Ancient Texts

← Library

1

Latin Library (medieval and later) · Isidore · The Latin Library · 233 sections

  1. 101

    Graecia Sulpicio sorti data, Gallia Cottae.

  2. 102

    In postremo, [ut] (Ter. Andr. 68):

  3. 103

    Namque hoc tempore obsequium amicos, veritas odium parit.

  4. 104

    [4] Hypozeuxis est figura superiori contraria, ubi in singulis sensibus propria unicuique clausula est, ut (Virg. Aen. 10,149):

  5. 105

    Regem adit et regi memorat nomenque genusque.

  6. 106

    [5] Syllempsis est in dissimilibus clausulis aut pluralis dictio singulari verbo finita, ut (Virg. Aen. 1,553):

  7. 107

    Sociis et rege recepto,

  8. 108

    aut singularis dictio plurali verbo expleta, ut (Virg. Ecl. 1,81):

  9. 109

    Sunt nobis mitia poma, et pressi copia lactis.

  10. 110

    Supra enim "suntí dixit. Hic debuit dicere: "est et pressi copia lactis" [6] Fit autem Syllempsis non solum per partes orationis, sed et per accidentia partibus. Nam ubi et pro multis unus et pro uno multi ponuntur, Syllempsis est. Pro multis unus, ut est illud (Virg. Aen. 2,20):

  11. 111

    Vterumque armato milite conplent,

  12. 112

    cum non uno, sed multis militibus. Item pro uno multi, ut in Evangelio (Matth. 27,44): "Latrones qui crucifixi erant cum eo improperabant" ubi pro uno uterque inducitur blasphemasse. [7] Anadiplosis est, quando ab eodem verbo quo prior versus finivit, sequens versus incipit, ut est illud (Virg. Ecl. 8,55):

  13. 113

    Certent et cygnis ululae, sit Tityrus Orpheus, Orpheus in silvis, inter delphinas Arion.

  14. 114

    [8] Anaphora est repetitio eiusdem verbi per principia versuum plurimorum, ut (Virg. Aen. 3,157):

  15. 115

    Nos te Dardania incensa tuaque arma secuti, nos tumidum sub te permensi classibus aequor.

  16. 116

    [9] Epanaphora est in uno versu per principia sensuum eiusdem verbi repetitio, ut (Virg. Aen. 7,759):

  17. 117

    Te nemus Anguitiae, vitrea te Focinus unda, te liquidi flevere lacus.

  18. 118

    [10] Epizeuxis in uno sensu congeminatio verbi, ut (Virg. Aen. 4,660):

  19. 119

    Sic sic iuvat ire per umbras.

  20. 120

    [11] Epanalempsis est sermonis in principio versus positi eiusdem in fine replicatio, ut est illud (Juven. 14,139):

  21. 121

    Crescit amor nummi quantum ipsa pecunia crescit.

  22. 122

    [12] Paronomasia est in significatione diversa dictio pene ipsa, ut illud: "Abire an obire te convenit?í id est exulem fieri, an mori. [13] Schesis onomaton multitudo nominum coniunctorum quodam ambitu copulata, ut:

  23. 123

    Nubila, nix, grando, procellae, fulmina, venti.

  24. 124

    [14] Paromoeon est multitudo verborum ex una littera inchoantium, quale est apud Ennium (Ann. 109):

  25. 125

    O Tite tute Tati tibi tanta tyranne tulisti.

  26. 126

    Sed bene hoc temperat Virgilius, dum non toto versu utitur hanc figuram, ut Ennius, sed nunc in principio versus tantum, ut est illud (Aen. 1,295):

  27. 127

    Saeva sedens super arma;

  28. 128

    nunc autem in fine, ut (Aen. 3,183):

  29. 129

    Sola mihi tales casus Cassandra canebat.

  30. 130

    [15] Homoeoptoton est, quum plurima nomina per unum casum denuntiantur, ut illud (Virg. Aen. 12,903):

  31. 131

    Sed neque currentem, sed nec cognoscit euntem, tollentemque manu saxumque inmane moventem.

