Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← Library

Codex6

Latin Library (medieval and later) · Justinian · The Latin Library · 1,961 sections

  1. 101

    CJ.6.2.4: Imperator Alexander Severus

  2. 102

    Adversus eum dumtaxat, quem servum tuum sollicitasse dicis, si eum deterioris animi fecit, servi corrupti agere potes. quod si sollicitatum occultavit, etiam furti cum eo agere potes. quas actiones etiam per procuratorem exercere minime prohiberis. * alex. a. aurelio herodi. * <a 222 pp. id. sept. alexandro a. cons.>

  3. 103

    CJ.6.2.5: Imperator Alexander Severus

  4. 104

    Civile est, quod a te adversarius tuus exigit, ut rei, quam apud te fuisse fatearis, exhibeas venditorem. nam a transeunte etiam ignoto emisse dicere non convenit volenti evitare alienam boni viri suspicionem. * alex. a. cornelio. * <a 223 pp. iii k. mai. maximo ii et aeliano conss.>

  5. 105

    CJ.6.2.6: Imperator Alexander Severus

  6. 106

    Alienum servum sine voluntate domini qui sciens vendidit seu donavit vel alio modo alienavit, nihil domino diminuere potest: et si contractet vel apud se detinuerit, furtum facit. * alex. a. pythodoro. * <a 223 pp. vi k. ian. maximo ii et aeliano conss.>

  7. 107

    CJ.6.2.7: Imperator Alexander Severus

  8. 108

    Si is, cui te pecuniam ad matrem tuam perferendam dedisse proponis, parva quantitate numerata reliquam in usus suos convertit, furtum fecit. * alex. a. dato. * <a 228 pp. prid. id. iun. modesto et probo conss.>

  9. 109

    CJ.6.2.8: Imperator Alexander Severus

  10. 110

    Etiam furti actione tributorum exactor tenetur, si non cessante te in tributoria exactione sciens, quod nihil deberetur, ancillam tui iuris abduxit aut vendidit. quae res facit, ut nec emptor usucaperet vindicatioque tibi ipsius competat. * alex. a. valenti. * <a 231 pp. x k. mart. pompeiano et peligno conss.>

  11. 111

    CJ.6.2.9: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  12. 112

    Subtracto furto vel vi abrepto mancipio, quamvis hoc rebus humanis non oblatum fuerit exemptum, tam ad raptorem quam ad furem periculum redundabit et uterque eorum poena legitima coercebitur. * diocl. et maxim. aa. et cc. aedesio. * <a 293 s. vii id. febr. sirmi aa. conss.>

  13. 113

    CJ.6.2.10: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  14. 114

    Si abducta mancipia furto vel plagio venumdata praeses provincias perspexerit, cum nec ab emptore propter cohaerens vitium, antequam ad dominum possessio revertatur, usucapi possunt, et te ei cuius fuerunt successisse reppererit, restitui tibi providebit. * diocl. et maxim. aa. et cc. valerio. * <a 293 sine die et conss.>

  15. 115

    CJ.6.2.11: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  16. 116

    De his, quae subtraxisse novercam pupilli tui precibus significas, rectorem adi provinciae, qui si eam, posteaquam dominus rerum is pro quo supplicas factus est , aliquid furatam cognoverit, non ignorat in quadruplum manifesti, nec manifesti vero dupli actione furti constituta condemnationem formare. * diocl. et maxim. aa. et cc. demostheni. * <a 293 d. vii k. sept. viminacio aa. conss.>

  17. 117

    CJ.6.2.12pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  18. 118

    Ancillae subtractae partus apud furem editi, priusquam a domino possideantur, usucapi nequeunt: matris furem etiam eorum causa furti teneri convenit actione. * diocl. et maxim. aa. et cc. quintillae. * <a 293 d. id. oct. sirmi aa. conss.>

  19. 119

    CJ.6.2.12.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  20. 120

    Quapropter furti actione et condictione vel adversus possidentem vindicatione de mancipiis uti non prohiberis, cum altera poenam continens alterius electione minime tolli possit. <a 293 d. id. oct. sirmi aa. conss.>

