Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← All works

Codex6

Latin Library (medieval and later) · Justinian · The Latin Library · 1,961 sections

  1. 201

    Libertae tuae ducendo eam uxorem dignitatem auxisti, et ideo non est cogenda operas tibi praestare, cum possis legis beneficio contentus esse, quod invito te iuste non possit alii nubere. * alex. a. laetorio. * <a 225 d. x k. mart. fusco et dextro conss.>

  2. 202

    CJ.6.3.10: Imperator Alexander Severus

  3. 203

    Titius si, cum testamentum faceret, servo suo libertatem cum condicione hac dedit: " gaium servum meum a die mortis meae annis tribus peractis manumitti volo, ita ut praestet heredibus meis, sicut me vivo praestabat", et cum idem servus testatori diurnum quiddam praestabat et post mortem eius usque ad diem praestandae libertatis etiam heredibus praestiterat, manifestum est, quod adeptus libertatem ad eandem praestationem compelli non possit. * alex. a. herculiano. * <a 225 d. vii id. aug. fusco et dextro conss.>

  4. 204

    CJ.6.3.11pr.: Imperator Gordianus

  5. 205

    Quod ex liberta muliere nascitur, ingenuum est. * gord. a. africano. * <a 238 pp.Iii non.Aug.Pio et pontiano conss.>

  6. 206

    CJ.6.3.11.1: Imperator Gordianus

  7. 207

    Is autem, qui libertate sua nubenti commodavit adsensum, quamvis operas ab ea exigere non possit, iura patronatus non amittit. <a 238 pp.Iii non.Aug.Pio et pontiano conss.>

  8. 208

    CJ.6.3.12: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  9. 209

    Qui manumittuntur, liberum ubi voluerint commorandi arbitrium habent nec a patronorum filiis, quibus solam reverentiam debent, ad serviendi necessitatem redigi possunt, nisi ingrati probentur, cum neque cum patrono habitare libertos iura compellunt. * diocl. et maxim. aa. et cc. veneriae. * <a 293 s.Viiii k.Iun.Ipsis aa.Conss.>

  10. 210

    CJ.6.3.13: Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus

  11. 211

    In redhibitione operarum maneat poena eum, qui alienum libertum recipiendum esse duxerit. * valentin. valens et grat. aaa. ad probum pp. * <a 371 d.Iii id.Iul.Gratiano a.Ii et probo conss.>

  12. 212

    CJ.6.4.0. De bonis libertorum et de iure patronatus.

  13. 213

    CJ.6.4.1pr.: Imperatores Severus, Antoninus

  14. 214

    Multum interest, utrum quis suis nummis emptus ac manumissus sit ab emptore, an a domino suo data pecunia mereatur libertatem. priore enim casu ad contra tabulas admitti patronum non placet, posteriore omnia iura patronatus retinet. * sev. et ant. aa. secundae. * <a 210 pp. v non. iul. faustino et rufino conss.>

  15. 215

    CJ.6.4.1.1: Imperatores Severus, Antoninus

  16. 216

    Et ideo cum sabiniani patroni filii, qui plenum ius habuit, ut hostis publici bona fisco vindicata sunt, secundum ea, quae divo pertinaci placuerunt et nos secuti sumus, in iura libertorum eius fiscus noster successit. <a 210 pp. v non. iul. faustino et rufino conss.>

  17. 217

    CJ.6.4.2: Imperatores Valentinianus, Valens

  18. 218

    Si liberti coniventibus patronis consortium cum ancillis colonisve nostris elegerint, sciant illi se deinceps commoda patronatus amissuros. * valentin. et valens aa. ad florianum com. rer. privat. * <a 367 d.Iii id.Oct.Treveris lupicino et iovino vv.Cc.Conss.>

