Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← All works

Codex3

Latin Library (medieval and later) · Justinian · The Latin Library · 984 sections

  1. 401

    In harenam non damnato, sed sua sponte harenario constituto legitimae successiones integrae sunt, sicuti civitas et libertas manet. sed si testamentum parens eius fecit, neque de inofficioso testamento accusatio neque bonorum possessio ei competit: nam talem filium merito quis indignum sua successione iudicat, nisi et ipse similis condicionis est. * ant. a. ingenuo. * <a 224 pp. iiii k. ian. iuliano et crispino conss.>

  2. 402

    CJ.3.28.12: Imperator Antoninus

  3. 403

    Si pater puellae, cuius vos curatores esse dicitis, filio ex semisse, ipsa autem ex triente et uxore ex reliquo sextante scriptis heredibus, fidei filiorum commisit, ut, si quis eorum intra viginti quinque annos aetatis decederet, superstitibus portionem suam restitueret, praeterea uxori, ut id, quod ex causa hereditatis ad eam pervenisset, filiis post mortem suam restitueret, fideicommisit, calumniosam inofficiosi actionem adversus iustum iudicium testatoris instituere non debetis, cum ex huiusmodi fideicommissaria restitutione tam matris quam fratris eius portio ad eam poterat pervenire. * ant. a. liciniano et diogeniano. * <a 229 pp. non. dec. alexandro a. iii et dione conss.>

  4. 404

    CJ.3.28.13: Imperator Gordianus

  5. 405

    Cum duobus heredibus institutis, uno ex quinque, altero ex septem unciis, adversus eum qui ex septem unciis heres scriptus fuerat iusta querella contendisse, ab altero autem victum fuisse adlegas, pro ea parte, qua resolutum est testamentum, cum iure intestati qui obtinuit succedat, neque legata neque fideicommissa debentur, quamvis libertates et directae competant et fideicommissariae praestari debeant. * gord. a. prisciano. * <a 239 pp. iii k. febr. gordiano a. et aviola conss.>

  6. 406

    CJ.3.28.14: Imperator Gordianus

  7. 407

    Eum, qui inofficiosi querellam delatam non tenuit, a falsi accusatione non submoveri placuit. idem observatur et si e contrario falsi crimine instituto victus postea de inofficioso actionem exercere maluerit. * gord. a. prisco. * <a 239 pp. vi k. dec. gordiano a. et aviola conss.>

  8. 408

    CJ.3.28.15: Imperator Philippus

  9. 409

    Filiam praeteritam a matre ad successionem eius citra inofficiosi querellam adspirare non posse explorati iuris est. * philipp. a. et philipp. c. aphrodisiae. * <a 245 pp. v k. aug. philippo a. et titiano conss.>

  10. 410

    CJ.3.28.16: Imperatores valer., gallien.

  11. 411

    Contra maiores viginti quinque annorum duplicem actionem inferentes, primam, quasi testamentum non iure sit perfectum, alteram, quasi inofficiosum, licet iure perfectum, praescriptio ex prioris iudicii mora quinquennalis temporis non nascitur, quae officere non cessantibus non potest. * valer. et gallien. aa. et valer. nob. c. theodotae. * <a 258 pp. id. aug. tusco et basso conss.>

  12. 412

    CJ.3.28.17: Imperatores carinus, numer.

  13. 413

    Cum filium tuum te praeterita sororem heredem instituisse proponas, inofficiosi querellam apud praesidem provinciae persequi potes. * carinus et numer. aa. florae. * <a 284 pp. prid. id. febr. carino ii et numeriano aa. conss.>

  14. 414

    CJ.3.28.18: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  15. 415

    Cum te pietatis religionem non violasse, sed mariti coniugium quod fueras sortita distrahere noluisse ac propterea offensum atque iratum patrem ad exheredationis notam prolapsum esse dicas, inofficiosi testamenti querellam inferre non vetaberis. * diocl. et maxim. aa. faustinae. * <a 286 pp. nicomediae xvi k. mart. maximo ii et aquilino conss.>

