Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← Library

Codex1

Latin Library (medieval and later) · Justinian · The Latin Library · 1,487 sections

  1. 101

    Nam tantae causae pondus non nisi perfectis in christo potuisset iis iniungi, tantae vero pietatis, tantae reverentiae plenos adfatus nisi per amantes minime dignaremini destinare. <a 534 d. viii k. april. roma dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino iuniore vc. conss.>

  2. 102

    CJ.1.1.8.39: Imperator Justinianus

  3. 103

    Et alia manu: gratia domini nostri ihesu christi et caritas dei patris et communicatio spiritus sancti sit semper vobiscum, piissime fili. item subscriptio: omnipotens deus regnum et salutem vestram perpetua protectione custodiat, gloriosissime et clementissime fili imperator auguste. <a 534 d. viii k. april. roma dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino iuniore vc. conss.>

  4. 104

    CJ.1.2.0. De sacrosanctis ecclesiis et de rebus et privilegiis earum.

  5. 105

    CJ.1.2.1: Imperator Constantinus

  6. 106

    Habeat unusquisque licentiam sanctissimo catholicae venerabilique concilio decedens bonorum quod optavit relinquere. non sint cassa iudicia. nihil est quod magis hominibus debetur, quam ut supremae voluntatis, post quam iam aliud velle non possunt, liber sit stilus et licitum quod iterum non redit arbitrium. * const. a. ad pop. * <a 321 pp. v non. iul. romae crispo ii et constantino ii cc. conss.>

  7. 107

    CJ.1.2.2: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

  8. 108

    Nemo apostolorum vel martyrum sedem humandis corporibus existimet esse concessam. * grat. valentin. et theodos. aaa. pancratio pu. * <a 381 d. iii k. aug. heracliae eucherio et syagrio conss.>

  9. 109

    CJ.1.2.3: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

  10. 110

    Nemo martyres distrahat, nemo mercetur. * grat. valentin. et theodos. aaa. cynegio pp. * <a 386 d.Iiii k. mart. constantinopoli honorio np. et euodio conss.>

  11. 111

    CJ.1.2.4: Imperatores Honorius, Theodosius

  12. 112

    Non plures quam nongenti quinquaginta decani sacrosanctae huius amplissimae urbis deputentur ecclesiae nullique his addendi mutandive vel in defuncti locum substituendi pateat copia: nulli alii corporatorum praeter praedictum numerum per patrocinia immunitate concessa negataque omni novationis facultate similia vindicandi his, quae in honorem vel necessaria obsequia sacrosanctae ecclesiae indulta sunt. * honor. et theodos. aa. aetio pu. * <a 409 d. xii k. sept. eudoxiopoli honorio viii et theodosio iii aa. conss.>

  13. 113

    CJ.1.2.5: Imperatores Honorius, Theodosius

  14. 114

    Placet rationabilis consilii tenore perpenso destricta moderatione praescribere, a quibus specialiter necessitatibus ecclesiae urbium singularum habeantur immunes. prima quippe illius usurpationis contumelia depellenda est, ne praedia usibus caelestium secretorum dedicata sordidorum munerum faece vexentur. nihil extraordinarium ab hac superindicticiumve flagitetur, nulla translationum sollicitudo gignatur, postremo nihil praeter canonicam illationem, quam adventiciae necessitatis sarcina repentina depoposcerit, eius functionibus adscribatur. si quis contra venerit, post debitae ultionis acrimoniam, quae erga sacrilegos iure pr omenda est, exilio perpetuae deportationis uratur. * honor. et theodos. aa. melitio pp. * <a 412 d. viii k. iun. ravenna honorio viiii et theodosio v aa. conss.>

  15. 115

    CJ.1.2.6: Imperatores Honorius, Theodosius

  16. 116

    Omni innovatione cessante vetustatem et canones pristinos ecclesiasticos, qui nunc usque tenuerunt, et per omnes illyrici provincias servari praecipimus, ut, si quid dubietatis emerserit, id oporteat non absque scientia viri reverentissimi sacrosanctae legis antistitis urbis constantinopolitanae, quae romae veteris praerogativa laetatur, conventui sacerdotali sanctoque iudicio reservari. * honor. et theodos. aa. philippo pp. illyrici. * <a 421 d. prid. id. iul. eustathio et agricola conss. >

