Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← All works

Codex9

Latin Library (medieval and later) · Justinian · The Latin Library · 1,118 sections

  1. 201

    CJ.9.6.3: Imperator Antoninus

  2. 202

    Si is, quem homicidii seu cuiusvis criminis postulasti reum, vita functus est, frustra ob poenam desertae accusationis conveniris, cum morte eius crimen cum poena eius sit extinctum ac per hoc tibi adempta est necessitas accusationis. * ant. a. proculo. * <a 216 pp.Iiii k.Oct.Romae sabino et anullino conss.>

  3. 203

    CJ.9.6.4pr.: Imperator Alexander Severus

  4. 204

    Si, ut proponis, causa pecuniaria ad emolumentum tuum spectat, licet annianus, cui falsi crimen auctor tuus intendebat, vita functus sit, non prohiberis, si quis adversus te instrumento quod in dubium vocatur uti coeperit, accusationem instituere. * alex. a. veroniciano. * <a 227 pp.Vi k.Ian.Albino et aemiliano conss.>

  5. 205

    CJ.9.6.4.1: Imperator Alexander Severus

  6. 206

    Quamvis enim in persona principalis rei morte subducti iam subsistere non possit , tamen si quis illo uti voluerit, intellegit se periculo criminis esse subiectum. <a 227 pp.Vi k.Ian.Albino et aemiliano conss.>

  7. 207

    CJ.9.6.5: Imperator Gordianus

  8. 208

    Defunctis reis publicorum criminum, sive ipsi per se ea commiserunt sive aliis mandaverunt, pendente accusatione, praeterquam si sibi mortem consciverint, bona successoribus eorum non denegari notissimi iuris est. * gord. a. rufo. * <a 238 pp.Vii k.Nov.Pio et pontiano conss.>

  9. 209

    CJ.9.6.6pr.: Imperator Gordianus

  10. 210

    Si quis, cum capitali poena vel deportatione damnatus esset, appellatione interposita et in suspenso constituta fati diem functus est, crimen morte finitum est. * gord. a. iuliano. * <a 239 pp.Vi k.Aug.Gordiano a. et aviola conss.>

  11. 211

    CJ.9.6.6.1: Imperator Gordianus

  12. 212

    Idem observatur et si accusator pendente appellationis tempore ultimum diem obisset. <a 239 pp.Vi k.Aug.Gordiano a. et aviola conss.>

  13. 213

    CJ.9.6.6.2: Imperator Gordianus

  14. 214

    Sin autem relegationis poenam sustinuit et in parte bonorum damnatus appellatione usus est, etiam post mortem eius nihilo minus appellationis ratio examinabitur, cum desideretur, utrum valeat nec ne particularis publicatio. <a 239 pp.Vi k.Aug.Gordiano a. et aviola conss.>

  15. 215

    CJ.9.7.0. Si quis imperatori maledixerit.

  16. 216

    CJ.9.7.1pr.: Imperatores Theodosius, Arcadius, Honorius

  17. 217

    Si quis modestiae nescius et pudoris ignarus improbo petulantique maledicto nomina nostra crediderit lacessenda ac temulentia turbulentus obtrectator temporum fuerit, eum poenae nolumus subiugari neque durum aliquid nec asperum sustinere, quoniam, si id ex levitate processit, contemnendum est, si ex insania, miseratione dignissimum, si ab iniuria, remittendum. * theodos. arcad. et honor. aaa. rufino pp. * <a 393 d.V id.Aug.Constantinopoli theodosio a. iii et abundantio conss.>

  18. 218

    CJ.9.7.1.1: Imperatores Theodosius, Arcadius, Honorius

  19. 219

    Unde integris omnibus ad nostram scientiam referatur, ut ex personis hominum dicta pensemus et, utrum praetermitti an exsequi rite debeat, censeamus, <a 393 d.V id.Aug.Constantinopoli theodosio a. iii et abundantio conss.>

  20. 220

    CJ.9.8.0. Ad legem iuliam maiestatis.