  16. 416

    CJ.3.28.19: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  17. 417

    Si filia tua turpiter et cum flagitiosa foeditate vivit, ut a successione tua eam excludendam putes, si non inconsulto calore, sed ex meritis eius ad id odium incitatus es, postremi iudicii liberum arbitrum habebis. * diocl. et maxim. aa. apollinari. * <a 293 d. xv k. iul. sirmi ipsis v et iiii aa. conss.>

  18. 418

    --------------------------------------------------: CJ. c.3.28.19: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  19. 419

    Si filia tua turpiter et cum flagitiosa foeditate vivit, ut a successione tua eam excludendam putes, si non inconsulto calore, sed ex meritis eius ad id odium incitatus es, postremi iudicii liberum arbitrum habebis. * diocl. et maxim. aa. apollinari. * <a 293 d. xv k. iul. sirmi ipsis v et iiii aa. conss.>

  20. 420

    CJ.3.28.20: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  21. 421

    Filia in orbitate patris relicta cum marito, cui matre volente nupsit, colens concordiam iustas offensionis post eiusdem matris paenitentiam causas non praestat nec ex momentariis voluntatibus matris nupta atque vidua esse iure compellitur. * diocl. et maxim. aa. et cc. sabiniano. * <a 294 d. non. ian. sirmi cc. conss.>

  22. 422

    CJ.3.28.21: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  23. 423

    Fratris vel sororis filii, patrui vel avunculi, amitae etiam et materterae testamentum inofficiosum frustra dicunt, cum nemo eorum qui ex transversa linea veniunt exceptis fratre et sorore ad inofficiosi querellam admittatur. de falso sane per accusationem criminis queri non prohibentur. * diocl. et maxim. aa. et cc. alexandro. * <a 294 d. vi id. febr. cc. conss.>

  24. 424

    CJ.3.28.22pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  25. 425

    Si maritus tuus facto testamento te quidem ex asse scripsit heredem, filia autem quam habuit in potestate exheredata facta minime probetur nihilque ei relictum est neque iustas causas offensae praestitisse convincatur, eam de inofficioso testamento patris querentem totam hereditatem obtinere posse non ambigitur. * diocl. et maxim. aa. et cc. statillae. * <a 294 d. id. febr. sirmi cc. conss.>

  26. 426

    CJ.3.28.22.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  27. 427

    Quod si iam obtinuit vel postea vincat, quodcumque maritus mortis suae tempore debuisse tibi perhibetur, idem ab ea reddi oportet. <a 294 d. id. febr. sirmi cc. conss.>

  28. 428

    CJ.3.28.23: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  29. 429

    Testamenti factionem per testationem vos interdixisse matri profitentes iustitiam offensae manifeste testamini. * diocl. et maxim. aa. et cc. philippae. * <a 294 d. v id. sept. cc. conss.>

  30. 430

    CJ.3.28.24: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  31. 431

    Testamentum militis filii familias in castrensi peculio factum neque a patre neque a liberis eius per inofficiosi querellam rescindi potest. * diocl. et maxim. aa. et cc. successo. * <a 294 d. iii non. dec. nicomediae cc. conss.>

  32. 432

    CJ.3.28.25: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  33. 433

    Filiis matrem, quae de mariti moribus secus suspicetur, ita posse consulere iure compertum est, ut eos sub hac condicione instituat heredes, si a patre emancipati fuerint, atque eo pacto secundum tabulas bonorum possessionem patrem cum re accipere non videri, qui condicioni minime obtemperavit, neque ei nomine filiorum inofficiosi eo modo actionem posse competere, quibus nullam iniuriam fecerit mater, sed potius putaverit providendum, restituere debet. * diocl. et maxim. aa. et cc. menodoto. * <a 301 d. iiii non. iul. antiochiae titiano et nepotiano conss.>

