Codex2
- 701
Etiam adversus venditiones pignorum, quae a creditoribus fiunt, minoribus subveniri, si tamen magno detrimento adficiantur, iam pridem placuit. si igitur pignori captis praediis ac distractis enorme damnum ex huiusmodi venditione passos vos ostenderitis, praesertim cum hodieque vos minores esse adfirmetis, auxilium restitutionis vobis impertietur. * diocl. et maxim. aa. sabinae et aliis. * <a 290 d. x k. dec. sirmi ipsis iiii et iii aa. conss.>
- 702
CJ.2.28.2pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 703
Rem, quam a patre vestro quondam creditor eius obligatam sibi distraxit, per aetatem vestram postulantium revocari desiderium non habet rationem. * diocl. et maxim. aa. et cc. severae et clementianae. * <a 294 d. xiii k. mai. sirmi cc. conss.>
- 704
CJ.2.28.2.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 705
Quod iuris est et si extraneo successistis: nam si creditor non bona fide versatus est, ipsum magis vel tutores sive curatores vestros, qui hanc venumdari passi sunt, convenite. <a 294 d. xiii k. mai. sirmi cc. conss.>
- 706
CJ.2.29.0. Si adversus donationem.
- 707
CJ.2.29.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 708
Si quae res ante nuptias congruenti moderatione a minore annis marito sponsaliorum tempore, etiam curatore praesente, tibi donatae sunt, obtentu aetatis non revocabuntur. * diocl. et maxim. aa. theodotae. * <a 285 s. iii non. nov. diocletiano a. et aristobulo conss.>
- 709
CJ.2.29.2pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 710
Si in te ac fratrem tuum emancipatos pater vester fecit donationem, in alium postea transferendo portionem eius nihil vobis abstulit: nec, si frater tuus sibi quaesiti praedii rustici partem donanti patri consensit, dominium ab eo discedere potuit propter senatus consulti auctoritatem, nec auxilium in integrum restitutionis in hac re necessarium est. * diocl. et maxim. aa. et cc. midae. * <a 293 d. viii k. ian. aa. conss.>
- 711
CJ.2.29.2.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 712
In aliis vero rebus, quae etiam sine decreti recitatione alienari possunt, si, postquam sibi donatae fuerint, postea alii donanti eandem patri voluntatem in minore aetate accommodavit nec praestituta tempora restitutionis excessit, hoc auxilium implorare potest. <a 293 d. viii k. ian. aa. conss.>
- 713
CJ.2.30.0. Si adversus libertatem.
- 714
CJ.2.30.1: Imperatores Severus, Antoninus
- 715
Si post decretum praetoris viri clarissimi, qui fideicommissariam libertatem deberi pronuntiavit, secundus, quem condicioni non paruisse conquereris, manumissus non est, aetas tua litis instaurationem admittit. quod si libertatem quamvis indebitam dedisti, non posse eam revocari intellegis, sed damnum, quod ob eam causam illatum est, iudicio negotiorum gestorum a curatoribus tuis esse sarciendum. * sev. et ant. aa. anniae. * <a 197 pp. ii k. iul. laterano et rufino conss.>
- 716
CJ.2.30.2: Imperator Gordianus
- 717
Etsi minor annis, ut adlegas, constituta servum tuum ab eo circumscripta in consilio manumisisti, tamen vindictae impositio, qua libertas iusta munitur, nec obtentu quidem aetatis rescindi potest. indemnitati vero tuae, a manumisso scilicet sarciendae, ab eo cuius iurisdictio est, quatenus iuris ratio permittit, consuli debet. * gord. a. solanae. * <a 241 pp. vi id. mart. gordiano a. ii et pompeiano conss.>
- 718
CJ.2.30.3pr.: Imperatores valer., gallien.
- 719
Quos retrahi in servitutem postulatis, si non in consilio causa cognita, cum minores annis viginti fuissetis, manumisistis, non per in integrum restitutionem, sed ipso iure persequi potestis. quod si probata causa libertas praestita est, restitutio in integrum contra libertatem locum habere non potest. * valer. et gallien. aa. marthonae et sabinillae. * <a 260 pp. viii k. oct. saeculare ii et donato conss.>
- 720
CJ.2.30.3.1: Imperatores valer., gallien.
