Codex8
- 101
Si quis in tantam furoris pervenit audaciam, ut possessionem rerum apud fiscum vel apud homines quoslibet constitutarum ante eventum iudicialis arbitrii violenter invaserit, dominus quidem constitutus possessionem quam abstulit restituat possessori et dominium eiusdem rei amittat: sin vero alienarum rerum possessionem invasit, non solum eam possidentibus reddat, verum etiam aestimationem earundem rerum restituere compellatur. * valentin. theodos. et arcad. aaa. ad messianum com. rer. privat.* <a 389 d. xvii k. iul. treviris timasio et promoto conss.>
- 102
CJ.8.4.8: Imperatores Arcadius, Honorius
- 103
Momentariae possessionis interdictum, quod non semper ad vim publicam pertinet vel privatam, mox audiri, interdum etiam sine inscriptione, meretur. * arcad. et honor. aa. pasiphilo. * <a 395 d. viii k. ian. mediolani olybrio et probino conss.>
- 104
CJ.8.4.9: Imperator Zeno
- 105
Si quando vis iudicio fuerit patefacta, dein super rebus abreptis vel invasis vel damno tempore impetus quaestio proponatur, si non potuerit qui vim sustinuit quae perdidit singula comprobare, taxatione ab iudice facta pro personarum atque negotii qualitate, sacramento aestimationem rerum quas perdidit manifestet nec ei liceat ultra taxationem ab iudice factam iurare: et quod huiusmodi iureiurando dato fuerit declaratum, iudicem condemnare oportet. * zeno a. sebastiano pp. * <a 477 d. id. dec. constantinopoli post consulatum armati vc.>
- 106
CJ.8.4.10pr.: Imperator Zeno
- 107
Non ab re est, quemadmodum possessionis alienae invasores tam vetus quam praesens sacra constitutio censuit puniendos, nec conductoribus et possessionis alienae detentoribus impune procedere, si locatoribus forte vel possessionem rerum suarum, quam apud alios precario modo esse concesserant, recuperare secundum leges volentibus, cum nulla sibimet cognita legibus adlegatio competeret, duxerint resistendum, et non protinus, id est non expectato iudiciorum ordine, alienam possessionem recte eam recuperantibus cedere patiantur. * zeno a. sebastiano pp. * <a 484 d. v k. april. constantinopoli theodorico cons.>
- 108
CJ.8.4.10.1: Imperator Zeno
- 109
Eos namque iubemus pro tanta suae iniquitatis impudentia, si cognitionis iudiciariae eventu fuerint condemnati, rei, cuius possessionem sponte restituere usque ad definitivam sententiam minime passi sunt, aestimationem victrici parti una cum ipsa re praebere compelli. <a 484 d. v k. april. constantinopoli theodorico cons.>
- 110
CJ.8.4.11pr.: Imperator Justinianus
- 111
Cum quaerebatur inter illyricianam advocationem, quid fieri oporteret propter eos, qui vacuam possessionem absentium sine iudiciali sententia detinuerunt, quia veteres leges nec unde vi interdictum nec quod vi aut clam vel aliam quandam actionem ad recipiendam talem possessionem definiebant, violentia in ablatam possessionem minime praecedente, nisi domino tantummodo in rem actionem exercere permittentes: nos non concedentes aliquem alienas res vel possessiones per suam auctoritatem usurpare sancimus talem possessorem ut praedonem intellegi et generali iurisdictione ea teneri, quae pro restituenda possessione contra huiusmodi personas veteribus declarata est legibus. ridiculum etenim est dicere vel audire , quod per ignorantiam alienam rem aliquis quasi propriam occupaverit. * iust. a. iohanni pp. * <a 532 d. xv k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. anno secundo.>
- 112
CJ.8.4.11.1: Imperator Justinianus
- 113
Omnes autem scire debent, quod non suum est, hoc ad alios modis omnibus pertinere, cum talis dispositio in furti actione iam dudum veteribus legibus definita est dicentibus: si quis alienam rem adversus domini voluntatem attigerit, furti actione tenetur. <a 532 d. xv k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. anno secundo.>
- 114
CJ.8.4.11.2: Imperator Justinianus
- 115
His videlicet, quae super recipienda possessione a nobis disposita sunt, locum habentibus, si non ex die, ex quo possessio detenta est, triginta annorum excesserunt curricula. <a 532 d. xv k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. anno secundo.>
- 116
CJ.8.5.0. Si per vim vel alio modo absentis perturbata sit possessio.
