Codex5
- 401
Itaque si habens filios in secundas nuptias fortasse transierit, sponsaliciam largitatem, quam vir secundus contulerit in uxorem, tantummodo filii qui ex secundo matrimonio suscepti sunt pro soliditate possideant, nec prosit liberis ex priore susceptis marito, quod mulier in tertia minime vota migraverit. <a a.422 d.Iii non. nov ravennae honorio xiii et theodosio x aa. conss.>
- 402
CJ.5.9.4.2: Imperatores Honorius, Theodosius
- 403
Quod si posterior vir sine liberis ex eodem matrimonio susceptis decesserit, quidquid ab eo ex sponsalium largitate uxor fuerit consecuta, id sibi iurique suo sciat esse collatum, etiamsi ex priore matrimonio donator filios reliquisse doceatur. <a a.422 d.Iii non. nov ravennae honorio xiii et theodosio x aa. conss.>
- 404
CJ.5.9.4.3: Imperatores Honorius, Theodosius
- 405
Ad maternas sane veniens vel ex hoc vel ex quodlibet alio titulo facultates omnis posteritas ex quocumque suscepta viro pro debita sibi portione, ut a matre vel spontanea largitate vel per testamentum eius fuerit collata, possideat. <a a.422 d.Iii non. nov ravennae honorio xiii et theodosio x aa. conss.>
- 406
CJ.5.9.4.4: Imperatores Honorius, Theodosius
- 407
Nos enim hac lege id praecipue custodiendum esse decrevimus, ut ex quocumque coniugio suscepti filii patrum suorum sponsalicias retineant facultates. <a a.422 d.Iii non. nov ravennae honorio xiii et theodosio x aa. conss.>
- 408
CJ.5.9.5pr.: Imperatores Theodosius, Valentinianus
- 409
Generaliter censemus, quoquo casu constitutiones ante hanc legem mulierem liberis communibus, morte mariti matrimonio dissoluto, quae de bonis mariti ad eam devoluta sunt servare sanxerunt, isdem casibus maritum quoque quae de bonis mulieris ad eum devoluta sunt morte mulieris matrimonio dissoluto communibus liberis servare, nec interesse, si alter pro marito donationem ante nuptias vel pro muliere dotem crediderit offerendam. * theodos. et valentin. aa. florentio pp. * <a 439 d.Vii id.Sept.Constantinopoli theodosio a.Xvii et festo conss.>
- 410
CJ.5.9.5.1: Imperatores Theodosius, Valentinianus
- 411
Haec observari praecipimus, licet res ante nuptias donatae, ut adsolet fieri, in dotem a muliere redigantur. <a 439 d.Vii id.Sept.Constantinopoli theodosio a.Xvii et festo conss.>
- 412
CJ.5.9.5.2: Imperatores Theodosius, Valentinianus
- 413
Dominium autem rerum, quae liberis vel huius legis vel praeteritarum constitutionum auctoritate servantur, ad liberos pertinere decernimus. itaque defuncto eo, qui eas liberis reservabat, extantes ab omni possessore liberi vindicabunt, consumptas ab heredibus eius exigent, qui eas servare debuerat. <a 439 d.Vii id.Sept.Constantinopoli theodosio a.Xvii et festo conss.>
- 414
CJ.5.9.5.3: Imperatores Theodosius, Valentinianus
- 415
Alienandi sane vel obligandi suo nomine eas res, quae liberis servari praeceptae sunt, eis qui reservaturi sunt adempta licentia est. <a 439 d.Vii id.Sept.Constantinopoli theodosio a.Xvii et festo conss.>
- 416
CJ.5.9.5.4: Imperatores Theodosius, Valentinianus
- 417
Negotia vero liberorum patri utiliter administrare concedimus. <a 439 d.Vii id.Sept.Constantinopoli theodosio a.Xvii et festo conss.>
- 418
CJ.5.9.5.5: Imperatores Theodosius, Valentinianus
- 419
Dividendi quoque res inter eos ipsos liberos parentibus pro suo arbitrio vel eligendi quem voluerint licentiam non negamus. <a 439 d.Vii id.Sept.Constantinopoli theodosio a.Xvii et festo conss.>
- 420
CJ.5.9.5.6: Imperatores Theodosius, Valentinianus
- 421