- 721
Si tamen in ea re culpa seu fraude liberti eiusdemque curatoris ratio vestra laesa sit, sarciri damnum ab eo qui hoc intulit praeses provinciae curabit, non dubitaturus etiam graviorem exsecutionem adhibere, si quid tam aperta fraude commissum est, ut puniendum in liberto crimen deprehendatur. <a 260 pp. viii k. oct. saeculare ii et donato conss.>
- 722
CJ.2.30.4: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 723
In iudicio de liberali causa sententiam pro libertate latam ne quidem praerogativa minoris aetatis sine appellatione posse rescindi ambigi non potest. * diocl. et maxim. aa. et cc. tatiano. * <a 303 pp. viii id. ian. nicomediae diocletiano viii et maximiano vii conss.>
- 724
CJ.2.31.0. Si adversus transactionem vel divisionem minor restitui velit.
- 725
CJ.2.31.1: Imperatores Severus, Antoninus
- 726
Cum in integrum pupilla restituta rescindi transactionem vel divisionem placuit, tu quoque actionibus, quas pridem habuisti, utaris. * sev. et ant. aa. honorato. * <>
- 727
CJ.2.31.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 728
Si ex persona minorum in integrum restitutio adversus transactum propter aetatis auxilium imploretur, tibi quoque agenti ex integro vel replicatione contra exceptionem pacti vel, si peremptam constet pristinam obligationem, ex instauratione negotii tributa actione consulendum est. * diocl. et maxim. aa. et cc. hymnodae. * <a 294 d. k. dec. cc. conss.>
- 729
CJ.2.32.0. Si adversus solutionem a debitore vel a se factam.
- 730
CJ.2.32.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 731
Exemplo ceterorum debitorum tutores etiam quae ex administratione tutelae debent curatoribus solventes liberantur, sed ante tempus in integrum restitutioni praestitum edicto perpetuo permissum beneficium implorari et, an sit tribuendum, per causae cognitionem aestimari potest. * diocl. et maxim. aa. et cc. soteri. * <a 294 d. vi id. febr. cc. conss.>
- 732
CJ.2.32.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 733
Indebito legato, licet per errorem iuris a minore soluto, repetitionem ei decerni, si necdum tempus, quo restitutionis tribuitur auxilium, excesserit, rationis est. * diocl. et maxim. aa. et cc. laurinae. * <a 294 d. xv k. april. sirmi cc. conss.>
- 734
CJ.2.33.0. Si adversus dotem.
- 735
CJ.2.33.1: Imperator Alexander Severus
- 736
Quoniam circumventam dicis sororem tuam omnia bona in dotem dedisse, an veritas adlegationi adsistat, si ad te hereditas sorosis tuae vel bonorum possessio pertinuit et tempora nondum praeterierint, intra quae legibus conceditur ex persona defuncti postulare in integrum restitutionem, praeses provinciae praesente diversa parte examinabit. * alex. a. valenti. * <a 233 d. vi id. iul. maximo et paterno conss.>
- 737
CJ.2.34.0. Si adversus delictum suum.
- 738
CJ.2.34.1: Imperatores Severus, Antoninus
- 739
In criminibus quidem aetatis suffragio minores non iuvantur: etenim malorum mores infirmitas animi non excusat. sed cum delictum non ex animo, sed ex contractu venit, noxa non committitur, etiamsi poenae causa pecuniae damnum inrogatur: et ideo minoribus et in hac causa in integrum restitutionis auxilium competit. * sev. et ant. aa. longino. * <a 200 d. id. oct. severo ii et victorino conss.>
- 740
CJ.2.34.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 741
Licet in delictis aetate neminem excusari constet, matri tamen, quae filiis tutorem aetatis lubrico lapsa non petiit, eorum minime denegari successionem convenit, cum hoc in maioribus matribus tantum obtineat. * diocl. et maxim. aa. et cc. proculae. * <a 294 v non. mart. cc. conss.>
- 742
CJ.2.35.0. Si adversus usucapionem.