  32. 132

    [16] Homoeon teleuton est, quum uno modo verba plurima finiuntur, ut (Cic. Catil. 2,1): "abiit, abcessit, evasit, erupit" [17] Polyptoton est, cum diversis casibus sententia variatur, ut (Pers. 3,84):

  33. 133

    Ex nihilo nihilum, ad nihilum nil posse reverti.

  34. 134

    et (Pers. 5,79):

  35. 135

    Marci Dama. Papae! Marco spondente, recusas? Marcus dixit. Ita est. Adsigna, Marce, tabellas.

  36. 136

    [18] Hirmos est sententia continuatae orationis tenorem suum usque ad ultimum servans, ut (Virg. Aen. 1,159):

  37. 137

    Est in secessu longo locus, insula portum,

  38. 138

    et reliqua. Hinc enim in longum vadit sensus usque ad illud (Virg. Aen. 1,165):

  39. 139

    Horrentique atrum nemus inminet umbris.

  40. 140

    [19] Polysyntheton est dictio multis concatenata coniunctionibus, ut (Virg. Georg. 3,344):

  41. 141

    Tectumque, laremque, armaque, Amicleumque canem.

  42. 142

    [20] Dialyton vel asyntheton est figura, quae e contrario sine coniunctionibus solute ac simpliciter effertur, ut: "Venimus, vidimus, placuit" [21] Antitheton, ubi contraria contrariis opponuntur et sententiae pulchritudinem reddunt, ut illud (Ovid, Met. 1,19):

  43. 143

    Frigida pugnabant calidis, humentia siccis: mollia cum duris: sine pondere habentia pondus.

  44. 144

    [22] Hypallage, quotienscumque per contrarium verba intelleguntur, ut (Virg. Aen. 3,61):

  45. 145

    Dare classibus Austros, cum ventis naves demus, non navibus ventos.

  46. 146

    XXXVII. DE TROPIS. [1] Tropos Graeco nomine Grammatici vocant, qui Latine modi locutionum interpretantur. Fiunt autem a propria significatione ad non propriam similitudinem. Quorum omnium nomina difficillimum est adnotare, sed ex omnibus Donatus tredecim usui tradenda conscripsit. [2] Metaphora est verbi alicuius usurpata translatio, sicut cum dicimus "fluctuare segetes" "gemmare vites" dum in his rebus fluctus et gemmas non invenimus, in quibus haec verba aliunde transferuntur. Sed hac atque aliae tropicae locutiones ad ea, quae intellegenda sunt, propterea figuratis amictibus obteguntur, ut sensus legentis exerceant, et ne nuda atque in promptu vilescant. [3] Fiunt autem metaphorae modis quattuor: ab animali ad animate, ut:

  47. 147

    Aligeros conscendit equos.

  48. 148

    Metaphorice loquens miscuit quadrupedi alas avis, et (Virg. Ecl. 6,80):

  49. 149

    Quo cursu deserta petiverit;

  50. 150

    miscuit volatili cursum quadrupedis. Ab inanimali ad inanimale, ut Pontum pinus arat, sulcum premit alta carina. Miscuit usum terrae aquis, dum arare et sulcum premere ad terram pertineat, non ad mare. [4] Ab inanimali ad animale, ut "florida iuventusí: miscuit flores inanimales iuventuti, quae animam habet. Ab animali ad inanimale, ut:

  51. 151

    Tu, Neptune pater, cui tempora cana crepanti cincta salo resonant, magnus cui perpete mento profluit Oceanus, et flumina crinibus errant.