  21. 121

    CJ.6.2.12.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  22. 122

    Nam extra poenam rei persecutionem esse nulla iuris quaestio est, cum etiam hi qui aliena mancipia comparaverunt, si hanc causam non ignorant, furti actione tenentur. <a 293 d. id. oct. sirmi aa. conss.>

  23. 123

    CJ.6.2.13: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  24. 124

    Post decisionem furti leges agi prohibent. quod si non transegisti, sed de sublatis partem tantum accepisti, residuam vindicare vel condicere et actione furti apud praesidem agere potes. * diocl. et maxim. aa. et cc. domno. * <a 293 d. k. dec. sirmi aa. conss.>

  25. 125

    CJ.6.2.14: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  26. 126

    Eos, qui a servo furtim ablata scientes susceperint, non tantum de susceptis convenire, sed etiam poenali furti actione potes. * diocl. et maxim. aa. et cc. dionysio. * <a 293 d. viii k. ian. sirmi aa. conss.>

  27. 127

    CJ.6.2.15: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  28. 128

    Furti actione minime teneri successores ignorare non debueras. de instrumentis autem ablatis in rem actione tenentem convenire potes. * diocl. et maxim. aa. et cc. socratiae. * <a 293 d. iii k. ian. sirmi aa. conss.>

  29. 129

    CJ.6.2.16: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  30. 130

    Si servum vestrum nutriendum qui susceperat venumdedit, furtum commisit. * diocl. et maxim. aa. et cc. artemidoro et aliis. * <a 294 d. k. oct. viminacii cc. conss.>

  31. 131

    CJ.6.2.17: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  32. 132

    Quamvis etiam hereditatis expilatae crimine promiscuus usus exemplo actionis furti ream uxorem fieri non patiatur, tamen heredes idemque filii super his, quae de patris bonis possidet, adversus eam in rem actione experiri non prohibentur. * diocl. et maxim. aa. et cc. cononi. * <a 294 d. id. dec. cc. conss.>

  33. 133

    CJ.6.2.18: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  34. 134

    In eum, qui ex naufragio vel incendio cepisse vel in his rebus damni quid dedisse dicitur, infra annum utilem ei cui res abest quadrupli, post in simplum actionem proditam praeter poenam olim statutam edicti forma perpetui declarat. * diocl. et maxim. aa. et cc. dionysodoro. * <a 294 s. iii k. ian. nicomediae cc. conss.>

  35. 135

    CJ.6.2.19: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  36. 136

    Falsus procurator depositum recipiendo vel aes alienum exigendo citra domini voluntatem furtum facit ac praeter rei restitutionem actione dupli furti nec manifesti convenitur. * diocl. et maxim. aa. et cc. mnesitheo. * < sine die et consule.>

  37. 137

    CJ.6.2.20pr.: Imperator Justinianus

  38. 138

    Si quis servo alieno suaserit aliquam rem domini sui subripere et ad se deducere , servus autem hoc domino manifestaverit et domino concedente res eius ad iniquum huiusmodi suasionis auctorem pertulerit, et ipse inventus fuerit rem detinere , quali tenetur actione is qui res suscepit, utrumne pro occasione furti an pro servo, quia eum corrumpere voluit, ut non solum furti, sed etiam servi corrupti is obligetur, veteres dubitaverunt. * iust. a. iuliano pp. * <a 530 d. k. aug. lampadio et oreste vv. cc. conss.>

  39. 139

    CJ.6.2.20.1: Imperator Justinianus

  40. 140

    Nobis itaque eorum altercationes decidentibus placuit non solum furti actionem, sed etiam servi corrupti contra eum dare. licet enim servus deterior minime factus est, tamen consilium corruptoris ad perniciem probitatis servi introductum est: et quemadmodum secundum iuris regulas furtum quidem non est commissum, quia is videtur furtum committere, qui contra domini voluntatem res eius contractat, ipse autem furti actione propter dolum suum tenetur, ita et servi corrupti contra eum actio propter suum vitium non ab re extendatur, ut sit ei poenalis actio imposita, tamquam re ipsa fuisset servus corruptus, ne ex huiusmodi impunitate et in alium servum, qui possit corrumpi, hoc facere pertemptet. <a 530 d. k. aug. lampadio et oreste vv. cc. conss.>