- 743
CJ.2.35.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 744
Contra eos, qui res minorum tenent, si usucapione dominium adquisierunt, restitutionis auxilium eis decerni debet. * diocl. et maxim. aa. et cc. isidorae. * <a 294 d. k. mai. sirmi cc. conss.>
- 745
CJ.2.36.0. Si adversus fiscum
- 746
CJ.2.36.1: Imperatores Severus, Antoninus
- 747
Si probus in minore aetate constitutus circumventus a rufino dispensatore nostro venditionem rei praecipiti animo pretio longe minore contrahere festinavit, iuris publici fiscus noster in iure restitutionis sequetur auctoritatem. * sev. et ant. aa. longino. * <a 200 d. id. oct. severo et victorino conss.>
- 748
CJ.2.36.2: Imperator Alexander Severus
- 749
Si adversus privatos in integrum restitutionem tam tu quam fratres tui desideratis, praesidis provinciae viri clarissimi notio est isque causa cognita aestimabit, an auxilium quod imploratis conferri in vos debeat. quod si adversus fiscum id postulatis, intellegitis procuratorem meum una cum praeside, praesente fisci patrono, adire vos debere. * alex. a. antiocho et aliis. * <a 226 d. k. aug. alexandro a. ii et Marcello conss.>
- 750
CJ.2.36.3pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 751
Edicto quidem divi marci parentis nostri res minorum exceptae nihil tuum adiuvant desiderium, si quidem debiti causa patris minoris vel etiam ipsius praedia venumdata quinquennii praescriptionis nullam admittunt quaestionem. * diocl. et maxim. aa. et cc. laurentio. * <a 294 d. id. febr. sirmi cc. conss.>
- 752
CJ.2.36.3.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 753
Sed quoniam per collusionem sive fraudem tunc temporis procuratoris nostri nimis exiguo pretio fundum tuum cum mancipiis venumdatum adseveras, si aditus rationalis noster tuis adlegationibus adesse fidem nec servatam sollemnitatem hastarum animadverterit, fisco te satisfaciente revocata venditione fundum tibi restitui iubebit. <a 294 d. id. febr. sirmi cc. conss.>
- 754
CJ.2.37.0. Si adversus creditorem.
- 755
CJ.2.37.1: Imperator Antoninus
- 756
Cum et ipse confitearis cum zenodora minore viginti quinque annis contraxisse nec docere potuisse praetori viro clarissimo ex eo contractu locupletiorem factam , intellegis eam merito in integrum restitutam. * ant. a. prunico. * <a 214 d. vi non. mai. messala et sabino conss.>
- 757
CJ.2.37.2: Imperator Gordianus
- 758
Si, ut adlegas, minor annis pecuniam fenori accepisti nec ea in rem tuam versa est, adversus cautionem, per quam eo nomine te obligasti, in integrum restitutionis auxilium potes sollemniter postulare. * gord. a. gaiano. * <a 238 pp. iii non. oct. pio et pontiano conss.>
- 759
CJ.2.38.0. Si ut se hereditate abstineat.
- 760
CJ.2.38.1: Imperatores Severus, Antoninus
- 761
Si vos paternae hereditati non miscuistis, ob eam rem testificatio necessaria non fuit, cum fides veritatis verborum adminicula non desideret. quod si pro herede gessistis vel bonorum possessionem accepistis, propter aetatem, cui subveniri solet, in integrum restitutionis auxilium accipere debetis. * sev. et ant. aa. florentio et aliis. * <a 198 pp. v non. mart. saturnino et gallo conss.>
- 762
CJ.2.38.2: Imperator Gordianus
- 763
Si, cum avi tui testamento te heredem reliquissent, hereditates eorum non adisti , liberum tibi est repudiata paterna successione per in integrum restitutionis auxilium, quo te aetatis iure dicis esse munitam, hereditatem parentum tuorum, licet antea non adisti, nunc obtinere. * gord. a. herodotae. * <a 241 pp. iii non. febr. gordiano a. ii et pompeiano conss.>
- 764
CJ.2.39.0. Si ut omissam hereditatem vel bonorum possessionem vel quid aliud adquirat.
