Codex11
- 201
Qui aut patre conchyliolegulo geniti probabuntur aut matre, memoratae adscriptioni obnoxios se esse non ambigant. * theodos. et valentin. aa. valerio com. sacr. larg. *<a 427 d.X k.April.Constantinopoli hierio et ardabure conss.>
- 202
CJ.11.9.0. De vestibus holoveris et auratis et de intinctione sacri muricis.
- 203
CJ.11.9.1: Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
- 204
Auratas ac sericas paragaudas auro intextas viriles privatis usibus contexere conficereque prohibemus et a gynaeciariis tantum nostris fieri praecipimus. * valentin. valens et grat. aaa. archelao com. sacr. larg. *<a 369 d.V non.Iul.Nebiodumi acc.Xv k.Aug.Marcianopoli valentiniano np.Et victore conss.>
- 205
CJ.11.9.2: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
- 206
Nemo vir auratas habeat aut in tunicis aut in lineis paragaudas, nisi ii tantummodo, quibus hoc propter imperiale ministerium concessum est. non enim levi animadversione plectetur, quisquis vetito se et indebito non abdicaverit indumento. * grat. valentin. et theodos. aaa. floro pp. *<a 382 d.Iii k.April.Constantinopoli antonio et suagrio conss.>
- 207
CJ.11.9.3: Imperatores Theodosius, Arcadius, Honorius
- 208
Vellera adulterino colore fucata in speciem sacri muricis tingere non sinimus nec tinctum cum rhodino prius sericum alio postea colore fucari, cum de albo omnium colorum tingendi copia non negetur: nam capitalem poenam illicita temptantes suscipient. * theodos. arcad. et honor. aaa. *<a xxx >
- 209
CJ.11.9.4pr.: Imperator Theodosius
- 210
Temperent universi, cuiuscumque sint sexus dignitatis artis professionis et generis, ab huiusmodi speciei possessione, quae soli principi eiusque domui dedicatur. * theodos. a. maxinino com. sacr. larg. *<a 424 d.Xvii k.Febr.Constantinopoli victore vc.Cons.>
- 211
CJ.11.9.4.1: Imperator Theodosius
- 212
Nec pallia tunicasque domi quis sericas contexat aut faciat, quae tincta conchylio nullius alterius permixtione subtexta sunt.<a 424 d.Xvii k.Febr.Constantinopoli victore vc.Cons.>
- 213
CJ.11.9.4.2: Imperator Theodosius
- 214
Proferantur ex aedibus tradanturque tunicae et pallia ex omni parte texturae cruore infecta conchylii. nulla stamina subtextantur tincta conchylio, nec eiusdem infectionis arguto pectine solidanda fila decurrant. reddenda aerario holovera vestimenta virilia protinus offerantur.<a 424 d.Xvii k.Febr.Constantinopoli victore vc.Cons.>
- 215
CJ.11.9.4.3: Imperator Theodosius
- 216
Nec est, ut quisquam de abiurato pretio conqueratur, quia sufficit calcatae legis impunitas.<a 424 d.Xvii k.Febr.Constantinopoli victore vc.Cons.>
- 217
CJ.11.9.4.4: Imperator Theodosius
- 218
Ne quis vero nunc huiusmodi suppressione in laqueos novae constitutionis incurrat: alioquin ad similitudinem laesae maiestatis periculum sustinebit.<a 424 d.Xvii k.Febr.Constantinopoli victore vc.Cons.>
- 219
CJ.11.9.5: Imperatores Theodosius, Valentinianus
- 220
Purpurae nundinas, licet innumeris sint constitutionibus prohibitae, recenti quoque interminatione vetamus. et ideo septimum de scrinio exceptorum, sextum de scrinio canonum, quintum de scrinio tabulariorum ad baphia phoenices per certum tempus mitti praecipimus, ut fraus omnis eorum prohibeatur sollertia timentium, ne quaesitis longo sudore stipendiis careant: etiam viginti librarum auri condemnatione proposita. * theodos. et valentin. aa. apollonio com. sacr. larg. *<a 436 d.Viii id.Mart.Constantinopoli isidoro et senatore conss.>
- 221
CJ.11.10.0. De fabricensibus.
