Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← Library

Codex9

Latin Library (medieval and later) · Justinian · The Latin Library · 1,118 sections

  1. 101

    Si quis ex familiaribus vel ex servis cuiuslibet domus cuiuscumque criminis delator atque accusator emerserit, eius existimationem caput atque fortunas petiturus, cuius familiaritati vel dominio inhaeserit, ante exhibitionem testium, ante examinationem iudicii, in ipsa expositione criminum atque accusationis exordio ultore gladio feriatur. vocem enim funestam intercidi oportet potius quam audiri. maiestatis autem crimen excipimus. * arcad. et honor. aa. eutychiano pp. * <a 397 d. vi id. nov. constantinopoli caesario et attico conss.>

  2. 102

    CJ.9.1.21: Imperatores Honorius, Theodosius

  3. 103

    Liberti si accusatores manumissorum heredumve esse praesumpserint, eodem quo servi supplicio tenebuntur, luituri poenas ante prohibitae delationis exordium. * honor. et theodos. aa. conss. praetoribus tribunis plebi senatui s.D.* <a 423 d. viii id. aug. ravennae asclepiodoto et mariniano conss.>

  4. 104

    CJ.9.2.0. De accusationibus et inscriptionibus.

  5. 105

    CJ.9.2.1: Imperator Alexander Severus

  6. 106

    Eos qui terminos effoderunt extraordinaria animadversione coerceri debere praeses provinciae non ignorabit. * alex. a. marciano. * <a 222 pp.Iii k.Aug.Alexandro a. cons.>

  7. 107

    CJ.9.2.2pr.: Imperator Alexander Severus

  8. 108

    Si cuiusdam criminis obnoxius servus postulatur, dominus eum defendere potest et in iudicio sistere accusatoris intentionibus responsurum. * alex. a. syro. * <a 222 pp.Xi k.Dec.Alexandro a. cons.>

  9. 109

    CJ.9.2.2.1: Imperator Alexander Severus

  10. 110

    Post probationes autem criminis non ipse dominus, sed servus pro suo delicto condemnationem sustineat. ideo enim servum suum domino defendere permissum est, ut pro eo possit competentes adlegationes offerre. <a 222 pp.Xi k.Dec.Alexandro a. cons.>

  11. 111

    CJ.9.2.3: Imperator Alexander Severus

  12. 112

    Reos capitalium criminum absentes etiam per procuratorem defendi leges publicorum iudiciorum permittunt. * alex. a. stephanidi. * <a 223 pp.Iiii non.Nov.Maximo ii et aeliano conss.>

  13. 113

    CJ.9.2.4: Imperator Gordianus

  14. 114

    Si accusatoribus absentibus et non per contumaciam adesse iudicio cessantibus ex una postulatione aditus praeses provinciae non causa cognita sententiam dixit, qua eum de quo querimoniam detulisti liberandum existimavit, criminatione etiam nunc perseverante, quae contumacia vel cessatione accusatorum non interveniente auferri non potuit, causa intentati criminis apud eundem vel successorem eius more iudiciorum tractabitur. * gord. a. archelao. * <a 241 pp.Non.Mart.Gordiano a. ii et pompeiano conss.>

  15. 115

    CJ.9.2.5: Imperator Gordianus

  16. 116

    Non ideo minus crimine seu atrociorum iniuriarum iudicio tenetur is qui in istam accusationem incidit, quod dicat alium se huius facti mandatorem habuisse. namque hoc casu praeter principalem reum mandatorem quoque ex sua persona conveniri posse ignotum non est. * gord. a. paulino. * <a 241 pp.Iii id.Sept.Gordiano a.Ii et pompeiano conss.>

  17. 117

    CJ.9.2.6pr.: Imperator Gordianus

  18. 118

    Absentem capitali crimine accusari non posse, sed requirendum tantummodo adnotari solere, si desit, vetus ius est. * gord. a. avidiano. * <a 243 pp.Iiii non. april.Arriano et papo conss.>

