Codex11
- 301
CJ.11.19.1pr.: Imperator Theodosius
- 302
Universos, qui usurpantes sibi nomina magistrorum in publicis magistrationibus cellulisque collectos undecumque discipulos circumferre consuerunt, ab ostentatione vulgari praecipimus amoveri, ita ut, si qui eorum post emissos divinae sanctionis adfatus quae prohibemus atque damnamus iterum forte temptaverit, non solum eius quam meretur infamiae notam subeat, verum etiam pellendum se ex ipsa ubi versatur illicite urbe cognoscat. * theodos. a. et valentin. c. constantio pu. *<a 425 d.Iii j.Mart.Constantinopoli theodosio a.Xi et valentiniano conss.>
- 303
CJ.11.19.1.1: Imperator Theodosius
- 304
Illos vero, qui intra plurimorum domus eadem exercere privatim studia consueverunt, si ipsis tantummodo discipulis vacare maluerint, quos intra parietes domesticos docent, nulla huiusmodi interminatione prohibemus: sin autem ex eorum numero fuerint, qui videntur intra capitolii auditorium constituti, ii omnibus modis privatarum aedium studia sibi interdicta esse cognoscant, scituri, quod, si adversus caelestia statuta facientes fuerint deprehensi, nihil penitus ex illis privilegiis consequantur, quae his, qui in capitolio tantum docere praecepti sunt, merito deferuntur.<a 425 d.Iii j.Mart.Constantinopoli theodosio a.Xi et valentiniano conss.>
- 305
CJ.11.19.1.2: Imperator Theodosius
- 306
Habeat igitur auditorium specialiter nostrum in his primum, quos romanae eloquentiae doctrina commendat, oratores quidem tres numero, decem vero grammaticos: in his etiam, qui facundia graecitatis pollere noscuntur, quinque numero sint sophistae et grammatici aeque decem.<a 425 d.Iii j.Mart.Constantinopoli theodosio a.Xi et valentiniano conss.>
- 307
CJ.11.19.1.3: Imperator Theodosius
- 308
Et quoniam non his artibus tantum adulescentiam gloriosam optamus institui, profundioris quoque scientiae atque doctrinae memoratis magistris sociamus auctores.<a 425 d.Iii j.Mart.Constantinopoli theodosio a.Xi et valentiniano conss.>
- 309
CJ.11.19.1.4: Imperator Theodosius
- 310
Unum igitur adiungi ceteris volumus, qui philosophiae arcana rimetur, duo quoque , qui iuris ac legum voluntates pandant, ita ut unicuique loca specialiter deputata adsignari faciat tua sublimitas, ne discipuli sibi invicem possint obstrepere vel magistri, neve linguarum confusio permixta vel vocum aures quorundam aut mentes a studio litterarum avertat.<a 425 d.Iii j.Mart.Constantinopoli theodosio a.Xi et valentiniano conss.>
- 311
CJ.11.20.0. De honoratorum vehiculis.
- 312
CJ.11.20.1: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
- 313
Omnes honorati seu civilium seu militarium vehiculis dignitatis suae, id est carrucis, intra urbem sacratissimi nominis semper utantur. * grat. valentin. et theodos. aaa. nebridio pu. *<a 386 d.Iii k.Febr.Constantinopoli honorio np.Et euodio conss.>
- 314
CJ.11.21.0. De privilegiis urbus constantinopolitanae.
- 315
CJ.11.21.1: Imperatores Honorius, Theodosius
- 316
Urbs constantinopolitana non solum iuris italici, sed etiam ipsius romae veteris praerogativa laetetur. * honor. et theodos. aa. philippo pp. illyrici. *<a 421 d.Prid.Id.Iul.Eustathio et agricola conss.>
- 317
CJ.11.22.0. De metropoli beryto.
- 318
CJ.11.22.1: Imperatores Theodosius, Valentinianus
- 319
Propter multas iustasque causas metropolitano nomine ac dignitate berytum decernimus exornandum iam suis virtutibus coronatam. igitur haec quoque metropolitanam habeat dignitatem. tyro nihil de iure suo derogatur. sit illa mater provinciae maiorum nostrorum beneficio, haec nostro, et utraque dignitate simili perfruatur. * theodos. et valentin. aa. hormisdae pp. *<a 448-450 >
- 320
CJ.11.23.0. De canone frumentario urbis romae.