In his autem casibus, in quibus res ut paternas mater liberis communibus servare praecepta est, hoc est ubi morte mariti matrimonio dissoluto mulier ad alias nuptias venit, vel ubi ut maternas patrem liberis communibus servare censuimus, hoc est ubi morte mulieris matrimonio dissoluto vir ad alias nuptias venit, si hereditatem eius parentis qui prior mortuus est non adierint liberi, licebit eis , tamquam eius tantum res fuerint qui posterior moritur, eas sibimet vindicare, scilicet si vel eius qui posterior moritur hereditatem crediderint adeundam, ne, quod favore liberorum inductum est, quibusdam casibus ad laesionem eorum videatur inventum. <a 439 d.Vii id.Sept.Constantinopoli theodosio a.Xvii et festo con ss.>
- 422
CJ.5.9.5.7: Imperatores Theodosius, Valentinianus
- 423
Illud etiam humanis sensibus huic legi credidimus inserendum, ut eo quoque casu, quo lucratur vel mulier res, quae ad eam a marito perveniunt, vel maritus eas, quae ex bonis mulieris ad eum transeunt ( hoc est ubi primum matrimonium alterius morte dissolvitur nec superstes ad secundas nuptias venit), si res vel maritus vel uxor ( hoc est qui superstes est) non consumpserit vel alienaverit ( quod eis ad secundas nuptias non venientibus quasi rerum dominis concessum esse non dubium est), liberis liceat res a patre profectas ut paternas, a matre ut maternas accipere. <a 439 d.Vii id.Sept.Constantinopoli theodosio a.Xvii et festo conss.>
- 424
CJ.5.9.6pr.: Imperatores Leo, Anthemius
- 425
Hac edictali lege in perpetuum valitura sancimus, si ex priore matrimonio procreatis liberis pater vel mater ad secunda vel tertia aut ulterius repetiti matrimonii vota migraverit, non sit ei licitum novercae seu vitrico testamento vel sine scriptura seu codicillis, hereditatisve iure sive legati vel fideicommissi titulo plus relinquere, nec dotis aut ante nuptias donationis nomine seu mortis causa habita donatione conferre nec inter vivos conscribendis donationibus ( quae etsi constante matrimonio civili iure interdictae sint, morte tamen donatoris ex certis causis confirmari solent), quam filio vel filiae, si unus vel una extiterit. * leo et anthem. aa. erythrio pp. * <a 472 d.Ii.K.Mart.Marciano cons. >
- 426
CJ.5.9.6.1: Imperatores Leo, Anthemius
- 427
Quod si plures liberi fuerint, singulis aequas partes habentibus minime plus, quam ad unumquemque eorum pervenerit, ad eorum liceat vitricum novercamve transferri. <a 472 d.Ii.K.Mart.Marciano cons. >
- 428
CJ.5.9.6.2: Imperatores Leo, Anthemius
- 429
Sin vero non aequis portionibus ad eosdem liberos memoratae transierint facultates, tunc quoque non liceat plus eorum novercae vel vitrico testantem relinquere vel donare seu dotis vel ante nuptias donationis titulo conferre, quam filius vel filia habet, cui minor portio ultima voluntate derelicta vel data fuerit aut donata, ita tamen, ut quarta pars, quae isdem liberis debetur ex legibus, nullo modo minuatur nisi ex his causis, quae de inofficioso excludunt querellas. <a 472 d.Ii.K.Mart.Marciano cons. >
- 430
CJ.5.9.6.3: Imperatores Leo, Anthemius
- 431
Quam observationem in personis etiam avi et aviae, proavi et proaviae, nepotum vel neptum, item pronepotum vel proneptum, sive in potestate sive emancipati emancipataeve sint, ex paterna vel materna linea venientibus, custodiri censemus. sin vero plus quam statutum est aliquid novercae vel vitrico relictum vel donatum aut datum fuerit, id quod plus relictum vel donatum aut datum fuerit, tamquam non scriptum neque derelictum vel donatum aut datum ad liberorum personas deferri et inter eas dividi iubemus: omni circumscriptione, si qua per interpositam personam vel alio quocumque modo fuerit excogitata, cessante. <a 472 d.Ii.K.Mart.Marciano cons. >
- 432
CJ.5.9.6.4: Imperatores Leo, Anthemius
- 433
