Codex1
- 201
Omnibus clericis huiusmodi praerogativa succurrat, ut coniugia clericorum ac liberi quoque et ministeria, id est mares pariter ac feminae, eorumque etiam filii immunes semper ab huiusmodi muneribus perseverent. <a 357 d. viii id. dec. mediolano. lecta v k. ian. apud acta constantio a. viiii et iuliano c. ii conss.>
- 202
CJ.1.3.3: Imperator Constantius
- 203
De his clericis, qui praedia possident, sublimis auctoritas tua non solum eos aliena iuga nequaquam statuet excusare, sed etiam pro his, quae ab ipsis possidentur, eosdem ad pensitanda fiscalia perurgueri. universos namque clericos possessores dumtaxat provinciales pensitationes fiscalium translationesque faciendas recognoscere iubemus. * constantius a. ad taurum pp. * <a 360 data epistula prid. k. iul. mediolano constantio a. x et iuliano c. iii conss.>
- 204
CJ.1.3.4pr.: Imperator Constantius
- 205
Officiales rationales, si exhibitione cursus seu primipili necessitate neglecta, interversa etiam ratione fiscali ad clericatus honorem putaverint transeundum, ad priorem condicionem retrahantur. * constantius a. ad taurum pp. * <a 361 d. iiii k. sept. tauro et florentio conss.>
- 206
CJ.1.3.4.1: Imperator Constantius
- 207
Si vero obnoxii ratiociniis vel necessitatibus non sint, sub notione iudicum officiis consentientibus, si id probabilis vitae studium postularit, transferantur nec cessionem metuant facultatum. <a 361 d. iiii k. sept. tauro et florentio conss.>
- 208
CJ.1.3.4.2: Imperator Constantius
- 209
Quod si clandestinis artibus putaverint inrependum, duas concedant liberis aut, si proles defuerit, propinquis e propria substantia portiones tertiam sibimet retenturi: si vero propinquorum necessitudo defuerit, geminae portiones officiis in quibus militant relinquantur, portione tertia tantummodo retenta. <a 361 d. iiii k. sept. tauro et florentio conss.>
- 210
CJ.1.3.5: Imperator iovianus
- 211
Si quis non dicam rapere, sed attemptare tantum matrimonii iungendi causa sacratissimas virgines ausus fuerit, capitali poena ferietur. * iovianus a. secundo pp. * <a 364 d. xi k. mart. antiochiae ioviano a. et varroniano conss.>
- 212
CJ.1.3.6: Imperatores Valens, Gratianus, Valentinianus
- 213
Presbyteros diaconos subdiaconos atque exorcistas et lectores, ostiarios etiam personalium munerum expertes esse praecipimus. * valens grat. et valentin. aaa. ad cataphronium. * <a 377 d. iii non. mart. gratiano a. iiii et merobaude conss.>
- 214
CJ.1.3.7: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
- 215
Nec honore nec legibus episcopus ad testimonium flagitatur. item dixit: episcopum ad testimonium dicendum admitti non decet: nam et persona oneratur et dignitas sacerdotis excepta confunditur. * grat. valentin. et theodos. aaa. pars act. hab. in s. consist.* <381 syagrii et eucherii vv. clariss. conss. die iv k iul. constantinopoli.>
- 216
CJ.1.3.8pr.: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
- 217
Presbyteri citra iniuriam quaestionis testimonium dicant, ita tamen, ut falsa non simulent. ceteri vero clerici, qui eorum gradum vel ordinem sequuntur, si ad testimonium dicendum petiti fuerint, prout leges praecipiunt, audiantur. * grat. valentin. et theodos. aaa. paulino praef. augustali.* <a 385 d. viii k. aug. arcadio a. et bautone conss.>
- 218
CJ.1.3.8.1: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
- 219
Salva tamen sit litigatoribus falsi actio, si forte presbyteri, qui sub nomine superioris loci testimonium dicere citra aliquam corporalem iniuriam sunt praecepti, hoc ipso, quod nihil metuant, vera suppresserint. multo magis etenim poena sunt digni, quibus cum plurimum honoris per nostram iussionem delatum est, occulto inveniuntur in crimine. <a 385 d. viii k. aug. arcadio a. et bautone conss.>
- 220
CJ.1.3.9: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
- 221
