Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← All works

Codex2

Latin Library (medieval and later) · Justinian · The Latin Library · 1,006 sections

  1. 601

    CJ.2.19.4: Imperator Gordianus

  2. 602

    Si per vim vel metum mortis aut cruciatus corporis venditio vobis extorta est et non postea eam consensu roborastis, iuxta perpetui formam edicti intra annum quidem agentes, quo experiundi potestas est, si res non restituatur, quadrupli referetis condemnationem, scilicet reddito a vobis pretio: post annum vero causa cognita eadem actio in simplum permittitur: quae causae cognitio eo pertinet, ut ita demum decernatur, si alia actio non sit. * gord. a. primo et eutycheti. * <a 239 pp. iii non. aug. gordiano a. et aviola conss.>

  3. 603

    CJ.2.19.5: Imperator Gordianus

  4. 604

    Non interest, a quo vis adhibita sit patri et patruo tuo, utrum ab emptore an vero sciente emptore ab alio, ut vi metuve possessionem vendere cogerentur. nam si adhibita vi compulsi sunt possessiones suas quae maiore valebant minimo distrahere, iurisdictionis tenore, ut id quod improbe factum est in priorem statum revolvatur, impetrabunt. * gord. a. rufo mil. * <a 239 pp. vi k. ian. gordiano a. et aviola conss.>

  5. 605

    CJ.2.19.6: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  6. 606

    Ad invidiam alicui nocere nullam dignitatem oportet. unde intellegis, quod ad metum arguendum, per quem dicis initum esse contractum, senatoria dignitas adversarii tui sola non est idonea. * diocl. et maxim. aa. et cc. pollae. * <a 294 pp. iii k. mai. heracliae cc. conss.>

  7. 607

    CJ.2.19.7: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  8. 608

    Si donationis vel transactionis vel stipulationis vel cuiuscumque alterius contractus obligationis confectum instrumentum metu mortis vel cruciatus corporis extortum vel capitales minas pertimescendo adito praeside provinciae probare poteris, hoc ratum haberi secundum edicti formam non patietur. * diocl. et maxim. aa. et cc. cotui. * <a 293 d. ii non. ian. aa. conss.>

  9. 609

    CJ.2.19.8: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  10. 610

    Cum te domus et horti venditionem fecisse sub spe recipiendi, quod de frumento feceras, instrumentum vel timore, ne ad civilia munera nominareris, proponas et rescindi venditionem veluti metus causa factam desideres, intellegis ad ratum non habendum contractum metum huiusmodi prodesse non posse. * diocl. et maxim. aa. et cc. trophimo. * <a 293 d. xi k. sept. viminacii aa. conss.>

  11. 611

    CJ.2.19.9: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  12. 612

    Metum non iactationibus tantum vel contestationibus, sed atrocitate facti probari convenit. * diocl. et maxim. aa. et cc. hymnodae. * <a 293 d. k. dec. aa. conss.>

  13. 613

    CJ.2.19.10: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  14. 614

    Accusationis institutae vel futurae metu alienationem seu promissionem factam rescindi postulantis improbum desiderium est. * diocl. et maxim. aa. et cc. faustinae. * <a 294 d. vi k. febr. cc. conss.>

  15. 615

    CJ.2.19.11: Imperator Constantinus

  16. 616

    Si per impressionem quis aliquem metuens saltem in mediocri officio constitutum rei suae in eadem provincia vel loco, ubi tale officium peragit, sub venditionis titulo fecerit cessionem, et quod emptum fuerit reddatur et nihilo minus etiam pecunia retineatur: simili poena servanda, si qui vel coniugis vel amici nominibus abutentes praedam tamen sibi adquirunt. * const. a. ad euagrium pp. * <a 326 d. x k. oct. aquileiae constantino a. vii et constantio conss.>

  17. 617

    CJ.2.19.12: Imperatores Honorius, Theodosius

  18. 618

    Venditiones donationes transactiones, quae per potentiam extortae sunt, praecipimus infirmari. * honor. et theodos. aa. ad pop. * <a 415 d. xiii k. mart. constantinopoli honorio x et theodosio vi aa. conss.>

  19. 619

    CJ.2.20.0. De dolo malo.