- 117
CJ.8.5.1pr.: Imperator Constantinus
- 118
Iudices absentium, qui cuiuslibet rei possessione privati sunt, suscipiant in iure personam et auctoritatis suae formidabile ministerium obiciant atque ita tueantur absentes, ut id solum diligenter inquirant, an eius, qui quolibet modo peregrinatur, possessio ablata est, quam propinquus vel parens vel proximus vel amicus vel colonus vel libertus seu servus quolibet titulo retinebat, nec eos, qui deiecti sunt absentium nomine possidentes, quia minime ipsis dictio causae mandata sit, ab experiunda re secludant, nec, si servi sint, eorum reiciant in iure personas, quia huiusmodi condicionis hominibus causas orare fas non sit: sed post elapsa quoque spatia recuperandae possessionis legibus praestituta litigium eis inferentibus largiri convenit, ut eos momentariae perinde possessioni sine ulla cunctatione restituant, ac si reversus dominus litigasset. * const. a. severo. * <a 326 d. x k. nov. mediolani constantino a. vii et constantio c. con ss.>
- 119
CJ.8.5.1.1: Imperator Constantinus
- 120
Cui tamen quolibet tempore reverso actionem recuperandae possessionis indulgemus , quia fieri potest, ut restitutio propter servulos infideles vel neglegentes propinquos vel parentes vel proximos vel amicos et colonos vel libertos interea differatur. absentibus enim officere non debet tempus emensum, quod recuperandae possessioni legibus praestitutum est, sed reformato statu, qui per iniuriam sublatus est, omnia quae supererunt ad disceptationem litigii immutilata permaneant: iudicio servato iustis legitimisque personis, cum valde sufficiat possessionem tenentibus absentium nomine contra praesentium violentiam subveniri. <a 326 d. x k. nov. mediolani constantino a. vii et constantio c. conss.>
- 121
CJ.8.5.2: Imperatores Arcadius, Honorius
- 122
Nec imperiale responsum, quod supplicatio litigatoris obtinuit, nec interlocutio cognitoris ex quacumque parte innovare possessionis statum eo qui rem tenet absente permittitur, quia negotiorum merita partium adsertione panduntur. * arcad. et honor. aa. petronio vic. hispaniarum. * <a 397 d. xv k. ian. mediolano caesario et attico conss.>
- 123
CJ.8.6.0. Uti possidetis.
- 124
CJ.8.6.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 125
Uti possidetis fundum de quo agitur, cum ab altero nec vi nec clam nec precario possidetis, rector provinciae vim fieri prohibebit ac satisdationis vel transferendae possessionis edicti perpetui forma servata de proprietate cognoscet. * diocl. et maxim. aa. et cc. cyrillo. * <a 294 subscripta iii id. oct. nicomediae cc. conss.>
- 126
CJ.8.7.0. De tabulis exhibendis.
- 127
CJ.8.7.1: Imperatores valer., gallien.
- 128
Si in potestate patris fuerunt impuberes filii et vos eis estis substituti atque ita ad vos intra pubertatem illis decedentibus coepit hereditas pertinere, de exhibendis testamenti tabulis interdicto uti potestis. * valer. et gallien. aa. germano. * <a 260 pp. vii k. mai. saeculari et donato conss.>
- 129
CJ.8.8.0. De liberis exhibendis seu de ducendis et de homine libero exhibendo.
