Codex3
- 501
In castrensibus etenim peculiis introducta est et alia subdivisio et peculii triplex invenitur causa. vel enim paganum est peculium vel castrense vel quod medietatem inter utrumque obtinet, quod quasi castrense nuncupatur. <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv cc.>
- 502
CJ.3.28.37.1a: Imperator Justinianus
- 503
In tali igitur peculio, quod quasi castrense appellatur, quibusdam personis licentia conceditur condere quidem testamenta, sed non quasi militibus pro voluerint modo, sed communi et licito et consueto ordine observando, quemadmodum constitutum fuerat in consulibus et praefectis legionum et praesidibus provinciarum et omnibus generaliter, qui in diversis dignitatibus vel administrationibus positi a nostra consequuntur manu vel ex publicis salariis quasdam largitates. <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv cc.>
- 504
CJ.3.28.37.1b: Imperator Justinianus
- 505
Sed hae quidem personae testamenti faciendi habent potestatem in ipsis tamen tantummodo peculiis, quae iam enumerata sunt, id est quasi castrensibus. <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv cc.>
- 506
CJ.3.28.37.1c: Imperator Justinianus
- 507
Sed et veterani, qui tempore quidem militiae sibi peculium adquisierunt, militiam autem deposuerunt, testari ( licito tamen modo) non prohibentur. <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv cc.>
- 508
CJ.3.28.37.1d: Imperator Justinianus
- 509
In his itaque omnibus quasi castrensibus peculiis dubitabatur, si contra huiusmodi testamenta de inofficioso querellam extendi oportet. <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv cc.>
- 510
CJ.3.28.37.1e: Imperator Justinianus
- 511
Sed prior quaestio erat, si omnes qui quasi castrense peculium habent testari in hoc possint, quia non omnibus passim, sed quibusdam personis hoc privilegii loco concessum est: quia militibus quidem et veteranis testamenta facere in castrensi peculio undique concessum fuerat, sed militibus quidem in expeditione constitutis iure suo, veteranis autem iure communi: de aliis autem personis omnibus, quae non per speciale privilegium hoc acceperunt, si possint testari, dubitatum fuerat, ut puta viris disertissimis patronis causarum virisque devotissimis memorialibus et agentibus in rebus nec non magistris studiorum liberalium, archiatris quoque et omnibus omnino, qui salaria vel stipendia percipiunt publica. <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv cc.>
- 512
CJ.3.28.37.1f: Imperator Justinianus
- 513
In his itaque omnibus sancimus, quia ad imitationem peculii castrensis quasi castrense peculium supervenit, omnibus, qui tale peculium possident, super ipsis tantummodo rebus, quae quasi castrensis peculii sunt, ultima condere ( secundum leges tamen) posse elogia: hoc nihilo minus eis addito privilegio, ut neque eorum testamenta de inofficioso querella expugnentur. <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv cc.>
- 514
CJ.3.28.37.1g: Imperator Justinianus
- 515
Si enim patronus adversus res, quas libertus eius ex castris quaesivit sui iuris indubitanter constitutus, praeteritus fuerit ab ingrato liberto, tamen contra eiusmodi peculium contra tabulas bonorum possessionem non habet secundum veterum legum sanctionem, quemadmodum oportet praefata peculia, quae ad instar castrensis peculii introducta sunt, de inofficioso querellae esse supposita? <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv cc.>
- 516
CJ.3.28.37.2: Imperator Justinianus
- 517
Sed haec obtinere oportet, donec in sacris parentum suorum constituti sunt hi qui quasi castrense peculium possident. si enim sui iuris efficiantur, procul dubio est eorum testamenta et pro ipsis rebus, quas antea ex quasi castrensi peculio habebant, posse de inofficioso querellam sustinere, cum neque nomen peculii permanet, sed aliis rebus confunditur et similem fortunam recipit, quemadmodum et ceterae res eorum, et unum congregatur ex omnibus patrimonium. <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv cc.>
- 518
CJ.3.29.0. De inofficiosis donationibus.