  19. 219

    CJ.6.4.3pr.: Imperator Justinianus

  20. 220

    Si quis patronum in posterum huiusmodi narrationem conceperit vel in libertatibus, quae inter vivos actitantur, vel in his, quae ex testamento vel codicillis scriptis vel sine scriptis habitis proficiscuntur, ut liberti eorum a iure patronatus liberentur, antiqua interpretatione semota non dubitet etiam patronatus ius ex sola tali verborum conceptione libertis esse remittendum nec successionibus quae ab intestato descendunt, quas veteres et post huiusmodi actus servari in libertorum bonis decreverunt, a nobis patronis integris reservandis. * iust. a. demostheni pp. * <a 529 recitata septimo miliario in novo consistorio palatii iustiniani. d.Iii k.Nov.Decio vc.Cons.>

  21. 221

    CJ.6.4.3.1: Imperator Justinianus

  22. 222

    Sed quemadmodum in natalium restitutione omne ius tollitur patronatus, ita et in huiusmodi verbis eandem esse vim observandam omnes non ignorent. <a 529 recitata septimo miliario in novo consistorio palatii iustiniani. d.Iii k.Nov.Decio vc.Cons.>

  23. 223

    CJ.6.4.3.2: Imperator Justinianus

  24. 224

    Idem que iuris est, si inter vivos manumissione imposita in ultimis voluntatibus concessio data fuerit patronatus: ita tamen, ut in omnibus natalium restitutiones, ex quibus paene solis ingenuitas mera libertis competit, tam obtineant quam in nostra re publica polleant, cum nobis cordi est ingenuis magis hominibus quam libertis eam frequentari. <a 529 recitata septimo miliario in novo consistorio palatii iustiniani. d.Iii k.Nov.Decio vc.Cons.>

  25. 225

    CJ.6.4.3.3: Imperator Justinianus

  26. 226

    Reverentia tamen, quae a libertis debetur, et iure, quod adversus ingratos libertos patronis competit, integris reservandis, et si per verborum conceptionem secundum a nobis inductum modum ius patronatus fuerit amissum, cum etiam haec ingenuitatis praemio tolluntur, quam paene sola natalium restitutio inducit. <a 529 recitata septimo miliario in novo consistorio palatii iustiniani. d.Iii k.Nov.Decio vc.Cons.>

  27. 227

    CJ.6.4.3.4: Imperator Justinianus

  28. 228

    His videlicet casibus, per quos poenalibus modis ius patronatus quasi ab indignis patronis eripitur, in suo robore durantibus. <a 529 recitata septimo miliario in novo consistorio palatii iustiniani. d.Iii k.Nov.Decio vc.Cons.>

  29. 229

    CJ.6.5.0. Si in fraudem patroni alienatio facta est.

  30. 230

    CJ.6.5.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  31. 231

    Si in fraudem patroni libertus aliquid alienaverit, quatenus legitima pars deminuta est, revocandi tributam convenit esse potestatem. * diocl. et maxim. aa. et cc. claudio. * <a 294 s. xvi k. nov. sirmi cc. conss.>

  32. 232

    CJ.6.5.2pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  33. 233

    Defuncto quidem liberto patronus intestato succedens per actionem calvisianam in eius fraudem alienata revocare potest. * diocl. et maxim. aa. et cc. iuliae. * <a 294 s. viii k. ian. sirmi cc. conss.>

  34. 234

    CJ.6.5.2.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  35. 235

    Verum cum patronum post liberti sui mortem ab eo fundi collatam donationem habuisse ratam adseveras, manumissoris factum infirmare successores eius minime possunt. <a 294 s. viii k. ian. sirmi cc. conss.>

  36. 236

    CJ.6.6.0. De obsequiis patronis praestandis.