  17. 117

    CJ.1.2.7: Imperatores Honorius, Theodosius

  18. 118

    Ad instructiones itinerum pontiumque etiam divinas domos et venerabiles ecclesias tam laudabili titulo libenter adscribimus, quia non est inter sordida munera numeratum. * honor. et theodos. aa. asclepiodoto pp. * <a 423 d. xv k. mart. constantinopoli asclepiodoto et mariniano conss.>

  19. 119

    CJ.1.2.8: Imperator Theodosius

  20. 120

    Sacrosancta thessalonicensis ecclesia civitatis aperte sciat propriae tantummodo capitationis modum beneficio mei numinis sublevandum nec externorum gravamine tributorum rem publicam ecclesiastici nominis abusione laedendam. * theodos. a. isidoro pp. illyrici. * <a 424 d. vi id. oct. constantinopoli victore cons.>

  21. 121

    CJ.1.2.9pr.: Imperatores Theodosius, Valentinianus

  22. 122

    Qui sub praetextu decanorum seu collegiatorum, cum id munus non impleant, aliis se muneribus conantur subtrahere, eorum fraudibus credidimus obviandum, ne quis sub specie muneris, quod minus exsequitur, alterius muneris oneribus relevetur, ne argentariorum vel nummulariorum munera declinentur ab his, qui dici tantum collegiati vel decani festinant. * theodos. et valentin. aa. cyro pu. * <a 439 d. x k. april. theodosio xvii et festo conss.>

  23. 123

    CJ.1.2.9.1: Imperatores Theodosius, Valentinianus

  24. 124

    Ideoque si quis eorum sub nudae appellationis velamine collegiatum se seu decanum appellat, sciat pro se alium subrogandum, qui praedicto muneri sufficiens adprobatur, subrogatione videlicet memoratorum vel eorum qui moriuntur primatum eius qui subrogatur admisso iudicio: ab hac dispositione nemine se excusante sacrosanctarum ecclesiarum reverentia. <a 439 d. x k. april. theodosio xvii et festo conss.>

  25. 125

    CJ.1.2.10pr.: Imperatores Theodosius, Valentinianus

  26. 126

    Iubemus nullam navem ultra duorum millium modiorum capacem ante felicem embolam vel publicarum specierum transvectionem aut privilegio dignitatis aut religionis intuitu aut praerogativa personae publicis utilitatibus excusari posse subtractam: nec si caeleste contra proferatur oraculum, sive adnotatio sit sive divina pragmatica, providentissimae legis regulas expugnare debebit. * theodos. et valentin. aa. florentio pp. * <a 439 d. viii id. april. constantinopoli theodosio a. xvii et festo conss.>

  27. 127

    CJ.1.2.10.1: Imperatores Theodosius, Valentinianus

  28. 128

    Quod etiam in omnibus causis cupimus observari, ut generaliter, si quid eiusmodi contra ius vel utilitatem publicam in quolibet negotio proferatur, non valeat. quidquid enim in fraudem istius legis quolibet modo fuerit attemptatum, id navigii quod excusatur publicatione corrigimus. <a 439 d. viii id. april. constantinopoli theodosio a. xvii et festo conss.>

  29. 129

    CJ.1.2.11: Imperatores Theodosius, Valentinianus

  30. 130

    Neminem angariis vel parangariis vel plaustris vel quolibet munere excusari praecipimus, cum ad felicissimam expeditionem numinis nostri omnium provincialium per loca, qua iter arripimus, debeant nobis ministeria exhiberi, licet ad sacrosanctas ecclesias possessiones pertineant. * theodos. et valentin. aa. ad taurum pp. * <a 445 d. xiii k. mart. constantinopoli valentiniano a. vi et nomo conss.>

  31. 131

    CJ.1.2.12pr.: Imperatores Valentinianus, Marcianus

  32. 132

    Privilegia, quae generalibus constitutionibus universis sacrosanctis ecclesiis orthodoxae religionis retro principes praestiterunt, firma et illibata in perpetuum decernimus custodiri. * valentin. et marcian. aa. palladio pp. * <a 451 d. pridie id. nov. constantinopoli marciano a. cons.>