- 321
CJ.11.23.1: Imperatores Valentinianus, Valens
- 322
Nautici apud praesidum vel magistratuum acta confiteantur incorruptas species suscepisse, eorumque, apud quos deponitur ista testatio, praesens adspectus probet nihil in his esse vitii. quod eo tempore, quo ad sacrae urbis portum pervenit , praefecturam iugiter observare praeceptum est. * valentin. et valens aa. ad iulianum praef. annonae. *<a 366 d.Xviii k.Iul.Remis gratiano a.Et dagalaifo conss.>
- 323
CJ.11.23.2: Imperatores Arcadius, Honorius
- 324
Si quid frumenti vel olei urbicarii canonis remissione indultum est speciali beneficio, contra commodum publicum elicita non valeant. * arcad. et honor. aa. ad senatum et pop. *<a 397 d.Xvii k.Mai.Mediolani caesario et attico conss.>
- 325
CJ.11.23.3pr.: Imperatores Arcadius, Honorius
- 326
Neminem patimur in mutando canone urbis romae nostrae clementiae beneficium postulare: sed etiam ea rescripta, quae quoquo modo potuerint impetrari, suscipi non sinimus. eos vero, qui contra haec fecerint, in duplum retinendos esse decernimus. * arcad. et honor. aa. messalae pp. *<a 399 d.Prid.Non.Sept.Altino theodoro vc.Cons.>
- 327
CJ.11.23.3.1: Imperatores Arcadius, Honorius
- 328
Vicarios quin etiam ceterosque iudices, nisi deinceps ab usurpatione urbicarii canonis abstineant, deportationis poena detineri, primates officiorum capitali supplicio subiugari perpetua auctoritate sancimus.<a 399 d.Prid.Non.Sept.Altino theodoro vc.Cons.>
- 329
CJ.11.24.0. De frumento urbis constantinopolitanae.
- 330
CJ.11.24.1: Imperatores Honorius, Theodosius
- 331
Nulli, ne divinae quidem domui nostrae frumentum de horreis publicis pro annona penitus praebeatur, sed integer canon mancipibus consignetur, annona in pane cocto domibus exhibenda. ita enim debet canon ab inclitae memoriae constantino praestitus nec non a divo pietatis meae avo theodosio auctus expendi, quoniam crescit inopia, si frumenta, quae pro annona tribuuntur, ad usus alios deputata cogentur sibi de publico emere, quae aliis vendere potuissent. * honor. et theodos. aa. urso pu. *<a 416 d. x k. aug. constantinopoli theodosio a. vii et palladio conss.>
- 332
CJ.11.24.2pr.: Imperatores Theodosius, Valentinianus
- 333
Auri statuta quantitas ad coemptionem frumentariam sit perpetuo dedicata, nec liceat cuiquam postea administratione urbicariae potestatis percepta aliquid ex eadem summa minuere vel ad quoscumque alios usus convertere: sed sub gestorum testificatione certum fiat, et quod mancipibus mutui nomine datum est et quod ab isdem sit excepta omni concussione solvendum. * theodos. et valentin. aa. leontio pu. *<a 434 d. v k. dec. constantinopoli areobindo et aspare conss.>
- 334
CJ.11.24.2.1: Imperatores Theodosius, Valentinianus
- 335
Eum autem, qui hanc formam ausus fuerit inquinare, quantitatem, in qua suam calliditatem exercuerit, in duplum redhibere iubemus, et quidquid ex praedicta ratione adcreverit, ad cumulum eiusdem auri quantitatis et frumentarii tituli fomitem redundare, legisque huius tenorem aeneis tabulis incidi.<a 434 d. v k. dec. constantinopoli areobindo et aspare conss.>
- 336
CJ.11.25.0. De annonis civilibus.
