Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← All works

Codex5

Latin Library (medieval and later) · Justinian · The Latin Library · 1,860 sections

  1. 301

    Quod si actores vel procuratores loci, in quo flagitium admissum est, fuerunt conscii vel compertum facinus promere noluerunt, metallo eos convenit implicari. <a 319 d. k. iul. aquileiae constantino a. v et licinio c. conss.>

  2. 302

    CJ.5.5.3.3: Imperator Constantinus

  3. 303

    Si vero dominus hoc fieri permisit vel postea cognitum celavit, si quidem in agro id factum est, fundus cum mancipiis et pecoribus ceterisque rebus. quae cultui rustico sustinentur, fisci viribus vindicetur: si vero in civitate id factum est, dimidiam bonorum omnium partem praecipimus confiscari poenam augentes, quoniam intra domesticos parietes scelus admissum est, quod noluit mox cognitum publicare. <a 319 d. k. iul. aquileiae constantino a. v et licinio c. conss.>

  4. 304

    CJ.5.5.4pr.: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius

  5. 305

    Qui contra legum praecepta vel contra mandata constitutionesque principum nuptias forte contraxerit, nihil ex eodem matrimonio, sive ante nuptias donatum sive deinceps quoquo modo datum fuerit, consequatur, idque totum, quod ab alterius liberalitate in alterum processerit, ut indigno indignaeve sublatum fisco vindicari sancimus: * valentin. theodos. et arcad. aaa. ad andromachum com. rer. privat.* <d. vii k. mart.>

  6. 306

    CJ.5.5.4.1: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius

  7. 307

    Exceptis tam feminis quam viris, qui aut errore acrissimo, non adfectato insimulatove, neque ex causa vili decepti sunt aut aetatis lubrico lapsi. <d. vii k. mart.>

  8. 308

    CJ.5.5.4.2: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius

  9. 309

    Quos tamen ita demum legis nostrae laqueis eximi placuit, si aut errore comperto , aut ubi ad legitimos pervenerint annos, coniunctionem huiuscemodi sine ulla recrastinatione diremerint. <d. vii k. mart.>

  10. 310

    CJ.5.5.5: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius

  11. 311

    Fratris uxorem ducendi vel duabus sororibus coniungendi penitus licentiam submovemus, nec dissoluto quocumque modo coniugio. * valentin. theodos. et arcad. aaa. cynegio pp. * <a 393 d.... k. dec. constantinopoli theodosio a. iii et abundantio conss.>

  12. 312

    CJ.5.5.6pr.: Imperatores Arcadius, Honorius

  13. 313

    Si quis incesti vetitique coniugii sese nuptiis funestavit, proprias quamdiu vixerit teneat facultates, sed neque uxorem neque filios ex ea editos habere credatur. * arcad. et honor. aa. eutychiano pp. * <a 396 d. vi id. dec. constantinopoli arcadio iiii et honorio iii aa. conss.>

  14. 314

    CJ.5.5.6.1: Imperatores Arcadius, Honorius

  15. 315

    Nihil prorsus praedictis nec per interpositam quidem personam vel donet superstes vel mortuus derelinquat. <a 396 d. vi id. dec. constantinopoli arcadio iiii et honorio iii aa. conss.>

  16. 316

    CJ.5.5.6.2: Imperatores Arcadius, Honorius

  17. 317

    Dos si qua forte sollemniter aut data aut promissa fuerit, iuxta ius antiquum fisci nostri commodis cedat. <a 396 d. vi id. dec. constantinopoli arcadio iiii et honorio iii aa. conss.>

  18. 318

    CJ.5.5.6.3: Imperatores Arcadius, Honorius

  19. 319

    Testamento suo extraneis nihil relinquat, sed sive testato sive intestato legibus ei et iure succedant, si qui forte ex iusto et legitimo matrimonio editi fuerint, hoc est de descendentibus filius filia nepos neptis pronepos proneptis, de ascendentibus pater mater avus avia, de latere frater soror patruus amita. <a 396 d. vi id. dec. constantinopoli arcadio iiii et honorio iii aa. conss.>