  33. 133

    CJ.1.2.12.1: Imperatores Valentinianus, Marcianus

  34. 134

    Omnes sane pragmaticas sanctiones, quae contra canones ecclesiasticos interventu gratiae et ambitionis elicitae sunt, robore suo et firmitate vacuatas cessare praecipimus. <a 451 d. pridie id. nov. constantinopoli marciano a. cons.>

  35. 135

    CJ.1.2.12.2: Imperatores Valentinianus, Marcianus

  36. 136

    Et quia humanitatis nostrae est prospicere egenis ac dare operam, ut pauperibus alimenta non desint, salaria etiam, quae sacrosanctis ecclesiis in diversis speciebus de publico hactenus ministrata sunt, iubemus nunc quoque inconcussa et a nullo prorsus imminuta praestari liberalitatique huic promptissimae perpetuam tribuimus firmitatem. <a 451 d. pridie id. nov. constantinopoli marciano a. cons.>

  37. 137

    CJ.1.2.13: Imperatores Valentinianus, Marcianus

  38. 138

    Generali lege sancimus, sive vidua sive diaconissa vel virgo deo dicata vel sanctimonialis mulier, sive quocumque alio nomine religiosi honoris vel dignitatis femina nuncupatur, testamento vel codicillo suo, quod tamen alia omni iuris ratione munitum sit, ecclesiae vel martyrio vel clerico vel monacho vel pauperibus aliquid vel ex integro vel ex parte in quacumque re vel specie credidit seu crediderit relinquendum, id modis omnibus ratum firmumque consistat, sive hoc institutione sive substitutione seu legato aut fideicommisso per universitatem seu speciali, sive scripta sive non scripta voluntate fuerit derelictum: omni in posterum in huiusmodi negotiis ambiguitate submota. * valentin. et marcian. aa. p alladio pp. * <a 455 d. x k. mai. constantinopoli valentiniano viii et anthemio conss.>

  39. 139

    CJ.1.2.14pr.: Imperatores Leo, Anthemius

  40. 140

    Iubemus nulli posthac archiepiscopo in hac urbe regia sacrosanctae ecclesiae praesidenti, nulli oeconomo, cui res ecclesiastica gubernanda mandatur, esse facultatem fundos vel praedia urbana seu rustica, res postremo immobiles aut in his praediis colonos vel mancipia constituta aut annonas civiles cuiuscumque suprema vel superstitis voluntate ad religiosam ecclesiam devolutas sub cuiuscumque alienationis specie ad quamcumque transferre personam, sed ea praedia dividere quidem, colere augere et ampliare nec ulli isdem praediis audere cedere. * leo et anthem. aa. armasio pp. * <a 470 d. constantinopoli iordane et severo conss.>

  41. 141

    CJ.1.2.14.1: Imperatores Leo, Anthemius

  42. 142

    Verum sive testamento quocumque iure facto seu codicillo vel sola nuncupatione, legato sive fideicommisso, aut mortis causa aut alio quocumque ultimo arbitrio aut certe inter viventes habita largitate sive contractu venditionis sive donationis aut alio quocumque titulo quisque ad praefatam venerabilem ecclesiam patrimonium suum partemve certam patrimonii in fundis praediis seu domibus vel annonis mancipiis et colonis eorumque peculiis voluerit pertinere, inconcussa ea omnia sine ulla penitus imminutione conservent scientes nulla sibi occasione vel tempore ad vicissitudinem beneficii colorati vel gratiae referendae, donandi vel certe volentibus emere alienandi aliquam facultatem permissam, nec si omnes cum religioso episcopo et oeconomo clerici in earum possessionum alienatione consentiant. <a 470 d. constantinopoli iordane et severo conss.>

  43. 143

    CJ.1.2.14.2: Imperatores Leo, Anthemius

  44. 144

    Ea enim, quae ad beatissimae ecclesiae iura pertinent vel posthac forte pervenerint, tamquam ipsam sacrosanctam et religiosam ecclesiam intacta convenit venerabiliter custodiri, ut, sicut ipsa religionis et fidei mater perpetua est, ita eius patrimonium iugiter servetur illaesum. <a 470 d. constantinopoli iordane et severo conss.>