  37. 237

    CJ.6.6.1: Imperator Alexander Severus

  38. 238

    Contra patronum tuum famosam actionem instituere non potes. * alex. a. zotico. * <a 223 pp. prid. id. mai. maximo ii et aeliano conss.>

  39. 239

    CJ.6.6.2: Imperator Alexander Severus

  40. 240

    Libertae, quae voluntate patroni aut iure nuptae sunt, non coguntur officium patronis suis praestare. * alex. a. leontogono. * <a 223 pp. xvii k. aug. maximo ii et aeliano conss.>

  41. 241

    CJ.6.6.3: Imperator Alexander Severus

  42. 242

    Etiam qui pactione data a dominis manumittuntur, mero iure omne obsequium patronis debent. * alex. a. xantho. * <a 223 pp. k. nov. maximo ii et aeliano conss.>

  43. 243

    CJ.6.6.4pr.: Imperator Alexander Severus

  44. 244

    Si manumissori tuo vim et audaciam obiecisti ei, qui te beneficio suo ex servitute liberando, ut adversarium haberet, fecit, praeses provinciae, quatenus coercere eiusmodi temerariam licentiam debeat, aestimabit. * alex. a. victorino. * <a 224 pp. prid. k. oct. iuliano et crispino conss.>

  45. 245

    CJ.6.6.4.1: Imperator Alexander Severus

  46. 246

    Nam si qua tibi pecunia debebatur sive de rebus adversus patronum disceptatio fuerat, non protinus ad litigandum currere debueras: maxime autem si hoc facere auderes, sine atrocitate certe verborum aequitatem petitionis tuae commendare iudici potuisti, omni honore patrono debito reservato. <a 224 pp. prid. k. oct. iuliano et crispino conss.>

  47. 247

    CJ.6.6.5: Imperator Gordianus

  48. 248

    Etiam liberis damnatorum consuetum obsequium libertos paternos praestare debere in dubium non venit. proinde si non agnoscunt reverentiae debitae munus, non immerito videntur ipsi adversus se provocare severitatem. * gord. a. sulpiciae. * <a 240 pp. iii non. sept. sabino ii et venusto conss.>

  49. 249

    CJ.6.6.6: Imperator Gordianus

  50. 250

    Libertos sive libertas, maxime quibus impositae operae non sunt, consuetum potius obsequium quam servile ministerium manumissoribus exhibere debere neque vincula perpeti non est opinionis incertae. * gord. a. cornelio. * <a 242 pp. iii k. april. attico et praetextato conss.>

  51. 251

    CJ.6.6.7pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  52. 252

    Neque libertis novercae inferendae iniuriae privignis eius libera facultas esse debet: paternos etiam libertos, sicuti dicis, iniuriosos tibi fuisse ferendum non est. * diocl. et maxim. aa. metrodoro. * <a 286 pp. v id. mai. maximo ii et aquilino conss.>

  53. 253

    CJ.6.6.7.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  54. 254

    Praeses igitur provinciae vindictam tibi personarum condicioni congruentem impertiri non dubitabit. <a 286 pp. v id. mai. maximo ii et aquilino conss.>

  55. 255

    CJ.6.6.8: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  56. 256

    Nec patronae tuae obsequiis refragari te fas est. * diocl. et maxim. aa. hermiae. * <a 287 pp. xii febr. diocletiano iii et maximiano aa. conss.>

  57. 257

    CJ.6.7.0. De libertis et eorum liberis.

  58. 258

    CJ.6.7.1: Imperator Antoninus

  59. 259

    Non est ignotum, quod ea, quae ex causa fideicommissi manumisit, ut ingratum libertum accusare non potest, cum id iudicium extra ordinem praebeatur ei, qui voluntate servo suo libertatem gratuitam praestitit, non qui debitam restituit. * ant. a. daphno. * <a 214 pp. v k. mai. messala et sabino conss.>