  19. 119

    CJ.9.2.6.1: Imperator Gordianus

  20. 120

    Et ideo cum absentem te et ignorantem, cui numquam ullum crimen denuntiatum esset, per iniuriam a praeside provinciae in metallum datum dicas, quo magis in praesenti te agente, ut adseveras, iam nunc fides veri possit illuminari, praefectos praetorio adire cura, qui, quidquid novo more et contra formam constitutionum gestum deprehenderint, pro sua iustitia reformabunt. <a 243 pp.Iiii non. april.Arriano et papo conss.>

  21. 121

    CJ.9.2.7: Imperator Gordianus

  22. 122

    Ea quidem, quae per officium praesidibus nuntiantur, et citra sollemnia accusationum posse perpendi incognitum non est. verum falsis nec ne notoriis insimulatus sit, perpenso iudicio dispici debet. * gord. a. proculo. * <a 244 pp.Viii id.Ian.Peregrino et aemiliano conss.>

  23. 123

    CJ.9.2.8: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  24. 124

    Si quis se iniuriam ab aliquo passum putaverit et querellam deferre voluerit, non ad stationarios decurrat, sed praesidalem, adeat potestatem aut libellos offerens aut querellas suas apud acta deponens. * diocl. et maxim. aa. exempl. sacr. litt.* <a xxx pp. sine die et consule.>

  25. 125

    CJ.9.2.9pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  26. 126

    Qui de crimine publico in accusationem deductus est, ab alio super eodem crimine deferri non potest. * diocl. et maxim. aa. honorato. * <a 289 pp. xiiii k. sept. basso et quintiano conss.>

  27. 127

    CJ.9.2.9.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  28. 128

    Si tamen ex eodem facto plurima crimina nascuntur et de uno crimine in accusationem fuerit deductus, de altero non prohibetur ab alio deferri. <a 289 pp. xiiii k. sept. basso et quintiano conss.>

  29. 129

    CJ.9.2.9.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  30. 130

    Iudex autem super utroque crimine audientiam accommodabit: nec enim licebit ei separatim de uno crimine sententiam proferre, priusquam plenissima examinatio super altero quoque crimine fiet. <a 289 pp. xiiii k. sept. basso et quintiano conss.>

  31. 131

    CJ.9.2.10: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  32. 132

    Qui explicandi negotii spem, cuius finis in iudicis potestate ac motu situs est, pollicetur, non minus ob illicitam sponsionem crimen contrahit, quam qui ad huiusmodi promissionis commercium contra disciplinam publicam adspirat. * diocl. et maxim. aa. ursae. * <a 290 pp.Iii k.Nov.Ipsis iiii et iii aa. conss.>

  33. 133

    CJ.9.2.11: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  34. 134

    Si quis homicidii crimen existimat persequendum, secundum iuris publici formam debebit eum, qui in primordio homicidii postulaverat reum neque probaverat ideoque reus absolutus est, praevaricationis arguere: id enim salubriter statutis principum parentum nostrorum iurisque forma praescriptum est: vel si id non putaverit agendum, ad sequens crimen, id est pastorum latronumve, descendere eum coges atque id exsequi iudicio tuo, cum, si quidem id ab incusato appareat esse commissum, ob ultionem publicam obnoxius legibus fiat. * diocl. et maxim. aa. have crispine cariss. nobis.* <a 292 d.Iii id.April.Hannibaliano et asclepiodoto conss.>

  35. 135

    CJ.9.2.12: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  36. 136

    Factum sponte se praecipitantis innocenti criminis periculum adferre non potest. * diocl. et maxim. aa. et cc. aurelio. * <a 293 s.Xiiii k.Iun.Sirmi aa. conss.>

  37. 137

    CJ.9.2.13: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

  38. 138

    Si quis servos crediderit accusandos, non prius ad corporum tormenta veniatur, quam se vinculo subscriptionis adstrinxerit. * grat. valentin. et theodos. aaa. mariniano vic. hispaniae.* <a 383 d.Vi k.Iun.Patavi merobaude iterum et saturnino conss.>

  39. 139

    CJ.9.2.14: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius, Arcadius

  40. 140

    Singuli universique iudices cognoscant in publicis criminibus non oportere emendicatis suffragiis decretorum aut relationibus a publicis personis destinandis credere, sed rei veritatem requirere. * grat. valentin. et theodos. et arcad. a. cynegio pp. * <a 385 d.Prid.K.Mai.Constantinopoli arcadio a. et bautone conss.>