Nulla nisi emensis sexaginta annis secundum praeceptum apostoli ad diaconissarum consortium transferatur. * valentin. theodos. et arcad. aaa. tatiano pp. * <a 390 d. xi k. iul. mediolano valentiniano a. iiii et neoterio conss.>
- 222
CJ.1.3.10pr.: Imperatores Arcadius, Honorius
- 223
Si quis in hoc genus sacrilegii proruperit, ut in ecclesias catholicas inruens, sacerdotibus et ministris vel ipso cultu locoque importet iniuriae, quod geritur , a provinciae rectoribus animadvertatur. * arcad. et honor. aa. theodoro pp. * <a 398 d. vi k. mai. mediolano honorio a. iiii et eutychiano conss.>
- 224
CJ.1.3.10.1: Imperatores Arcadius, Honorius
- 225
Atque ita provinciae moderator sacerdotum et catholicae ecclesiae ministrorum, loci quoque ipsius et divini cultus iniuriam capitali in convictos sive confessos reos sententia noverit vindicandum nec expectet, ut episcopus iniuriae propriae ultionem deposcat, cui sanctitas ignoscendi gloriam dereliquit: sitque cunctis laudabile factas atroces sacerdotibus aut ministris iniurias veluti publicum crimen persequi ac de talibus reis ultionem mereri. <a 398 d. vi k. mai. mediolano honorio a. iiii et eutychiano conss.>
- 226
CJ.1.3.10.2: Imperatores Arcadius, Honorius
- 227
Quod si multitudo violenta civilis apparitionis exsecutione et adminiculo ordinum possessorumve non potuerit praesentari, quod se armis aut locorum difficultate tueatur, praesides provinciarum etiam militari auxilio per publicas litteras appetito competentem vindicatam tali excessui imponere non morentur. <a 398 d. vi k. mai. mediolano honorio a. iiii et eutychiano conss.>
- 228
CJ.1.3.11: Imperatores Arcadius, Honorius
- 229
Ecclesiis, quae in possessionibus, ut adsolet, diversorum, vicis etiam vel quibuslibet locis sunt constitutae, clerici non ex alia possessione vel vico, sed ex eo, ubi ecclesiam esse constiterit, ordinentur, ut propriae capitationis onus ac sarcinam recognoscant: ita ut pro magnitudine vel celebritate uniuscuiusque vici ecclesiis certus iudicio episcopi clericorum numerus ordinetur. * arcad. et honor. aa. eutychiano pp. * <a 398 d. vi k. aug. mnizo honorio a. iiii et eutychiano conss.>
- 230
CJ.1.3.12: Imperatores Arcadius, Honorius
- 231
Si quis curialis clericus fuerit ordinatus nec statim conventione praemissa pristinae condicioni reddatur, is vigore et sollertia iudicantium ad pristinam sortem velut manu mox iniecta revocetur. clericis enim ulterius legem prodesse non patimur, quae cessione patrimonii subsecuta decuriones clericos esse non vetabat. * arcad. et honor. aa. eutychiano pp. * <a 398 d. vi k. aug. mnizo honorio a. iiii et eutychiano conss.>
- 232
CJ.1.3.13: Imperatores Arcadius, Honorius
- 233
Si ecclesiae venerabilis privilegia cuiusquam fuerint vel temeritate violata vel dissimulatione neglecta, commissum quinque librarum auri condemnatione plectetur. * arcad. et honor. aa. sapidiano vic. africae. * <a 399 d. vii k. iul. brixiae theodoro cons.>
- 234
CJ.1.3.14: Imperatores Arcadius, Honorius
- 235
Quicumque residentibus sacerdotibus fuerit episcopali loco et nomine detrusus, si aliquid vel contra custodiam vel contra quietem publicam moliri fuerit deprehensus rursusque sacerdotium petere, a quo videtur expulsus, procul ab ea urbe, quam conturbavit, centum milibus vitam agat. nec nostra adeat secreta nec impetrare rescripta speret, sed etiam impetratis careat: defensoribus etiam eorum indignationem subituris. * arcad. et honor. aa. hadriano pp. * <a 400 d. prid. non. febr. ravenna stilichone et aureliano conss.>
- 236
CJ.1.3.15: Imperatores Arcadius, Honorius
- 237
Conventicula illicita extra ecclesiam in privatis aedibus celebrari prohibemus, proscriptionis domus periculo imminente, si dominus eius in ea clericos nova ac tumultuosa conventicula extra ecclesiam celebrantes susceperit. * arcad. et honor. aa. studio pu. * <a 404 d. iiii k. sept. constantinopoli honorio a. vi et aristaeneto conss.>
- 238
CJ.1.3.16: Imperatores Honorius, Theodosius
- 239