  41. 141

    CJ.6.2.21pr.: Imperator Justinianus

  42. 142

    Apud antiquos quaerebatur, si servus, quem aliquis bona fide possidebat, furtum commiserit alienarum rerum vel ipsius apud quem constitutus est, si ipse qui bona fide eum detinet noxalem furti actionem adversus verum dominum habet, vel ipse ab eo qui furtum passus est praedicta convenitur actione. * iust. a. iuliano pp. * <a 530 d. k. oct. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

  43. 143

    CJ.6.2.21.1: Imperator Justinianus

  44. 144

    Cumque generalis regula ab antiqua prudentia exposita est huiusmodi hominis gratia, pro quo noxalem furti actionem suscipere aliquis compellitur, adversus alium furti actionem habere non concedens, quidam ita eam per coniecturam interpretati sunt, adversus bona fide quidem possessorem nullo modo furti actionem extendi, ipsi autem, si furtum fuerit passus, adversus verum dominum furti actionem noxalem recte decerni: tunc autem bona fide possessorem furti nomine, quod passus est, noxalem actionem contra dominum habere posse, quando servus sub domini sui fuerit constitutus possessione: et pro his rebus posse eum adversus dominum habere actionem, non solum quas servus subtraxerit iam apud eum constitutus, sed et pro his quas furatus est, quando fugit quidem a bona fide possessore, adhuc autem nondum sub domini sui manibus fuerit constitutus. <a 530 d. k. oct. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

  45. 145

    CJ.6.2.21.2: Imperator Justinianus

  46. 146

    Quam interpretationem prisca quidem iura per coniecturam introducebant: nos autem altius et verius ad eam respicientes generalem regulam sic ab initio esse prolatam accipimus. <a 530 d. k. oct. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

  47. 147

    CJ.6.2.21.3: Imperator Justinianus

  48. 148

    Cum igitur bona fide possessor domini cogitatione furem possidet, merito, donec apud eum constitutus est, et aliis tenetur noxali actione, si extranei furtum a servo fuerint passi, et ipse adversus verum dominum non habet actionem secundum regulam dicentem: qui habet adversus alium furti actionem, ipse ea teneri non potest. sin autem desinat in servi retentione et ille apud verum dominum fuerit inventus, tunc ipse quidem noxali furti actione minime potest teneri, adversus verum autem dominum habet ipse furti noxalem actionem, id est pro rebus, quas vel nunc furatus est, cum est apud verum dominum, vel antea, postquam bona fide possessoris retentionem excesserit necdum apud verum dominum factus. <a 530 d. k. oct. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

  49. 149

    CJ.6.2.21.4: Imperator Justinianus

  50. 150

    Et sic iterum regulae generali casus evenit consentaneus: qui enim habet tunc furti actionem adversus dominum, ipse aliis teneri furti actione non potest. sic ex tempore omnibus discretis vetustissima dubitatio nostro foedere conquiescat et bona fide possessor in parte certa temporis et habeat actionem et non teneatur, et ipse dominus in alio tempore non teneatur actione et in alio sub actione constituatur. <a 530 d. k. oct. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

  51. 151

    CJ.6.2.21.5: Imperator Justinianus

  52. 152

    De eo autem, qui liber constitutus ab alio bona fide tenetur, si furtum commiserit, recte et sine aliqua dubitatione dicitur posse eum, qui liber est cognitus, et ab ipso qui bona fide eum detinet pro furto conveniri, et bona fide possessorem, si ab extraneo furtum liber commiserit, non posse conveniri, sed ipsum pro suo furto respondere, quia generalis regula de servo prolata est, et pro eo, qui non servus, sed liber et suae potestatis est, noxalem moveri actionem impossibile nostrisque legibus incognitum est. <a 530 d. k. oct. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