His illud adiungimus, ut mulier in his casibus, in quibus ante nuptias donationes, ceteras etiam res a marito ad se devolutas secundum priorum legum statuta liberis communibus ut paternas servare compellitur ( hoc est ubi morte mariti matrimonio dissoluto ad alias nuptias venerit), immobilium rerum et mancipiorum annonarumque civilium usu fructu dumtaxat vitae suae temporibus potiatur, alienatione earum penitus interdicta: <a 472 d.Ii.K.Mart.Marciano cons. >
- 434
CJ.5.9.6.5: Imperatores Leo, Anthemius
- 435
Mobilium vero rerum, iustis pretiis aestimatione habita per eos, quos utraque pars elegerit, arbitros iudicaturos interposito sacramento, simili modo usum fructum habeat, si idoneam fideiussionem praebuerit, quod easdem res mobiles vel earum pretium filiis et filiabus ex eodem matrimonio procreatis vel post mortem eorum nepotibus et neptibus ex isdem liberis procreatis, sive omnibus vel uno unave superstite mori contigerit, secundum legum modum restituat: <a 472 d.Ii.K.Mart.Marciano cons. >
- 436
CJ.5.9.6.6: Imperatores Leo, Anthemius
- 437
Vel certe si fideiussiones idoneas praestare distulerit aut nequiverit, praedictae res mobiles necdum matri a liberis traditae apud eosdem manebunt: solutae vero eidem matri vel ab eadem detentae restituentur liberis, si tamen ab his fideiussio idonea matri fuerit oblata, qua caveri debet, quod eidem superstiti pro usu fructu earundem rerum mobilium vel pretio, quo taxatae sunt, usurarum nomine centesimae partem tertiam annuis quibusque temporibus praestare non differant, ita ut in eadem fideiussione hoc quoque caveatur, quod a filiis filiabusque et ex his genitis liberis, si ante eandem matrem omnes eos obire contigerit, omnes res praedictae mobiles secundum legum moderationem matri, ut ad eandem lucrum redeat luctuosum, restituentur. <a 472 d.Ii.K.Mart.Marciano cons. >
- 438
CJ.5.9.6.7: Imperatores Leo, Anthemius
- 439
Erit itaque licitum utrilibet parti, quae fideiussionem praebuerit, si sibi commodum esse perspexerit, his rebus mobilibus uti frui easdemque dare mutuo vel obligare vel vendere, ut ex his maxime liberi adquirentes possint materno adfectui sine suo incommodo servire. <a 472 d.Ii.K.Mart.Marciano cons. >
- 440
CJ.5.9.6.8: Imperatores Leo, Anthemius
- 441
Sin autem utraque pars praedictam fideiussionem dissimulaverit aut forte offerre nequiverit, eaedem res apud mulierem usque in diem vitae suae manebunt. <a 472 d.Ii.K.Mart.Marciano cons. >
- 442
CJ.5.9.6.9: Imperatores Leo, Anthemius
- 443
Omnibus videlicet isdem maritalibus facultatibus, his etiam, quas habet habiturave est, tamquam si iure pignoris vel hypothecae suppositae sint, super eadem ante nuptias donatione vel rebus aliis ad eam ex mariti substantia devolutis ex eo die, quo eaedem res ad eam pervenerint, liberis obligatis, ut, si quis post traditas matri vel detentas ab ea res ( si ita contigerit) contractum aliquem cum eadem muliere inierit, quae se repetitis nuptiis copulaverit, in vindicandis isdem suppositis rebus posterior habeatur, liberis, qui ex eodem matrimonio procreati sunt, et nepotibus neptibusve, qui ex his liberis geniti sunt, sine dubio praeponendis. <a 472 d.Ii.K.Mart.Marciano cons. >
- 444
CJ.5.9.6.10: Imperatores Leo, Anthemius
- 445
Sin vero liberorum suorum adfectione servata pater materve ad alias nuptias migrare noluerit, neque vir his, quae de bonis uxoris ad se transeunt, neque mulier rebus, quae ex substantia mariti ad se pervenerint, pro suo arbitrio uti vel eas vendere aut quocumque iure vel modo eas alienare vel pignoris iure sive hypothecae ( si voluerint) obligare, utpote domini earum, prohibebuntur. <a 472 d.Ii.K.Mart.Marciano cons. >
- 446
CJ.5.9.6.11: Imperatores Leo, Anthemius
- 447
Extantes autem praedictas res, si non fuerint alienatae sive consumptae vel suppositae, licebit liberis vindicare etiam non adeuntibus hereditatem parentum. <a 472 d.Ii.K.Mart.Marciano cons. >
- 448