Quisquis censibus fuerit adnotatus, invito agri domino ab omni temperet clericatu, adeo ut etiam, si in eo vico, in quo noscitur mansitare, clericus fuerit, sub hac lege religiosum adsumat sacerdotium, ut et capitationis sarcinam per ipsum dominum agnoscere compellatur et ruralibus obsequiis quo maluerit subrogato fungatur, ea scilicet immunitate indulta, quae certae capitationis venerandis ecclesiis relaxatur: nullo contra hanc legem valituro rescripto. * honor. et theodos. aa. anthemio pp. * <a 409 d. prid. k. mart. honorio a. viii et theodosio a. iii conss.>
- 240
CJ.1.3.17pr.: Imperatores Honorius, Theodosius
- 241
Placet nostrae clementiae, ut nihil commune clerici cum publicis actibus vel ad curiam pertinentibus, cuius corpori non sunt adnexi, habeant. * honor. et theodos. aa. monaxio pp. * <a 416 d. iii k. oct. constantinopoli theodosio a. vii et palladio conss.>
- 242
CJ.1.3.17.1: Imperatores Honorius, Theodosius
- 243
Praeterea eis, qui parabalanin vocantur, neque ad quodlibet publicum spectaculum neque ad curiae locum neque ad iudicium accedendi licentiam permittimus, nisi forte singuli ob causas proprias et necessitates iudicem adierint aliquem lite pulsantes vel ab alio ipsi pulsati vel in communi totius corporis causa syndico ordinato: sub ea definitione, ut, si quis eorum haec violaverit et brevibus parabalanin eximatur et competenti supplicio subiugetur nec umquam ad eandem sollicitudinem revertatur. <a 416 d. iii k. oct. constantinopoli theodosio a. vii et palladio conss.>
- 244
CJ.1.3.18pr.: Imperatores Honorius, Theodosius
- 245
Parabalanin, qui ad curanda debilium aegra corpora deputantur, sescentos constitui praecipimus, ita ut pro arbitrio viri reverentissimi antistitis alexandrinae urbis de his, qui ante fuerant et qui pro consuetudine curandi gerunt experientiam, sescenti parabalanin ad huiusmodi sollicitudinem eligantur, exceptis videlicet honoratis et curialibus. * honor. et theodos. aa. monaxio pp. * <a 418 d. iii non. febr. constantinopoli honorio xii et theodosio viii aa. conss.>
- 246
CJ.1.3.18.1: Imperatores Honorius, Theodosius
- 247
Si quis autem ex his naturali sorte fuerit absumptus, alter in eius locum pro voluntate eiusdem sacerdotis exceptis honoratis et curialibus subrogetur, ita ut hi sescenti viri reverentissimi sacerdotis praeceptis ac dispositionibus obsecundent et sub eius cura consistant: reliquis, quae dudum latae legis forma complectitur, super his parabalanin vel de spectaculis vel de iudiciis ceterisque sicut iam statutum est custodiendis. <a 418 d. iii non. febr. constantinopoli honorio xii et theodosio viii aa. conss.>
- 248
CJ.1.3.19pr.: Imperatores Honorius, Theodosius
- 249
Eum, qui probabilem saeculo disciplinam agit, decolorari consortio sororiae appellationis non decet. quicumque igitur cuiuscumque gradus sacerdotio fulciuntur vel clericatus honore censentur, extranearum sibi mulierum interdicta consortia cognoscant: hac eis tantum facultate concessa, ut matres filias atque germanas intra domorum suarum saepta contineant: in his enim nihil scaevi criminis aestimari foedus naturale permittit. * honor. et theodos. aa. palladio pp. * <a 420 d. viii id. mai. ravenna theodosio a. viiii et constantio iii conss.>
- 250
CJ.1.3.19.1: Imperatores Honorius, Theodosius
- 251
Illas etiam non relinqui castitatis hortatur adfectio, quae ante sacerdotium maritorum legitimum meruere coniugium: neque enim clericis incompetenter adiunctae sunt, quae dignos sacerdotio viros sui conversatione fecerunt. <a 420 d. viii id. mai. ravenna theodosio a. viiii et constantio iii conss.>
- 252
CJ.1.3.20pr.: Imperatores Theodosius, Valentinianus
- 253