- 130
CJ.8.8.1: Imperator Antoninus
- 131
Si, ut proponis, cum tua e potestatis esses, super rebus matris obtinuisti, potes eos qui tibi condemnati sunt convenire. quod si extitit, qui te filium et in sua potestate esse contendit, interdicto in eam rem proposito de fide intentionis eius quaeretur. * ant. a. iustino. * <a 212 pp. vi id. april. duobus aspris conss.>
- 132
CJ.8.8.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 133
Adi praesidem provinciae ac postula filios tuos exhiberi. * diocl. et maxim. aa. et cc. cyrillae. * <a 293 subscripta v id. april. byzantii aa. conss.>
- 134
CJ.8.8.3: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 135
Si ad instar interdicti de exhibenda filia philippi eum conveniendum putaveris, rector aditus provinciae suam vobis accomodabit notionem. * diocl. et maxim. aa. et cc. euodiae. * <a 293 s. xii k. dec. nicomediae aa. conss.>
- 136
CJ.8.9.0. De precario et de salviano interdicto.
- 137
CJ.8.9.1: Imperator Gordianus
- 138
Si te non remittente pignus debitor tuus ea quae tibi obnoxia sunt venumdedit, integrum tibi ius est ea persequi, non interdicto salviano ( id enim tantummodo adversus conductorem debitoremve competit), sed serviana actione vel quae ad exemplum eius instituitur utilis adversus emptorem exercenda. * gord. a. aristoni. * <a 238 pp. vi id. sept. pio et pontiano conss.>
- 139
CJ.8.9.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 140
Habitantis precario heredes ad restituendum habitaculum teneri contra eos interdicto proposito manifeste declaratur. * diocl. et maxim. aa. et cc. fabricio. * <a 293 s. k. dec. sirmi aa. conss.>
- 141
CJ.8.10.0. De aedificiis privatis.
- 142
CJ.8.10.1: Imperatores Antoninus, verus
- 143
Et balneum, ut desideras, instruere et aedificium ei superponere potes, observata tamen forma, qua ceteri super balnea aedificare permittuntur, id est ut concamaratis superinstruas et ipsa concameres nec modum usitatum altitudinis excedas. * ant. et verus aa. tauro. * <a xxx pp. sine die et consule.>
- 144
CJ.8.10.2: Imperator Alexander Severus
- 145
Negotiandi causa aedificia demoliri et marmora detrahere edicto divi vespasiani et senatus consulto vetitum est. ceterum de alia domo in aliam transferre quaedam licere exceptum est: sed nec dominis ita transferre licet, ut integris aedificiis depositis publicus deformetur adspectus. * alex. a. diogeni. * <a 222 pp. xi k. ian. alexandro a. cons.>
- 146
CJ.8.10.3: Imperator Alexander Severus
- 147
An in totum ex ruina domus licuerit non eandem faciem in civitate restituere, sed in hortum convertere, et an hoc consensu tunc magistratuum non prohibentium, item vicinorum factum sit, praeses, probatis his quae in oppido frequenter in eodem genere controversiarum servata sunt, causa cognita statuet. * alex. a. apro evocato. * <a 224 pp. vii k. april. iuliano et crispino conss.>
- 148
CJ.8.10.4: Imperator Philippus
- 149
Si, ut proponis, socius aedificii ad refectionem eius sumptus conferre detractat , non necessarie extra ordinem tibi subveniri desideras. etenim si solus aedificaveris nec intra quattuor mensuum tempora cum centesimis nummus pro portione socii erogatus restitutus fuerit vel, quominus id fieret, per socium id stetisse constiterit, ius dominii pro solido vindicare vel obtinere iuxta placitum antiquitus poteris. * philipp. a. et philipp. c. victori. * <a 245 pp. iiii k. april. philippo a. et titiano conss.>
- 150
CJ.8.10.5: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 151