  45. 145

    CJ.1.2.14.3: Imperatores Leo, Anthemius

  46. 146

    Sane, si haec nostrae perennitatis statuta audaci spiritu et mente sacrilega quisquam oeconomorum vel hominum temeranda crediderit, ipse quidem, qui protervo ausu ecclesiastica praedia donationis vel emptionis seu commutationis aut cuiuscumque contractus alterius nomine nisi eo quo nunc statuimus adquirere vel habere temptaverit, omnem huiusmodi fructum propriae temeritatis amittat: et pretia quidem et munera, quae eius rei gratia data fuerint oeconomo seu aliis quibuscumque personis, ecclesiae lucris et commodis adquirantur. <a 470 d. constantinopoli iordane et severo conss.>

  47. 147

    CJ.1.2.14.4: Imperatores Leo, Anthemius

  48. 148

    Praedia autem et in his omnia constituta ab ipsis clericis et temporalibus oeconomis cum fructibus seu pensionibus et accessionibus totius medii temporis vindicentur, ut tamquam penitus a nullo empta vel vendita teneantur, quia ea, quae contra leges fiunt, pro infectis habenda sunt. <a 470 d. constantinopoli iordane et severo conss.>

  49. 149

    CJ.1.2.14.5: Imperatores Leo, Anthemius

  50. 150

    Oeconumus autem, qui hoc fecerit, immo fieri passus fuerit vel in quacumque prorsus huiusmodi venditione seu donatione vel commutatione nisi ea quam praesenti lege concedimus, postremo in quacumque alienatione consenserit, commissa sibi oeconomatus administratione privetur deque bonis eius quodcumque exinde incommodum ecclesiae contigerit reformetur heredesque eius et successores ac posteri super hoc facto sive consensu competenti ab ecclesiasticis actione pulsentur: <a 470 d. constantinopoli iordane et severo conss.>

  51. 151

    CJ.1.2.14.6: Imperatores Leo, Anthemius

  52. 152

    His tabellionibus, qui huiusmodi contractuum vetitorum ausi fuerint instrumenta conscribere, irrevocabilis exilii animadversione plectendis: <a 470 d. constantinopoli iordane et severo conss.>

  53. 153

    CJ.1.2.14.7: Imperatores Leo, Anthemius

  54. 154

    His quoque iudicibus vel ius gestorum habentibus, qui huiusmodi donationum vel contractuum gesta confecerint, dignitatis propriae et bonorum omnium spoliatione damnandis. <a 470 d. constantinopoli iordane et severo conss.>

  55. 155

    CJ.1.2.14.8: Imperatores Leo, Anthemius

  56. 156

    Sane ne omnis religiosis oeconomis provisionis commodae via et occasio venerandis ecclesiis profutura videatur exclusa, id, quod utile plerumque iudicatur, cautelae observatione necessario procedere concedimus. <a 470 d. constantinopoli iordane et severo conss.>

  57. 157

    CJ.1.2.14.9: Imperatores Leo, Anthemius

  58. 158

    Si quando igitur vir religiosus oeconomus huius regiae urbis ecclesiae perspexerit expedire, ut desideranti cuiquam certarum possessionum atque praediorum, urbanorum scilicet sive rusticorum, ad ius ecclesiasticum pertinentium temporaria usus fructus possessio pro ipsius petitione praestetur, tunc eius temporis, quod inter utrosque convenerit, sive in diem vitae suae ab eo qui desiderat postuletur, pacta cum eo qui hoc elegerit ineat oeconumus atque conscribat, per quae et tempus, intra quod hoc praestari placuerit, statuatur et manifestum sit, quid quacumque acceperit ad vicem huius beneficii gratia, praestando quidem ecclesiastici praedii pro tempore usu fructu, post statutum autem tempus et placitum temporum redituum proprietate ad ius et dominium ecclesiasticum recurrente firmit er: ita scilicet, ut sive completo spatio, quod inter eos fuerit constitutum, seu mortis suae tempore, si hoc quoque convenerit, is, qui possessionem ecclesiasticam et certorum redituum usum fructum habendi gratia pacto interveniente susceperit, non minus quam alterius tantae quantitatis, quantae acceperat reditus, cum ipso praediorum dominio et rebus immobilibus eorumque colonis et mancipiis ecclesiae derelinquat. <a 470 d. constantinopoli iordane et severo conss.>