Si quis presbyter aut diaconus aut diaconissa aut subdiaconus vel cuiuslibet alterius loci clericus aut monachus aut mulier, quae solitariae vitae dedita est, nullo condito testamento decesserit nec ei parentes utriusque sexus vel liberi vel si qui agnationis cognationisve iure iunguntur vel uxor extiterit, bona, quae ad eum vel ad eam pertinuerint, sacrosanctae ecclesiae vel monasterio, cui fuerat destinatus aut destinata, omnifariam socientur. * theodos. et valentin. aa. ad taurum pp. * <a 434 d. xviii k. ian. ariobindo et aspare conss.>
- 254
CJ.1.3.20.1: Imperatores Theodosius, Valentinianus
- 255
Exceptis his facultatibus, quas forte censibus adscripti vel iuri patronatus subiecti vel curiali condicioni obnoxii clerici vel monachi cuiuscumque sexus relinquunt: nec enim iustum est bona seu peculia, quae aut patrono legibus debentur aut domino possessionis, cui quis eorum fuerat adscriptus, aut ad curias pro tenore dudum latae constitutionis sub certa forma pertinere noscuntur, ab ecclesiis vel monasteriis detineri: actionibus videlicet competenter sacrosanctis ecclesiis vel monasteriis reservatis, si quis forte praedictis condicionibus obnoxius aut ex gestis negotiis aut ex quibuslibet aliis ecclesiasticis actibus obligatus obierit. <a 434 d. xviii k. ian. ariobindo et aspare conss.>
- 256
CJ.1.3.21: Imperatores Theodosius, Valentinianus
- 257
Ad similitudinem tam episcoporum orthodoxae fidei quam presbyteri et diaconi ii, qui honorario titulo illustrem dignitatem consecuti sunt, per substitutos periculo suarum facultatum curiae muneribus satisfacere non vetentur. * theodos. et valentin. aa. thomae pp. * <a 442 d. v k. mart. constantinopoli eudoxio et dioscoro conss.>
- 258
CJ.1.3.22pr.: Imperatores Theodosius, Valentinianus
- 259
Si qua per calumniam postulatio super criminalibus causis apud competentem iudicem deposita exhibitionis causa fuerit sacrosanctae religionis antistitis, triginta pondo auri condemnatione publicis calculis inferenda ut percellatur, praecipimus. * theodos. et valentin. aa. florentio pp. * <a 445 d. iii id. febr. constantinopoli valentiniano a. vi et nomo conss.>
- 260
CJ.1.3.22.1: Imperatores Theodosius, Valentinianus
- 261
Quin etiam omnia privilegia, quae sacrosanctis ecclesiis confugarum aut clericorum, decanorum vel aliorum ecclesiasticorum causa legibus sunt praestita, intacta atque illibata servari. <a 445 d. iii id. febr. constantinopoli valentiniano a. vi et nomo conss.>
- 262
CJ.1.3.22.2: Imperatores Theodosius, Valentinianus
- 263
Praeterea iubemus, ut omnes clerici atque monachi, qui de suis civitatibus ad hanc almam urbem ecclesiastici negotii vel religionis causa proficiscuntur, litteris episcopi, cui unusquisque iter faciens obsequitur, muniti adveniant: scituri quod, si citra hanc fiduciam accesserint, sibimet imputabunt, quod non clerici vel monachi esse putabuntur. <a 445 d. iii id. febr. constantinopoli valentiniano a. vi et nomo conss.>
- 264
CJ.1.3.23: Imperatores Valentinianus, Marcianus
- 265
Quoniam venerabilis recordationis flavianus huius almae urbis episcopus cum venerabili synodo innumerabilium paene sacerdotum, qui chalcedone convenerunt, tanto ac tali decoratus est testimonio, ut eutyches, qui contra senserat, cum scelaeratis dictis suis ab omnibus uno ore damnaretur, aboleatur quidem eutychetis damnosa memoria, flaviani autem laudabilis recordatio reveletur. * valentin. et marcian. aa. palladio pp. * <a 452 d. constantinopoli pridie nonas iulias sporacio cons.>
- 266
CJ.1.3.24: Imperatores Valentinianus, Marcianus
- 267
Id, quod pauperibus testamento vel codicillis relinquitur, non ut incertis personis relictum evanescat, sed modis omnibus ratum firmumque consistat. * valentin. et marcian. aa. palladio pp. * <a 455 d. viii k. mai. anthemio cons.>
- 268
CJ.1.3.25pr.: Imperator Marcianus
- 269
Cum clericis in iudicium vocatis pateat episcopalis audientia, volentibus tamen actoribus, si actor disceptationem sanctissimi archiepiscopi noluerit experiri, eminentissimae tuae sedis examen contra catholicos sub viro reverentissimo archiepiscopo huius urbis clericos constitutos vel contra reverentissimum oeconomum tam de ipsius quam de ecclesiasticis negotiis sibimet noverit expetendum neque in ullo alio foro vel apud quemquam alterum iudicem eosdem clericos litibus inretire et civilibus vel criminalibus negotiis temptet innectere. * marcian. a. constantino pp. * <a 456 ? d........ >