Si is, contra quem precem fundis, sciens prudensque soli partem ad te petinere, non quasi socius vel collega communis operis sollicitudine solidam balneorum extructionem ea mente, ut sumptus pro portione tua reciperet, adgressus est, sed totius loci dominium usurpare et collapsum balneum refabricare enisus est, cum aedificia quae alieno loco imponuntur solo cedant nec impensae his qui improbe id fecerint restitui debeant, antiquato divi hadriani edicto praeses provinciae memor iuris publici in dirimenda disceptatione legum placita custodiet. * diocl. et maxim. aa. octavio. * <a 290 pp. vi non. oct. ipsis iiii etiii aa. conss.>
- 152
CJ.8.10.6pr.: Imperator Constantinus
- 153
Si quis post hanc legem civitate spoliata ornatum, hoc est marmora vel columnas, ad rura transtulerit, privetur ea possessione, quam ita ornaverit. * const. a. helpidio agenti vicem pp. * <a 321 d. vi k. iun. viminacii crispo ii et constantino ii conss.>
- 154
CJ.8.10.6.1: Imperator Constantinus
- 155
Si quis autem ex alia in aliam civitatem labentium parietum marmora vel columnas de propriis domibus in proprias transferre voluerit, quoniam utrobique( !) haec esse publicum decus est, licenter hoc faciat: data similiter facultate etiam de possessione ornatum huiusmodi ad possessionem aliam transferendi, quamvis per muros vel etiam per mediam civitatem ea transferri necesse sit, ita ut ea solummodo quae illata fuerint civitatibus exportentur. <a 321 d. vi k. iun. viminacii crispo ii et constantino ii conss.>
- 156
CJ.8.10.7: Imperator Julianus
- 157
Nemini columnas vel statuas cuiuscumque materiae ex alia eademque provincia vel auferre liceat vel movere. * iul. a. ad avitianum vic. africae. * <a 362. 363 d. vi k. nov. iuliano a. iiii et sallustio conss.>
- 158
CJ.8.10.8pr.: Imperatores Valens, Gratianus, Valentinianus
- 159
Singularum urbium curiales etiam inviti vel reparare intra civitates quas olim habuerint domus vel ex novo aedificare cogantur, illic semper muniis inservituri et aucturi propriarum frequentiam civitatum. * valens grat. et valentin. aaa. ad modestum pp. * <a 377 d. xiii k. nov. gratiano a. iiii et merobaude conss.>
- 160
CJ.8.10.8.1: Imperatores Valens, Gratianus, Valentinianus
- 161
Possessores vero, qui non erunt curiales, in urbibus, in quibus domus possident, easdem domos dirutas neglectasque reparent, iudiciaria ad conservandum hoc praeceptum auctoritate retinendi. <a 377 d. xiii k. nov. gratiano a. iiii et merobaude conss.>
- 162
CJ.8.10.9: Imperatores Arcadius, Honorius, Theodosius
- 163
Si cui loci proprietas aedificandi iuxta publicas aedes animum dederit, quindecim pedum spatio interiecto inter publica ac privata aedificia ita sibi noverit fabricandum, ut tali intervallo et publicae aedes a periculo vindicentur et privatus aedificator velut perperam fabricato loco destructionis futurae quandoque non timeat detrimentum. * arcad. honor. et theodos. aaa. aemiliano pu. * <a 406 d. xi k. nov. constantinopoli arcadio vi et probo conss.>
- 164
CJ.8.10.10: Imperatores Honorius, Theodosius
- 165
Per provincias mesopotamiam osroenam euphratensem syriam secundam phoenicen libanensem ciliciam secundam utramque armeniam utramque cappadociam pontum polemoniacum atque hellenopontum, ubi magis hoc desideratur, ceterasque provincias cunctis volentibus permittatur murali ambitu fundos proprios seu loca sui dominii constituta vallare. * honor. et theodos. aa. monaxio pp. * <a 420 d. iii non. mai. constantinopoli theodosio a. viiii et constantio iii conss.>
- 166
CJ.8.10.11pr.: Imperatores Honorius, Theodosius
- 167