  41. 141

    CJ.9.2.15: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius, Arcadius

  42. 142

    Tunc convenit potentiores viros adesse iudiciis, cum eorum praesentiam in criminibus publicis per inscriptionem causa deposcat, licet in pecuniariis causis per procuratores lites sustineant. * grat. valentin. theodos. et arcad. aaaa. tatiano pp. * <a 390 d.Xv k.Mart.Mediolani valentiniano a.Iiii et neoterio conss.>

  43. 143

    CJ.9.2.16pr.: Imperatores Arcadius, Honorius

  44. 144

    In causis criminalibus dignum est, ut inscriptiones proponantur, quae magnitudinem videlicet criminis tempusque designant, ut alterutram partem digna legum tenere possit auctoritas. * arcad. et honor. aa. pasiphilo. * <a 395 d.Viii k.Ian.Mediolani olybrio et probino conss.>

  45. 145

    CJ.9.2.16.1: Imperatores Arcadius, Honorius

  46. 146

    Quod statutum si fuerit forte contemptum, hi qui ex officio ingrediuntur secretarium quinque librarum auri condemnatione ferientur. <a 395 d.Viii k.Ian.Mediolani olybrio et probino conss.>

  47. 147

    CJ.9.2.17pr.: Imperatores Honorius, Theodosius

  48. 148

    In causis criminalibus dignum est, ut inscriptiones proponantur, quae magnitudinem videlicet criminis tempusque designant, ut alterutram partem digna legum tenere possit auctoritas. * honor. et theodos. aa. conss. praetoribus tribunis plebis senatui s.D.* <a 423 d.Viii id. aug. ravennae asclepiodoto et mariniano conss.>

  49. 149

    CJ.9.2.17.1: Imperatores Honorius, Theodosius

  50. 150

    Nemo tamen sibi blandiatur obiectu cuiuslibet criminis de se in quaestione confessus, veniam sperans propter flagitia adiuncti, vel communione criminis consortium personae superioris optans, aut inimici supplicio in ipsa supremorum suorum sorte sociandus, aut eripi se posse confidens aut studio aut privilegio nominati, cum veteris iuris auctoritas de se confessos ne interrogari quidem de aliorum conscientia sinat. nemo igitur de proprio crimine confitentem super conscientia scrutetur aliena. <a 423 d.Viii id. aug. ravennae asclepiodoto et mariniano conss.>

  51. 151

    CJ.9.3.0. De exhibendis vel transmittendis reis.

  52. 152

    CJ.9.3.1: Imperatores Valentinianus, Valens

  53. 153

    Si miles in provincia repertus crimen publicum commiserit, eum rector provinciae sub custodia constituat atque ita vel causae meritum vel personae qualitatem ad magistrum militum referat. * valentin. et valens aa. valentino consulari piceni. * <a 365 d. xi k. febr. mediolani valentiniano et valente aa. conss.>

  54. 154

    CJ.9.3.2pr.: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

  55. 155

    Nullus in carcerem prius quam convincatur omnino vinciatur. * grat. valentin. et theodos. aaa. eutropio pp. * <a 380 d. iii k. ian. constantinopoli gratiano v et theodosio aa. conss.>

  56. 156

    CJ.9.3.2.1: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

  57. 157

    Ex longinquo si quis est acciendus, non prius insimulanti accommodetur adsensus, quam sollemni lege se vinxerit. <a 380 d. iii k. ian. constantinopoli gratiano v et theodosio aa. conss.>

  58. 158

    CJ.9.3.2.2: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

  59. 159

    Eique qui deducendus erit ad disponendas res suas componendosque maestos penates spatium coram loci iudice aut etiam magistratibus sufficientium dierum, non minus tamen triginta tribuatur, nulla remanente apud eum qui ad exhibendum missus est copia nundinandi. <a 380 d. iii k. ian. constantinopoli gratiano v et theodosio aa. conss.>

  60. 160

    CJ.9.3.2.3: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

  61. 161

    Qui posteaquam ad iudicem venerit, adhibita advocatione ius debebit explorare quaesitum ac tamdiu pari cum accusatore fortuna retineri, donec reppererit cognitio celebrata discrimen. <a 380 d. iii k. ian. constantinopoli gratiano v et theodosio aa. conss.>

  62. 162

    CJ.9.3.3: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius

  63. 163

    Neminem iudicio exhibendum esse praecipimus, nisi de cuius exhibitione iudex pronuntiaverit. * valentin. theodos. et arcad. aaa. drepanio procons. africae. * <a 390 d. prid. non. febr. mediolani valentiniano a. iiii et neoterio conss.>

  64. 164

    CJ.9.4.0. De custodia reorum.