- 270
CJ.1.3.25.1: Imperator Marcianus
- 271
Memorati autem reverentissimi clerici orthodoxarum ecclesiarum, quae sub viro religioso antistite huius inclitae urbis sunt, in causa, in qua vel ipsi vel procuratores, quos pro se dederint, sententiarum auctoritate pulsantur, exsecutoribus, per quos coeperint conveniri, fideiussorem sacratissimae huius urbis ecclesiae oeconomum vel defensorem praebeant, qui usque ad quinquaginta libras auri fideiussor existat. <a 456 ? d........ >
- 272
CJ.1.3.25.1a: Imperator Marcianus
- 273
Ipse vero reverentissimus oeconomus almae huius urbis ecclesiae lite pulsatus fideiussorem pro se non praebeat, utpote qui et aliorum clericorum fideiussor futurus est, sed fidei suae committatur. <a 456 ? d........ >
- 274
CJ.1.3.25.1b: Imperator Marcianus
- 275
Quod si lis diversorum ( excepto reverentissimo oeconomo) clericorum, quae agitanda sit, memoratam summam videtur excedere, clericus lite pulsatus det exsecutori pro residua quantitate cautionem suam: cui nullum tamen insertum erit iusiurandum, quia ecclesiasticis regulis et canone a beatissimis episcopis antiquitus instituto clerici iurare prohibentur. <a 456 ? d........ >
- 276
CJ.1.3.25.2: Imperator Marcianus
- 277
Statuimus autem, ut exsecutoribus idem reverentissimus oeconomus vel alii diversi clerici sub beatissimo archiepiscopo huius splendidissimae civitatis sententiarum tuarum auctoritate commoniti solidos duos tantummodo dent pro commonitione sua et pro institutione procuratoris, si per eum voluerint litigare. <a 456 ? d........ >
- 278
CJ.1.3.25.3: Imperator Marcianus
- 279
Quod circa alios quoque diversos apparitores eminentiae tuae in his, quae ex consuetudine praebentur officio, observari in causis praedictorum clericorum iubemus, ut litis sumptus vel expensae a clericis pauciores humanioresve praestentur. <a 456 ? d........ >
- 280
CJ.1.3.26: Imperator Leo
- 281
Decernimus, ut posthac neque monachi aut quicumque alius cuiuslibet status aut fortunae in aedes publicas vel in quaecumque loca populi voluptatibus fabricata venerabilem crucem et sanctorum martyrum reliquias illicite inferre conentur vel occupare audeant ea, quae vel ad publicas causas vel ad populi oblectamenta constructa sunt. cum enim religiosae aedes non desunt, possunt ibi, consultis prius ut oportet religiosissimis episcopis, reliquias martyrum non quorundam usurpatione, sed arbitrio reverentissimorum antistitum collocare. ideo patientiam et modestiam suam, quam leges nostrae et publica disciplina et ipsorum monachorum nomen ecit, studiose unusquisque tam monachus quam cuiuslibet alterius professionis retineat et perpetuo observare procuret. * leo a. viviano pp. * <a 459 d. xv k. oct. patricio cons.>
- 282
CJ.1.3.27: Imperator Leo
- 283
Quisquis emensis militiae suae stipendiis expletisque officiis sive muneribus, quae cuicumque condicioni aut consuetudine vel lege debebat, ad consortium se contulerit clericorum et inter ministros verae orthodoxae fidei maluerit et elegerit numerari, nullius prorsus sententiae acerbitate revocetur nec a dei templis quibus se consecravit inopportunis intentionibus abstrahatur, sed isdem beatissimis ministeriis securus permaneat et quietus, ad quae post longi laboris lassitudinem ob reliquiae vitae requiem consilio meliore protractus est: his actionibus, si quae contra eum eiusque patrimonium legitima intentione competunt, pro iuris ordine responsurus: exceptis primipilaribus, quos praeceptis tui culminis et publicis utilitatibus in perpetuum esse subiectos sacratissimae constitution is statuta sanxerunt. * leo a. erythrio pp. * <a 466 d. prid. non. mart. constantinopoli leone a. iii cons.>