CJ.5.9.7: Imperator Zeno
- 449
In quibus casibus pater dotem, mater ante nuptias donationem vel alias res ad se ex altera parte devolutas filiis utriusque sexus servare praecepti sunt, si quem ex filiis vel filiabus ante patris vel matris obitum mori contigerit sive ante secundas nuptias sive postea, filio vel filia vel nepte aut nepote vel pluribus patre suo adhuc vivo vel matre superstite derelictis, portionem, quae defuncto filio vel filiae debebatur vel lucrum ex ea non ad fratres vel sorores mortui, sed ad filios eius vel filias vel nepotes utriusque sexus aut pronepotes avis vel proavis superstitibus pervenire decernimus: eligendi videlicet quos voluerint ex liberis superstitibus non adempta licentia. * zeno a. sebastiano pp. * <a 478 d.K.Mart. marciano cons. >
- 450
CJ.5.9.8pr.: Imperator Justinianus
- 451
Si quis prioris matrimonii filiorum ante secundas nuptias patris vel matris mortuus fuerit filiis a se vel nepotibus vel pronepotibus relictis, partem eius non ad fratres vel, si nullus alius frater vel soror sit, ad patrem vel matrem eius pervenire, sed ad filios vel nepotes vel pronepotes eiusdem mortuae personae sancimus, ut, sive unus sive plures sint, eam tantummodo partem vindicare possint , quae mortuo competit. * iust. a. menae pp. * <a 528 d. iii id. dec. dn. iustiniano a. ii cons.>
- 452
CJ.5.9.8.1: Imperator Justinianus
- 453
Illud etiam certa sanctione definire censemus, ut, si quis vel si qua ex aliquo matrimonio filiis procreatis minime ad secundas venerit nuptias, ut eo modo liceat quidem genitori res ex priore coniugio sibi adquisitas quo modo voluerit alienare vel administrare, si quae vero earum minime sint alienatae, possint liberi etiam non adeuntes paternam vel maternam hereditatem eas vindicare, certum esse sancimus, quod etiam illa de cetero videbitur earundem fuisse rerum alienatio, quae in testamento genitoris vel specialiter relinquendo vel generaliter heredem instituendo facta sit. <a 528 d. iii id. dec. dn. iustiniano a. ii cons.>
- 454
CJ.5.9.8.2: Imperator Justinianus
- 455
Talem vero licentiam filiis, ut etiam non adeuntes paternam vel maternam hereditatem lucra vindicarent, quae parens eorum ex matrimonio, quod secundo toro minime mutavit, sibi adquisita non alienavit, nullo modo eis concedimus, si paternam vel maternam hereditatem ab intestato ex parte ( si forte alii etiam ex anteriore matrimonio morienti parenti filii sint) sibi adquisierint. <a 528 d. iii id. dec. dn. iustiniano a. ii cons.>
- 456
CJ.5.9.8.3: Imperator Justinianus
- 457
In illo etiam veterem sanctionem adimplentes praecipimus exemplo matris, cuius res post secundas nuptias filiis ex priore matrimonio natis suppositae sunt ad conservanda eis lucra, quae ex priore marito ad eam pervenerunt, patris quoque bona, quae habet habiturusque est, filiis ex priore matrimonio natis post secundas eius nuptias ad ea conservanda, quae ex eorum matre lucratus est, supposita esse. <a 528 d. iii id. dec. dn. iustiniano a. ii cons.>
- 458
CJ.5.9.8.4: Imperator Justinianus
- 459
Illius etiam patris, qui in sua potestate talem liberum vel liberos habens maternam eis substantiam vel ex materna linea ad eos devolutam servare compellitur, isdem liberis bona supposita esse ad conservandas easdem maternas res decernimus : ita tamen, ut occasione talium hypothecarum neque patris neque matris filii valeant administrationem perscrutari vel aliquam eis movere super hoc quaestionem , cum perspicui iuris sit, etiamsi alienata sint eorum bona, quae extra memorata lucra vel maternas res sunt, ius hypothecae integrum isdem manere filiis. <a 528 d. iii id. dec. dn. iustiniano a. ii cons.>
- 460
CJ.5.9.9pr.: Imperator Justinianus
- 461