  20. 320

    CJ.5.5.6.4: Imperatores Arcadius, Honorius

  21. 321

    Testandi sane ita demum habeat facultatem, ut his tantum personis pro iuris ac legum quod voluerit arbitrio relinquat, quas succedere imperialis praecepti tenore mandavimus: ita tamen, ut hereditate defuncti penitus arceatur, si quis ex his quos memoravimus in contrahendis incestis nuptiis consilium inisse monstrabitur, successuro in locum illius, qui post eum gradum proximus invenitur. <a 396 d. vi id. dec. constantinopoli arcadio iiii et honorio iii aa. conss.>

  22. 322

    CJ.5.5.6.5: Imperatores Arcadius, Honorius

  23. 323

    Ea sane, quae de viris cavimus, etiam de feminis, quae praedictorum sese consortiis commaculaverint, custodiantur. <a 396 d. vi id. dec. constantinopoli arcadio iiii et honorio iii aa. conss.>

  24. 324

    CJ.5.5.6.6: Imperatores Arcadius, Honorius

  25. 325

    Memoratis vero personis non extantibus fisco locus pateat. <a 396 d. vi id. dec. constantinopoli arcadio iiii et honorio iii aa. conss.>

  26. 326

    CJ.5.5.7pr.: Imperatores Valentinianus, Marcianus

  27. 327

    Humilem vel abiectam feminam minime eam iudicamus intellegi, quae, licet pauper, ab ingenuis tamen parentibus nata sit. * valentin. et marcian. aa. palladio pp. * <a 454 d. prid. non. april. constantinopoli aetio et studio vv. cc. conss.>

  28. 328

    CJ.5.5.7.1: Imperatores Valentinianus, Marcianus

  29. 329

    Unde licere statuimus senatoribus et quibuscumque amplissimis dignitatibus praeditis, ex ingenuis natas quamvis pauperes in matrimonium sibi adsciscere, nullam que inter ingenuas ex divitiis et opulentiore fortuna esse distantiam. <a 454 d. prid. non. april. constantinopoli aetio et studio vv. cc. conss.>

  30. 330

    CJ.5.5.7.2: Imperatores Valentinianus, Marcianus

  31. 331

    Humiles vero abiectasque personas eas tantummodo mulieres esse censemus: ancillam ancillae filiam, libertam, libertae filiam, scaenicam vel scaenicae filiam, tabernariam vel tabernarii vel lenonis aut harenarii filiam, aut eam quae mercimoniis publice praefuit: ideoque huiusmodi inhibuisse nuptias senatoribus harum feminarum, quas nunc enumeravimus. <a 454 d. prid. non. april. constantinopoli aetio et studio vv. cc. conss.>

  32. 332

    CJ.5.5.8: Imperator Zeno

  33. 333

    Licet quidam aegyptiorum idcirco mortuorum fratrum sibi coniuges matrimonio copulaverint, quod post illorum mortem mansisse virgines dicebantur, arbitrati scilicet, quod certis legum conditoribus placuit, cum corpore non convenerint, nuptias re non videri contractas, et huiusmodi conubia tunc temporis celebrata firmata sunt, tamen praesenti lege sancimus, si quae huiusmodi nuptiae contractae fuerint, earumque contractores et ex his progenitos antiquarum legum tenori subiacere nec ad exemplum aegyptiorum, de quibus superius dictum est, eas videri fuisse firmatas vel esse firmandas. * zeno a. epinico pp. * <a 475 d. k. sept. constantinopoli post consulatum leonis iunioris.>

