emam ab eo cui bonis interdictum sit vel cui tempus ad deliberandum de hereditate ita datum sit, ut ei deminuendi potestas non sit, dominus non ero: dissimiliter atque si a debitore sciens creditorem fraudari emero.

  45. 145

    Dig. 18.1.27

  46. 146

    Paulus 8 ad sab.

  47. 147

    Qui a quolibet rem emit, quam putat ipsius esse, bona fide emit: at qui sine tutoris auctoritate a pupillo emit, vel falso tutore auctore, quem scit tutorem non esse, non videtur bona fide emere, ut et sabinus scripsit.

  48. 148

    Dig. 18.1.28

  49. 149

    Ulpianus 41 ad sab.

  50. 150

    Rem alienam distrahere quem posse nulla dubitatio est: nam emptio est et venditio: sed res emptori auferri potest.

  51. 151

    Dig. 18.1.29

  52. 152

    Ulpianus 43 ad sab.

  53. 153

    Quotiens servus venit, non cum peculio distrahitur: et ideo sive non sit exceptum, sive exceptum sit, ne cum peculio veneat, non cum peculio distractus videtur. unde si qua res fuerit peculiaris a servo subrepta, condici potest videlicet quasi furtiva: hoc ita, si res ad emptorem pervenit.

  54. 154

    Dig. 18.1.30

  55. 155

    Ulpianus 32 ad ed.

  56. 156

    Sed ad exhibendum agi posse nihilo minus et ex vendito puto.

  57. 157

    Dig. 18.1.31

  58. 158

    Pomponius 22 ad sab.

  59. 159

    Sed et si quid postea accessit peculio, reddendum est venditori, veluti partus et quod ex operis vicarii perceptum est.

  60. 160

    Dig. 18.1.32

  61. 161

    Ulpianus 44 ad sab.

  62. 162

    Qui tabernas argentarias vel ceteras quae in solo publico sunt vendit, non solum, sed ius vendit, cum istae tabernae publicae sunt, quarum usus ad privatos pertinet.

  63. 163

    Dig. 18.1.33

  64. 164

    Pomponius 33 ad sab.

  65. 165

    Cum in lege venditionis ita sit scriptum: " flumina stillicidia uti nunc sunt, ut ita sint", nec additur, quae flumina vel stillicidia, primum spectari oportet, quid acti sit: si non id appareat, tunc id accipitur quod venditori nocet: ambigua enim oratio est.

  66. 166

    Dig. 18.1.34pr.

  67. 167

    Paulus 33 ad ed.

  68. 168

    Si in emptione fundi dictum sit accedere stichum servum neque intellegatur, quis ex pluribus accesserit, cum de alio emptor, de alio venditor senserit, nihilo minus fundi venditionem valere constat: sed labeo ait eum stichum deberi quem venditor intellexerit. nec refert, quanti sit accessio, sive plus in ea sit quam in ipsa re cui accedat an minus: plerasque enim res aliquando propter accessiones emimus, sicuti cum domus propter marmora et statuas et tabulas pictas ematur.

  69. 169

    Dig. 18.1.34.1

  70. 170

    Paulus 33 ad ed.

  71. 171

    Omnium rerum, quas quis habere vel possidere vel persequi potest, venditio recte fit: quas vero natura vel gentium ius vel mores civitatis commercio exuerunt, earum nulla venditio est.

  72. 172

    Dig. 18.1.34.2

  73. 173

    Paulus 33 ad ed.

  74. 174

    Liberum hominem scientes emere non possumus. sed nec talis emptio aut stipulatio admittenda est: " cum servus erit", quamvis dixerimus futuras res emi posse: nec enim fas est eiusmodi casus exspectare.

  75. 175

    Dig. 18.1.34.3

  76. 176

    Paulus 33 ad ed.

  77. 177

    Item si et emptor et venditor scit furtivum esse quod venit, a neutra parte obligatio contrahitur: si emptor solus scit, non obligabitur venditor nec tamen ex vendito quicquam consequitur, nisi ultro quod convenerit praestet: quod si venditor scit, emptor ignoravit, utrinque obligatio contrahitur, et ita pomponius quoque scribit.

  78. 178

    Dig. 18.1.34.4

  79. 179

    Paulus 33 ad ed.

  80. 180

    Rei suae emptio tunc valet, cum ab initio id agatur, ut possessionem emat, quam forte venditor habuit, et in iudicio possessionis potior esset.

  81. 181

    Dig. 18.1.34.5

  82. 182

    Paulus 33 ad ed.

  83. 183

    Alia causa est degustandi, alia metiendi: gustus enim ad hoc proficit, ut improbare liceat, mensura vero non eo proficit, ut aut plus aut minus veneat, sed ut appareat, quantum ematur.

  84. 184

    Dig. 18.1.34.6

  85. 185

    Paulus 33 ad ed.

  86. 186

    Si emptio ita facta fuerit: " est mihi emptus stichus aut pamphilus", in potestate est venditoris, quem velit dare, sicut in stipulationibus, sed uno mortuo qui superest dandus est: et ideo prioris periculum ad venditorem, posterioris ad emptorem respicit. sed et si pariter decesserunt, pretium debebitur: unus enim utique periculo emptoris vixit. idem dicendum est etiam, si emptoris fuit arbitrium quem vellet habere, si modo hoc solum arbitrio eius commissum sit, ut quem voluisset emptum haberet, non et illud, an emptum haberet.

  87. 187

    Dig. 18.1.34.7

  88. 188

    Paulus 33 ad ed.

  89. 189

    Tutor rem pupilli emere non potest: idemque porrigendum est ad similia, id est ad curatores procuratores et qui negotia aliena gerunt.

  90. 190

    Dig. 18.1.35pr.

  91. 191

    Gaius 10 ad ed. provinc.

  92. 192

    Quod saepe arrae nomine pro emptione datur, non eo pertinet, quasi sine arra conventio nihil proficiat, sed ut evidentius probari possit convenisse de pretio.

  93. 193

    Dig. 18.1.35.1

  94. 194

    Gaius 10 ad ed. provinc.

  95. 195

    Illud constat imperfectum esse negotium, cum emere volenti sic venditor dicit: " quanti velis, quanti aequum putaveris, quanti aestimaveris, habebis emptum".

  96. 196

    Dig. 18.1.35.2

  97. 197

    Gaius 10 ad ed. provinc.

  98. 198

    Veneni mali quidam putant non contrahi emptionem, quia nec societas aut mandatum flagitiosae rei ullas vires habet: quae sententia potest sane vera videri de his quae nullo modo adiectione alterius materiae usu nobis esse possunt: de his vero quae mixta aliis materiis adeo nocendi naturam deponunt, ut ex his antidoti et alia quaedam salubria medicamenta conficiantur, aliud dici potest.

  99. 199

    Dig. 18.1.35.3

  100. 200

    Gaius 10 ad ed. provinc.

← Previous · Next → — showing 101200 of 1,814

The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.