  53. 153

    CJ.6.2.22pr.: Imperator Justinianus

  54. 154

    Manifestissimi quidem iuris est furto perpetrato ei competere furti actionem, cuius interest, ne furtum committatur. * iust. a. iuliano pp. * <a 530 d.Xv k.Dec.Lampadio et oreste vv.Cc.Conss.>

  55. 155

    CJ.6.2.22.1: Imperator Justinianus

  56. 156

    Sed quaerebatur apud antiquos legum interpretes, si quis commodavit alii rem ad se pertinentem et ipsa res subtracta est, an furti actio adversus furem institui possit ab eo qui rem utendam accepit, idoneo scilicet constituto, quia et ipse commodati actione a domino pro ea re conveniri potest. <a 530 d.Xv k.Dec.Lampadio et oreste vv.Cc.Conss.>

  57. 157

    CJ.6.2.22.1a: Imperator Justinianus

  58. 158

    Et hoc quidem paene iam fuerat concessum, ut habeat ipse actionem, nisi inopia noscitur laborare: tunc enim furti actionem domino competere dicebant. <a 530 d.Xv k.Dec.Lampadio et oreste vv.Cc.Conss.>

  59. 159

    CJ.6.2.22.1b: Imperator Justinianus

  60. 160

    Sed ea satis increbuit dubitatio, si tempore quo furtum committebatur idoneus erat is qui rem commodandam accepit, postea autem ad inopiam pervenit, antequam moveatur actio quae ei antea competebat, an debeat actio quae semel ei adquisita est firmiter apud eum manere vel ad dominum reverti, cum et hoc quaerebatur, an in hoc casu furti actio ambulatoria sit nec ne. <a 530 d.Xv k.Dec.Lampadio et oreste vv.Cc.Conss.>

  61. 161

    CJ.6.2.22.1c: Imperator Justinianus

  62. 162

    Sed omnem talem tractatum alia sequitur subdivisio, si ex parte solvendo sit is qui rem utendam accepit, ut possit non in totum, sed particularem solutionem ei facere, an habeat furti actionem vel non. <a 530 d.Xv k.Dec.Lampadio et oreste vv.Cc.Conss.>

  63. 163

    CJ.6.2.22.1d: Imperator Justinianus

  64. 164

    Tales itaque ambiguitates veterum, immo magis, quod melius dicendum est, ambages nobis decidentibus in tanta rerum difficultate simplicior sententia placuit, ut in domini sit voluntate, sive commodati actionem adversus res accipientem movere desiderat sive furti adversus eum qui rem subripuit, et alterutra earum electa dominum non posse ex paenitentia ad alteram venire. <a 530 d.Xv k.Dec.Lampadio et oreste vv.Cc.Conss.>

  65. 165

    CJ.6.2.22.1e: Imperator Justinianus

  66. 166

    Sed si quidem furem elegerit, illum qui rem utendam accepit penitus liberari: sin autem quasi commodator veniat adversus eum qui rem utendam accepit, ipsi quidem nullo modo competere posse adversus furem furti actionem, eum autem, qui pro re commodata convenitur, posse adversus furem furti habere actionem, ita tamen, si dominus sciens rem esse subreptam adversus eum qui eam accepit perveniat. <a 530 d.Xv k.Dec.Lampadio et oreste vv.Cc.Conss.>