- 519
CJ.3.29.1: Imperator Philippus
- 520
Si, ut adlegatis, mater vestra ad deludendam inofficiosi querellam paene universas facultates suas, dum ageret in rebus humanis, factis donationibus sive in quosdam liberos sive in extraneos exhausit ac postea vos ex duabus unciis fecit heredes easque legatis et fideicommissis exinanire gestivit, non iniuria iuxta formam super inofficioso testamento constitutorum subveniri vobis utpote quartam partem non habentibus desideratis. * philipp. a. nicanori et papinianae. * <a 245 pp. xiiii k. sept. philippo a. et titiano conss.>
- 521
CJ.3.29.2: Imperatores valer., gallien.
- 522
Pater si omne patrimonium suum impetu quodam immensae liberalitatis in filium effudit, aut in potestate is permansit, et arbitri familiae erciscundae officio congruit, ut tibi quartam debitae ab intestato portionis praestet incolumen, aut emancipatus fuerit, et, quia donatio non indiget alieno adminiculo, sed suis viribus nititur, iuxta constitutiones is qui provinciam regit ad similitudinem inofficiosi querellae auxilium tibi aequitatis impertiet. * valer. et gallien. aa. aetiae. * <a 256 pp. vi k. aug. maximo ii et glabrione conss.>
- 523
CJ.3.29.3: Imperatores valer., gallien.
- 524
Precibus quidem tuis proposita rescripta eos parentes denotant, qui, cum testamento facto vivi patrimonium suum immensis donationibus exinanissent, inane nomen heredum liberis reliquissent. sed ad intestatos quoque eadem ratio aequitatis extenditur. * valer. et gallien. aa. aeliano. * <a 257 pp. x k. nov. ipsis iiii et iii aa. conss.>
- 525
CJ.3.29.4: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 526
Si filius tuus immoderatae liberalitatis effusione patrimonium suum exhausit, praesidis provinciae auxilio uteris, qui discussa fide veri, si in integrum restitutionem ex filii persona competere tibi ob improbabilem donationis enormitatem animadverterit, in removendis his quae perperam gesta sunt tibi subveniet. ideoque non est tibi necessarium adversus immodicas donationes auxilium ad instar inofficiosi testamenti. * diocl. et maxim. aa. calpurniae aristaenetae. * <a 286 pp. iiii id. febr. mediolani maximo ii et aquilino conss.>
- 527
CJ.3.29.5: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 528
Si totas facultates tuas per donationes vacuefecisti, quas in emancipatos filios contulisti, id, quod ad submovendas inofficiosi testamenti querellas non ingratis liberis relinqui necesse est, ex factis donationibus detractum, ut filii vel nepotes, qui postea ex quocumque legitimo matrimonio nati sunt, debitum bonorum subsidium consequantur, ad patrimonium tuum revertetur. * diocl. et maxim. aa. cottabeo. * <a 286 d. ii k. mart. maximo ii et aquilino conss.>
- 529
CJ.3.29.6: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 530
Cum donationibus in fratrem tuum collatis facultates patris tui exhaustas esse eundemque patrem vestrum ea quae superfuerant codicillis inter vos divisisse proponas, si voluntatem eius non agnovisti nec beneficio aetatis adversus haec iuvari poteris nec tantum dos a patre data et fideicommissum continent, quantum ad submovendam querellam sufficiat, de enormitate donationum ad exemplum inofficiosi testamenti praeses provinciae iurisdictionis suae partes exhibebit. * diocl. et maxim. aa. demetrianae. * <a 286 pp. vi k. mai. conss. ut supra.>
- 531
CJ.3.29.7: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 532
Si mater tua ita patrimonium suum profunda liberalitate in fratrem tuum evisceratis opibus suis exhausit, ut quartae partis dimidium, quod ad excludendam inofficiosi testamenti querellam adversus te sufficeret, in his donationibus quas tibi largita est non habeas, quod immoderate gestum est revocabitur. * diocl. et maxim. aa. aurelio ammiano. * <a 286 pp. v id. mai. maximo ii et aquilino conss.>
- 533
CJ.3.29.8pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 534
Si liqueat matrem tuam intervertendae quaestionis inofficiosi causa patrimonium suum donationibus in unum filium collatis exhausisse, cum adversus eorum cogitationes, qui consiliis supremum iudicium anticipare contendunt et actiones filiorum exhauriunt, aditum querellae ratio deposcat, quod donatum est pro ratione quartae ad instar inofficiosi testamenti convicti deminuetur. * diocl. et maxim. aa. auxanoni. * <a 294 pp. iii id. sept. cc. conss.>
- 535
CJ.3.29.8.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 536
Nam quod uxor a marito in se matrimonii tempore donationis causa collatum emancipato filio communi consentiente domino donavit, velut ex bonis patris, de cuius substantia prohibente matrimonio non potuit exire, datum accipi rationis est: in cuius bonis si idem consilium et eventus comprehendatur, lex, quam patrimonio matris ediximus, observabitur. <a 294 pp. iii id. sept. cc. conss.>
- 537
CJ.3.29.9: Imperator Constantius
- 538
Non convenit dubitari, quod immodicarum donationum omnis querella ad similitudinem inofficiosi testamenti legibus fuerit introducta et sit in hoc actionis utriusque vel una causa vel similis aestimanda vel idem et temporibus et moribus. * consius. a. olybrio. * <a 361 d. xiiii k. iun. tauro et florentio conss.>
- 539
CJ.3.30.0. De inofficiosis dotibus.