  21. 221

    CJ.9.8.1: Imperator Alexander Severus

  22. 222

    Etiam ex aliis causis maiestatis crimina cessant meo saeculo, nedum etiam admittam te paratum accusare iudicem propterea crimine maiestatis, quod contra constitutionem eius dicis pronuntiasse. * alex. a. paulino. * <a 223 pp.Iii id.April. maximo ii et aeliano conss.>

  23. 223

    CJ.9.8.2: Imperator Alexander Severus

  24. 224

    Alienam sectae meae sollicitudinem concepisti, quasi crimen maiestatis sustineres, etsi servo tuo iratus esse non perseveres, quod semper te facturum inconsultius iuraveris. * alex. a. faustiniano. * <a 224 pp.Iii non febr. iuliano et crispino conss.>

  25. 225

    CJ.9.8.3pr.: Imperator Constantinus

  26. 226

    Si quis alicui maiestatis crimen intenderit, cum in huiuscemodi re convictus minime quisquam privilegio dignitatis alicuius a strictiore inquisitione defendatur, sciat se quoque tormentis esse subdendum, si aliis manifestis indiciis accusationem suam non potuerit comprobare. * const. a. ad maximum pu. * <a 314 pp.K.Ian.Volusiano et anniano conss.>

  27. 227

    CJ.9.8.3.1: Imperator Constantinus

  28. 228

    Cum eo, qui huius esse temeritatis deprehenditur, illum quoque tormentis subdi oportet, cuius consilio atque instinctu ad accusationem accessisse videbatur, ut ab omnibus commissi consciis statuta vindicta possit reportari. <a 314 pp.K.Ian.Volusiano et anniano conss.>

  29. 229

    CJ.9.8.4: Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus

  30. 230

    Nullus omnino, cui inconsultis ac nescientibus nobis fidicularum tormenta offerentur, militiae vel generis aut dignitatis defensione uti prohibeatur, excepta tamen maiestatis causa, in qua sola omnibus aequa condicio est. * valentin. valens et grat. aaa. ad olybrium pu. * <a 369 d. viii id. iul. valentiniano np. et victore conss.>

  31. 231

    CJ.9.8.5pr.: Imperatores Arcadius, Honorius

  32. 232

    Quisquis cum militibus vel privatis, barbaris etiam scelestam inierit factionem aut factionis ipsius susceperit sacramenta vel dederit, de nece etiam virorum illustrium qui consiliis et consistorio nostro intersunt, senatorum etiam ( nam et ipsi pars corporis nostri sunt), cuiuslibet postremo qui nobis militat cogitarit ( eadem enim severitate voluntatem sceleris qua effectum puniri iura voluerunt), ipse quidem utpote maiestatis reus gladio feriatur, bonis eius omnibus fisco nostro addictis: * arcad. et honor. aa. eutychiano pp. * <a 397 d. prid. non. sept. ancyrae caesario et attico conss.>

  33. 233

    CJ.9.8.5.1: Imperatores Arcadius, Honorius

  34. 234

    Filii vero eius, quibus vitam imperatoria specialiter lenitate concedimus ( paterno enim deberent perire supplicio, in quibus paterni, hoc est hereditarii, criminis exempla metuentur), a materna vel avita, omnium etiam proximorum hereditate ac successione habeantur alieni, testamentis extraneorum nihil capiant, sint perpetuo egentes et pauperes, infamia eos paterna semper comitetur, ad nullos umquam honores, nulla prorsus sacramenta perveniant, sint postremo tales, ut his perpetua egestate sordentibus sit et mors solacio et vita supplicio. <a 397 d. prid. non. sept. ancyrae caesario et attico conss.>

  35. 235

    CJ.9.8.5.2: Imperatores Arcadius, Honorius

  36. 236

    Denique iubemus etiam eos notabiles esse sine venia, qui pro talibus umquam apud nos intervenire temptaverint. <a 397 d. prid. non. sept. ancyrae caesario et attico conss.>

  37. 237

    CJ.9.8.5.3: Imperatores Arcadius, Honorius

  38. 238

    Ad filias sane eorum, quolibet numero fuerint, falcidiam tantum ex bonis matris, sive testata sive intestata defecerit, volumus pervenire, ut habeant mediocrem potius filiae alimoniam quam integrum emolumentum ac nomen heredis. mitior enim circa eas debet esse sententia, quas pro infirmitate sexus minus ausuras esse confidimus. <a 397 d. prid. non. sept. ancyrae caesario et attico conss.>

