Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← Library

Codex8

Latin Library (medieval and later) · Justinian · The Latin Library · 1,420 sections

  1. 1

    Codex of Justinian: Liber VIII

  2. 2

    DOMINI NOSTRI SACRATISSIMI PRINCIPIS IUSTINIANI CODEX

  3. 3

    LIBER OCTAVUS

  4. 4

    CJ.8.1.0. De interdictis.

  5. 5

    CJ.8.2.0. Quorum bonorum.

  6. 6

    CJ.8.3.0. Quod legatorum.

  7. 7

    CJ.8.4.0. Unde vi.

  8. 8

    CJ.8.5.0. Si per vim vel alio modo absentis perturbata sit possessio.

  9. 9

    CJ.8.6.0. Uti possidetis.

  10. 10

    CJ.8.7.0. De tabulis exhibendis.

  11. 11

    CJ.8.8.0. De liberis exhibendis seu de ducendis et de homine libero exhibendo.

  12. 12

    CJ.8.9.0. De precario et de salviano interdicto.

  13. 13

    CJ.8.10.0. De aedificiis privatis.

  14. 14

    CJ.8.11.0. De operibus publicis.

  15. 15

    CJ.8.12.0. De ratiociniis operum publicorum et de patribus civitatum.

  16. 16

    CJ.8.13.0. De pignoribus.

  17. 17

    CJ.8.14.0. In quibus causis pignus tacite contrahitur.

  18. 18

    CJ.8.15.0. Si aliena res pignori data sit.

  19. 19

    CJ.8.16.0. Quae res pignori obligari possunt vel non et qualiter pignus contrahatur.

  20. 20

    CJ.8.17.0. Qui potiores in pignore habeantur.

  21. 21

    CJ.8.18.0. De his qui in priorum creditorum locum succedunt.

  22. 22

    CJ.8.19.0. Si antiquior creditor pignus vendiderit.

  23. 23

    CJ.8.20.0. Si communis res pignorata sit.

  24. 24

    CJ.8.21.0. De praetorio pignore et ut in actionibus etiam debitorum missio praetorii pignoris procedat.

  25. 25

    CJ.8.22.0. Si in in causa iudicati pignus captum sit.

  26. 26

    CJ.8.23.0. Si pignus pignori datum sit.

  27. 27

    CJ.8.24.0. De partu pignoris et omni causa.

  28. 28

    CJ.8.25.0. De remissione pignoris.

  29. 29

    CJ.8.26.0. Etiam ob chirographariam pecuniam pignus teneri.

  30. 30

    CJ.8.27.0. De distractione pignorum.

  31. 31

    CJ.8.28.0. Debitorem venditionem pignorum impedire non posse.

  32. 32

    CJ.8.29.0. Si vendito pignore agatur.

  33. 33

    CJ.8.30.0. De luitione pignoris.

  34. 34

    CJ.8.31.0. Si unus ex pluribus heredibus creditoris vel debitoris partem suam debiti solverit vel acceperit.

  35. 35

    CJ.8.32.0. Si pignoris conventionem numeratio secuta non sit.

  36. 36

    CJ.8.33.0. De iure dominii impetrando.

  37. 37

    CJ.8.34.0. De pactis pignorum et de commissoria lege in pignoribus rescindenda.

  38. 38

    CJ.8.35.0. De exceptionibus sive praescriptionibus.

  39. 39

    CJ.8.36.0. De litigiosis.

  40. 40

    CJ.8.37.0. De contrahenda et committenda stipulatione.

  41. 41

    CJ.8.38.0. De inutilibus stipulationibus.

  42. 42

    CJ.8.39.0. De duobus reis stipulandi et duobus reis promittendi.

  43. 43

    CJ.8.40.0. De fideiussoribus et mandatoribus.

  44. 44

    CJ.8.41.0. De novationibus et delegationibus.

  45. 45

    CJ.8.42.0. De solutionibus et liberationibus.

  46. 46

    CJ.8.43.0. De acceptilationibus.

  47. 47

    CJ.8.44.0. De evictionibus.

  48. 48

    CJ.8.45.0. Creditorem evictionem non debere.

  49. 49

    CJ.8.46.0. De patria potestate.

  50. 50

    CJ.8.47.0. De adoptionibus.

  51. 51

    CJ.8.48.0. De emancipationibus liberorum.

  52. 52

    CJ.8.49.0. De ingratis liberis.