- 337
CJ.11.25.1pr.: Imperatores Theodosius, Arcadius, Honorius
- 338
Annonas publicas non tam titulis dignitatum quam singulorum viritim meritis attributas divi constantini liberalitate sat claruit. * theodos. arcad. et honor. aaa. proculo pu. *<a 392 d. vii k. iul. constantinopoli arcadio a. ii et rufino conss.>
- 339
CJ.11.25.1.1: Imperatores Theodosius, Arcadius, Honorius
- 340
Ideoque nihil ex his scholarum nomine vindicetur, sed pro uniuscuiusque merito quae sunt concessa serventur, ut, quicumque perceptarum annonarum emolumenta vel in heredes proprios iure sanguinis transfuderunt vel in extraneos distractionis titulo transscripserunt, maneat, quod gestum est vel hereditatis merito vel alienationis arbitrio.<a 392 d. vii k. iul. constantinopoli arcadio a. ii et rufino conss.>
- 341
CJ.11.25.2pr.: Imperatores Theodosius, Arcadius, Honorius
- 342
Centum viginti quinque modios frumenti praeter solitum canonem per singulos dies de praesenti sexta indictione ex die kalendarum ianuariarum nomine parapeteumatis de horreis publicis huius almae urbis insita nostrae pietatis liberalitate tribuimus, datis sacris apicibus ad sublimissimam quoque per orientem praefecturam, quibus possit et modum nostrae donationis agnoscere et incunctanter praebere quae iussimus. * theodos. arcad. et honor. aaa. tatiano pp. *<a 392 >
- 343
CJ.11.25.2.1: Imperatores Theodosius, Arcadius, Honorius
- 344
Quam modiationem iugiter et in perpetuum civibus nostris debere conferri valitura in aevum hac lege sancimus.<a 392 >
- 345
CJ.11.26.0. De mendicantibus validis.
- 346
CJ.11.26.1: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
- 347
Cunctis adfatim, quos in publicum quaestum incerta mendicitas vocabit, inspectis exploretur in singulis et integritas corporum et robur annorum, atque inertibus et absque ulla debilitate miserandis necessitas inferatur, ut eorum quidem, quos tenet condicio servilis, proditor studiosus et diligens dominium consequatur, eorum vero, quos natalium sola libertas prosequatur, colonatu perpetuo fulciatur, quisquis huiusmodi lenitudinem prodiderit ac probaverit: salva dominis actione in eos, qui vel latebram forte fugitivis vel mendicitatis subeundae consilium praestiterunt. * grat. valentin. et theodos. aaa. ad severum pu. *<a 382 d. xii k. iul. patavi antonio et syagrio conss.>
- 348
CJ.11.27.0. De nautis tiberinis.
- 349
CJ.11.27.1: Imperatores Valentinianus, Valens
- 350
Qui navem tiberinam habere fuerit ostensus, onus rei publicae necessarium agnoscat. quaecumque igitur navigia in alveo tiberis inveniuntur, competentibus et solitis obsequiis mancipentur, ita ut nullius dignitas aut privilegium ab hoc officio vindicetur. * valentin. et valens aa. ad symmachum pu. *<a 364 d. viii id. oct. altino divo ioviano et varroniano conss.>
- 351
CJ.11.28.0. De frumento alexandrino.
- 352
CJ.11.28.1pr.: Imperatores Honorius, Theodosius
- 353
In aestimatione frumenti, quod ad civitatem alexandrinam convehitur, quidquid de crithologia et zygostasii munere et pro naucleriorum tuenda substantia eminentia tua disposuit, roboramus. * honor. et theodos. aa. anthemio pp. *<a 412 d. v k. febr. constantinopoli honorio viiii et theodosio v aa. conss.>
- 354
CJ.11.28.1.1: Imperatores Honorius, Theodosius
- 355
Atque ut curialibus praedae auferatur occasio, iubemus eos ad huiusmodi sollicitudinem adfectandam numquam accedere, sed designata officia tuis provisionibus examinata sollicitudinem praedictam implere.<a 412 d. v k. febr. constantinopoli honorio viiii et theodosio v aa. conss.>
- 356
CJ.11.28.2: Imperatores Theodosius, Valentinianus
- 357
Diurnos centum et decem modios alimoniis alexandrinae civitatis addi decernimus, ut nemo privetur eo, quod nunc usque percepit, et perissochoregiae nomen penitus amputetur et tesserae designentur et nostrae pietatis nomine censeantur. * theodos. et valentin. aa. isidoro pp. *<a 436 d. prid. non. iun. constantinopoli isidoro et senatore conss.>
- 358
CJ.11.29.0. De alexandriae primatibus.