  20. 620

    CJ.2.20.1: Imperatores Severus, Antoninus

  21. 621

    Si fideiussor a creditore pignora emit, oblata quantitate sortis et usurarum tibi dominium cum fructibus, quos bona fide percepit, consultius restituet, ne fidei ruptae gratia de dolo possit actio exerceri. * sev. et ant. aa. clementinae. * <a 203 accepta d. iii id. mai. plautiano et geta conss.>

  22. 622

    CJ.2.20.2: Imperator Antoninus

  23. 623

    De dolo actio, cum alia nulla competit, causa cognita permittitur. * ant. a. agrippae. * <a 211 d. non. nov. gentiano et basso conss.>

  24. 624

    CJ.2.20.3: Imperator Gordianus

  25. 625

    Non possunt obesse tibi tempora, quae in actione de dolo solent computari, quibus rei publicae causa, ut adlegas, occuparis: sed exinde tibi incipiet tempus cedere, ex quo muneribus liberatus facultatem agendi intra praestituta tempora coeperis obtinere. * gord. a. aquilino. * <a 240 pp. id. aug. sabino ii et venusto conss.>

  26. 626

    CJ.2.20.4: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  27. 627

    Cum proponas inter te et eum, quem in contubernio ancillam tuam sibi coniunxisse memorasti, placuisse, ut tibi pro eadem daret mancipium, intellegis, quod, si manumisisti vel ei tradidisti et ille manumisit, revocandae libertatis potestatem non habes, sed solum, si necdum statutum tempus de dolo tibi decerni actionem. quod si penes te dominium eius remansit, adito praeside provinciae cum natis hanc potes recuperare, si nulla moveatur status quaestio. * diocl. et maxim. aa. et cc. menandrae. * <a 294 d. iii k. mai. heracliae cc. conss.>

  28. 628

    CJ.2.20.5pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  29. 629

    Si superstite patre per emancipationem tui iuris effecta matri successisti rebusque tuis per legitimum tutorem patrem eundemque manumissorem administratis postea transegisti cum eo bona fide, perspicis, quod, si pactum tantum factum sit, petitio tua per exceptionem submovetur, si vero novatio legitimo modo intercessit et acceptilatio subsecuta est, nullam tibi iam superesse actionem. * diocl. et maxim. aa. et cc. aphrodisiae. * <a 293 d. id. iun. aa. conss.>

  30. 630

    CJ.2.20.5.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  31. 631

    Sane si laesa es immodice liberatione sollemniter per novationem atque acceptilationem tributa, non de dolo propter paternam verecundiam, sed in factum actio tibi tribuenda est. <a 293 d. id. iun. aa. conss.>

  32. 632

    CJ.2.20.6: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  33. 633

    Dolum ex insidiis perspicuis probari convenit. * diocl. et maxim. aa. et cc. hymnodae. * <a 293 d. k. dec. aa. conss.>

  34. 634

    CJ.2.20.7: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  35. 635

    Si maior quinque et viginti annis hereditatem fratris tui repudiasti, nulla tibi facultas eius adeundae relinquitur. sane si eius uxoris tibi substitutae dolo factum est, actionem de dolo contra eam exercere potes. * diocl. et maxim. aa. et cc. sebastiano. * <a 294 d. xvi k. mai. cc. conss.>

  36. 636

    CJ.2.20.8: Imperator Constantinus

  37. 637

    Optimum duximus non ex eo die, quo se quisque admissum dolum didicisse memoraverit, neque intra anni utilis tempus, sed potius ex eo die, quo adseritur commissus dolus, intra continuum biennium de dolo actionem moveri, sive afuerit sive praesto est is, qui dolum se passum esse conqueratur. omnes igitur sciant neque incipiendae post biennium neque ante completum biennium coeptae, post biennium finiendae doli actionis concessam licentiam. * const. a. ad symmachum vic. * <a 319 d. viii k. aug. naisso constantino a. v et licinio c. conss.>

  38. 638

    CJ.2.21.0. De in integrum restitutione minorum viginti quinque annis.