- 765
CJ.2.39.1: Imperator Gordianus
- 766
Minores viginti quinque annis non tantum in his, quae ex bonis propriis amiserunt, verum etiam si hereditatem sibi delatam non adierint, posse in integrum restitutionem postulare iam dudum placuit. * gord. a. protae. * <a 238 pp. id. oct. pio et pontiano conss.>
- 767
CJ.2.39.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 768
Ad bonorum possessionem in paternis rebus omissam minores in integrum restitutionis admitti beneficio iam pridem placuit. restituti autem decreto bona, quae habuerunt mortis tempore patris, debent conferre. * diocl. et maxim. aa. et cc. sarapiadi. * <a 294 d. xvi k. nov. sirmi cc. conss.>
- 769
CJ.2.40.0. In quibus causis in integrum restitutio necessaria non est.
- 770
CJ.2.40.1: Imperator Alexander Severus
- 771
Minoribus quinque et viginti annis, praesertim qui per tutores vel curatores non defenduntur, non obesse, si mortem defuncti non ulciscantur, innumeris divorum parentum meorum ac meis rescriptis continetur. * alex. a. mutato. * <a 229 v id. mai. alexandro a. iii et dione conss.>
- 772
CJ.2.40.2: Imperatores valer., gallien.
- 773
Adulescentiae tempus non imputari in id quinquennium liberis, cuius praescriptio seram inofficiosi moventibus quaestionem opponi solet, manifeste ante rescripsimus. impleta igitur aetate legitima non est in integrum restitutio necessaria, quia non integratio amissae causae his datur, sed integra ipsa causa servatur. * valer. et gallien. aa. et valer. c. theodotae. * <a 258 pp. ii id. aug. tusco et basso conss.>
- 774
CJ.2.40.3: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 775
In minorum persona re ipsa et ex solo tempore tardae pretii solutionis recepto iure moram fieri creditum est, in his videlicet, quae moram desiderant, id est in bonae fidei contractibus et fideicommissis et in legato. * diocl. et maxim. aa. decimo caplusio. * <a 290 pp. xii k. oct. ipsis iiii et iii aa. conss.>
- 776
CJ.2.40.4: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 777
Si tutor tuus, qui pro tutelari officio non caverat, iudicio expertus est, contra eum lata sententia iuri tuo officere non potuit, nec ea quae ab eo gesta sunt ullam firmitatem obtinent. frustra igitur in integrum restitutionis auxilium desideras, quando ea, quae ab eo gesta sunt, qui legitimae administrationis personam sustinere non potuit, ipso iure irrita sunt. * diocl. et maxim. aa. et cc. stratonicae. * <a 294 s. xviii k. ian. nicomediae cc. conss.>
- 778
CJ.2.40.5pr.: Imperator Justinianus
- 779
Sancimus favore imperfectae aetatis exceptionem non numeratae pecuniae ab initio minoribus non currere, ne, dum in integrum restitutionem expectamus, aliquod emergat obstaculum, per quod huiusmodi beneficio minor uti non potest, ne substantia eius subvertatur. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d. k. nov. constantinopoli post cons. lampadii et orestis vv. cc.>
- 780
CJ.2.40.5.1: Imperator Justinianus
- 781
Sed humanius et latius eandem legis interpretationem extendere, in omnibus casibus, in quibus vetera iura currere quidem temporales praescriptiones adversus minores concesserunt, per in integrum autem restitutionem eis subveniebant, eas ipso iure non currere. melius etenim est intacta iura eorum servari, quam post causam vulneratam remedium quaerere. videlicet exceptionis triginta et quadraginta annorum in suo statu remanentibus. <a 531 d. k. nov. constantinopoli post cons. lampadii et orestis vv. cc.>
- 782
CJ.2.41.0. Qui et adversus quos in integrum restitui non possunt.