- 359
CJ.11.29.1: Imperatores Theodosius, Valentinianus
- 360
Corporatos civitatis alexandrinae repurgandi fluminis onere liberamus et pro tenore et dispositione tua quadringentos solidos ex dinummio vectigali memoratae civitatis praecommodari decernimus, ita ut ex titulo navium omnibus modis repensetur. * theodos. et valentin. aa. isidoro pp. *<a 436 d. prid. non. iun. constantinopoli isidoro et senatore conss.>
- 361
CJ.11.30.0. De iure rei publicae.
- 362
CJ.11.30.1: Imperator Antoninus
- 363
Si quid adversus rem publicam indefensam in ea specie, in qua neque defensores creati fuerint neque ut crearentur placuerit, statutum est, actionibus eius nihil est praeiudicatum. * ant. a. dionysio. *< >
- 364
CJ.11.30.2: Imperator Antoninus
- 365
An res publica, in cuius locum vos successistis eo, quod satisfecisse debito proponitis, ius pignoris in eo fundo habeat, apud suum iudicem quaeritur. si enim neque beneficio sibi concesso id ius nacta est neque specialiter in obligatione pignoris sibi prospexit, causa eius non separatur a ceteris creditoribus, qui habent personalem actionem. * ant. a. aphrodisio. *< >
- 366
CJ.11.30.3: Imperator Alexander Severus
- 367
Rem publicam ut pupillam extra ordinem iuvari moris est. * alex. a. saturnino. *< >
- 368
CJ.11.30.4: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 369
Si secundum legem civitatis res publica, cuius meministi, ruina collapsis aedificiis tuis distraxit aream, nihil contra huius legis tenorem rector provinciae fieri patietur. * diocl. et maxim. aa. urbano. *< x>
- 370
CJ.11.31.0. De administratione rerum publicarum.
- 371
CJ.11.31.1: Imperator Philippus
- 372
Fundum vectigalem, si suis quibusque temporibus debitae quantitates inferantur, invito possessore auferri non posse manifestum est. * philipp. a. crescentiae. *<a xx>
- 373
CJ.11.31.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus
- 374
Contra eos, qui rem publicam administrantes per officii necessitatem sub condicione relicti fideicommissi satis accipere debuerunt, quanti rei publicae interest satis non esse acceptum, dirigendam actionem perspicitis. * diocl. et maxim. aa. et cc. iulio et zenodoro. *<a 294 pp. vii k. dec. cc. conss.>
- 375
CJ.11.32.0. De vendendis rebus civitatis.
- 376
CJ.11.32.1: Imperatores Severus, Antoninus
- 377
Si sine ulla condicione praedia vendente re publica comparasti, perfecta venditione nulla ratione vereris, ne adiectione facta auferri tibi dominium possit. tempora enim adiectionibus praestituta ad causas fisci pertinent, nisi si qua civitas propriam legem habeat. * sev. et ant. aa. herculiano. *<a xx>
- 378
CJ.11.32.2: Imperator Antoninus
- 379
Quamvis incrementum conductioni factae publici praedii videtur offerri, non tamen additamenti specie oportet fidem locationis infringi, praesertim cum tantum iam temporis ex contractu decessisse proponas. * ant. a. *<a xx>
- 380
CJ.11.32.3pr.: Imperator Leo
- 381
Si qua hereditatis vel legati seu fideicommissi aut donationis titulo domus aut annonae civiles aut quaelibet aedificia vel mancipia ad ius inclitae urbis vel alterius cuiuslibet civitatis pervenerunt sive pervenerint, super his licebit civitatibus venditionis pro suo commodo inire contractum, ut summa pretii exinde collecta ad renovanda sive restauranda publica moenia dispensata proficiat. * leo a. erythrio pp. *<a 469 d. v k. mart. marciano et zenone conss.>
- 382
CJ.11.32.3.1: Imperator Leo
- 383