Quoniam praeteritae leges omnia, quae liberis ex priore matrimonio procreatis mulier quidem secundo marito, vir autem uxori secundae dotis vel ante nuptias donationis nomine vel alio quocumque modo dederit vel reliquerit ampliora his, quae uni filio vel filiae ex anteriore matrimonio progenitis danda vel relinquenda sunt, revocata ad solos filios ex priore matrimonio natos pervenire constituerunt nullaque in hac parte filiorum ex secundo matrimonio natorum mentio facta est, hoc quoque corrigentes omnia quae memorato modo revocantur non solum ad filios prioris matrimonii, sed etiam ad eos qui ex secundis nuptiis nati fuerint pertinere et in capita inter omnes dividenda sancimus. * iust. a. menae pp. * <a 529 d.Id.April.Constantinopoli decio vc.Cons.>
- 462
CJ.5.9.9.1: Imperator Justinianus
- 463
Ad haec lucra, quae marito vel uxori ex dote vel ante nuptias donatione occasione repudii accedunt, indistincte post secundas eorum nuptias liberis ex priore coniugio procreatis ad similitudinem matrimonii morte dissoluti servari nec de cetero repudii causam requiri vel aliam in ea re exquisitionem fieri. <a 529 d.Id.April.Constantinopoli decio vc.Cons.>
- 464
CJ.5.9.10pr.: Imperator Justinianus
- 465
Cum apertissime legibus cavetur ingratos liberos a maiorum suorum hereditate merito esse repellendos, si hoc idem in suis elogiis conscripserint et re vera fuerit revelatum, reclamare videtur huiusmodi sanctioni divalis constitutio leonis inclitae recordationis, quam super filiis ex priore matrimonio procreatis conscripsit. * iust. a. demostheni pp. * <a 529 d.Xv.K.Oct chalcedone decio vc. cons.>
- 466
CJ.5.9.10.1: Imperator Justinianus
- 467
Nam cum necessitas est patri vel matri, qui ad secunda vota migraverunt, tantum praestare per quamcumque causam secundo marito vel novercae quantum filio vel filiae ex anterioribus nuptiis progenitis qui partem minimam habiturus est reliquerit, maxima iniquitas ex hac sanctione contra genitores efficiebatur. <a 529 d.Xv.K.Oct chalcedone decio vc. cons.>
- 468
CJ.5.9.10.2: Imperator Justinianus
- 469
Liberi etenim scientes, quod omnimodo aliquid sibi a genitoribus suis et nolentibus relinquendum est, et tantum, quantum secundus maritus vel noverca acceperit , cum omni licentia et lascivia suos genitores iniuriis adficiebant. <a 529 d.Xv.K.Oct chalcedone decio vc. cons.>
- 470
CJ.5.9.10.3: Imperator Justinianus
- 471
Quapropter sancimus ingratos re vera liberos neque hoc beneficium, quod divalis constitutio leonis augustae memoriae eis praestitit, in posterum posse sibi vindicare, sed quasi ingratos ab omni huiusmodi lucro repelli. <a 529 d.Xv.K.Oct chalcedone decio vc. cons.>
- 472
CJ.5.9.10.4: Imperator Justinianus
- 473
Quam observationem in personis etiam avi et aviae, proavi et proaviae, nepotum vel neptum, item pronepotum et proneptum, sive in potestate sive emancipati emancipataeve sint, ex paterna vel materna linea venientibus custodiri censemus. <a 529 d.Xv.K.Oct chalcedone decio vc. cons.>
- 474
CJ.5.9.10.5: Imperator Justinianus
- 475
Sed quemadmodum genitoribus providimus, ita et innocuam posteritatem nullis adfici iniuriis patimur, ut non genitores, qui sese secundis nuptiis devoverunt, inrationabile odium ad priores liberos forsitan habentes sine iusta ratione eos ingratos vocare concedantur. <a 529 d.Xv.K.Oct chalcedone decio vc. cons.>
- 476
CJ.5.9.10.6: Imperator Justinianus
- 477
Eos etenim liberos huiusmodi beneficio defraudari volumus, qui re ipsa ingrati circa suam antiquitatem ab heredibus genitorum liquidis et indubitatis probationibus convicti fuerint ex huiusmodi casibus, qui antea priscis legibus enumerati sunt. <a 529 d.Xv.K.Oct chalcedone decio vc. cons.>
- 478
CJ.5.10.0. Si secundo nupserit mulier, cui maritus usum fructum reliquerit.