  67. 167

    CJ.6.2.22.2: Imperator Justinianus

  68. 168

    Sin autem nescius et dubitans rem non esse apud eum commodati actionem instituit , postea autem re comperta voluit remittere quidem commodati actionem, ad furti autem pervenire, tunc licentia ei concedatur et adversus furem venire, nullo obstaculo ei opponendo, quoniam incertus constitutus movit adversus eum qui rem utendam accepit commodati actionem, ( nisi domino ab eo satisfactum est: tunc etenim omnimodo furem a domino quidem furti actione liberari, suppositum autem esse ei, qui pro re sibi commodata domino satisfecit), cum manifestissimum est, etiam si ab initio dominus actionem instituit commodati ignarus rei subreptae, postea autem hoc ei cognito adversus furem transivit, omnimodo liberari eum qui rem commodatam suscepit, quemcumque causae exitum dominus adversus furem habuerit: eadem definitione obtinente, sive in partem sive in solidum solvendo sit is qui rem commodatam accepit. <a 530 d.Xv k.Dec.Lampadio et oreste vv.Cc.Conss.>

  69. 169

    CJ.6.2.22.3: Imperator Justinianus

  70. 170

    Sed cum in secunda dubitatione incidebat, quid statuendum sit, si quis rem commodatam habuerit, quam aliquis furto subtraxerat et lite pulsatus condemnationem passus fuerat non tantum in rem furtivam, sed etiam in poenam furti, et postea dominus rei venerit omnem condemnationem accipere desiderans utpote ex suae rei occasione ortam, alia dubitatio incidit veteribus, utrumne rem tantummodo suam vel eius aestimationem consequatur, an etiam summam poenalem. <a 530 d.Xv k.Dec.Lampadio et oreste vv.Cc.Conss.>

  71. 171

    CJ.6.2.22.3a: Imperator Justinianus

  72. 172

    Et licet ab antiquis variatum est et ab ipso papiniano in contrarias declinante sententias, tamen nobis haec decidentibus papinianus, licet variavit, eligendus est, non in prima, sed in secunda eius definitione, in qua lucrum statuit minime ad dominum rei pervenire: ubi enim periculum, ibi et lucrum collocetur, nec sit damno tantummodo deditus qui rem commodatam accepit, sed liceat ei etiam lucrum sperare. <a 530 d.Xv k.Dec.Lampadio et oreste vv.Cc.Conss.>

  73. 173

    CJ.6.2.22.4: Imperator Justinianus

  74. 174

    Cum autem in confinio earum dubitationum tertia exorta est, quare non et eam decidimus? cum enim apertissimi iuris est non posse maritum constante matrimonio furti actionem contra suam uxorem habere, quia lex ita atrocem actionem dare in personas ita sibi coniunctas erubuit, huiusmodi incidit veterum sensibus quaestio. <a 530 d.Xv k.Dec.Lampadio et oreste vv.Cc.Conss.>

  75. 175

    CJ.6.2.22.4a: Imperator Justinianus

  76. 176

    Quidam etenim re sibi commodata huiusmodi rei furtum a sua muliere passus est: et dubitabatur, utrumne domino rei furti actio contra mulierem praestatur, an propter necessitatem causae et maritus eius utpote commodati actioni suppositus potest habere furti actionem. <a 530 d.Xv k.Dec.Lampadio et oreste vv.Cc.Conss.>

  77. 177

    CJ.6.2.22.4b: Imperator Justinianus

  78. 178

    Et auctores quidem iuris satis et in hac specie contra se iurgium exercuerunt: ex praesente autem lege et anterioribus nostris decisionibus, quae in ista positae sunt constitutione, potest et haec species apertius dirimi. <a 530 d.Xv k.Dec.Lampadio et oreste vv.Cc.Conss.>

  79. 179

    CJ.6.2.22.4c: Imperator Justinianus

  80. 180

    Si enim domino dedimus electionem ad quem voluit pervenire, sive ad eum qui rem commodatam accepit, sive contra eum qui furtum commisit, et in hac specie maritus quidem propter matrimonii pudorem non furti, sed rerum amotarum actionem habeat, si ipsum dominus elegerit, dominus autem omnem licentiam possideat sive adversus maritum commodati sive adversus mulierem furti actionem extendere: ita tamen ut, si ipse qui rem commodatam accepit solvendo sit, nullo modo adversus mulierem furti actio extendatur, ne ex huiusmodi occasione inter maritum et uxorem, qui non bene secum vivunt, aliqua machinatio oriatur, et forsitan marito volente uxor eius et trahatur et furti patiatur poenalem condemnationem. <a 530 d.Xv k.Dec.Lampadio et oreste vv.Cc.Conss.>

  81. 181

    CJ.6.3.0. De operis libertorum.