  52. 152

    Mentum enim, tempora et crines non ad Oceanum pertinent, sed ad homines. [5] Sic et alia rerum nomina de alio genere in aliud genus decentissime decoris gratia transferuntur, ut oratio perornetur. Metaphora autem aut partis unius est, ut "fluctuare segetesí (non potes dicere "segetare fluctusí), aut antistropha est, id est reciproca, ut "remigium alarum" Nam et alae navium et alarum remigia dicuntur. [6] Catachresis est alienae rei nomen adpositum. Haec et a metaphora differt, quod illa vocabulum habenti largitur, haec, quia non habet proprium, alieno utitur, ut (Virg. Georg. 2,131):

  53. 153

    Faciemque simillima lauro;

  54. 154

    et (Virg. Aen. 5,157):

  55. 155

    Centaurus; nunc una ambae iunctisque feruntur frontibus, et longa sulcant vada salsa carina;

  56. 156

    dum facies et frons tantundem animalium et hominum sit. Quod nomen si poeta navi non adposuisset, quod proprium eidem parti diceret, non haberet. [7] Metalempsis est tropus a praecedente quod sequitur, ut (Pers. 3,11):

  57. 157

    Quaeve manus cartae nodosaque venit arundo.

  58. 158

    Nam per manum verba, per arundinem litterae significatae sunt. [8] Metonymia, transnominatio ab alia significatione ad aliam proximitatem translata. Fit autem multis modis. Aut enim per id, quod continet, id, quod continetur, ostendit, ut "theatra plaudunt" "prata mugiunt" dum illic homines plaudunt, hic boves mugiant; aut contra per id, quod continetur, id, quod continet, ut (Virg. Aen. 2,311):

  59. 159

    Iam proxinius ardet Vcalegon;

  60. 160

    dum non ille, sed domus eius arderet. [9] Item per inventorem id, quod inventum est, ut (Ter. Eun. 732):

  61. 161

    Sine Cerere et Libero friget Venus;

  62. 162

    et (Virg. Aen. 9,76):

  63. 163

    Conmixtam Vulcanus mittit ad astra favillam.

  64. 164

    Vult enim per Cererem frumenti inventricem intellegere panem, per Liberum inventorem vitis vinum, per Venerem libidinem, per Vulcanum ignem. At contra per inventum inventorem demonstrat, ut (Plaut. frag. 159):

  65. 165

    Vinum precamur,

  66. 166

    pro Libero, qui vinum apud Graecos invenit. [10] Item per efficientem, id quod efficitur, sicut "pigrum frigus" quod pigros homines faciat, et "timor pallidus" eo quod pallidos homines reddat. At contra per id quod efficitur, efficiens, ut (Virg. Aen. 5,817):

  67. 167

    Iungit equos auri genitor spumantiaque addit frena feris.

  68. 168

    "Spumantia frenaí dixit, cum utique non ipsa faciant spumas, sed equus, qui ea gerit, spumis conspargat infusis. [11] Antonomasia est pro nomine, id est vice nominis posita, ut "Maia genitus" pro Mercurio. Qui tropus fit modis tribus: ab animo, ut (Virg. Aen. 5,407):

  69. 169

    Magnanimusque Anchisiades;

  70. 170

    a corpore, ut (Virg. Aen. 3,619):

  71. 171

    Ipse arduus;

  72. 172

    extrinsecus, ut (Virg. Aen. 1,475):

  73. 173

    Infelix puer atque inpar congressus Achilli.

  74. 174

    [12] Epitheton, supra nomen. Praeponitur enim proprio nomini, ut "alma Ceres" (Virg. Georg. 1,470):

  75. 175

    Obscenique canes, inportunaeque volucres.

  76. 176

    Inter antonomasiam autem et epitheton hoc differt, quod antonomasia pro vice nominis ponitur, epitheton autem numquam est sine nomine. Quibus duobus tropis vel vituperamus aliquem, vel ostendimus, vel laudamus. [13] Synecdoche est conceptio, cum a parte totum, vel a toto pars intellegitur. Eo enim et per speciem genus, et per genus species demonstratur [sed species pars est, genus autem totum]. A toto enim pars intellegitur, ut (Virg. Aen. 6,311):

  77. 177

    Quam multae glomerantur aves, ubi frigidus annus pontum fugat.

  78. 178

    Non enim totus annus frigidus est, sed pars anni, id est hiems. At contra a parte totum, ut (Virg. Aen. 2,256):

  79. 179

    Flammas cum regia puppis extulerat.