  34. 334

    CJ.5.5.9: Imperator Zeno

  35. 335

    Ab incestis nuptiis universi qui nostro reguntur imperio noverint temperandum. nam rescripta quoque omnia vel pragmaticas formas aut constitutiones impias, quae quibusdam personis tyrannidis tempore permiserunt scelesto contubernio matrimonii nomen imponere, ut fratris filiam vel sororis et eam, quae cum fratre quondam nuptiali iure habitaverat, uxorem legitimam turpissimo consortio liceret amplecti, aut ut alia huiusmodi committerentur, viribus carere decernimus, ne dissimulatione culpabili nefanda licentia roboretur. * zeno a. sebastiano pp. * <a 476-484 >

  36. 336

    CJ.5.6.0. De interdicto matrimonio inter pupillam et tutorem seu curatorem liberosque eorum.

  37. 337

    CJ.5.6.1: Imperatores Severus, Antoninus

  38. 338

    Senatus consulti auctoritatem, quo inter pupillam et tutoris filium conubium saluberrime sublatum est, circumveniri rusticitatis et imperitiae velamentis non oportet. * sev. et ant. aa. mario. * <a 215 pp. vii id. febr. laeto ii et cereale conss.>

  39. 339

    CJ.5.6.2: Imperator Alexander Severus

  40. 340

    Mater pupillae cum tutore filiae suae vel filio tutoris nuptias contrahere non prohibetur. * alex. a. burrio. * <a 223 pp. non. nov. maximo ii et aeliano conss.>

  41. 341

    CJ.5.6.3pr.: Imperator Gordianus

  42. 342

    Cum proponas ei, quam matrimonio tuo iunctam suggeris, post liberos susceptos curatorem patrem tuum datum, quem contendis nec te in potestate habuisse: cum rite contractum matrimonium ex post facto vitiari non potuerit, iusta interpretatione metuere non debes, ne liberi quos habetis non ex iusto matrimonio suscepti videantur. * gord. a. rogatiano. * <>

  43. 343

    CJ.5.6.3.1: Imperator Gordianus

  44. 344

    Ut autem omnis scrupulus auferatur, insistere pater tuus debet nec non et uxor tua, ut alius loco eius detur: habebit enim facultatem repetendae rationis negotiorum gestorum ab eo qui fuerit substitutus. <>

  45. 345

    CJ.5.6.4: Imperator Philippus

  46. 346

    Libertinum, qui filio suo naturali, quem in servitute susceperat, postea manumisso pupillam suam eandemque patroni sui filiam in matrimonio collocavit, ad sententiam amplissimi ordinis, qui huiusmodi nuptiis interdicendum putavit, pertinere dubitari non oportet. * philipp. a. hygiae. * <>

  47. 347

    CJ.5.6.5: Imperator Philippus

  48. 348

    Curatorem adulto suo filiam suam nuptui collocare non posse falso tibi persuasum est. * philipp. a. et philipp. c. apuleio. * <a 245 pp. xv k. sept. philippo a. et titiano conss.>

  49. 349

    CJ.5.6.6pr.: Imperatores valer., gallien.

  50. 350

    Si patris tui pupillam nondum reddita tutelae ratione vel post redditam nondum exacto quinto et vicesimo nec non etiam utili anno uxorem duxisti, nec matrimonium cum ea habuisse nec filium ex huiusmodi coniunctione procreasse videri potes. * valer. et gallien. aa. lucio. * <a 260 pp. id. mai. saeculare ii et donato conss.>

  51. 351

    CJ.5.6.6.1: Imperatores valer., gallien.