  59. 159

    CJ.1.2.14.10: Imperatores Leo, Anthemius

  60. 160

    Nisi enim hac condicione pacta inita fuerint, ea quoque decernimus non valere, sed possessionem ecclesiasticam tamquam nullo iure transcriptam in ipsius iure ac dominio permanere et ab ecclesiasticis sive oeconomis decernimus vindicari. <a 470 d. constantinopoli iordane et severo conss.>

  61. 161

    CJ.1.2.16pr.: Imperator Zeno

  62. 162

    Decernimus, ut antiquatis ac infirmatis funditus, quae contra ipsum orthodoxae religionis deum quodammodo facta sunt, in integrum restituantur universa et ad suum ordinem revocentur, quae ante profectionem nostrae mansuetudinis de orthodoxae religionis fide et sanctissimarum ecclesiarum et martyriorum statu firmiter obtinebant: his, quae contra haec tempore tyrannidis innovata sunt tam contra venerabiles ecclesias, quarum sacerdotium gerit beatissimus ac religiosissimus episcopus patriarcha nostrae pietatis pater acacius, quam ceteras, quae per diversas provincias collocatae sunt, nec non et reverentissimos earum antistites seu de iure sacerdotalium creationum seu de expulsione cuiusquam episcopi a quolibet illis temporibus facta seu de praerogativa in episcoporum concilio vel extra concilium ante alios residendi vel de privilegio metropolitano vel patriarch ico sub isdem impiis temporibus, penitus antiquandis, ut cassatis et rescissis, quae per huiusmodi sceleratas iussiones aut pragmaticas sanctiones aut constitutiones impias sive formas subsecuta sunt, quae a divae recordationis retro principibus ante nostrum imperium et deinceps a nostra mansuetudine indulta vel constituta sunt super sanctis ecclesiis et martyriis et religiosis episcopis clericis aut monachis, inviolata serventur. * zeno a. sebastiano pp. * <a 477 d. xvi k. ian. post cons. armati vc.>

  63. 163

    CJ.1.2.16.1: Imperator Zeno

  64. 164

    Sacrosanctam quoque huius religiosissimae civitatis ecclesiam matrem nostrae pietatis et christianorum orthodoxae religionis omnium et eiusdem regiae urbis sanctissimam sedem privilegia et honores omnes super episcoporum creationibus et iure ante alios residendi et cetera omnia, quae ante nostrum imperium vel nobis imperantibus habuisse dignoscitur, habere in perpetuum firmiter regiae urbis intuitu iudicamus et sancimus. <a 477 d. xvi k. ian. post cons. armati vc.>

  65. 165

    CJ.1.2.19: Imperator Justinianus

  66. 166

    Illud, quod ex veteribus legibus licet obscure positis a quibusdam attemptabatur , ut donationes super piis causis factae, licet minus in actis intimatae sint, tamen valeant, certo et dilucido iure taxamus, ut in aliis quidem casibus vetera iura super intimandis donationibus intacta maneant: si quis vero donationes usque ad quingentos solidos in quibuscumque rebus fecerit vel in sanctam ecclesiam vel in xenodochium vel in nosocomium vel in orphanotrophium vel in ptochotrophium vel in ipsos pauperes vel in quamcumque civitatem, istae donationes etiam citra actorum confectionem convalescant: sin vero amplioris quantitatis donatio sit, excepta scilicet imperiali donatione, non aliter valeat, nisi actis intimata fuerit: nulli danda licentia quacumque alia causa quasi pietatis iure subnixa praeter eas, quas specialiter euimus, introducenda veterum scita super intimandis donationibus permutare. * iust. a. menae pp. * <a 528 !d.!.... dn. iustiniano pp. a. !ii cons.! >