- 222
CJ.11.10.1: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
- 223
Omnibus fabricis non pecunias pro speciebus, sed ipsas species sine dilatione inferri praecipimus, ut venae nobilis et quae facile deducatur ignibus seu liquescat ferri materies praebeatur, quo promptius adempta fraudibus facultate commodo publico consulatur. * valentin. theodos. et arcad. aaa. tatiano pp. *<a 388 d xv k.Nov.Theodosio a.Ii et cynegio cosss.>
- 224
CJ.11.10.2: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
- 225
Primicerium fabricae post biennium non solum vacatione, verum etiam honore donari praecipimus, ita ut inter protectores eiusdem fabricae per biennium adoraturus aeternitatem nostram suo quisque tempore dirigatur. * valentin. theodos. et arcad. aaa. rufino mag. off. *<a 390 d.Viii id.Mart.Mediolani valentiniano a.Iiii et neoterio conss.>
- 226
CJ.11.10.3: Imperatores Arcadius, Honorius
- 227
Stigmata, hoc est nota publica fabricensium brachiis ad imitationem tironum infligatur, ut hoc modo saltem possint latitantes agnosci ( his, qui eos susceperint vel eorum liberos, sine dubio fabricae vindicandis) et qui subreptione quadam declinandi operis ad publicae cuiuslibet sacramenta militiae transierunt. * arcad. et honor. aa. osio mag. off. *<a 398 d.Xviii k.Ian.Constantinopoli honorio a.Iiii et eutychiano conss.>
- 228
CJ.11.10.4pr.: Imperatores Honorius, Theodosius
- 229
Si quis consortium fabricensium crediderit eligendum, in ea urbe, qua natus est vel in qua domicilium collocavit, his quorum interest convocatis primitus acta conficiat, sese doceat non avo non patre curiali progenitum, nihil ordini civitatis debere, nulli se civico muneri obnoxium, atque ita demum gestis confectis vel apud moderatorem provinciae vel si is absit apud defensorem civitatis, ad militiam quam optaverit suscipiatur. * honor. et theodos. aa. antehmio pp. *<a 412 d.Xv k.Iun.Constantinopoli honorio viiii et theodosio v aa.Conss.>
- 230
CJ.11.10.4.1: Imperatores Honorius, Theodosius
- 231
Quod si absque hac cautione quispiam ad fabricensium consortium obrepserit, sciat se ad ordinis cui debetur patriaque suae munera esse reducendum, ita ut nulla eum nec temporis nec stipendiorum praerogativa defendat.<a 412 d.Xv k.Iun.Constantinopoli honorio viiii et theodosio v aa.Conss.>
- 232
CJ.11.10.5pr.: Imperatores Theodosius, Valentinianus
- 233
Iure provisum est fabricenses artibus propriis inservire, ut exhaustis laboribus immorentur cum subole professioni, cui nati sunt. * theodos. et valentin. aa. aureliano com. rer. privat. *<a 439 d. prid. non. nov. constantinopoli theodosio a. xvii et festo conss.>
- 234
CJ.11.10.5.1: Imperatores Theodosius, Valentinianus
- 235
Denique quod ab uno committitur, totius delinquitur periculo numeri, ut constricti nominationibus suis sociorum actibus quandam speculam gerant, et unius damnum ad omnium transit dispendium.<a 439 d. prid. non. nov. constantinopoli theodosio a. xvii et festo conss.>
- 236
CJ.11.10.5.2: Imperatores Theodosius, Valentinianus
- 237
Universi itaque, velut in corpore unius formae, unius decoctionis, si ita res tulerit, respondere cogentur.<a 439 d. prid. non. nov. constantinopoli theodosio a. xvii et festo conss.>
- 238
CJ.11.10.6: Imperatores Leo, Anthemius
- 239