  34. 434

    CJ.3.28.26: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  35. 435

    Ex tribus unciis herede instituto filio intra pubertatis annos directam non inutiliter a patre fieri substitutionem certum est. * diocl. et maxim. aa. et cc. serapioni suo s. * <a 304 d. v k. sept. nicomediae diocletiano viiii et maximiano viii aa. conss.>

  36. 436

    CJ.3.28.27: Imperator Constantinus

  37. 437

    Fratres vel sorores uterini ab inofficiosi actione contra testamentum fratris vel sororis penitus arceantur: consanguinei autem durante vel non agnatione contra testamentum fratris sui vel sororis de inofficioso quaestionem movere possunt , si scripti heredes infamiae vel turpitudinis vel levis notae macula adsparguntur vel liberti, qui perperam et non bene merentes maximisque beneficiis suum patronum adsecuti instituti sunt, excepto servo necessario herede instituto. * const. a. ad lucrium verinum. * <a 319 d. id. april. sirmio constantino a. v et licinio c. conss.>

  38. 438

    CJ.3.28.28pr.: Imperator Constantinus

  39. 439

    Liberi de inofficioso querellam contra testamentum parentum moventes probationes debent praestare, quod obsequium debitum iugiter, prout ipsius naturae religio flagitabat, parentibus adhibuerunt, nisi scripti heredes ostendere maluerint ingratos liberos contra parentes extitisse. * const. a. ad claudium praes. daciae. * <a 321 d. viii id. febr. serdicae crispo ii et constantino ii cc. conss.>

  40. 440

    CJ.3.28.28.1: Imperator Constantinus

  41. 441

    Sin autem mater contra filii testamentum inofficiosi actionem instituat, inquiri diligenter iubemus, utrum filius nulla ex iusta causa laesus matrem novissima laeserit voluntate nec luctuosam ei et legitimam reliquerit portionem, ut testamento remoto matri successio deferatur. <a 321 d. viii id. febr. serdicae crispo ii et constantino ii cc. conss.>

  42. 442

    CJ.3.28.28.2: Imperator Constantinus

  43. 443

    Si tamen mater inhonestis factis atque indecentibus machinationibus filium forte obsedit insidiisque eum vel clandestinis vel manifestis appetiit vel inimicis eius suas amicitias copulavit atque in aliis sic versata est, ut inimica eius potius quam mater crederetur, ut hoc probato invita etiam adquiescat filii voluntati. <a 321 d. viii id. febr. serdicae crispo ii et constantino ii cc. conss.>

  44. 444

    CJ.3.28.29pr.: Imperator Zeno

  45. 445

    Quoniam novella constitutio divi leonis ante nuptias donationem a filio conferri ad similitudinem dotis quae a filia confertur praecepit, etiam ante nuptias donationem filio in quartam praecipimus imputari. * zeno a. sebastiano pp. * <a 479 d. k. mai. ipso a. ii conss.>

  46. 446

    CJ.3.28.29.1: Imperator Zeno

  47. 447

    Eodemque modo cum mater pro filia dotem vel pro filio ante nuptias donationem vel avus paternus aut maternus vel avia paterna aut materna pro sua nepte vel pro suo nepote vel proavus itidem vel proavia paterna aut materna pro sua pronepte vel pro suo pronepote dederit, non tantum eandem dotem vel donationem conferri, verum etiam in quartam partem ad excludendam inofficiosi querellam tam dotem datam quam ante nuptias donationem praefato modo volumus imputari, si ex substantia eius profecta sit, cuius de hereditate agitur. <a 479 d. k. mai. ipso a. ii conss.>