  65. 165

    CJ.9.4.1pr.: Imperator Constantinus

  66. 166

    In quacumque causa reo exhibito, sive accusator existat sive eum publicae sollicitudinis cura produxerit, statim debet quaestio fieri, ut noxius puniatur, innocens absolvatur. * const. a. ad florentium rationalem. * <a 320 d. prid. k. iul. serdicae constantino a. vi et constantino c.Conss.>

  67. 167

    CJ.9.4.1.1: Imperator Constantinus

  68. 168

    Quod si accusator aberit ad tempus aut sociorum praesentia necessaria videatur, id quidem debet quam celerrime procurari. <a 320 d. prid. k. iul. serdicae constantino a. vi et constantino c.Conss.>

  69. 169

    CJ.9.4.1.2: Imperator Constantinus

  70. 170

    Interea vero exhibito non ferreas manicas et inhaerentes ossibus mitti oportet, sed prolixiores catenas, si criminis qualitas etiam catenarum acerbitatem postulaverit, ut et cruciatio desit et permaneat fida custodia. <a 320 d. prid. k. iul. serdicae constantino a. vi et constantino c.Conss.>

  71. 171

    CJ.9.4.1.3: Imperator Constantinus

  72. 172

    Nec vero sedis intimae tenebras pati debebit inclusus, sed usurpata luce vegetari et, ubi nox geminaverit custodiam, vestibulis carcerum et salubribus locis recipi ac revertente iterum die ad primum solis ortum ilico ad publicum lumen educi, ne poenis carceris perimatur, quod innocentibus miserum, noxiis non satis severum esse dignoscitur. <a 320 d. prid. k. iul. serdicae constantino a. vi et constantino c.Conss.>

  73. 173

    CJ.9.4.1.4: Imperator Constantinus

  74. 174

    Illud etiam observabitur, ut neque his qui stratorum funguntur officio neque ministris eorum liceat crudelitatem suam accusatoribus vendere et innocentes intra carcerum saepta leto dare aut subtractos audientiae longa tabe consumere. <a 320 d. prid. k. iul. serdicae constantino a. vi et constantino c.Conss.>

  75. 175

    CJ.9.4.1.5: Imperator Constantinus

  76. 176

    Non enim existimationis tantum, sed etiam periculi metus iudici imminebit, si aliquem ultra debitum tempus inedia aut quocumque modo aliquis stratorum exhauserit, et non statim eum penes quem officium custodiae est atque eius ministros capitali poena subiecerit. <a 320 d. prid. k. iul. serdicae constantino a. vi et constantino c.Conss.>

  77. 177

    CJ.9.4.2pr.: Imperator Constantinus

  78. 178

    Si quis in ea culpa vel crimine fuerit deprehensus, quod dignum claustris carceris et custodiae squalore videtur, auditus apud acta, cum de admisso constiterit , poenam carceris sustineat atque ita postmodum eductus apud acta audiatur. * const. a. ad euagrium. * <a 326 d. iii non. febr. heracleae constantino a. vii et constantio c. conss.>

  79. 179

    CJ.9.4.2.1: Imperator Constantinus

  80. 180

    Ita enim quasi sub publico testimonio commemoratio admissi criminis fiet, ut iudicibus immodice saevientibus freni quidam ac temperies adhibita videatur. <a 326 d. iii non. febr. heracleae constantino a. vii et constantio c. conss.>

  81. 181

    CJ.9.4.3: Imperator Constantinus

  82. 182

    Quoniam unum carceris conclave permixtos secum criminosos includit, hac lege sancimus, ut, etiamsi ponae qualitas permixtione iungenda est, sexum tamen disparem diversa claustrorum habere tutamina iubeatur. * constant. a. acindyno pp. * <a 340 d. non. april. acindyno et proculo conss.>