  60. 260

    CJ.6.7.2pr.: Imperator Constantinus

  61. 261

    Si manumissus ingratus circa patronum suum extiterit et quadam iactantia vel contumacia cervices adversus eum erexerit aut levis offensae contraxerit culpam, a patronis rursus sub imperia dicionemque mittatur, si in iudicio vel apud pedaneos iudices patroni querella exserta ingratum eum ostendat: filiis etiam qui postea nati fuerint servituris, quoniam illis delicta parentium non nocent, quos tunc ortos esse constiterit, dum libertate illi potirentur. * const. a. ad maximum pu. * <a 326 pp. id. april. romae constantino a. vii et constantio c. conss.>

  62. 262

    CJ.6.7.2.1: Imperator Constantinus

  63. 263

    Sane si is, qui in nostro consilio vindicta liberatus est, post coercitionem ex paenitentia dignum se praestiterit, ut ei civitas romana reddatur, non prius fruetur beneficio libertatis, quam si hoc patronus eius oblatis precibus impetraverit. <a 326 pp. id. april. romae constantino a. vii et constantio c. conss.>

  64. 264

    CJ.6.7.3: Imperatores Honorius, Theodosius

  65. 265

    Liberti non modo adversus patronos non audientur, verum etiam eandem quam patronis ipsis reverentiam praestent heredibus patronorum, quibus ingrati actio sicut ipsis manumissoribus deferetur, si illi datae sibi libertatis immemores nequitiam receperint servilis ingenii. * honor. et theodos. aa. ad senatum. * <a 423 d. viii id. aug. ravennae mariniano et asclepiodoto conss.>

  66. 266

    CJ.6.7.4: Imperatores Theodosius, Valentinianus

  67. 267

    Libertinae condicionis homines vel eorum filii si militantes docebuntur ingrati, ad servitutis nexum procul dubio reducentur. * theodos. et valentin. aa. basso pp. * <a 426 d. iii k. april. ravennae theodosio xii et valentiniano ii aa. conss.>

  68. 268

    CJ.6.8.0. De iure aureorum anulorum et de natalibus restituendis.

  69. 269

    CJ.6.8.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  70. 270

    Natales antiquos et ius ingenuitatis non ordo praestare decurionum, sed a nobis peti potuit. * diocl. et maxim. aa. et cc. philadelpho. * <a 290 vel 293 d. xv k. april. ravennae ipsis aa. conss.>

  71. 271

    CJ.6.8.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  72. 272

    Aureorum usus anulorum beneficio principali tributus libertinitatis quoad vivunt imaginem non statum ingenuitatis praestat, natalibus autem antiquis restituti liberti ingenui nostro beneficio constituuntur. * diocl. et maxim. aa. et cc. philadelpho. * <a 294 d. xiii k..... sirmi cc. conss.>

  73. 273

    CJ.6.9.0. Qui admitti ad bonorum possessionem possunt et intra quod tempus.

  74. 274

    CJ.6.9.1: Imperatores Severus, Antoninus

  75. 275

    Bonorum possessio filio familias delata cum ignorante quoque patre possit peti, emolumentum et patri adlatura, si ratam petitionem pater habuerit, amittitur transacto tempore. * sev. et ant. aa. macrinae. * < s. die et conss.>

  76. 276

    CJ.6.9.2: Imperatores Severus, Antoninus

  77. 277

    Si bonorum possessio dumtaxat tibi competit proximitatis nomine, habuisti spatium centum dierum utilium, ex quo eum defunctum scisti, ad bonorum possessionem amplectendam. * sev. et ant. aa. crispino. * <a 205 pp.Iii non.Nov.Geta ii cons.>

  78. 278

    CJ.6.9.3: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  79. 279

    Infantis nomine agnitam bonorum possessionem et antequam loqueretur diem functi recte competere nulla dubitatio est. * diocl. et maxim. aa. crescentino. * <a 286 pp.V k.Ian.Maximo ii et aquilino conss.>

  80. 280

    CJ.6.9.4: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  81. 281

    Emancipata si non agnovit intra annum unde liberi bonorum possessionem, nullam ad heredes vindicationem successionis transmittere potuit. * diocl. et maxim. aa. et cc. Marcello. * <a 294 d. xiiii k.Mai. heracliae cc.Conss.>