  39. 639

    CJ.2.21.1: Imperator Alexander Severus

  40. 640

    Illud inspiciendum est, num inofficiosi querellae vel palam vel tacita dissimulatione sit renuntiatum. nec hoc autem in personam tuam cadere posse auxilium quod aetati impertitur ostendit. * alex. a. plotianae. * <a 223 d. v id. iul. maximo ii et aeliano conss.>

  41. 641

    CJ.2.21.2: Imperator Alexander Severus

  42. 642

    Eo tempore, quo soror tua auxilio iuvabatur aetatis, si patris intestati bonorum possessionem accipere debuit, licet quinque filios superstites habuerit, non tamen ideo minus ad edicti praerogativam pertinet, scilicet si nunc per aetatem beneficium restitutionis largitur. * alex. a. alexandro. * <a 238 pp. viii id. aug. pio et pontiano conss.>

  43. 643

    CJ.2.21.3: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  44. 644

    Si curatorem habens minor quinque et viginti annis post pupillarem aetatem res venum dedisti, hunc contractum servari non oportet, cum non absimilis ei habeatur minor curatorem habens, cui a praetore curatore dato bonis interdictum est. si vero sine curatore constitutus contractum fecisti, implorare in integrum restitutionem, si necdum tempora praefinita excesserint, causa cognita non prohiberis. * diocl. et maxim. aa. et cc. attiano. * <a 293 d. xiiii k. mai. heracliae aa. conss.>

  45. 645

    CJ.2.21.4: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  46. 646

    Si minorem te quinque et viginti annis fuisse, cum contraheres, ostenderis, et tempora restitutionis praestituta excessisse ab adversario tuo comprobatum non fuerit, praeses provinciae in integrum restitutionis dare tibi auxilium debeat. * diocl. et maxim. aa. et cc. isidoro. * <a 293 d. v k. mai. heracliae aa. conss.>

  47. 647

    CJ.2.21.5pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  48. 648

    Minoribus in integrum restitutio, in quibus se captos probare possunt, etsi dolus adversarii non probetur, competit. * diocl. et maxim. aa. et cc. rufo. * <a 293 d. v k. mai. heracliae aa. conss.>

  49. 649

    CJ.2.21.5.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  50. 650

    Ante impletum etiam quintum et vicesimum annum de his, in quibus se minores captos existimant, posse in integrum restitutionem implorare certissimi iuris est. <a 293 d. v k. mai. heracliae aa. conss.>

  51. 651

    CJ.2.21.6: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  52. 652

    Si intra aetatem, cui succurri solet, in integrum restitutionis lis inchoata est nec ei a te renuntiatum est, mors eius, contra quem haec fuerat implorata, fraudi tibi esse non potest. * diocl. et maxim. aa. et cc. sententiae. * <a 294 d. v k. mai. sirmi cc. conss.>

  53. 653

    CJ.2.21.7: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  54. 654

    De tutela avunculi eiusdemque tutoris, cui falso aetate probata praestitisti liberationem, quem ignarum aetatis tuae non fuisse tam officium tutelae quam sanguinis proximitas arguit, si necdum statutum tempus excessit, ex causa in integrum restitutionis heredes eius convenire potes. * diocl. et maxim. aa. et cc. severae. * <a 294 d. xi k. aug. cc. conss.>

  55. 655

    CJ.2.21.8: Imperatores Honorius, Theodosius

  56. 656

    Minoribus in his, quae vel praetermiserint vel ignoraverint, innumeris auctoritatibus constat esse consultum. * honor. et theodos. aa. iuliano procons. africae. * <a 414 d. prid. non. mart. ravennae constantio vc. cons.>

  57. 657

    CJ.2.21.9: Imperator Zeno

  58. 658

    Non videtur circumscriptus esse minor, qui iure sit usus communi. * zeno a. aeliano pp. * <a 480 d. k. ian. basilio cons.>

  59. 659

    CJ.2.22.0. De filio familias minore.