- 540
CJ.3.30.1: Imperator Constantius
- 541
Cum omnia bona a matre tua dote dicantur exhausta, concordare legibus promptum est, ut ad exemplum inofficiosi testamenti adversus dotem immodicam exercendae actionis copia tribuatur et filiis conquerentibus emolumenta debita deferantur. * constantius a. ad maximum praes. ciliciae. * <a 358 d. xiiii k. ian. sirmio datiano et cereale conss.>
- 542
CJ.3.31.0. De petitione hereditatis.
- 543
CJ.3.31.1pr.: Imperator t. ael. ant.
- 544
Senatus consultum auctore divo hadriano avo meo factum, quo cautum est, quid et ex quo tempore evicta hereditate restitui debeat, non solum ad fisci causas, sed etiam ad privatos hereditatis petitores pertinet. * t. ael. ant. a. augurino procons. africae. * <a 170 pp. vi k. febr. claro et cethego conss.>
- 545
CJ.3.31.1.1: Imperator t. ael. ant.
- 546
Usuras vero pecuniarum ante litis contestationem ex die venditionis hereditarium rerum ab eo factae qui antea possidebat collectas nec non etiam fructus bonae fidei possessores reddere cogendi non sunt, nisi ex his locupletiores extiterunt. <a 170 pp. vi k. febr. claro et cethego conss.>
- 547
CJ.3.31.1.2: Imperator t. ael. ant.
- 548
Post litem autem contestatam tam fructus non venditarum rerum, non solum quos perceperunt, sed etiam quos percipere poterant, quam usuras pretii rerum ante litis contestationem venditarum ex die contestationis computandas omnimodo reddere compellantur. <a 170 pp. vi k. febr. claro et cethego conss.>
- 549
CJ.3.31.2pr.: Imperatores Severus, Antoninus
- 550
Si post motam controversiam menecratis bonorum partem dimidiam musaeus ab herede scripto quaestionis illatae non ignarus comparavit, tam ipse quasi malae fidei possessor quam heredes eius fructus restituere coguntur. * sev. et ant. aa. Marcello mil. * <a 200 d. k. iul. severo a. ii et victorino conss.>
- 551
CJ.3.31.2.1: Imperatores Severus, Antoninus
- 552
Si vero venditionem lite antiquiorem esse liquido probaretur, ex eo die fructus restituantur, ex quo lis in iudicium deducta est. fructibus enim augetur hereditas, cum ab eo possidetur, a quo peti potest. <a 200 d. k. iul. severo a. ii et victorino conss.>
- 553
CJ.3.31.2.2: Imperatores Severus, Antoninus
- 554
Emptor autem, qui proprio titulo possessionis munitus non est, etiam singularum rerum iure convenitur. <a 200 d. k. iul. severo a. ii et victorino conss.>
- 555
CJ.3.31.3: Imperatores Severus, Antoninus
- 556
Hereditas materterae petita non infringit alterius hereditatis petitionem, quae venit ex alia successione. sed et si quaestionis titulus prior inofficiosi testamenti causam habuisset, iudicatae rei praescriptio non obstaret eandem hereditatem ex alia causa vindicanti. * sev. et ant. aa. epictae. * <a 205 pp. v id. aug. geta ii cons.>
- 557
CJ.3.31.4: Imperator Antoninus
- 558
In restituenda hereditate compensatio eius habebitur, quod te in mortui infirmitate in sumptumque funeris bona fide ex proprio tuo patrimonio erogasse probaveris. * ant. a. vitaliano. * <a 213 pp. vii k. mart. antonino a. iiii et balbino conss.>
- 559
CJ.3.31.5: Imperator Antoninus
- 560
De hereditate, quam bona fide possidebas, si contra te pronuntiatum est, in restitutione eius detrahetur, quod creditoribus eiusdem hereditatis exsolvisse te bona fide probaveris: nam repeti a creditoribus, qui suum receperint, non potest. * ant. a. postumianae. * <a 213 pp. vi k. iun. antonino a. iiii et balbino conss.>
- 561
CJ.3.31.6: Imperator Alexander Severus
- 562
Si putas non iure tutores datos nepotibus tuis, quod eos dicas in potestate tua esse, petere ab his hereditatem filii tui emancipati non moreris, cuius commodum ad te pertinere dicis, iudice statuturo, an a praesidalibus actis discedendum sit, qui eis tutores dedit, cum in tua potestate negarentur esse. * alex. a. firmino. * <a 224 pp. x k. iul. iuliano et crispino conss.>