  48. 448

    CJ.3.28.30pr.: Imperator Justinianus

  49. 449

    Omnimodo testatorum voluntatibus prospicientes magnam et innumerabilem occasionem subvertendae eorum dispositionis amputare censemus et in certis casibus, in quibus de inofficiosis defunctorum testamentis vel alio modo subvertendis moveri solebat actio, certa et statuta lege tam mortuis consulere quam liberis eorum vel aliis personis, quibus eadem actio competere poterat: ut, sive adiciatur testamento de implenda legitima portione sive non, firmum quidem testamentum sit, liceat vero his personis, quae testamentum quasi inofficiosum vel alio modo subvertendum queri poterant, id quod minus portione legitima sibi relictum est ad implendam eam sine ullo gravamine vel mora exigere, si tamen non ingrati legiti mis modis arguantur, cum eos scilicet ingratos circa se fuisse testator edixit: nam si nullam eorum quasi ingratorum fecerit mentionem, non licebit eius heredibus ingratos eos nominare et huiusmodi quaestionem introducere. et haec quidem de his personis statuimus, quarum mentionem testantes fecerint et aliquam eis quantitatem in hereditate vel legato vel fideicommisso, licet minorem legitima portione, reliquerint. * iust. a. menae pp. * <a 528 d. k. iun. constantinopoli iustiniano a. ii cons.>

  50. 450

    CJ.3.28.30.1: Imperator Justinianus

  51. 451

    Sin vero vel praeterierint aliquam eorum personam iam natam vel ante testamentum quidem conceptam, adhuc vero in ventre constitutam, vel exheredatione vel alia eorum mentione facta nihil eis penitus reliquerint, tunc vetera iura locum habere sancimus, nullam ex praesenti promulgatione novationem vel permutationem acceptura. <a 528 d. k. iun. constantinopoli iustiniano a. ii cons.>

  52. 452

    CJ.3.28.30.2: Imperator Justinianus

  53. 453

    Imputari vero filiis aliisque personis, quae dudum ad inofficiosi testamenti querellam vocabantur, in legitimam portionem et illa volumus, quae occasione militiae ex pecuniis mortui eisdem personis adquisitae posse lucrari eas manifestum est, eo quod talis sit militia, ut vendatur vel mortuo militante certa pecunia ad eius heredes perveniat, ita tamen, ut ille gradus eiusdem militiae inspiciatur, quem morte testatoris militans obtinet, ut tanta ei pecunia in legitimam portionem computetur, quantam dari statutum est, si in eo gradu mortuus esset is, qui militiam ex pecuniis testatoris adeptus est. <a 528 d. k. iun. constantinopoli iustiniano a. ii cons.>

  54. 454

    CJ.3.28.30.3: Imperator Justinianus

  55. 455

    Exceptis solis viris spectabilibus silentiariis sacri nostri palatii, quibus praestita iam specialia beneficia tam de aliis capitulis quam de pecuniis super memorata militia a parentibus eorum datis, ne in legitimam portionem eis computentur, rata esse praecipimus: in ceteris vero personis praedictam observationem tenere volumus. <a 528 d. k. iun. constantinopoli iustiniano a. ii cons.>

  56. 456

    CJ.3.28.31: Imperator Justinianus

  57. 457

    Quae nuper ad testamenta conservanda nec facile retractanda sanximus, ut ratione falcidiae minime illis personis derelicta, quae ad inofficiosi testamenti querellam ex prioribus vocabantur legibus, non periclitentur testamenta, sed quod deest legitimae portioni, id est quartae parti ab intestato successionis, tantum repleatur, exceptis illis quibus nihil in testamento derelictum est, in quibus prisca iura illibata servavimus, etiam ad testamenta sine scriptis facienda locum habere sancimus. * iust. a. menae pp. * <a 528 d. iii id. dec. constantinopoli dn. iustiniano pp. a. ii cons.>

  58. 458

    CJ.3.28.32: Imperator Justinianus

  59. 459

    Quoniam in prioribus sanctionibus illud statuimus, ut, si quid minus legitima portione his derelictum sit, qui ex antiquis legibus de inofficioso testamento actionem movere poterant, hoc repleatur nec occasione minoris quantitatis testamentum rescindatur, hoc in praesenti addendum esse censemus, ut, si condicionibus quibusdam vel dilationibus aut aliqua dicpositione moram vel modum vel aliud gravamen introducente eorum iura, qui ad memoratam actionem vocabantur, minuta esse videantur, ipsa condicio vel dilatio vel alia dispositio moram vel quodcumque onus introducens tollatur et ita res procedat, quasi nihil eorum testamento additum esset. * iust. a. menae pp. * <a 529 d. ii k. april. constantinopoli dec io vc. cons.>