Maeniana, quae graece ezwstas appellant, sive olim constructa sive in posterum in provinciis construenda, nisi spatium inter se per decem pedes liberi aeris habuerint, modis omnibus detruncentur. * honor. et theodos. aa. severino pp. * <a 423 d. iii non. mai. constantinopoli theodosio a. viiii et constantio iii conss.>
- 168
CJ.8.10.11.1: Imperatores Honorius, Theodosius
- 169
In his vero locis, in quibus aedificia privatorum horreis publicis videntur obiecta, obstructione maenianorum quindecim pedum intervalla serventur. <a 423 d. iii non. mai. constantinopoli theodosio a. viiii et constantio iii conss.>
- 170
CJ.8.10.11.2: Imperatores Honorius, Theodosius
- 171
Quem intercapedinis modum aedificaturis quoque proponimus, ita ut, si quis intra definitum spatium, id est decem pedum mensuram, aedificare vel intra quindecim pedum maenianum possidere temptaverit, sciat non solum fabricam demoliendam, sed etiam ipsam domum fisco nostro adscribendam. <a 423 d. iii non. mai. constantinopoli theodosio a. viiii et constantio iii conss.>
- 172
CJ.8.10.13: Imperator Justinianus
- 173
Cum dubitabatur, utrum constitutio zenonis divae memoriae ad adamantium praefectum urbis scripta, quae de servitutibus loquitur, localis est et huic florentissimae urbi dedicata et debent illius quidem iura in hac observari, antiqua vero, quae contraria sunt, locum habere in provinciis: indignum esse nostro tempore putantes aliud ius in hac regia civitate de huiusmodi observari, aliud apud nostros esse provinciales, sancimus eandem constitutionem in omnibus urbibus romani imperii obtinere et secundum eius definitionem omnia procedere et, si quid ius ex ea lege innovatum est a vetere dispositione, et hoc in provinciis a praesidibus earum observari: ceteris videlicet omnibus, quae non per zenonianam legem innovata sunt, sed veteribus legibus comprehensa, in sua firmitate in omni loco manentibus. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d. k. sept. constantinopoli post con sulatum lampadii et orestis vv. cc.>
- 174
CJ.8.10.14pr.: Imperator Justinianus
- 175
De operis novi nuntiatione quandam antiquis ortam fuisse dubitationem nostra cognovit tranquillitas, dicentibus, si quis denuntiationem ad inhibendum opus miserit, non posse eum post annum elapsum, ex quo denuntiatio missa est, iterum aedificationem prohibere. * iust. a. iohanni pp. * <a 532 d. xii k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. anno secundo.>
- 176
CJ.8.10.14.1: Imperator Justinianus
- 177
Quod dupliciter iniquum nobis esse videtur. sive etenim non recte opus prohibuerit, decet non per totum annum hoc impediri, sive recte denuntiatioem emiserit, etiam post annum licentiam habere aedificationem prohibere. <a 532 d. xii k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. anno secundo.>
- 178
CJ.8.10.14.2: Imperator Justinianus
- 179
Talem igitur iniquitatem inhibentes sancimus, si quis denuntiationem emiserit, in hac quidem regia urbe praefectum urbi festinare, in provincia vero rectorem eius, intra trium mensum spatium causam dirimere: sin vero aliquid fuerit quocumque modo ad decisionem ambiguitatis impedimentum, licentiam habere eum, qui aedificationem deproperat, opus de quo agitur efficere, prius fideiussore ab eo dato officio urbicariae praefecturae vel provinciali. ut, si non recte aedificaverit, omne opus, quod post denuntiationem fecerit, suis sumptibus destruet. sic enim et opera non per inanes denuntiationes prohibebuntur et recte denuntiantibus consuletur. <a 532 d. xii k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. anno secundo.>
- 180
CJ.8.11.0. De operibus publicis.