- 479
CJ.5.10.1pr.: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
- 480
Si usum fructum maritus rerum suarum decedens uxori reliquerit eaque in secundas nuptias consortiumque convenerit, usum fructum, quem ex priore marito consecuta fuerit, amittat atque eum filiis ex die quo nupserit mature restituat. * valentin. theodos. et arcad. aaa. tatiano pp. * <a 392 d.Id.Mart.Arcadio a.Ii et rufino conss.>
- 481
CJ.5.10.1.1: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
- 482
Quod si liberos ex priore matrimonio adhuc imbecillitas habebit infantiae nec muniet tutoris auxilium ac per huiusmodi occasionem mater quae relicta fuerant usurpaverit, omnia, cum legitime repetantur, cum competentibus fructibus ad liquidum deducta ratione restituet. <a 392 d.Id.Mart.Arcadio a.Ii et rufino conss.>
- 483
CJ.5.10.1.2: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
- 484
Haec de usu fructu, quem vir extremam constituentis voluntatem de rebus propriis uxori reliquerit. de usu fructu vero rerum ante nuptias donatarum ea servari quae anteriores constitutiones decreverunt sancimus. <a 392 d.Id.Mart.Arcadio a.Ii et rufino conss.>
- 485
CJ.5.11.0. De dotis promissione vel nuda pollicitatione.
- 486
CJ.5.11.1: Imperator Alexander Severus
- 487
Frustra existimas actionem tibi competere, quasi promissa dos tibi nec praestita sit, cum neque species ulla nec quantitas promissa sit, sed hactenus nuptiali instrumento adscriptum, quod ea quae nubebat dotem dare promiserit. * alex. a. claudio. * <a 231 pp.K.Aug. pompeiano et peligno conss.>
- 488
CJ.5.11.2: Imperator Gordianus
- 489
Si pro dote promissa usuras dare socer tuus spopondit, id quod deberi ostenderis competens iudex solvi tibi praecipiet. * gord. a. herodoto. * <a 238 pp. xii k. sept. pio et pontiano conss.>
- 490
CJ.5.11.3: Imperator Gordianus
- 491
Si, cum ea quae tibi matrimonio copulata est nuberet, is cuius meministi dotem tibi non addita quantitate, sed quodcumque arbitratus fuisset pro ea daturum se rite promisit et interpositae stipulationis fidem non exhibet, competentibus actionibus usus ad repromissi emolumentum iure iudiciorum perveniens: videtur enim boni viri arbitrium stipulationi insertum esse. * gord. a.Claudio. * <a 240 pp.K.Ian.Sabino et venusto conss.>
- 492
CJ.5.11.4: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 493
Si voluntate dotantis in dotali instrumento plura tibi tradita scripsisti quam suscepisti, intellegis de his quae desunt petendis pactum esse consecutum. * diocl. et maxim. aa. et cc. rufo. * <a 293 s.Non.April.Aa.Conss.>
- 494
CJ.5.11.5: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 495
Si pro te pater marito tuo stipulanti promisit dotem, non tibi, sed marito contra successores soceri competit actio. * diocl. et maxim. aa.Et cc.Dasumianae. * <a 293 d.Viii k.Dec.Aa.Conss.>
- 496
CJ.5.11.6: Imperatores Theodosius, Valentinianus
- 497
Ad exactionem dotis, quam semel praestari placuit, qualiacumque sufficere verba censemus, sive scripta fuerint, sive non, etiamsi stipulatio in pollicitatione rerum dotalium minime fuerit subsecuta. * theodos. et valentin. aa. hierio pp. * <a 428 d. x k.Mart. constantinopoli felice et tauro conss.>
- 498
CJ.5.11.7pr.: Imperator Justinianus
- 499
Si pater dotem pro filia simpliciter dederit vel pro filio ante nuptias donationem fecerit, habeat autem filius vel in potestate constitutus vel forte emancipatus res maternas vel ex alio modo tales, quae adquisitionem effugiunt, quarum usus fructus solus apud patrem remanet, vel quocumque modo poterat quasdam actionem contra patrem habere, dubitabatur apud veteres, utrumne videatur pater ex ipso debito dotis vel ante nuptias donationis fecisse promissionem vel dationem, ut sese ab huiusmodi nexu liberet, an debitum quidem remanet in sua natura, liberalitas autem paterna dotem vel ante nuptias donationem dare suggessit. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d.K. nov. post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
- 500
CJ.5.11.7.1: Imperator Justinianus
← Previous · Next → — showing 401–500 of 1,860
The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.