  60. 660

    CJ.2.22.1: Imperator Gordianus

  61. 661

    Si frater tuus, cum mutuam pecuniam acciperet, in patris fuit potestate nec iussu eius nec contra senatus consultum contractum est, propter lubricum aetatis adversus eam cautionem in integrum restitutionem potuit postulare. * gord. a. candiano mil. * <a 238 pp. iii non. oct. pio et pontiano conss.>

  62. 662

    CJ.2.22.2: Imperator Gordianus

  63. 663

    Filius familias, si minor viginti quinque annis pro extraneo fideiussit, in integrum restitutionem postulare non prohibetur. sed et si pro patre suo fideiussor extitit eique diem suum functo non successit, in integrum restitutionem postulare potest. * gord. a. tryphoni mil. * <a 241 d. k. iul. gordiano a. ii et pompeiano conss.>

  64. 664

    CJ.2.23.0. De fideiussoribus minorum.

  65. 665

    CJ.2.23.1: Imperatores Severus, Antoninus

  66. 666

    Postquam in integrum aetatis beneficio restitutus es, periculum evictionis emptori, cui praedium ex bonis paternis vendidisti, praestare non cogeris. sed ea res fideiussores, qui pro te intervenerint, excusare non potest. quare mandati iudicio, si pecuniam solverint aut condemnati fuerint, convenieris, modo si eo quoque nomine restitutionis auxilio non iuvaris. * sev. et ant. aa. myroni. * <a 194 pp. vi k. oct. severo a. et albino conss.>

  67. 667

    CJ.2.23.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  68. 668

    Si ea, quae tibi vendidit possessiones, interposito decreto praesidis aetatis tantummodo auxilio adiuvatur, non est dubium fideiussorem ex persona sua obnoxium esse contractui. verum si dolo malo apparuerit contractum interpositum esse, manifesti fideiussores consulendum esse. * diocl. et maxim. aa. curioni. * <a 287 s. vi k. mai. diocletiano iii et maximiano aa. conss.>

  69. 669

    CJ.2.24.0. Si tutor vel curator intervenerit.

  70. 670

    CJ.2.24.1: Imperator Antoninus

  71. 671

    Si iam puberes utriusque sexus parentium hereditatem adistis, sed etiam nunc in ea aetate estis, ut eo, quod paternae hereditati vos obligastis, in integrum restitutionis auxilium accipere debeatis, adite per procuratores vestros praesidem provinciae. quod si legitimam aetatem implestis idque tempus, quo in integrum restitui possitis, excessit, curatores vestros, si adversus eos nondum experti estis, iudicio secundum formam iuris convenite. * ant. a. marcianae. * <a 215 pp. ii non. april. laeto et cereale conss.>

  72. 672

    CJ.2.24.2: Imperator Alexander Severus

  73. 673

    Minoribus annis viginti quinque etiam in his, quae praesentibus tutoribus vel curatoribus in iudicio vel extra iudicium gesta fuerint, in integrum restitutionis auxilium superesse, si circumventi sunt, placuit. * alex. a. marcianae. * <a xxx >

  74. 674

    CJ.2.24.3: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  75. 675

    Etiam in his, quae minorum tutores vel curatores male gessisse probari possunt, licet personali actione a tutore vel curatore suum consequi possint, in integrum restitutionis auxilium eisdem minoribus dari iam pridem placuit. * diocl. et maxim. aa. nicomedi. * <a 286 d. iiii non. mai. maximo ii et aquilino conss.>

  76. 676

    CJ.2.24.4: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  77. 677

    Si creditor non vestram personam, sed curatorum secutus cum ipsis contractum habuit et ab ipsis stipulatus est, nullam ei prorsus adversus vos actionem competere manifestum est. * diocl. et maxim. aa. et cc. isidoro. * <a 293 v k. mai. heracliae aa. conss.>

  78. 678

    CJ.2.24.5: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  79. 679

    Etiam tutoribus vel curatoribus distrahentibus vel alias contrahentibus minores tam restitui rebus propriis quam tutorum vel curatorum damna sequi, nullo eis praeiudicio per electionem generando, placuit. * diocl. et maxim. aa. et cc. valentino. * <a 294 vi id. dec. cc. conss.>

  80. 680

    CJ.2.25.0. Si in communi eademque causa in integrum restitutio postuletur.