  52. 352

    Sane si hoc pater puellae, cum decederet, postulavit, et nuptiae rite contractae et filius videtur iure susceptus. <a 260 pp. id. mai. saeculare ii et donato conss.>

  53. 353

    CJ.5.6.7: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  54. 354

    Si tutor vel curator pupillam vel adultam quondam suam sibi vel filio suo nullo divino impetrato beneficio in matrimonio collocaverit, manet infamia contra eum velut confessum de tutela, quia huiusmodi coniunctione fraudem administrationis tegere laboravit, et dos data per condictionem repeti potest. * diocl. et maxim. aa. et cc. paregorio. * <>

  55. 355

    CJ.5.6.8: Imperatores Leo, Anthemius

  56. 356

    Si quis tutoris vel curatoris nomine usurpato, id est pro tutore seu pro curatore vel negotiorum gestore res pupillae administraverit eamque sibi filiove suo copulaverit, tales nuptias stare et non ad exemplum tutorum infirmari, ne ex huiusmodi subtili vel maligno tractatu matrimonia seu proles ex his progenita vel dos super his data vel promissa aliquam laesionem vel calumniam patiantur. * leo et anthem. aa. erythrio pp. * <a 469 d. k. iul. marciano cons.>

  57. 357

    CJ.5.7.0. Si quacumque praeditus potestate vel ad eum pertinentes ad suppositarum iurisdictioni suae adspirare temptaverint nuptias.

  58. 358

    CJ.5.7.1pr.: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

  59. 359

    Si quis ordinaria vel qualibet praeditus potestate circa nuptias invitis ipsis vel parentibus contrahendas, sive pupillae sive apud patres virgines sive viduae erunt, sive et iuris sui viduae, denique cuiuscumque sortis, occasione potestatis utatur et minacem favorem suum invitis his, quorum utilitas agitur, exhibere aut exhibuisse detegitur, hunc, licet prohibitas nuptias non peregerit, attamen pro tali conamine multae librarum auri decem obnoxium statuimus et, cum honore abierit, peractam dignitatem usurpare prohibemus, tali scilicet poena, ut, si circa honorem eum, quo male usus est, vindicandum statutis nostris parere noluerit, eam provinciam, in qua sibi usurpaverit, habitare per iuge biennium non sinatur. * grat. valentin. et theodos. aaa. neoterio pp. * <a 380 d. xv k. iul. the ssalonicae gratiano v et theodosio aa. conss.>

  60. 360

    CJ.5.7.1.1: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

  61. 361

    Illo videlicet adiciendo, ut et in potestate adhuc constituto liceat personae , quam huiusmodi ambitu circumire temptaverit, confestim contestatione proposita cum sua suorumque domo iurisdictionem eius evitare, curaturis hoc uniuscuiusque civitatis defensoribus et eiusdem iudicis apparitoribus. <a 380 d. xv k. iul. thessalonicae gratiano v et theodosio aa. conss.>

  62. 362

    CJ.5.7.1.2: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

  63. 363

    Et quidem si haec pravitas ordinarii iudicis erit, universa eius domus ratio atque omnia vel civilia vel criminalia negotia, quamdiu idem in administratione fuerit, vicario competant. <a 380 d. xv k. iul. thessalonicae gratiano v et theodosio aa. conss.>

  64. 364

    CJ.5.7.1.3: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

  65. 365

    Sin autem vicarius vel similis potestatis vim in huiusmodi contrahendo matrimonio molietur, vicissim ordinarius iudex intercessor existat. <a 380 d. xv k. iul. thessalonicae gratiano v et theodosio aa. conss.>

  66. 366

    CJ.5.7.1.4: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

  67. 367

    Sin erunt uterque suspecti, ad illustrem praefecturam specialiter talium domorum , quamdiu idem administraverit, tuitio pertineat. <a 380 d. xv k. iul. thessalonicae gratiano v et theodosio aa. conss.>

  68. 368

    CJ.5.8.0. Si nuptiae ex rescripto petantur.