  82. 282

    CJ.6.9.5: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  83. 283

    Quamdiu per facti quaestionem incertum est, utrumne secundum tabulas an ab intestato, et ex quo capite possessio sit delata, ne tibi tempus agnoscendae bonorum possessionis praefinitum cedat, superstitiosam geris sollicitudinem. * diocl. et maxim. aa. et cc. maximo. * <a 294 >

  84. 284

    CJ.6.9.6: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  85. 285

    Iuris ignorantiam nec mulieribus prodesse in edicti perpetui cursum de agnoscenda bonorum possessione manifestum est. * diocl. et maxim. aa. et cc. frontinae. * <a 294 d.Iii k.Mai sirmi cc. conss.>

  86. 286

    CJ.6.9.7pr.: Imperatores Constantius, Maximianus

  87. 287

    Bonorum quidem possessionem pupilli nomine agnoscere tutorem potuisse aperte declaratur. * p. epist. constantii et maximiani aa. et severi et maximini nobb. * <a 305 vi id. sept. constantio et maximiano conss.>

  88. 288

    CJ.6.9.7.1: Imperatores Constantius, Maximianus

  89. 289

    Ipse autem pupillus bonorum possessionem sine tutoris auctoritate amplecti non potest, nisi etiam impuberi sine tutoris auctoritate hoc postulanti sciens hoc competens iudex dedit bonorum possessionem: tunc enim emolumentum successionis videtur praetorio iure quaesitum esse. <a 305 vi id. sept. constantio et maximiano conss.>

  90. 290

    CJ.6.9.8: Imperator Constantinus

  91. 291

    Quicumque res ex parentum vel proximorum successione iure sibi competere confidit, sciat sibi non obesse, si per rusticitatem vel ignorantiam facti vel absentiam vel quamcumque aliam rationem intra praefinitum tempus bonorum possessionem minime petisse noscatur, quoniam haec sanctio huiusmodi consuetudinis necessitatem mutavit. * const. a. ad dionysium. * <a 320 vel 326 pp. prid.Id.Mart.Heliopoli constantino a. et const.C.Conss.>

  92. 292

    CJ.6.9.9: Imperator Constantinus

  93. 293

    Ut verborum inanium excludimus captiones, ita haec observari decernimus, ut apud quemlibet iudicem vel etiam apud duumviros qualiscumque testatio amplectendae hereditatis ostendatur, statutis prisco iure temporibus coartanda, eo addito, ut , etiamsi intra alienam vicem, id est prioris gradus, properantius exseratur, nihilo minus tamen efficaciam parem, quasi suis sita curriculis, consequatur. * const. a. ad pop. * <a 339 d.K.Febr.Laodiceae constantio a. ii et constante a. conss.>

  94. 294

    CJ.6.10.0. Quando non petentium partes petentibus adcrescunt.

  95. 295

    CJ.6.10.1: Imperator Gordianus

  96. 296

    Quotiens pluribus liberis cessante legitima successione bonorum possessio defertur, beneficium edicti perpetui quibusdam omittentibus his solis qui bonorum possessionem agnoverunt portionem non petentium adcrescere in dubium non venit. * gord. a. marcianae. * <a 244 d.Id.Ian.Peregrino et aemiliano conss.>

  97. 297

    CJ.6.11.0. De bonorum possessione secundum tabulas.

  98. 298

    CJ.6.11.1: Imperator Alexander Severus

  99. 299

    Pendente appellatione a sententia, qua falsum testamentum pronuntiatum est, incerto adhuc, an defunctus intestatus decesserit, proximitatis nomine bonorum possessioni locus non est. * alex. a. vitali. * <a 223 d.Iii k.Mai. maximo ii et aeliano conss.>

  100. 300

    CJ.6.11.2pr.: Imperator Gordianus

← Previous · Next → — showing 201300 of 1,961

The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.