  39. 239

    CJ.9.8.5.4: Imperatores Arcadius, Honorius

  40. 240

    Emancipatio, quae a praedictis sive in filios, post legem dumtaxat latam, sive in filias fuerit collata, non valeat. dotes donationes, quarumlibet postremo rerum alienationes, quas ex eo tempore qualibet fraude vel iure factas esse constiterit, quo primum memorati de ineunda factione ac societate cogitaverint, nullius statuimus esse momenti. <a 397 d. prid. non. sept. ancyrae caesario et attico conss.>

  41. 241

    CJ.9.8.5.5: Imperatores Arcadius, Honorius

  42. 242

    Uxores sane praedictorum recuperatas dotes, si in ea condicione fuerint, ut, quae a viris titulo donationis acceperunt, filiis debeant reservare, tempore quo usus fructus absumitur omnia ea fisco nostro se relicturas esse cognoscant, quae iuxta legem filiis debebantur: falcidia etiam ex his rebus filiabus tantum, non etiam filiis deputata. <a 397 d. prid. non. sept. ancyrae caesario et attico conss.>

  43. 243

    CJ.9.8.5.6: Imperatores Arcadius, Honorius

  44. 244

    Id, quod de praedictis eorumque filiis cavimus, etiam de satellitibus consciis ac ministris filiisque eorum simili severitate censemus. <a 397 d. prid. non. sept. ancyrae caesario et attico conss.>

  45. 245

    CJ.9.8.5.7: Imperatores Arcadius, Honorius

  46. 246

    Sane si quis ex his in exordio initae factionis, studio verae laudis accensus, ipse prodiderit factionem, et praemio a nobis et honore donabitur. is vero, qui usus fuerit factione, si vel sero, tamen incognita adhuc consiliorum arcana patefecerit, absolutione tantum ac venia dignus habebitur. <a 397 d. prid. non. sept. ancyrae caesario et attico conss.>

  47. 247

    CJ.9.8.6pr.

  48. 248

    Paulus de publicis iudiciis. meminisse oportebit, si quid contra maiestatem imperatoris commissum dicatur, etiam post mortem rei id crimen instaurari solere, posteaquam divus marcus depitiani utpote senatoris, qui cassiani furoris socius fuerat, bona post mortem fisco vindicari iussit et nostro tempore multis heredibus ablata sunt. * paulus de publicis iudiciis.* <a xxx d. iii non. mart.>

  49. 249

    CJ.9.8.6.1

  50. 250

    In hoc item crimine, quod ad laesam maiestatem imperatoris pertinet, etiam in caput domini servos torqueri. * marcianus libro primo de publicis iudiciis titulo ad legem iuliam maiestatis.* <a xxx d. iii non. mart.>

  51. 251

    CJ.9.8.6.2

  52. 252

    Post divi marci constitutionem hoc iure uti coepimus, ut etiam post mortem nocentium hoc crimen inchoari possit, ut convicto mortuo memoria eius damnetur et bona eius successoribus eripiantur: nam ex quo sceleratissimum quis consilium cepit, exinde quodammodo sua mente punitus est. <a xxx d. iii non. mart.>

  53. 253

    CJ.9.8.6.3

  54. 254

    Sic et divus severus et antoninus constituerunt, ex quo quis tale crimen contraxit, neque alienare neque manumittere eum posse: nec ei solvere iure debitorem magnus antoninus rescripsit. <a xxx d. iii non. mart.>

  55. 255

    CJ.9.8.6.4

  56. 256

    In hac causa in caput domini servi torquentur, id est propter causam maiestatis. et si decesserit quis, propter incertam personam successoris bona observantur, si in causa maiestatis fuisse mortuus arguatur, ut severus et antoninus litteris ad rationales missis rescripserunt. . . <a xxx d. iii non. mart.>

  57. 257

    CJ.9.9.0. Ad legem iuliam de adulteriis et de stupro.