  69. 369

    CJ.5.8.1pr.: Imperatores Honorius, Theodosius

  70. 370

    Quidam vetusti iuris ordine praetermisso obreptione precum nuptias, quas se intellegunt non mereri, de nobis existimant postulandas, saepe habere puellae consensum confingentes. quapropter tale sponsalium genus praesentis legis definitione prohibemus. * honor. et theodos. aa. theodoro pp. * <a 409 d. k. febr. ravennae honorio viii et theodosio iii aa. conss.>

  71. 371

    CJ.5.8.1.1: Imperatores Honorius, Theodosius

  72. 372

    Si quis igitur contra hanc definitionem nuptias precum subreptione meruerit, amissionem bonorum et poenam deportationis subiturum se esse non ambigat et amisso iure matrimonii, quod prohibita usurpatione meruerit, filios se ex hac coniunctione susceptos iustos non habiturum nec umquam postulatae indulgentiae adnotationisve indulto efficacem se veniae effectum meruisse: exceptis his, qui parentum sponsionem de nuptiis filiarum impleri desiderant vel sponsalia, hoc est arrarum data nomine, reddi sibi praecepto legum cum statuta poena deposcunt. <a 409 d. k. febr. ravennae honorio viii et theodosio iii aa. conss.>

  73. 373

    CJ.5.8.2pr.: Imperator Zeno

  74. 374

    Nefandissimum scelus fratris sororisve filiae nuptiarum, quod sacratissimis constitutionibus sub gravissimae poenae interminatione damnatum est, iterato praesentis divinae sanctionis tenore modis omnibus prohibemus. * zeno a. basilio pp. * <>

  75. 375

    CJ.5.8.2.1: Imperator Zeno

  76. 376

    Precandi quoque in posterum super tali coniugio, immo potius contagio, cunctis licentiam denegamus, ut unusquisque cognoscat impetrationem quoque rei, cuius est denegata petitio, nec si per subreptionem post hunc diem obtinuerit, sibimet profuturam. <>

  77. 377

    CJ.5.9.0. De secundis nuptiis.

  78. 378

    CJ.5.9.1pr.: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

  79. 379

    Si qua mulier nequaquam luctus religionem priori viro nuptiarum festinatione praestiterit, ex iure quidem notissimo sit infamis. * grat. valentin. et theodos. aaa. eutropio pp. * <a 380 pp. xv k. ian. gratiano v et theodosio aa. conss.>

  80. 380

    CJ.5.9.1.1: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

  81. 381

    Praeterea secundo viro ultra tertiam partem bonorum in dotem ne det neque ei testamento plus quam tertiam partem relinquat. <a 380 pp. xv k. ian. gratiano v et theodosio aa. conss.>

  82. 382

    CJ.5.9.1.2: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

  83. 383

    Omnium praeterea hereditatum legatorum fideicommissorum suprema voluntate relictorum, mortis causa donationum sit expers. haec namque ab heredibus vel coheredibus aut ab intestato succedentibus vindicari iubemus, ne in his, quibus correctionem morum induximus, fisci videamur habere rationem. <a 380 pp. xv k. ian. gratiano v et theodosio aa. conss.>

  84. 384

    CJ.5.9.1.3: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

  85. 385

    His etiam amittendis, quae prior maritus ei suprema reliquerit voluntate, quamquam haec, quae mulieri a priore viro relinquuntur et per immaturum matrimonium vacuata esse coeperunt, primo a decem personis edicto praetoris enumeratis, id est adscendentibus et descendentibus et ex latere usque ad secundum gradum, scilicet gradibus servatis, deinde praesumi a fisco iubemus. <a 380 pp. xv k. ian. gratiano v et theodosio aa. conss.>

  86. 386

    CJ.5.9.1.4: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

  87. 387

    Eandem quoque mulierem infamem redditam hereditates ab intestato, vel legitimas vel honorarias, non ultra tertium gradum sinimus vindicare. <a 380 pp. xv k. ian. gratiano v et theodosio aa. conss.>