  80. 180

    Vbi non solum puppis, sed navis, et non navis, sed qui in ea, et non omnes, sed unus flammas extulit. [14] Onomatopoeia est nomen adfictum ad imitandum sonum vocis confusae, ut "stridor valvarum" "hinnitus equorum" "mugitus boum" "balatus ovium" [15] Periphrasis est circumloquium, dum res una plurimis verbis significatur, ut (Virg. Aen. 1,387):

  81. 181

    Auras vitales carpit.

  82. 182

    Significavit enim per copulationem verborum unam rem, hoc est vivit. Hic autem tropus geminus est. Nam aut veritatem splendide producit, aut foeditatem circuitu evitat. Veritatem splendide producit, sicut (Virg. Aen. 4,584; 9,459):

  83. 183

    Et iam prima novo spargebat lumine terras Tithoni croceum linquens Aurora cubile.

  84. 184

    Vult enim dicere: "iam luciscebat" aut: "dies ortus erat" Foeditatem circuitu devitat, sicut (Virg. Aen. 8,405):

  85. 185

    Placitumque petivit coniugis infusus gremio.

  86. 186

    Hoc enim circuitu evitat obscenitatem et decenter ostendit concubitum. [16] Hyperbaton transcensio, cum verbum aut sententia ordine commutatur. Huius species quinque: anastrophe, hysteron proteron, parenthesis, tmesis, synthesis. Anastrophe est verborum ordo praeposterus, ut: "litora circum" pro "circum litora" [17] Hysteron proteron sententia ordine mutata ut (Virg. Aen. 3,662):

  87. 187

    Postquam altos tetigit fluctus, et ad aequora venit.

  88. 188

    Antea enim ad aequora venit, et sic tetigit fluctus. [18] Parenthesis, ubi interponimus sententiam nostram, qua ex medio remota integer sermo perdurat, ut (Virg. Aen. 1,643):

  89. 189

    Aeneas (neque enim patrius consistere mentem passus amor) rapidum ad naves praemittit Achaten.

  90. 190

    [Est enim ordo: Aeneas rapidum praemittit Achaten.] Nam illud in medio parenthesis est. [19] Tmesis est sectio unius nominis per interpositionem verborum, ut (Virg. Aen. 1,412):

  91. 191

    Multum nebulae circum dea fudit amictum,

  92. 192

    pro "circumfudit" [20] Synthesis [est], ubi ex omni parte confusa sunt verba, ut illud (Virg. Aen. 2,348):

  93. 193

    Iuvenes, fortissima frustra pectora, si vobis audendi extrema cupido est certa sequi, quae sit rebus fortuna videtis. Excessere omnes aditis arisque relictis dii, quibus inperium hoc steterat; succurritis urbi incensae; moriamur et in media arma ruamus.

  94. 194

    Ordo talis est: "Iuvenes fortissima pectora, frustra succurritis urbi incensae, quia excesserunt dii. Vnde si vobis cupido certa est me sequi audentem extrema, ruamus in media arma et moriamur" [21] Hyperbole est excelsitas fidem excedens ultra quam credendum est, ut (Virg. Aen. 3,423):

  95. 195

    Sidera verberat unda;

  96. 196

    et (Virg. Aen. 1,107):

  97. 197

    Terram inter fluctus aperit.

  98. 198

    Hoc enim modo ultra fidem aliquid augetur, nec tamen a tramite significandae veritatis erratur, quamvis verba quae indicantur excedant, ut voluntas loquentis, non fallentis appareat. Quo tropo non solum augetur aliquid, sed et niinuitur: augetur, ut "velocior Euroí: minuitur, ut "mollior pluma" "durior saxo" Allegoria est alieniloquium. [22] Aliud enim sonat, et aliud intellegitur, ut (Virg. Aen. 1,184):

  99. 199

    Tres litore cervos conspicit errantes.

  100. 200

    Vbi tres duces belli Punici, vel tria bella Punica significantur. Et in Bucolicis (3,71):

← Previous · Next → — showing 101200 of 233

The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.