  67. 167

    CJ.1.2.21pr.: Imperator Justinianus

  68. 168

    Sancimus nemini licere sacratissima atque arcana vasa vel vestem ceteraque donaria, quae ad divinam religionem necessaria sunt ( cum etiam veteres leges ea, quae iuris divini sunt, humanis nexibus non illigari sanxerunt) vel ad venditionem vel hypothecam vel pignus trahere, sed ab his, qui haec suscipere ausi fuerint, modis omnibus vindicari tam per religiosissimos episcopos quam oeconomos nec non etiam sacrorum vasorum custodes: nullam eis actionem relinquendam vel super recipiendo pretio vel fenore exigendo, pro quo res pignoratae sunt, sed omnibus huiusmodi actionibus respuendis ad restitutionem earum modis omnibus coartari. * iust. a. demostheni pp. * <a 529 >

  69. 169

    CJ.1.2.21.1: Imperator Justinianus

  70. 170

    Sin autem vel conflata sunt vel fuerint vel alio modo immutata vel dispersa, nihilo minus vel ad ipsa corpora vel ad pretia eorum exactionem competere sive per in rem sive per condictionem sive per in factum actionem, cuius tenor in multis et variis iuris articulis saepe est admissus, excepta videlicet causa captivitatis in locis, in quibus hoc ( quod abominamur) contigerit. <a 529 >

  71. 171

    CJ.1.2.21.2: Imperator Justinianus

  72. 172

    Nam si necessitas fuerit in redemptione captivorum, tunc et venditionem praefatarum rerum divinarum et hypothecam et pignorationem fieri concedimus, cum non absurdum est animas hominum quibuscumque causis vel vestimentis praeferri: hoc obtinente non solum in futuris negotiis, sed etiam in iudiciis pendentibus. <a 529 >

  73. 173

    CJ.1.2.22pr.: Imperator Justinianus

  74. 174

    Sancimus res ad venerabiles ecclesias vel xenones vel monasteria vel ptochotrophia vel brephotrophia vel orphanotrophia vel gerontocomia vel si quid aliud tale consortium descendentes ex qualicumque curiali liberalitate sive inter vivos sive mortis causa sive in ultimis voluntatibus habita lucrativorum inscriptionibus liberas immunesque esse: lege scilicet, quae super huiusmodi inscriptionibus posita est, in aliis quidem personis suum robur obtinente, in parte autem ecclesiastica vel aliarum domuum, quae piis consortiis deputatae sunt, suum vigorem pietatis intuitu mitigante. cur enim non faciamus discrimen inter res divinas et humanas, et quare non competens praerogativa caelesti favori conservetur? * iu st. a. demostheni pp. * <a 529 recitata septimo miliario huius inclitae civitatis in novo consistorio palatii iustiniani.>

  75. 175

    CJ.1.2.22.1: Imperator Justinianus

  76. 176

    Quae oportet non solum in casibus, quos futurum tempus creaverit, sed etiam in adhuc pendentibus et iudiciali termino vel amicali compositione necdum sopitis obtinere. <a 529 recitata septimo miliario huius inclitae civitatis in novo consistorio palatii iustiniani.>

  77. 177

    CJ.1.2.23pr.: Imperator Justinianus

  78. 178

    Ut inter divinum publicumque ius et privata commoda competens discretio sit, sancimus, si quis aliquam reliquerit hereditatem vel legatum vel fideicommissum vel donationis titulo aliquid dederit vel vendiderit sive sacrosanctis ecclesiis sive venerabilibus xenonibus vel ptochiis vel monasteriis masculorum vel virginum vel orphanotrophiis vel brephotrophiis vel gerontocomiis nec non iuri civitatum, relictorum vel donatorum vel venditorum eis sit longaeva exactio nulla temporis solita praescriptione coartanda. * iust. a. iuliano pp. * <a 530 d. v k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

  79. 179

    CJ.1.2.23.1: Imperator Justinianus

  80. 180

    Sed et si in redemptione captivorum quaedam pecuniae vel res relictae vel legitimo modo donatae sunt, et earum exactionem longissimam esse censemus. <a 530 d. v k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