  58. 258

    CJ.9.9.1: Imperatores Severus, Antoninus

  59. 259

    Publico iudicio non habere mulieres adulterii accusationem, quamvis de matrimonio suo violato queri velint, lex iulia declarat, quae, cum masculis iure mariti facultatem accusandi detulisset, non idem feminis privilegium detulit. * sev. et ant. aa. cassiae. * <a 197 pp. xiii k. aug. laterano et rufino conss.>

  60. 260

    CJ.9.9.2: Imperatores Severus, Antoninus

  61. 261

    Crimen lenocinii contrahunt, qui deprehensam in adulterio uxorem in matrimonio detinuerunt, non qui suspectam adulteram habuerunt. * sev. et ant. aa. cyro. * <a 199 pp.K.Iul.Anullino et frontone conss.>

  62. 262

    CJ.9.9.3: Imperator Antoninus

  63. 263

    Verba legis iuliae de adulteriis coercendis, sed etiam sententia per quaestionem quoque servorum sive ancillarum crimen admissum probari volentis ad earum tantum personarum servos ei rei exhibendos pertinet, de quibus specialiter comprehendit, id est mulieris et patris eius, non naturalis, sed iusti dumtaxat, quos intra sexagesimum diem ex dissolutione matrimonii numerandum manumitti vel distrahi prohibet et quorum dominis caveri praecipit, si defuncti fuerint in quaestione vel facti deteriores, secuta absolutione. * ant. a. iuliano. * <a 213 pp.Xv k.Aug.Antonino a iiii et balbino conss.>

  64. 264

    CJ.9.9.4pr.: Imperator Alexander Severus

  65. 265

    Gracchus, quem numerius in adulterio noctu deprehensum interfecerit, si eius condicionis fuit, ut per legem iuliam impune occidi potuerit, quod legitime factum est, nullam poenam meretur: idemque filiis eius qui patri paruerunt praestandum est. * alex. a. iuliano procons. narbonensis. * <a xxx pp. sine die et consule.>

  66. 266

    CJ.9.9.4.1: Imperator Alexander Severus

  67. 267

    Sed si legis auctoritate cessante inconsulto dolore adulterum interemit, quamvis homicidium perpetratum sit, tamen quia et nox et dolor iustus factum eius relevat, potest in exilium dari. <a xxx pp. sine die et consule.>

  68. 268

    CJ.9.9.5: Imperator Alexander Severus

  69. 269

    Adulter post quinquennium, quam commissum adulterium dicitur, quod continuum numeratur, accusari non potest: easque praescriptiones legibus reis datas auferri non oportet. * alex. a. vadanti. * <a 223 pp.Id.Iun.Maximo ii et aeliano conss.>

  70. 270

    CJ.9.9.6pr.: Imperator Alexander Severus

  71. 271

    Iure mariti adulterii accusare volenti sexaginta dies utiles computantur, quibus in publico eius facultas fuerit, apud quem reus vel rea postulari potest. et cum praeterierint dies isti utiles, maritus quoque iure extranei agere potest. * alex. a. sebastiano. * <a 223 pp.Ii id.Aug.Maximo ii et aeliano conss.>

  72. 272

    CJ.9.9.6.1: Imperator Alexander Severus

  73. 273

    Et qui confidit accusationi, calumniae notam timere non debet: nam ad probationem sceleris divi parentes mei quaestionem de mancipiis eodem modo haberi permiserunt, quo si iure mariti ageretur. <a 223 pp.Ii id.Aug.Maximo ii et aeliano conss.>

  74. 274

    CJ.9.9.7pr.: Imperator Alexander Severus

  75. 275

    Propter violatam virginem adultam qui postea maritus esse coepit accusator iustus non est et ideo iure mariti crimen exercere non potest, nisi puella violata sponsa eius fuerit. * alex. a. herculano. * <a 223 pp.Xii k.Ian.Maximo ii et aeliano conss.>

  76. 276

    CJ.9.9.7.1: Imperator Alexander Severus

  77. 277

    Sed si ipsa iniurias suas adsistentibus curatoribus, per quos etiam negotia eius gerenda sunt, persequatur, praeses provinciae pro debita tanto delicto, si probetur, severitate examinabit. <a 223 pp.Xii k.Ian.Maximo ii et aeliano conss.>