- 563
CJ.3.31.7pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 564
Hereditatis petitionem, quae adversus pro herede vel pro possessore possidentes exerceri potest, praescriptione longi temporis non submoveri nemini incognitum est, cum mixtae personalis actionis ratio hoc respondere compellat. * diocl. et maxim. aa. et cc. restitutae. * <a 294 pp. xi k. aug. cc. conss.>
- 565
CJ.3.31.7.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 566
A ceteris autem tantum specialibus in rem actionibus vindicari posse manifestum est, si non agentis intentio per usucapionem vel longum tempus explosa sit. <a 294 pp. xi k. aug. cc. conss.>
- 567
CJ.3.31.8: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 568
Liber nec ne fuerit testator, ante omnia disquiri debet, cum hereditas petatur. * diocl. et maxim. aa. et cc. aurelio asterio. * <a 294 d. iii k. april. cc. conss.>
- 569
CJ.3.31.9: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 570
Si scripti delatam sibi successionem cognati repudiaverunt et hanc honorario vel civili iure quaesiisti, res hereditarias, quae in eadem causa durant, hereditatis petitione vindicare potes. * diocl. et maxim. aa. et cc. demophiliae. * <a 294 d. iii k. dec. nicomediae cc. conss.>
- 571
CJ.3.31.10: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 572
Si filius familias delatam sibi hereditatem per longum tempus detinuit, eo ipso utpote agnita hereditate patri suo eius commodum adquisiisse videtur. * diocl. et maxim. aa. et cc. theodotiano. * <a 294 d. xiii k. ian. cc. conss.>
- 573
CJ.3.31.11: Imperatores Arcadius, Honorius
- 574
Cogi possessorem ab eo qui expetit titulum suae possessionis edicere incivile est praeter eum, qui dicere cogitur, utrum pro possessore an pro herede possideat. * arcad. et honor. aa. aeternali procons. asiae. * <a 396 d. xii k. april. constantinopoli arcadio iiii et honorio iii aa. conss.>
- 575
CJ.3.31.12pr.: Imperator Justinianus
- 576
Cum hereditatis petitioni locus fuerat, exceptio adsumebatur, quae tuebatur hereditatis petitionem, ne fieret ei praeiudicium. magnitudo etenim et auctoritas centumviralis iudicii non patiebatur per alios tramites viam hereditatis petitionis infringi. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc.>
- 577
CJ.3.31.12.1: Imperator Justinianus
- 578
Cumque multae varietates et controversiae veterum exortae sunt, eas certo fine concludentes sancimus, si quis hereditatis petitionem vel susceperit vel suscipere sperat vel movere, alius autem superveniens vel ex deposito vel commodato vel legato vel ex fideicommisso vel ex aliis causis inquietare vel reum vel agentem ex persona defuncti crediderit sibi esse necessarium, si quidem pro legato vel fideicommisso hoc faciat, rem expeditae quaestionis esse, cum possit scriptus heres cautione interposita non differre hanc petitionem, sed recte exigi vel legatum vel fideicommissum sub cautela vel satisdatione pro qualitate personarum , quod, si non obtinuerint eius iura, restituet legatarius vel fideicommissarius ei datam pecuniam cum usuris ex quarta centesimae parte currentibus, vel agrum cum fructibus quos percepit, vel domum cum pensionibus , scilicet in utroque eorum expensis antea necessariis et utilibus deductis: vel si ipse maluerit litem quidem contestari, expectare autem hereditatis petitionis eventum, hoc ei liceat facere, ut restitutio, si competeret, cum legitimis augmentis legatario vel fideicommissario accedat. <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc.>
- 579
CJ.3.31.12.1a: Imperator Justinianus
- 580