  81. 181

    CJ.1.2.23.2: Imperator Justinianus

  82. 182

    Et nobis quidem cordi erat nullis temporum metis huiusmodi actionem circumcludi. sed ne videamur in infinitum hanc extendere, longissimum vitae hominum tempus eligimus et non aliter eam actionem finiri concedimus, nisi centum annorum curricula excesserint: tunc enim tantummodo huiuscemodi exactionem evanescere sinimus. <a 530 d. v k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

  83. 183

    CJ.1.2.23.3: Imperator Justinianus

  84. 184

    Sive itaque memoratis religiosissimis locis vel civitatibus hereditas sive legatum sive fideicommissum fuerit relictum, vel donatio vel venditio processerit in quibuscumque rebus mobilibus vel immobilibus vel se moventibus, sive pro redemptione captivorum quaedam fuerint derelicta vel donata, sit eorum paene perpetua vindicatio et ad annos centum secundum quod dictum est extendatur, nulla alia exceptione temporis inhibenda, sive contra primas personas sive contra heredes vel successores earum moveatur. <a 530 d. v k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

  85. 185

    CJ.1.2.23.4: Imperator Justinianus

  86. 186

    In his autem omnibus casibus non solum personales actiones damus, sed etiam in rem et hypothecariam secundum nostrae tenorem constitutionis, quae legatariis et hypothecarias donavit, et supra dictis omnibus unum tantummodo terminum vitae suae imponimus, id est centum metas annorum. <a 530 d. v k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

  87. 187

    CJ.1.2.23.5: Imperator Justinianus

  88. 188

    Haec autem omnia observari sancimus in iis casibus, qui vel postea fuerint nati vel iam in iudicium deducti sunt. <a 530 d. v k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

  89. 189

    CJ.1.3.0. De episcopis et clericis et orphanotrophis et brephotrophis et xenodochis et asceteriis et monachis et privilegio eorum et castrensi peculio et de redimendis captivis et de nuptiis clericorum vetitis seu permissis.

  90. 190

    CJ.1.3.1: Imperator Constantius

  91. 191

    Iuxta sanctionem, quam dudum meruistis, et vos et mancipia vestra nullus novis collationibus obligabit, sed vacatione gaudebitis. praeterea neque hospites suscipietis. * constantius a. clericis s. d. * <a 343 d. vi k. sept. placido et romulo conss.>

  92. 192

    CJ.1.3.2pr.: Imperator Constantius

  93. 193

    Omnis a clericis indebitae conventionis iniuria et iniquae exactionis repellatur improbitas nullaque conventio sit circa eos munerum sordidorum. et cum negotiatores ad aliquam praestationem competentem vocantur, ab his universis istiusmodi strepitus conquiescat. si quid enim vel parsimonia vel provisione vel mercatura , honestati tamen conscia, congesserint, in usum pauperum atque egentium ministrari oportet aut id, quod ex eorundem ergasteriis vel tabernis conquiri potuerit et colligi, collectum id religionis aestiment lucrum. * constantius a. felici ep. * <a 357 d. viii id. dec. mediolano. lecta v k. ian. apud acta constantio a. viiii et iuliano c. ii conss.>

  94. 194

    CJ.1.3.2.1: Imperator Constantius

  95. 195

    Verum etiam hominibus eorundem, qui operam in mercimoniis habent, divi principis , id est nostri genitoris, statuta multimoda observatione caverunt, ut idem clerici privilegiis pluribus redundarent. <a 357 d. viii id. dec. mediolano. lecta v k. ian. apud acta constantio a. viiii et iuliano c. ii conss.>

  96. 196

    CJ.1.3.2.2: Imperator Constantius

  97. 197

    Itaque extraordinariorum a praedictis necessitas atque omnis molestia conquiescat. <a 357 d. viii id. dec. mediolano. lecta v k. ian. apud acta constantio a. viiii et iuliano c. ii conss.>

  98. 198

    CJ.1.3.2.3: Imperator Constantius

  99. 199

    Ad parangariarum quoque praestationem non vocentur nec eorundem facultates atque substantiae. <a 357 d. viii id. dec. mediolano. lecta v k. ian. apud acta constantio a. viiii et iuliano c. ii conss.>

  100. 200

    CJ.1.3.2.4: Imperator Constantius

← Previous · Next → — showing 101200 of 1,487

The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.