Eos, qui inter fabricenses sacrae fabricae sociati sunt, vel eorum uxores aut filios, qui itidem inter fabricenses militare dicuntur, non alibi pulsare volentibus respondere praecipimus, nisi in iudicio tuae sublimitatis, ad cuius iurisdictionem potestatemque pertinent: nec eos post stipendiorum finem militiae super civilibus vel curialibus muneribus, quibus nullo modo subiacere monstrantur, a viris clarissimis rectoribus provinciarum vel eorum officiis praeter licitum inquietari. * leo et anthem. aa. euphemio mag. off. *<a xxx >
- 240
CJ.11.10.7pr.: Imperatores Leo, Anthemius
- 241
Nullus fabricensium conductioni vel administrationi vel agriculturae alienarum rerum se posthac immiscere conetur: dominis quidem, si qui contra haec statuta meae pietatis venire ausi fuerint, res vel praedia, quae scientes quod fabricenses sunt isdem fabricensibus ministranda commiserint, amissuris, fabricensibus vero gravissime coercitis post facultatum suarum amissionem perpetua exilii poena et animadversione retinendis. * leo et anthem. aa. euphemio mag. off. *<a xxx >
- 242
CJ.11.10.7.1: Imperatores Leo, Anthemius
- 243
Quotiens sane in translatione armorum angariae necessariae fuerint, sublimitas tua litteras ad eminentissimam iubeat dirigi praefecturam et numerum ei armorum et ex quo loco transferenda sunt indicare, ut continuo super praebendis angariis pro numero eorum quae transferuntur armorum praeceptione sua viros clarissimos provinciae moderatores conveniat, ut secundum missam a sublimitate tua notitiam naves vel angariae confestim de publico praebeantur.<a xxx >
- 244
CJ.11.10.7.2: Imperatores Leo, Anthemius
- 245
Quod si aliqua tarditas vel neglegentia post datas a sublimitate tua ad eminentissimam praefecturam litteras in destinandis auctoritatibus amplissimae sedis intercesserit et ex hoc armorum transvectio fuerit impedita, quinquaginta libris auri tam numerarium pro tempore officii eiusdem amplissimae sedis quam alios quorum interest condemnari praecipimus eamque auri quantitatem protinus exactam fisci viribus adgregari: multa praeterea triginta librarum auri proposita tam viris clarissimis qui provincias regunt quam eorum apparitionibus, si coniventibus his armorum subvectio tarditate aliqua fuerit praepedita.<a xxx >
- 246
CJ.11.11.0. De veteris numismatis potestate.
- 247
CJ.11.11.1: Imperatores Valentinianus, Valens
- 248
Solidos veterum principum veneratione formatos ita tradi ac suscipi ab ementibus et distrahentibus iubemus, ut nihil omnino refragationis oriatur, modo ut debiti ponderis sint et speciei probae: scituris universis, qui aliter fecerint, haud leviter in se vindicandum. * valentin. et valens aa. germano pp. *<a xxx >
- 249
CJ.11.11.2: Imperatores Valentinianus, Valens
- 250
Pro imminutione, quae in aestimatione solidi forte tractatur, omnium quoque specierum pretia decrescere oportet. * valentin. et valens aa. et grat. a. ad iulianum pp. *<a xxx >
- 251
CJ.11.11.3: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
- 252
Universos auctoritas tua proposito edicto commoneat obryziacorum omnium solidorum uniforme pretium postulare, scilicet capitali supplicio puniendo, qui vel iussa nostrae maiestatis avaritiae caecitate contempserit, vel aeternales vultus, dum fraudibus studet, duxerit viliores. * grat. valentin. et theodos. aaa. arintheo pp. *<a xxx >
- 253
CJ.11.12.0. Nulli licere in frenis et equestribus sellis et in balteis margaritas et smaragdos et hyacinthos aptare et de artificibus palatinis.