Sin autem ex contractibus defuncti agatur contra possessorem hereditatis vel eius rei de qua agitur, si quidem res sint vel depositae vel commodatae vel pignori datae vel aliae quae extant, non differri sub praetextu hereditatis petitionis memoratum iudicium, quemadmodum, si pro fenerata pecunia vel alia personali actione agatur contra possessorem vel petitorem, non debet iudicium differri, sed exitum suum accipere. <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc.>
- 581
CJ.3.31.12.1b: Imperator Justinianus
- 582
Postquam etenim hereditatis petitionis iudicium finem accipiat, tunc inter petitorem hereditatis et possessorem rationibus contractis non aliter possessor, si victus fuerit, hereditatem restituere compellitur, nisi pro omnibus quae rite ab eo gesta sunt petitor ei satisfaciat. <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc.>
- 583
CJ.3.31.12.1c: Imperator Justinianus
- 584
Quod si petitor fuerit victus, simili modo a possessore iudicis officio ei satisfiat vel, si hoc fuerit praetermissum, negotiorum gestorum vel ex lege condictione. <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc.>
- 585
CJ.3.31.12.2: Imperator Justinianus
- 586
Sin autem libertates vel a possessore vel a petitore fideicommissariae petantur vel directae ipso iure dicantur competere, annale tantummodo spatium expectetur a morte testatoris numerandum. <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc.>
- 587
CJ.3.31.12.2a: Imperator Justinianus
- 588
Et si quidem hereditatis petitionis iudicium intra id spatium terminum accipiat, secundum eventum iudicii et libertates vel effectum habeant vel evanescant. <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc.>
- 589
CJ.3.31.12.2b: Imperator Justinianus
- 590
Sin autem tempus annale emanaverit, tunc libertatis favore et humanitatis intuitu competant quidem directae libertates, ex fideicommissariis autem in libertatem servi eripiantur, ita tamen, si non falsum testamentum approbetur: sub ea scilicet condicione, ut, si actores sint vel alias ratiociniis suppositi, et postquam perveniant in libertatem, necessitas eis imponatur res hereditarias et rationes reddere: iure patronatus videlicet competente ei, qui ex legibus ad id possit vocari. <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc.>
- 591
CJ.3.31.12.3: Imperator Justinianus
- 592
Illo, ne in posterum dubitetur, observando, ut et ipsa hereditatis petitio omnimodo bonae fidei iudiciis connumeretur. <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc.>
- 593
CJ.3.32.0. De rei vindicatione.
- 594
CJ.3.32.1pr.: Imperatores Severus, Antoninus
- 595
Etiam per alienum servum bona fide possessum ex re eius qui eum possidet vel ex operis servi adquiri dominium vel obligationem placuit. quare tu quoque si bona fide possedisti eundem servum et ex nummis tuis mancipia eo tempore comparavit, potes secundum iuris formam uti defensionibus tuis. * sev. et ant. aa. caeciliae. * <a 210 pp. iii non. mai. eboraci faustino et rufo conss.>
- 596
CJ.3.32.1.1: Imperatores Severus, Antoninus
- 597
Mancipium autem alienum mala fide possidenti nihil potest adquirere, sed qui tenet non tantum ipsum, sed etiam operas eius nec non ancillarum partum et animalium fetus reddere cogitur. <a 210 pp. iii non. mai. eboraci faustino et rufo conss.>
- 598
CJ.3.32.2pr.: Imperatores Severus, Antoninus
- 599
Si inferiorem partem aedificii, quae solum contingit, ad te pertinere probare potes, eam, quam vicinus imposuit, accessisse dominio tuo non ambigitur. * sev. et ant. aa. aristaeneto. * <a 213 pp. xii k. nov. antonino a. iiii et balbino conss.>
- 600
CJ.3.32.2.1: Imperatores Severus, Antoninus
← Previous · Next → — showing 501–600 of 984
The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.