  60. 460

    CJ.3.28.33pr.: Imperator Justinianus

  61. 461

    Si quis suo testamento maximam quidem portionem libero derelinquat, minusculam autem alii vel aliis de sua stirpe progenitis, ipsam tamen legitimam sive in hereditate vel in legato vel in fideicommisso, ut non possit locus de inofficiosi testamenti querellae fieri, et ille quidem, qui ex parvulo genitoris sui consequitur substantiam, eam suscipere maluerit, qui autem ex maiore parte eam amplexus est, sive unus vel si plures sint, non statim et sine contentioso proposito vel ulla mora eam restituere voluerit, sed expectato iudiciorum strepitu et multis variisque certaminibus habitis post longum tempus ex sententia iudicis vix eam reddiderit, crudelitatem eius competenti poena adgredimur, ut, si haec fuerint subsecuta, non tantum in quod testator voluit eum restituere condemnetur, s ed etiam aliam tertiam partem quantitatis, quae fuerat in testamento derelicta, modis omnibus reddere, ut avaritia eius legitimis ictibus feriatur: aliis omnibus, quae in eodem testamento vel elogio scripta sunt, pro sui tenore ad effectum perducendis. * iust. a. demostheni pp. * <a 529 d. xv k. oct. chalcedone decio vc. cons.>

  62. 462

    CJ.3.28.33.1: Imperator Justinianus

  63. 463

    Legis autem veteris iniquitatem tollentes, ut non diutius erubescat posita, quam iulius paulus in suis scripsit quaestionibus, hanc piissimam adgredimur sanctionem. cum enim infantem suum non posse ingratum a matre sua vocari scripsit neque propter hoc ab ultima suae matris hereditate repelli, nisi hoc odio sui fecerit mariti, ex quo infans progenitus est, hoc iniquum iudicantes, ut alieno odio alius praegravetur, penitus delendum esse sancimus et huiusmodi causam liberis non tantum infantibus, sed etiam quamcumque aetatem agentibus opponi minime concedimus, cum possit sub condicione emancipationis hereditatem suam mater filio derelinquens et patris odium punire et iuri filii sui minime nocere nec suam ma turam fallere. satis enim crudele nobis esse videtur eum qui non sentit ingratum existimari. <a 529 d. xv k. oct. chalcedone decio vc. cons.>

  64. 464

    CJ.3.28.34pr.: Imperator Justinianus

  65. 465

    Si quis filium suum exheredatum fecerit alio scripto herede, reliquerit autem ex eo nepotem vel vivum vel in ventre nurus suae constitutum, deliberante vero scripto herede filius decesserit, nulla hereditatis petitione ex nomine de inofficioso constituta vel praeparata omne adiutorium nepotem dereliquit. nec enim pater nepoti aliquod ius, cum decesserit, contra patris sui testamentum dereliquit , quia postea et adita est ab extraneo hereditas et supervixit avo pater eius, ut neque ex lege vellaea possit in locum patris sui succedere et rescindere testamentum. et hoc nonnulli iuris consulti in medio proponentes inhumane reliquer unt. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d. iii k. aug. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc.>

  66. 466

    CJ.3.28.34.1: Imperator Justinianus

  67. 467

    Sed nos, qui omnes subiectos nostros et filios et nepotes habere existimamus adfectione paterna et imitatione, secundum quod possibile est omnium commodo prospicientes iubemus in tali specie eadem iura nepoti dari, quae filius habebat, et nisi praeparatio facta est ad inofficiosi querellam instituendam, tamen posse nepotem eandem causam proponere: et si non heres apertissimis probationibus ostenderit ingratum patrem nepotis circa testatorem fuisse, testamento remoto ab intestato eum vocari, nisi certa quantitas patri eius minor parte legitima relicta est: tunc etenim secundum novellam nostri numinis constitutionem repletio quartae partis nepoti superest, si qua patri eius competebat: et perfruatur nostro beneficio a vetustate quidem neglectus, a nostro autem vigore recreatus, nisi pater adhuc superstes vel repudiavit querellam vel quinquennium tacuit, scilicet post aditam hereditatem. <a 531 d. iii k. aug. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc.>