  53. 53

    CJ.8.50.0. De postliminio et de redemptis ab hostibus.

  54. 54

    CJ.8.51.0. De infantibus expositis liberis et servis et de his qui sanguinolentos emptos vel nutriendos acceperunt.

  55. 55

    CJ.8.52.0. Quae sit longa consuetudo.

  56. 56

    CJ.8.53.0. De donationibus.

  57. 57

    CJ.8.54.0. De donationibus quae sub modo vel condicione vel ex certo tempore conficiuntur.

  58. 58

    CJ.8.55.0. De revocandis donationibus.

  59. 59

    CJ.8.56.0. De mortis causa donationibus.

  60. 60

    CJ.8.57.0. De infirmandis poenis caelibatus et orbitatis et decimariis sublatis.

  61. 61

    CJ.8.58.0. De iure liberorum.

  62. 62

    CJ.8.1.0. De interdictis.

  63. 63

    CJ.8.1.1: Imperator Alexander Severus

  64. 64

    Cum proponas radicibus arborum in vicina agathangeli area positis crescentibus fundamentis domus tuae periculum adferri, praeses ad exemplum interdictorum, quae in albo proposita habet: " si arbor in alienas aedes impendebit", item: " si arbor in alienum agrum impendebit", quibus ostenditur ne per arboris quidem occasionem vicino nocere oportere, rem ad suam aequitatem rediget. * alex. a. apro evocato. * <a 224 pp. vii k. april. iuliano et crispino conss.>

  65. 65

    CJ.8.1.2: Imperatores valer., gallien.

  66. 66

    Praeses provinciae in eum, qui eiusdem provinciae non est, nec ex interdicto potest cognoscere. * valer. et gallien. aa. messiae. * <a 260 pp. vii k. mai. saeculare et donato conss.>

  67. 67

    CJ.8.1.3: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  68. 68

    Incerti iuris non est orta proprietatis et possessionis lite prius possessionis decidi oportere quaestionem competentibus actionibus, ut ex hoc ordine facto de dominii disceptatione probationes ab eo qui de possessione victus est exigantur. interdicta autem licet in extraordinariis iudiciis proprie locum non habent, tamen ad exemplum eorum res agitur. * diocl. et maxim. aa. et cc. pompeiano. * <a 293 subscripta v k. ian. sirmi aa. conss.>

  69. 69

    CJ.8.1.4: Imperatores Arcadius, Honorius

  70. 70

    Si quis quodlibet interdictum efflagitet, ruptis veteribus ambagibus inter ipsa cognitionum auspicia rationem exprimere ac suas adlegationes iubeatur proponere. * arcad. et honor. aa. aemiliano pu. * <a 406 d. xiii k. aug. constantinopoli arcadio a. vi et probo conss.>

  71. 71

    CJ.8.2.0. Quorum bonorum.

  72. 72

    CJ.8.2.1: Imperatores Severus, Antoninus

  73. 73

    Hereditatem eius, quem patrem tuum fuisse dicis, petiturus iudicibus qui super ea re cognituri erunt de fide intentionis adlega. quamvis enim bonorum possessionem ut praeteritus agnovisti, tamen interdicto quorum bonorum non aliter possessor constitui poteris, quam si te defuncti filium esse et ad hereditatem vel bonorum possessionem admissum probaveris. * sev. et ant. aa. .To. * <a 197 pp. viii k. ian. laterano et rufino conss.>

  74. 74

    CJ.8.2.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  75. 75

    Si ex edicto sororis patruelis intestato sine liberis defunctae recte petita bonorum possessione quaesisti successionem ac negotium integrum est, quae cum moreretur eius fuerunt, secundum edicti quorum bonorum tenorem ab his, qui pro herede vel pro possessore possident dolove malo fecerint, quo magis desierint possidere, tibi rector provinciae restitui efficiet. * diocl. et maxim. aa. et cc. marco. * <a 294 s. vi k. april. cc. conss.>

  76. 76

    CJ.8.2.3pr.: Imperatores Arcadius, Honorius

  77. 77

    Constat virum a bonis intestate uxoris superstitibus consanguineis esse extraneum, cum prudentium omnium responsa et lex ipsa naturae successores eos faciat. * arcad. et honor. aa. petronio vic. * <a 395 d. vi k. aug. mediolani olybrio et probino conss.>

  78. 78

    CJ.8.2.3.1: Imperatores Arcadius, Honorius

  79. 79

    Ergo iubemus, ut omnibus frustrationibus amputatis per interdictum quorum bonorum in petitorem corpora transferantur, secundaria actione proprietatis non exclusa. <a 395 d. vi k. aug. mediolani olybrio et probino conss.>

  80. 80

    CJ.8.3.0. Quod legatorum.