  81. 681

    CJ.2.25.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  82. 682

    Nec si maior quinque et viginti annis soror vestra fuit, vobis non mandantibus nec ratam transactionem habentibus de iure vestro quicquam minuere potuit. nam si cognitis quae gesserit his consensum post viginti et quinque annos aetatis commodastis, quamvis illa minor pro portione propria restitutionis auxilium implorare possit, vobis tamen ad communicandum edicti perpetui beneficium eius aetas patrocinari non potest. * diocl. et maxim. aa. et cc. domitio aphobio. * <a 294 s. iii id. aug. cc. conss.>

  83. 683

    CJ.2.26.0. Si adversus rem iudicatam.

  84. 684

    CJ.2.26.1: Imperator Alexander Severus

  85. 685

    Minus ex tutelae iudicio consecuti de superfluo habere actionem ita potestis, si tempore iudicii minores annis fuistis et nunc beneficium aetatis vobis largitur. ceterum si post legitimam aetatem sententia prolata est, iterato eandem actionem de isdem speciebus inferre non potestis. * alex. a. iuliis. * <a 231 pp. v k. febr. pompeiano et peligniano conss.>

  86. 686

    CJ.2.26.2: Imperator Gordianus

  87. 687

    Si, cum pater tuus te in sua potestate esse minimeque emancipationem a se factam valere diceret, pro consule super causa cognoscens te eius potestati subiectam pronuntiaverit, cum adversus eam sententiam in integrum restitui postules, is qui provinciam regit in impertienda cognitione suas partes secundum leges exhibebit. * gord. a. serenae. * <a 238 pp. xv k. dec. pio et pontiano conss.>

  88. 688

    CJ.2.26.3: Imperator Philippus

  89. 689

    Adversus sententiam eius, qui tunc vice principis iudicavit, in integrum restitutionis auxilium apud praetorem seu praesidem provinciae clarissimum virum flagitare nequaquam potes: nam adversus eius sententiam, qui vice principis cognovit , solus princeps restituet. * philipp. a. et philipp. c. aelianae. * <a 245 pp. xviii k. nov. philippo a. et titiano conss.>

  90. 690

    CJ.2.26.4: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  91. 691

    Cum et minores vos esse adfirmetis et indefensos, nullum vobis praeiudicium fieri praeses provinciae pro sua gravitate curabit. nam si iusta defensione tutorum vel curatorum vobis adsistente aliquid statutum est, intellegitis in integrum restitutionis auxilium vobis esse necessarium: eodem obtinente etiam, si per procuratorem vestrum legitime ordinatum lis agitata est. * diocl. et maxim. aa. urbano. * <a 286 d. xvi k. mai. maximo et aquilino conss.>

  92. 692

    CJ.2.26.5: Imperatores Diocletianus, Maximianus

  93. 693

    In rem pupilli vel adulti contra tutores seu curatores a praeside lata sententia restitutionis auxilium non minus, quam si quid adversus eos fuisset statutum, implorare minores posse constat. * diocl. et maxim. aa. et cc. marciano. * <a 294 d. k. nov. nicomediae cc. conss.>

  94. 694

    CJ.2.27.0. Si adversus venditionem.

  95. 695

    CJ.2.27.1: Imperator Alexander Severus

  96. 696

    Si minor annis viginti quinque emptori praedii cavisti nullam de cetero te esse controversiam facturum, idque etiam iureiurando corporaliter praestito servare confirmasti, neque perfidiae neque periurii me auctorem futurum sperare tibi debuisti. * alex. a. florentino mil. * <d. vi k. sept.>

  97. 697

    CJ.2.27.2: Imperator Constantinus

  98. 698

    In integrum restitutione minoribus adversus commenticias venditiones et adversus tutorum seu curatorum insidias sanctionum praesidio cautum esse non dubium est. * const. a. ad pop. * <a 326 d. id. mart. sirmi ipso a. vii et c. conss.>

  99. 699

    CJ.2.28.0. Si adversus venditionem pignoris.

  100. 700

    CJ.2.28.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

← Previous · Next → — showing 601700 of 1,006

The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.