  68. 468

    CJ.3.28.35pr.: Imperator Justinianus

  69. 469

    Si quando talis concessio imperialis processerit, per quam libera testamenti factio conceditur, nihil aliud videri principem concedere, nisi ut habeat consuetam et legitimam testamenti factionem. neque enim credendum est romanum principem qui iura tuetur huiusmodi verbo totam observationem testamentorum multis vigiliis excogitatam atque inventam velle everti. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc.>

  70. 470

    CJ.3.28.35.1: Imperator Justinianus

  71. 471

    Illud etiam sancimus, ut, si quis a patre certas res vel pecunias accepisset et pactus fuisset, quatenus de inofficiosi querella adversus testamentum paternum minime ab eo moveretur, et post obitum patris filius cognito paterno testamento non agnoverit eius iudicium, sed oppugnandum putaverit, vetere iurgio exploso huiusmodi pacto filium minime gravari secundum papiniani responsum, in quo definivit meritis filios ad paterna obsequia provocandos quam pactionibus adstringendos. <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc.>

  72. 472

    CJ.3.28.35.1a: Imperator Justinianus

  73. 473

    Sed hoc ita admittimus, nisi transactiones ad heredes paternos filius celebraverit, in quibus apertissime iudicium patris agnoverit. <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc.>

  74. 474

    CJ.3.28.35.2: Imperator Justinianus

  75. 475

    Et generaliter definimus, quando pater minus legitima portione filio reliquerit vel aliquid dederit vel mortis causa donatione vel inter vivos sub ea condicione , ut haec inter vivos donatio in quartam ei computetur, si filius post obitum patris hoc quod relictum vel datum est simpliciter agnoverit, forte et securitatem heredibus fecerit quod ei relictum est accepisse, non adiciens nullam sibi superesse de repletione quaestionem, nullum filium sibi facere praeiudicium, sed legitimam partem repleri, nisi hoc specialiter sive in apocha sive in transactione scripserit vel pactus fuerit, quod contentus relicta vel data parte de eo quod deest nullam habet quaestionem: tunc etenim omni exclusa querella paternum amplecti compellitur iudicium. <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc.>

  76. 476

    CJ.3.28.35.3: Imperator Justinianus

  77. 477

    Quae omnis sanctio suas radices extendat non solum ad filium vel filiam, sed etiam ad omnes personas, quae de inofficioso querellam contra mortuorum ultima elogia possunt movere. <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc.>

  78. 478

    CJ.3.28.36pr.: Imperator Justinianus

  79. 479

    Scimus ante constitutionem fecisse, qua cautum est, si pater minorem debita portionem filio suo reliquisset, omnimodo, etsi non adiciatur viri boni arbitratu repleri filio, attamen ipso iure inesse eandem repletionem. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc.>

  80. 480

    CJ.3.28.36.1: Imperator Justinianus

  81. 481

    Quaerebatur itaque, si quis rem donatam vel inter vivos vel mortis causa vel in testamento relictam agnoverit et pro parte sua habuerit, deinde eadem res evicta vel tota vel pro parte fuerit, an debeat ex nostra constitutione pars legitima post evictionem suppleri: vel si ex lege falcidia minuantur legata vel fideicommissa vel mortis causa donationes, debet tamen ex hoc casu supplementum introduci: ne, dum totam falcidiam accipere heres nititur, etiam totum commodum hereditatis amittat. <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc.>