- 254
CJ.11.12.1pr.: Imperator Leo
- 255
Nulli prorsus liceat in frenis et equestribus sellis vel in balteis suis margaritas et smaragdos et hyacinthos aptare posthac vel inserere. aliis autem gemmis frena et equestres sellas et balteos suos privatos exornare permittimus. de curcumis vero omnem prorsus qualiumcumque gemmarum habitum praecipimus submoveri. fibulis quoque in chlamydibus his utantur, quae solo auro et arte pretiosae sunt. si quis autem contra interdictum pietatis meae fecerit, sciat se continuo quinquaginta libris auri esse multandum. * leo a. leontico. *<a xxx >
- 256
CJ.11.12.1.1: Imperator Leo
- 257
Nulli praeterea privatorum liceat ( exceptis scilicet ornamentis matronalibus et tam muliebrium quam virilium anulorum habitu) aliquid ex auro et gemmis quod ad cultum et ornatum imperatorium pertinet facere neque illud sub hoc colore et praetextu praeparare, quod velit clementiae principali velut aliquod munus offerre: pietas enim mea huiusmodi dona non expetit neque regium sibi offerri a privatis cultum requirit.<a xxx >
- 258
CJ.11.12.1.2: Imperator Leo
- 259
Sane si quis posthac aliquid contra vetitum huiusmodi sanctionis effecerit et offerenda clementiae meae ornamenta, quae usibus regiis deputata sunt, gemmis auroque decorata ausus fuerit praeparare, centum librarum auri condemnatione sciat se esse feriendum, capitali quoque subdendum esse supplicio: ornamenta enim regia intra aulam meam fieri a palatinis artificibus debent, non passim in privatis domibus vel officiis parari.<a xxx >
- 260
CJ.11.12.1.3: Imperator Leo
- 261
Unde summa severitate sancimus, ut quod in cultu ornatuque nostro sacrum et adoptabile est, id facere temeritas privata non audeat.<a xxx >
- 262
CJ.11.12.1.4: Imperator Leo
- 263
Si quis sane contra vetitum tranquillitatis meae aliquid fecerit, definitam superius multam ab his per officia palatinorum exigi et sacris largitionibus nostris iubemus inferri.<a xxx >
- 264
CJ.11.13.0. De classicis.
- 265
CJ.11.13.1: Imperatores Valentinianus, Valens
- 266
Classem seleucenam aliasque universas ad officium, quod magnitudini tuae obsequitur, volumus pertinere, ut classicorum numerus ex incensitis vel adcrescentibus compleatur et seleucena ad auxilium purgandi orontis aliasque necessitates orientis comiti deputetur. * valentin. et valens aa. auxonio pp. *<a 369 data indictione xii>
- 267
CJ.11.14.0. De decuriis urbis romae.
- 268
CJ.11.14.1: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
- 269
Si quis decurialem de auferendis privilegiis putaverit lite pulsandum, intellegat se decuriae interpellare debere iudicem. * valentin. theodos. et arcad. aaa. ad trifolium pp. *<a 389 d. xiiii k. febr. mediolani timasio et promoto conss.>
- 270
CJ.11.14.2pr.: Imperatores Arcadius, Honorius, Theodosius
- 271
Leges tam a superioribus principibus quam a divo parente nostro conditas nostra auctoritate firmamus. * arcad. honor. et theodos. aaa. exsuperantio iulio et ceteris decurialib.*<a 404 d.Viii id.Iul.Romae honorio a.Vi et aristaeneto conss.>
- 272
CJ.11.14.2.1: Imperatores Arcadius, Honorius, Theodosius
- 273
Singulos itaque iudices scire volumus, ne quis huic collegio iniuriis corporalibus temptet notam atterere neque ab his commodis, quae rationibus approbantur, audeat sperare. huic enim collegio volumus antiquam privilegiorum praerogativam servari.<a 404 d.Viii id.Iul.Romae honorio a.Vi et aristaeneto conss.>
- 274
CJ.11.15.0. De privilegiis corporatorum urbis romae.
- 275
CJ.11.15.1pr.: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
- 276
Nulli sit liberum, nulli permissum, ut novum aliquid urbis incolae in urbe sustineant, sed in honorem aeternae urbis coproratis indulta suffragia valere praecipimus. * valentin. theodos. et arcad. aaa. ad alypium pu. *<a 391 d.Prid.Id.Iul.Aquileiae tatiano et symmacho conss.>
- 277
CJ.11.15.1.1: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
- 278
Cura autem rectorum provinciarum corporati urbis romae, qui in peregrina transgressi sunt, redire cogantur, ut servire possint functionibus, quas imposuit antiqua sollemnitas.<a 391 d.Prid.Id.Iul.Aquileiae tatiano et symmacho conss.>
- 279
CJ.11.16.0. De pistoribus.