- 783
CJ.2.41.1pr.: Imperator Alexander Severus
- 784
In consilio quidem cognoscentis de restitutione in integrum esse oportet, num is , qui se minorem annis laesum esse dicat, diligens pater familias fuerit actibusque publicis industrium se docuerit, ut lapsum eum per aetatem verisimile non sit. * alex. a. cononidi. * <a 232 pp. x k. oct. lupo et maximo conss.>
- 785
CJ.2.41.1.1: Imperator Alexander Severus
- 786
Verum si causa cognita circumventus deprehendatur, propter hoc solum velut praescriptione a solito auxilio removeri non debet, quod urguentibus patriae necessitatibus decurio minor annis creatus sit vel propagandae suboli liberorum educatione prospexerit. <a 232 pp. x k. oct. lupo et maximo conss.>
- 787
CJ.2.41.2: Imperator Justinianus
- 788
Cum apud veteres dubitabatur, an liberi parentes suos vel liberti patronos in querimoniam deducere possint quasi non rite in eos versatos, et quidam existimabant nullam esse contra huiusmodi personas in integrum restitutionem, pondere naturali vel patronali reverentia huiusmodi petulantiae refragante, nisi vel ex magna causa vel adversus turpem eorum personam, alii autem personarum quidem vel causae distinctionem respuendam esse censuerunt, tunc autem tantummodo dandam esse restituionem putaverunt, cum minor ex sua simplicitate se deceptum, non ex dolo patris vel patroni circumscriptum esse dicat: quod, ut maneat in omnibus honor parentibus et patrono vel patronae illibatus atque intactus, sancimus nullo modo neque adversus parentes utriusque sexus neque adversus patronum vel patro nam dari restitutionem. nam personarum reverentia omnem eis excludit restitutionem, cum procul dubio est etiam ipsas personas cavere, ne quid suae opinioni contrarium existat. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc.>
- 789
CJ.2.42.0. Si minor se maiorem dixerit vel probatus fuerit.
- 790
CJ.2.42.1: Imperator Alexander Severus
- 791
Si, cum minor annis viginti quinque esses, tabulis quae sunt tuarum professionum oblatis tibi aetatem quasi maior annis viginti quinque decepta probasti, in integrum restitutionem intra statutum legibus tempus etiam post impletam aetatem de omnibus intra aetatem adversus te gestis postulare apud eum, cuius de ea re iurisdictio est, potes. * alex. a. maximianae. * <a 223 pp. xii k. april. maximo ii et aeliano conss.>
- 792
CJ.2.42.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 793
Si is, qui nunc minorem se adseverat, fallaci maioris aetatis mendacio te decepit, iuxta statuta iuris, cum errantibus, non etiam fallentibus minoribus publica iura subvenerunt, in integrum restitui non debet. * diocl. et maxim. aa. vitalio. * <a 287 d. ii k. dec. diocletiano iii et maximiano aa. conss.>
- 794
CJ.2.42.3pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 795
Si alterius circumveniendi causa minor aetate maiorem te probare adspectu laboraveris, cum malitia suppleat aetatem, restitutionis auxilium tam sacris constitutionibus quam rescriptorum auctoritae denegari statutum est. * diocl. et maxim. aa. et cc. theodotae. * <a 293 d. xiii k. oct. sirmi aa. conss.>
- 796
CJ.2.42.3.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 797
Quod si per iniuriam vel circumventionem adversarii hoc fuerit factum, durat beneficium, quo minoribus causa cognita subveniri solet. <a 293 d. xiii k. oct. sirmi aa. conss.>
- 798
CJ.2.42.3.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 799
Aditus itaque praeses provinciae probationis aetatis examinata causa, si tuum dolum non reppererit intercessisse, ac te minorem tunc fuisse probaveris, causa cognita in integrum restitui providebit. <a 293 d. xiii k. oct. sirmi aa. conss.>
- 800
CJ.2.42.3.3: Imperatores Diocletianus, Maximianus
← Previous · Next → — showing 701–800 of 1,006
The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.