  88. 388

    CJ.5.9.2: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

  89. 389

    Si qua ex feminis perdito marito intra anni spatium alteri festinavit innubere ( parvum enim temporis post decem menses servandum adicimus, tametsi id ipsum exiguum putemus) , probrosis inusta notis honestioris nobilisque personae et decore et iure privetur atque omnia, quae de prioris mariti bonis vel iure sponsalium vel iudicio defuncti coniugis consecuta fuerat, amittat. * grat. valentin. et theodos. aaa. eutropio pp. * <a 381 d. iii k. iun. constantinopoli eucherio et syagrio conss.>

  90. 390

    CJ.5.9.3pr.: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

  91. 391

    Feminae, quae susceptis ex priore matrimonio filiis ad secundas post tempus luctui statutum transierint nuptias, quidquid ex facultatibus priorum maritorum sponsalium iure, quidquid etiam nuptiarum sollemnitate perceperint, aut quidquid mortis causa donationibus factis aut testamenti iure directo aut fideicommissi vel legati titulo vel cuiuslibet munificae liberalitatis praemio ex bonis, ut dictum est, priorum maritorum fuerint adsecutae, id totum, ita ut perceperint, integrum ad filios, quos ex praecedente coniugio habuerint, transmittant vel ad quemlibet ex filiis ( dummodo ex his tantum, quos tali successione dignissimos iudicamus), in quem contemplatione meritorum liberalitatis suae iudicium mater crediderit dirigendum. * grat. valentin. et theodos. aaa. floro pp. * <a 382 d. xv k. ian. constantinopoli antonio et syagrio conss.>

  92. 392

    CJ.5.9.3.1: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

  93. 393

    Nec quicquam eaedem feminae ex isdem facultatibus abalienandi in quamlibet extraneam personam vel successionem ex alterius matrimonii coniunctione susceptam praesumant atque habeant potestatem: possidendi tantum ac fruendi in diem vitae, non etiam abalienandi facultate concessa. nam si quid ex isdem rebus in alium quemlibet fuerit ab ea translatum, ex maternis redintegrabitur facultatibus, quo illibata ad hos quos statuimus liberos bona et incorrupta perveniant. <a 382 d. xv k. ian. constantinopoli antonio et syagrio conss.>

  94. 394

    CJ.5.9.3.1a: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

  95. 395

    Illud etiam addimus legi, ut, si aliquis ex isdem filiis, quos ex priore matrimonio susceptos esse constabit, forte decesserit, matre iam secundis nuptiis funestata, aliis etiam ex eodem matrimonio progenitis liberis superstitibus, id, quod per eandem successionem ab intestato vel ex testamento suae posteritatis mater videbitur consecuta, in diem vitae pro sibi debita portione sola tantum possessione delata, omne his qui supererunt ex priore susceptis matrimonio filiis relinquat nec super istiusmodi facultatibus testandi in quamlibet aliam extraneam personam vel quicquam alienandi habeat potestatem. <a 382 d. xv k. ian. constantinopoli antonio et syagrio conss.>

  96. 396

    CJ.5.9.3.2: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

  97. 397

    Quod si nullam ex priore matrimonio habuerit successionem vel natus native decesserint, omne, quod quoquo modo percepit, pleni proprietate iuris obtineat atque ex his nanciscendi dominii et testandi circa quem voluerit liberam habeat potestatem. <a 382 d. xv k. ian. constantinopoli antonio et syagrio conss.>

  98. 398

    CJ.5.9.4pr.: Imperatores Honorius, Theodosius

  99. 399

    Cum aliis sanctionibus iusserimus materna bona integra ad liberos pervenire, quod tamen mulier mariti largitate perceperit, ex eo tantum liberi coniugio procreati sibi speciale tamquam paternum noverint vindicandum. * honor. et theodos. aa. mariniano pp. * <a a.422 d.Iii non. nov ravennae honorio xiii et theodosio x aa. conss.>

  100. 400

    CJ.5.9.4.1: Imperatores Honorius, Theodosius

← Previous · Next → — showing 301400 of 1,860

The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.