  81. 81

    CJ.8.3.1pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  82. 82

    Heredi scripto satis idonec lege falcidia, si exhausta legatis successio probetur, per quartae retentionem prospectum est. * diocl. et maxim. aa. et cc. latinae. * <a 293 d. xvi k. ian. aa. conss.>

  83. 83

    CJ.8.3.1.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  84. 84

    Unde si legatarius vel fideicommissarius non consentiente patre tuo, quem adseveras testatori successisse et bonorum possessionem accepisse, relicta sibi legata vel fideicommissa detinuit, secundum sententiam interdicti, quod adversus legatarios scriptis heredibus propositum est, oblata satisdatione, quam praestari oportet, in possessione constitui, ut ita retentione competenti utaris, experiri potes. <a 293 d. xvi k. ian. aa. conss.>

  85. 85

    CJ.8.4.0. Unde vi.

  86. 86

    CJ.8.4.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  87. 87

    Recte possidenti ad defendendam possessionem, quam sine vitio tenebat, inculpatae tutelae moderatione illatam vim propulsare licet. * diocl. et maxim. aa. et cc. theodoro. * <a 290 pp. xv k. dec. ipsis iiii et iii aa. conss.>

  88. 88

    CJ.8.4.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  89. 89

    Vi pulsos restituendos esse interdicti exemplo, si necdum annus excessit, certissimi iuris est, et heredes teneri in tantum, quantum ad eos pervenit. * diocl. et maxim. aa. et cc. alexandro. * <a 293 s. aa. conss.>

  90. 90

    CJ.8.4.3: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  91. 91

    Auctoritatem vobis rescripti nostri tenendae possessionis, quam vos per violentiam adeptas profitemini, commodari nimis improbe postulatis. * diocl. et maxim. aa. et cc. ulpiae et proclinae. * <a 294 s. viii id. april. cc. conss.>

  92. 92

    CJ.8.4.4: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  93. 93

    Si de possessione vi deiectus es, eum et legis iuliae vis privatae reum postulare et ad instar interdicti unde vi convenire potes, quo reum causam omnem praestare, in qua fructus etiam, quos vetus possessor percipere potuit, non quos praedo percepit, venire non ambigitur. * diocl. et maxim. aa. et cc. hygino. * <a 294 s. iiii id. april. sirmi cc. conss.>

  94. 94

    CJ.8.4.5: Imperator Constantinus

  95. 95

    Invasor locorum poena teneatur legitima, si tamen vi loca eundem invasisse constiterit. nam si per errorem aut incuriam domini loca ab aliis possessa sunt, sine poena possessio restitui debet. * constant. a. ad tertullianum. * <a 330 d. vi k. mart. gallicano et symmacho conss.>

  96. 96

    CJ.8.4.6pr.: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

  97. 97

    Meminerint cuncti, sive vulgato rescripto mansuetudinis nostrae sive sententia cuiuslibet iudicis utantur in causis, conveniendos dominos locorum esse aut, si forte defuerint, actores eorum ad insinuandas sententias procuratoresque quaerendos, ne inde iniuriarum nascatur occasio, unde iura nascuntur. quod si praecepta nostra implere neglexerint, omni negotio, de quo iurgare coeperant, privabuntur. * grat. valentin. et theodos. aaa. pancratio pu. * <a 382 d. prid. non. april. antonio et syagrio conss.>

  98. 98

    CJ.8.4.6.1: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

  99. 99

    Sin autem habito plerumque colludio curatores vel tutores minorum his rem debitam ea occasione pervadant, ut pupillis vel adultis iurgandi copia et fructus adimatur, his eatenus subvenimus, ut eosdem non atterat damno culpa temeritatis alienae, sed ilico quidem possessio ei a quo est ablata reddatur, curatores autem vel tutores aeterna deportatione punitos bonorum quoque publicatio persequatur. <a 382 d. prid. non. april. antonio et syagrio conss.>

  100. 100

    CJ.8.4.7: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius

Next → — showing 1100 of 1,420

The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.