  82. 482

    CJ.3.28.36.1a: Imperator Justinianus

  83. 483

    Sancimus itaque in omnibus istis casibus, sive in totum evictio subsequatur sive in partem, emendari vitium et vel aliam rem vel pecunias restitui vel repletionem fieri, nulla falcidia interveniente, ut, sive ab initio minus fuerit derelictum sive extrinsecus qualiscumque causa interveniens aliquod gravamen imponat vel in quantitate vel in tempore, hoc modis omnibus repleri et nostrum iuvamen purum filiis inferri. <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc.>

  84. 484

    CJ.3.28.36.1b: Imperator Justinianus

  85. 485

    Repletionem autem fieri ex ipsa substantia patris, non si quid ex aliis causis filius lucratus est vel ex substitutione vel ex iure adcrescendi, puta usus fructus: humanitatis etenim gratia sancimus ea quidem omnia quasi iure adventicio eum lucrari, repletionem autem ex rebus substantiae fieri. <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc.>

  86. 486

    CJ.3.28.36.1c: Imperator Justinianus

  87. 487

    Cum autem quis extraneo herede instituto filio suo restituere eum hereditatem suam, cum moriatur, disposuerit, vel in tempus certum restitutionem distulerit, quia nostra constitutio, quae antea posita est, omnem dilationem omnem moram censuit esse abstrahendam, ut quarta pars pura et mox filio restituatur, in huiusmodi specie quid faciendum sit, dubitabatur. <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc.>

  88. 488

    CJ.3.28.36.1d: Imperator Justinianus

  89. 489

    Sancimus itaque quartae quidem partis restitutionem iam nunc celebrari non expectata nec morte heredis nec temporis intervallo, reliquim autem, quod post legitimam portionem restat, tunc restitui, quando testator disposuit. <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc.>

  90. 490

    CJ.3.28.36.1e: Imperator Justinianus

  91. 491

    Sic etenim filius suam habebit portionem integram et qualem leges et nostra constitutio definivit, et scriptus heres commodum quod ei testator dereliquit cum legitimo moderamine sentiet. <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc.>

  92. 492

    CJ.3.28.36.2: Imperator Justinianus

  93. 493

    Illud praeterea sancimus, ut tempora de inofficiosi querellae ab adita hereditate secundum ulpiani opinionem currant, herennii modestini sententia recusata, qui a morte testatoris ilico cursum de inofficioso querellae temporibus dabat, ut non liceat heredi quando voluerit adire, ne per huiusmodi tramitem iterum filius defraudetur debito naturali. <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc.>

  94. 494

    CJ.3.28.36.2a: Imperator Justinianus

  95. 495

    Sancimus itaque, ubi testator decesserit alio scripto herede et speratur de inofficioso querella, necessitatem habere scriptum heredem, si quidem praesto est in eadem commanens provincia, intra sex mensuum spatium, sin autem seorsum utraque pars in diversis provinciis degit, tunc intra annale tantummodo spatium simili modo per continuum a morte testatoris numerandum omnimodo adire huiusmodi hereditatem, vel manifestare suam sententiam, quod hereditatem minime admittit: expeditus etenim ita tractatus inducitur filio memoratam movere querellam: sin vero scriptus heres intra statuta tempora minime adierit, per officium quidem iudicis scriptum compelli hoc facere. <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc.>

  96. 496

    CJ.3.28.36.2b: Imperator Justinianus

  97. 497

    In medio tamen, id est a morte quidem testatoris, ante aditam autem hereditatem, etsi decesserit filius, huiusmodi querellam, licet non se praeparavit, ad suam posteritatem transmittet, ad extraneos vero heredes tunc tantummodo, quando antiquis libris insertam faciat praeparationem. <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc.>

  98. 498

    CJ.3.28.37pr.: Imperator Justinianus

  99. 499

    Cum antiquis legibus declaratum est, ut militaria testamenta de inofficioso querellam evadant, multi alii casus emergunt, in quibus dubitationes exortas sopiri necesse est. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv cc.>

  100. 500

    CJ.3.28.37.1: Imperator Justinianus

← Previous · Next → — showing 401500 of 984

The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.