- 181
CJ.8.11.1: Imperatores Constantinus, constans
- 182
Plurimi immunitates operum publicorum concessione iudicum adepti sunt: et ideo iubemus in posterum illicitas immunitates nullius esse momenti. * constant. et constans aa. ad catullinum. * <a 338 d. vi k. aug. sirmi urso et polemio conss.>
- 183
CJ.8.11.2: Imperatores Constantinus, constans
- 184
Quae operibus publicis impensa constiterit, accepto ferri oportere cognoscas. * const. et constans aa. ad Marcellinum com. orientis. * <a 349 d. v non. oct. constantinopoli limenio et catullino conss.>
- 185
CJ.8.11.4: Imperator Julianus
- 186
Praetoria iudicum et domos publicas oportet publico iuri atque usui semper vindicari. * iul. a. edicto praef. aegypti. * <a 362 pp. iiii non. dec. antiochiae mamertino et nevitta conss.>
- 187
CJ.8.11.5pr.: Imperatores Valentinianus, Valens
- 188
Intra urbem romam veterem et novam nullus iudicum novum opus informet, quotiens serenitatis nostrae arbitria cessabunt, nisi ex suis pecuniis huiusmodi opus construere voluerit. * valentin. et valens aa. ad symmachum pu. * <a 364 d. viii k. iun. philippis divo ioviano et varroniano conss.>
- 189
CJ.8.11.5.1: Imperatores Valentinianus, Valens
- 190
Ea tamen instaurandi, quae iam deformibus ruinis intercidisse dicuntur, universis licentiam damus. <a 364 d. viii k. iun. philippis divo ioviano et varroniano conss.>
- 191
CJ.8.11.6: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
- 192
Praescriptio temporis iuri publico non debet obsistere, sed nec rescripta quidem. atque ideo diruenda sunt omnia, quae per diversas urbes vel in foro vel in quocumque publico loco contra ornatum et commodum ac decoram faciem civitatis extructa noscuntur. * grat. valentin. et theodos. aaa. ad proculum. * <a 383 d. iii id. iun. constantinopoli merobaude ii et saturnino conss.>
- 193
CJ.8.11.7: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
- 194
Ad portus et aquae ductus et murorum instaurationem sive extructionem omnes certatim facta operarum collatione instare debent neque aliquis ab huiusmodi consortio dignitatis privilegiis excusari. * grat. valentin. et theodos. aaa. cynegio pp. * <a 384 d. xv k. febr. constantinopoli ricomere et clearcho conss.>
- 195
CJ.8.11.8: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
- 196
Omnes, quibus vel cura mandata fuerit operum publicorum vel pecunia ad extructionem solito more credita, usque ad annos quindecim ab opere perfecto cum suis heredibus teneantur obnoxii, ita ut, si quid vitii in aedificatione intra praestitutum tempus provenerit, de eorum patrimonio ( exceptis tamen his casibus, qui sunt fortuiti) reformetur. * grat. valentin. et theodos. aaa. et arcad. a. cynegio pp. * <a 385 d. iii non. febr. constantinopoli arcadio a. et bautone conss.>
- 197
CJ.8.11.9pr.: Imperatores Theodosius, Arcadius, Honorius
- 198
Si quando concessa a nobis licentia fuerit extruendi, id sublimis magnificentia tua sciat esse servandum, ut nulla domus inchoandae publicae fabricae gratia diruatur, nisi usque ad quinquaginta libras argenti pretii aestimatione taxabitur. * theodos. arcad. et honor. aaa. aureliano pu. * <a 393 d. iii k. mart. constantinopoli theodosio a. iii et abundantio conss.>
- 199
CJ.8.11.9.1: Imperatores Theodosius, Arcadius, Honorius
- 200
De aedificiis vero maioris pretii ad nostram scientiam referatur, ut, ubi amplior poscitur quantitas, imperialis extet auctoritas. <a 393 d. iii k. mart. constantinopoli theodosio a. iii et abundantio conss.>
← Previous · Next → — showing 101–200 of 1,420
The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.