- 284
CJ.1.3.28pr.: Imperator Leo
- 285
Nulli licere decernimus, si testamento heres sit institutus seu ab intestato succedat seu fideicommissarius vel legatarius inveniatur, dispositionem pii testatoris infringere vel improba mente violare, adserendo incertum esse legatum vel fideicommissum, quod redemptioni relinquitur captivorum, sed modis omnibus exactum pro voluntate testatoris piae rei negotio proficere. * leo a. nicostrato pp. * <a 468 d. xv k. sept. constantinopoli anthemio ii cons.>
- 286
CJ.1.3.28.1: Imperator Leo
- 287
Et si quidem testator significaverit, per quem desiderat redemptionem fieri captivorum, is qui specialiter designatus est legati seu fideicommissi habeat exigendi licentiam et pro sua conscientia votum adimpleat testatoris. sin autem persona non designata testator absolute tantummodo summam legati vel fideicommissi taxaverit, quae debeat memoratae causae proficere, vir reverentissimus episcopus illius civitatis, ex qua testator oritur, habeat facultatem exigendi, quod huius rei gratia fuerit derelictum, pium defuncti propositum sine ulla cunctatione ut convenit impleturus. <a 468 d. xv k. sept. constantinopoli anthemio ii cons.>
- 288
CJ.1.3.28.2: Imperator Leo
- 289
Cum autem vir religiosissimus episcopus huiusmodi pecunias pio relictas arbitrio fuerit consecutus, statim gestis intervenientibus earum quantitatem et tempus quo eas susceperit apud rectorem provinciae publicare debebit. post unius vero anni spatium et numerum captivorum et data pro his pretia eum manifestare praecipimus, ut per omnia impleantur tam piae deficientium voluntates: ita tamen, ut religiosissimi antistites gratis et sine ullo dispendio praedicta gesta conficiant, ne humanitatis obtentu relictae pecuniae iudiciorum dispendiis erogentur. <a 468 d. xv k. sept. constantinopoli anthemio ii cons.>
- 290
CJ.1.3.28.3: Imperator Leo
- 291
Quod si testato, qui huiusmodi legatum vel fideicommissum non designata persona reliquit, barbarae sit nationis et de eius patria aliqua emerserit ambiguitas, vir reverentissimus episcopus civitatis eius, in qua idem testator defunctus est , itidem habeat legati seu fideicommissi petitionem defuncti propositum modis omnibus impleturus. <a 468 d. xv k. sept. constantinopoli anthemio ii cons.>
- 292
CJ.1.3.28.4: Imperator Leo
- 293
Quod si in vico vel in territorio testator mortem obierit, illius civitatis vir reverentissimus episcopus exactionem habebit, sub qua vicus vel territorium esse dignoscitur. <a 468 d. xv k. sept. constantinopoli anthemio ii cons.>
- 294
CJ.1.3.28.5: Imperator Leo
- 295
Et ne pium defunctorum propositum improba fraudatorum calliditate celetur, quidquid pro huiusmodi causa a testatore relictum fuerit, universi, qui id quocumque modo cognoverint, vel in viri clarissimi rectoris provinciae vel in urbis episcopi notitiam deferendi habeant liberam facultatem: nec delatoris nomen suspicionemque formident, cum fides atque industria eorum tam laude quam honestate non careat ac pariter pietate, cum veritatem in publicas aures lucemque deduxerint. <a 468 d. xv k. sept. constantinopoli anthemio ii cons.>
- 296
CJ.1.3.30pr.: Imperatores Leo, Anthemius
- 297
Si quemquem vel in hac urbe regia vel in ceteris provinciis, quae toto orbe diffusae sunt, ad episcopatus gradum provehi deo auctore contigerit, puris hominum mentibus nuda electionis conscientia sincero omnium iudicio proferatur. * leo et anthem. aa. armasio pp. * <a 469 d. viii id. mart. constantinopoli zenone et marciano conss.>
- 298
CJ.1.3.30.1: Imperatores Leo, Anthemius
- 299
Nemo gradum sacerdotii pretii venalitate mercetur: qualiter quisque mereatur, non quantum dare sufficiat aestimetur. <a 469 d. viii id. mart. constantinopoli zenone et marciano conss.>
- 300
CJ.1.3.30.2: Imperatores Leo, Anthemius
← Previous · Next → — showing 201–300 of 1,487
The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.