  82. 182

    CJ.6.3.1: Imperatores Severus, Antoninus

  83. 183

    Si tempore manumissionis operae tibi impositae sunt, scis te eas praestare debere. solet autem inter patronos et libertos convenire, ut pro operis aliquid praestetur, licet pretium non possit, nisi quando propter inopiam pro alimentis id extra ordinem peti necessitas suaserit, cum, etsi operae non erant impositae, defectis tamen facultatibus patroni alere eum cogebaris. * sev. et ant. aa. romano. * <a 204 pp. iii k. ian. cilone et libone conss.>

  84. 184

    CJ.6.3.2: Imperatores Severus, Antoninus

  85. 185

    Manumissionis causa traditus neque in servitutem deduci a manumissore potest neque impositas operas praestare cogitur. * sev. et ant. aa. eutycheti. * <a 205 pp. vi k. mai. geta ii cons.>

  86. 186

    CJ.6.3.3: Imperatores Severus, Antoninus

  87. 187

    Qui nummis acceptis ab extraneo servum suum manumisit et pro operis pecuniam ab eo accepit, sive fuerant operae impositae sive non fuerant, ut indebita soluta reddere cogitur. * sev. et ant. aa. quintiano. * <a 206 pp. k. nov. albino et aemiliano conss.>

  88. 188

    CJ.6.3.4: Imperator Antoninus

  89. 189

    Si quam pecuniam tibi a liberto tuo ex venditione operarum deberi probaveris, restitui tibi a liberto tuo praeses iubebit ( ex hoc enim liberam testamenti factionem libertus habet) , modo si non onerandae libertatis gratia emissam cautionem probabitur. * ant. a. valeriano. * <a 212 pp. xiiii k. mai. duobus aspris conss.>

  90. 190

    CJ.6.3.5: Imperator Antoninus

  91. 191

    Mater tua ab eo, quem ex causa fideicommissi manumisit, operas impositas petere non potest, nisi eius tantummodo temporis, quo eum ante manumisit, quam dies fideicommissae libertatis existeret. sed nisi ei honorem patronis debitum exhibuerit, adeat competentem iudicem pro modo admissi vindicaturum. * ant. a. terentio. * <a 212 pp. iii id. mai. duobus aspris conss.>

  92. 192

    CJ.6.3.6: Imperator Alexander Severus

  93. 193

    Liberti libertaeque defunctorum operas neque extraneis heredibus patronorum debent neque maritis patronarum. * alex. a. caecilio. * <a 222 pp. k. nov. alexandro a. cons.>

  94. 194

    CJ.6.3.7pr.: Imperator Alexander Severus

  95. 195

    Nec patronis pro operis mercedem accipere licet, quamvis, si indictae operae praestitae non sint, ad pecuniae exactionem obsequii non praestiti aestimatio convertatur. * alex. a. minicio. * <a 224 d. xii k. iun. iuliano et crispino conss.>

  96. 196

    CJ.6.3.7.1: Imperator Alexander Severus

  97. 197

    Qui autem duos filios in potestate vel diversis temporibus habuit, lege iulia de maritandis ordinibus obligatione operarum liberatur. <a 224 d. xii k. iun. iuliano et crispino conss.>

  98. 198

    CJ.6.3.8: Imperator Alexander Severus

  99. 199

    Si tuis nummis emptus es ab eo a quo manumissus es, nec operas ei debes neque puniri ab eo utpote ingratus potes: patronum tamen tuum esse negari non oportet. * alex. a. augustino. * <a 224 d. iii id. sept. iuliano et crispino conss.>

  100. 200

    CJ.6.3.9: Imperator Alexander Severus

← Previous · Next → — showing 101200 of 1,961

The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.