Indefessa vero cura prospicientes, ne quis adversus commoda civitatum quicquam moliri possit incommodum, sed sine ulla fraude seu nundinatione vel colludio seu coniventia huiusmodi venditiones procedant, hoc in posterum observandum esse censemus, ut, si quidem ad hanc inclitam urbem domum vel civiles annonas aut alia quaelibet aedificia aut mancipia pertinentia contigerit venumdari, non aliter nisi imperiali auctoritate vendantur.<a 469 d. v k. mart. marciano et zenone conss.>
- 384
CJ.11.32.3.2: Imperator Leo
- 385
In provinciis vero praesentibus omnibus seu plurima parte tam curialium quam honoratorum et possessorum civitatis, ad quam res pertinent praedictae, propositis sacrosanctis scripturis singillatim unumquemque eorum qui convenerint iubemus sententiam quam putent utilem patriae suae designare, ut ita demum decreti recitatione in provinciali iudicio interveniente emptor competentem possit habere cautelam.<a 469 d. v k. mart. marciano et zenone conss.>
- 386
CJ.11.32.3.3: Imperator Leo
- 387
Hos autem venditionum contractus, sive iam completi fuerunt seu postea ineundi fuerint, stabiles esse censemus.<a 469 d. v k. mart. marciano et zenone conss.>
- 388
CJ.11.33.0. De debitoribus civitatum.
- 389
CJ.11.33.1: Imperator Antoninus
- 390
Non prius debitorem rei publicae honorem in re publica subire quam id quod debere constiterit conventus exsolverit, tam meis quam divorum principum constitutionibus declaratur. * ant. a. diodoto. *<>
- 391
CJ.11.33.2pr.: Imperator Constantinus
- 392
Apud eos, quos superstites integris facultatibus esse pervideris vel quorum heredes incolumia retinent patrimonia, sortes rei publicae perseverare debebunt, ita tamen, ut annuas usuras suis quibusque temporibus exsolvant, cum simul et rei publicae utile sit retinere idoneos debitores et ipsis commodum cumulum debiti minime nutriri. * constant. a. verino suo salutem. *<a 314 pp.Iii k.Febr.Volusiano et anniano conss.>
- 393
CJ.11.33.2.1: Imperator Constantinus
- 394
Et quia nefas est obnoxiis corporibus alienatis circumscribi civitates, placuit, si qui debitor rei publicae civitatis quippiam ex eo patrimonio, quod habuit, cum pecuniam rei publicae sumeret, donaverit vel distraxerit vel qualibet in alium ratione contulerit, qualitate rei alienatae perspecta atque omnibus debitoris facultatibus consideratis, quas habuit, cum ei pecunia crederetur, pro rata ab eo, qui ex debitoris facultatibus aliquid detinet, ex sorte atque usuris postulari.<a 314 pp.Iii k.Febr.Volusiano et anniano conss.>
- 395
CJ.11.33.2.1a: Imperator Constantinus
- 396
Itaque quotiens minus idoneum deprehenditur eius patrimonium, cuius nomen civitati alicui invenitur obnoxium, iudex omni diligentiae sollicitudine debebit inquirere, ad quos ex qualibet condicione transierint debitoris facultates, ut singuli aequa aestimatione habita pro rata rerum quas possident conveniantur, personalem actionem contra eum habituri debitorem, qui ipsis solventibus liberatur.<a 314 pp.Iii k.Febr.Volusiano et anniano conss.>
- 397
CJ.11.33.2.1b: Imperator Constantinus
- 398
Ab eo autem, a quo constat fortunarum suarum partem maximam recessisse, etiam reliquam portionem quae apud eum resederit transferri ad idoneum oportebit.<a 314 pp.Iii k.Febr.Volusiano et anniano conss.>
- 399
CJ.11.33.2.2: Imperator Constantinus
- 400
Quod si quispiam debitor rei publicae civitatis fisco nostro locum fecerit, emptores, qui ex fisco nostro comparaverint, manifestum est secundum ius vetus et rescripta divorum constitutionesque nostras nullam debere molestiam sustinere.<a 314 pp.Iii k.Febr.Volusiano et anniano conss.>
← Previous · Next → — showing 301–400 of 1,018
The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.