- 280
CJ.11.16.1pr.: Imperator Leo
- 281
Quicumque ex mancipibus comitis horreorum dignitatem et officium vel ambitione vel gratia vel pecunia seu quolibet alio modo posthac fuerit adsecutus, exutus dignitate, quam contra interdictum nostrae serenitatis adeptus est, multatus etiam viginti libris auri ad mancipum denuo consortium collegiumque revocetur. * leo a. viviano pp. *<a 457-465 >
- 282
CJ.11.16.1.1: Imperator Leo
- 283
Omne etiam speciale beneficium, quocumque modo contra hanc sanctionem fuerit impetratum, penitus conquiescat.<a 457-465 >
- 284
CJ.11.17.0. De suariis et susceptoribus vini et ceteris corporatis.
- 285
CJ.11.17.1: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
- 286
Porcinarii urbis aeternae cum pervilegem laborem populi romani commodis exhibeant, sordidis semper muneribus liberentur. * valentin. theodos. et arcad. aaa. ad albinum pu. *<a 389 d.Viii k.Sept.Romae timasio et promoto conss.>
- 287
CJ.11.17.2: Imperatores Arcadius, Honorius
- 288
Quicumque ex corporibus suariorum sive excipiendae necessitate litis adstrictus seu inferendae voluntate spontanea provocatus iudicium voluerit experiri, fori urbani auditorium praestoletur. * arcad. et honor. aa. florentino pu. *<a 395-397 >
- 289
CJ.11.18.0. De collegiatis et chartopratis et nummulariis.
- 290
CJ.11.18.1pr.: Imperatores Theodosius, Valentinianus
- 291
Qui sub praetextu decanorum seu collegiatorum, cum id munus non impleant, aliis se muneribus conantur subtrahere, eorum fraudibus credidimus obviandum, ne quis sub specie muneris, quod minus exsequitur, alterius muneris oneribus relevetur, ne argentariorum vel nummulariorum munera declinentur ab his, qui dici tantum collegiati vel decani festinant. * theodos. et valentin. aa. cyro pu. *<a 439 d.X k.April.Theodosio xvii et festo conss.>
- 292
CJ.11.18.1.1: Imperatores Theodosius, Valentinianus
- 293
Ideoque si quis eorum sub nudae appellationis velamine collegiatum se seu decanum appellat, sciat pro se alium subrogandum, qui praedicto muneri sufficiens approbatur, subrogatione videlicet memoratorum vel eorum qui moriuntur primatum eius qui subrogatur admisso iudicio.<a 439 d.X k.April.Theodosio xvii et festo conss.>
- 294
CJ.11.18.1.2: Imperatores Theodosius, Valentinianus
- 295
Quod autem supra numerum, qui encautis brevibus continetur, nemo se quolibet patrocinio vel cuiuslibet adsumpta potentia debeat excusare, hoc nostrae est serenitatis censere, tuae sublimitatis tuique officii cautius observare.<a 439 d.X k.April.Theodosio xvii et festo conss.>
- 296
CJ.11.18.1.3: Imperatores Theodosius, Valentinianus
- 297
Hoc inter omnes aequa lance servari praecipimus, nullo divinae domus patrocinio, nullo sacrosanctarum ecclesiarum reverentia, nullo qualibet vel cuiuslibet se potentia excusante.<a 439 d.X k.April.Theodosio xvii et festo conss.>
- 298
CJ.11.18.1.4: Imperatores Theodosius, Valentinianus
- 299
Sed ne tantum circa munera relevanda supplicibus consuluisse noscamur, illud etiam dicendum observandumque esse censemus, ut chartae venditio, quae de provinciis ad corporatos supplicum per innovationem translata est, primae constitutionis terminis concludatur, hoc est, quod initio dispositionis constitutum est, id in posterum nulla addita novatione servetur.<a 439 d.X k.April.Theodosio xvii et festo conss.>
- 300
CJ.11.19.0. De studiis liberalibus urbis romae et constantinopolitanae.
← Previous · Next → — showing 201–300 of 1,018
The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.