  78. 278

    CJ.9.9.8: Imperator Alexander Severus

  79. 279

    Reos adulterii duos simul marem et feminam ex eadem causa fieri lex iulia de pudicitia vetat: sed ordine peragi utrosque licet. * alex. a. domnae. * <a 224 pp.Id.Ian.Iuliano et crispino conss.>

  80. 280

    CJ.9.9.9: Imperator Alexander Severus

  81. 281

    Castitati temporum meorum convenit lege iulia de pudicitia damnatam in poenis legitimis perseverare. qui autem adulterii damnatam, si quocumque modo poenam capitalem evaserit, sciens duxit uxorem vel reduxit, eadem lege ex causa lenocinii punietur. * alex. a. proculo. * <a 224 pp.Vii k.Febr.Iuliano et crispino conss.>

  82. 282

    CJ.9.9.10: Imperator Alexander Severus

  83. 283

    De crimine adulterii pacisci non licet et par delictum accusatoris praevaricatoris et refugientis veritatis inquisitionem est. qui autem pretium pro comperto stupro accepit, poena legis iuliae de adulteriis tenetur. * alex. a. demetriano. * <a 225 pp.V non.Mai.Fusco et dextro conss.>

  84. 284

    CJ.9.9.11: Imperator Alexander Severus

  85. 285

    Crimen adulterii maritum retenta in matrimonio uxore inferre non posse nemini dubium est. * alex. a. norbano. * <a 226 pp.K.Sept.Alexandro ii et Marcello conss.>

  86. 286

    CJ.9.9.12: Imperator Gordianus

  87. 287

    Si, dum in tuo matrimonio uxor tua esset, se adulterio polluit, in ea provincia in qua id factum est adulterium more solito persequi debes nec enim ab ea quae iam nupta est adulterium passa exordium accusationis sumi potest, si denuntiatio criminis nuptias non praecessit. * gord. a. aquilae. * <a 239 pp.Non.Dec.Gordiano a et aviola conss.>

  88. 288

    CJ.9.9.13: Imperator Gordianus

  89. 289

    Etsi crimine adulterii damnatus restitutus non esset, ut proponis, si tamen soror tua, cum qua adulterium commissum dicebatur, non est accusata, nec poenae nec infamiae subici potuit, et multo magis, cum et accusatorem vita esse functum proponas. * gord. a. basso. * <a 240 pp.K.Iun.Sabino ii et venusto conss.>

  90. 290

    CJ.9.9.14: Imperator Gordianus

  91. 291

    Adulteram, si postea quam crimen contra eam inchoatum est provincia excessit, etiam absentem inter reos recipi posse explorati iuris est. * gord. a. silvano. * <a 242 pp.Non.Mart.Attico et praetextato conss.>

  92. 292

    CJ.9.9.15pr.: Imperator Gordianus

  93. 293

    Si quondam uxor tua, antequam crimine adulterii peteretur, provincia excessit, neque absens accusari potest neque in eam provinciam in qua stipendium facis transmitti iure deposcitur. * gord. a. hilariano mil. * <a 242 pp. iiii id. mart. attico et praetextato conss.>

  94. 294

    CJ.9.9.15.1: Imperator Gordianus

  95. 295

    Sane cum per occupationes militares licuerit, accusare eam sollemniter poteris: nec enim tempus, quo muneribus militaribus occuparis, vindictam tibi, quam maritali dolore percussus reposcis, debet auferre. <a 242 pp. iiii id. mart. attico et praetextato conss.>

  96. 296

    CJ.9.9.16pr.: Imperatores valer., gallien.

  97. 297

    Abolitionem adulterii criminis postulans praesidem in cuius officio accusatio fuerit instituta adire debes. * valer. et gallien. aa. et valer. c. arcesilao. * <a 256 pp. xv k. iun. maximo et glabrione conss.>

  98. 298

    CJ.9.9.16.1: Imperatores valer., gallien.

  99. 299

    Ceterum erras tu marite existimans, etiam si simpliciter, id est sine abolitione , destitisses, senatus consulto in persona tua futurum locum non fuisse: diversum enim divi principes saepe sanxerunt. <a 256 pp. xv k. iun. maximo et glabrione conss.>

  100. 300

    CJ.9.9.16.2: Imperatores valer., gallien.

← Previous · Next → — showing 201300 of 1,118

The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.