  83. 183

    CJ.9.4.4pr.: Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus

  84. 184

    Ad commentariensem receptarum personarum custodia observatioque pertineat, nec putet hominem abiectum atque vilem obiciendum esse iudici, si reus modo aliquo fuerit elapsus. nam ipsum volumus eiusmodi poena consumi, cui obnoxius docebitur fuisse qui fugerit. * valentin. valens et grat. aaa. ad probum pp. * <a 371 d. iii k. iul. contionaci gratiano a. ii et probo conss.>

  85. 185

    CJ.9.4.4.1: Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus

  86. 186

    Si vero commentariensis necessitate aliqua procul ab officio egerit, adiutorem eius pari iubemus invigilare cura et eadem statuimus legis severitate constringi. <a 371 d. iii k. iul. contionaci gratiano a. ii et probo conss.>

  87. 187

    CJ.9.4.5pr.: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

  88. 188

    De his quos tenet carcer id aperta definitione sancimus, ut aut convictum velox poena subducat aut liberandum custodia diuturna non maceret. * grat. valentin. et theodos. aaa. eutropio pp. * <a 380 d. iii k. ian. constantinopoli gratiano v et theodosio aa. conss.>

  89. 189

    CJ.9.4.5.1: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

  90. 190

    Iubemus autem, ut intra tricesimum diem semper commentariensis ingesserit numerum personarum, varietatem delictorum, clausorum ordinem aetatemque vinctorum. officium viginti libras auri aerario nostro iubemus inferre, iudicem desidem ac resupina cervice tantum titulum gerentem extorrem impetrata fortuna decem libras auri multandum esse censemus. <a 380 d. iii k. ian. constantinopoli gratiano v et theodosio aa. conss.>

  91. 191

    CJ.9.5.0. De privatis carceribus inhibendis.

  92. 192

    CJ.9.5.1pr.: Imperator Zeno

  93. 193

    Iubemus nemini penitus licere per alexandrinam splendidissimam civitatem vel aegyptiacam dioecesin aut quibuslibet imperii nostri provinciis vel in agris suis aut ubicumque domi privati carceris exercere custodiam, viro spectabili pro tempore praefecto augustali, et viris clarissimis omnium provinciarum rectoribus daturis operam semperque futuris in speculis, ut saepe dicta nefandissimorum hominum adrogantia modis omnibus opprimatur. * zeno a. basilio pp. * <a 486 d.K.Iul.Constantinopoli longino vc.Cons.>

  94. 194

    CJ.9.5.1.1: Imperator Zeno

  95. 195

    Nam post hanc saluberrimam constitutionem et vir spectabilis pro tempore augustalis et quicumque provinciae moderator maiestatis crimen procul dubio incursurus est, qui cognito huiusmodi scelere laesam non vindicaverit maiestatem: primatibus insuper officiorum eiusdem criminis laqueis constringendis, qui, simulatque noverint memoratum interdictum facinus in quocumque loco committi, proprios iudices de opprimendo nefandissimo scelere non protinus curaverint, instruendos. <a 486 d.K.Iul.Constantinopoli longino vc.Cons.>

  96. 196

    CJ.9.5.1.2: Imperator Zeno

  97. 197

    Nam illud perspicuum est eos qui hoc criminum genus commiserint pro veterum etiam legum et constitutionum tenore tamquam ipsius maiestatis violatores ultimo subiugandos esse supplicio. <a 486 d.K.Iul.Constantinopoli longino vc.Cons.>

  98. 198

    CJ.9.6.0. Si reus vel accusator mortuus fuerit.

  99. 199

    CJ.9.6.2: Imperator Antoninus

  100. 200

    Etsi Marcellus qui crimine falsi postulabatur vita functus est ac per hoc crimen in persona eius sit extinctum, accusatio tamen non est abolita, cum tam uxorem eius quam te eodem crimine postulatos proponas. * ant. a. eutychiano. * <a 215 pp.Vii.K.Oct. laeto ii et cereale conss.>

← Previous · Next → — showing 101200 of 1,118

The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.