Ancient Texts

← Library

1

Latin Library (medieval and later) · Isidore · The Latin Library · 233 sections

  1. 1

    Isidore: Etymologiae I

  2. 2

    ISIDORI HISPALENSIS EPISCOPI ETYMOLOGIARUM SIVE ORIGINUM LIBER I

  3. 3

    DE GRAMMATICA

  4. 4

    I. DE DISCIPLINA ET ARTE. [1] Disciplina a discendo nomen accepit: unde et scientia dici potest. Nam scire dictum a discere, quia nemo nostrum scit, nisi qui discit. Aliter dicta disciplina, quia discitur plena. [2] Ars vero dicta est, quod artis praeceptis regulisque consistat. Alii dicunt a Graecis hoc tractum esse vocabulum APO TES ARETES, id est a virtute, quam scientiam vocaverunt. [3] Inter artem et disciplinam Plato et Aristoteles hanc differentiam esse voluerunt, dicentes artem esse in his quae se et aliter habere possunt; disciplina vero est, quae de his agit quae aliter evenire non possunt. Nam quando veris disputationibus aliquid disseritur, disciplina erit: quando aliquid verisimile atque opinabile tractatur, nomen artis habebit.

  5. 5

    II. DE SEPTEM LIBERALIBVS DISCIPLINIS. [1] Disciplinae liberalium artium septem sunt. Prima grammatica, id est loquendi peritia. Secunda rhetorica, quae propter nitorem et copiam eloquentiae suae maxime in civibibus quaestionibus necessaria existimatur. Tertia dialectica cognomento logica, quae disputationibus subtilissimis vera secernit a falsis. [2] Quarta arithmetica, quae continet numerorum causas et divisiones. Quinta musica, quae in carminibus cantibusque consistit. [3] Sexta geometrica, quae mensuras terrae dimensionesque conplectitur. Septima astronomia, quae continet legem astrorum.

  6. 6

    III. DE LITTERIS COMMVNIBVS. [1] Primordia grammaticae artis litterae communes existunt, quas librarii et calculatores sequuntur. Quarum disciplina velut quaedam grammaticae artis infantia est; unde et eam Varro Iitterationem vocat. Litterae autem sunt indices rerum, signa verborum, quibus tanta vis est, ut nobis dicta absentium sine voce loquantur. [Verba enim per oculos non per aures introducunt.] [2] Vsus litterarum repertus propter memorian rerum. Nam ne oblivione fugiant, litteris alligantur. In tanta enim rerum varietate nec disci audiendo poterant omnia, nec memoria contineri. [3] Litterae autem dictae quasi legiterae, quod iter legentibus praestent, vel quod in legendo iterentur. [4] Litterae Latinae et Graecae ab Hebraeis videntur exortae. Apud illos enim prius dictum est aleph, deinde ex simili enuntiatione apud Graecos tractum est alpha, inde apud Latinos A. Translator enim ex simili sono alterius linguae litteram condidit, ut nosse possimus linguam Hebraicam omnium linguarum et litterarum esse matrem. Sed Hebraei viginti duo elementa litterarum secundum, Veteris Testamenti libros utuntur; Graeci vero viginti quattuor. Latini enim inter utramque linguam progredientes viginti tria elementa habent. [5] Hebraeorum litteras a Lege coepisse per Moysen: Syrorum autem et Chaldaeorum per Abraham. Vnde et cum Hebraeis et numero et sono concordant, solis characteribus discrepant. Aegyptiorum litteras Isis regina, Inachis filia, de Graecia veniens in Aegyptum, repperit et Aegyptiis tradidit. Apud Aegyptios autem alias habuisse litteras sacerdotes, alias vulgus; sacerdotales IERAS, PANDEMOUS vulgares. Graecarum litterarum usum primi Phoenices invenerunt; unde et Lucanus (3,220):

  7. 7

    Phoenices primi, famae si creditur, ausi mansuram rudibus vocem signare figuris.

  8. 8

    [6] Hinc est quod et Phoeniceo colore librorurn capita scribuntur, quia ab ipsis litterae initium habuerunt. Cadmus Agenoris filius Graecas litteras a Phoenice in Graeciam decem et septem primus attulit; A. B. Γ. Δ. E. Z. I. K. Λ. M. N. O. Π. Ρ. C. T. Φ. His Palamedes Troiano bello tres adiecit H. X. Ω. Post quem Simonides Melicus tres alias adiecit Ψ. Ξ. Θ. [7] Υ litteram Pythagoras Samius ad exemplum vitae humanae primus formavit; cuius virgula subterior primam aetatem significat, incertam quippe et quae adhuc se nec vitiis nec virtutibus dedit. Bivium autem, quod superest, ab adolescentia incipit: cuius dextra pars ardua est, sed ad beatam vitam tendens: sinistra facilior, sed ad labem interitumque deducens. De qua sic Persius ait (3,56):

  9. 9

    Et tibi qua Samios deduxit littera ramos, surgentem dextro monstravit limite callem.

  10. 10

    [8] Quinque autem esse apud Graecos mysticas litteras. Prima Υ, quae humanam vitam significat, de qua nunc diximus. Secunda Θ, quae mortem [significat]. Nam iudices eandem litteram Θ adponebant ad eorum nomina, quos supplicio afficiebant. Et dicitur Theta APO TOU THANATON, id est a morte. Vnde et habet per medium telum, id est mortis signum. De qua quidam:

  11. 11

    O multum ante alias infelix littera theta.

  12. 12

    [9] Tertia Τ figuram demonstrans Dominicae crucis, unde et Hebraice signum interpretatur. De qua dictum est in Ezechielo angelo (9,4): "Transi per medium Ierusalem, et signa thau in frontes virorum gementium et dolentium" Reliquas vero duas summam et ultimam sibi vindicat Christus. Ipse enim principium, ipse finis, dicens "Ego sum Α et Ω" Concurrentibus enim in se invicem Α ad Ω usque devolvitur, et rursus Ω ad Α replicatur, ut ostenderet in se Dominus et initii decursuni ad finem et finis decursum ad initium. [10] Omnes autem litterae apud Graecos et verba conponunt et numeros faciunt. Nam Alpha littera apud eos vocatur in numeris unum. Vbi autem scribunt Beta, vocatur duo; ubi scribunt Gamma, vocatur in numeris ipsorum tres; ubi scribunt Delta, vocatur in numeris ipsorum quattuor; et sic omnes litterae apud eos numeros habent. [11] Latini autem numeros ad litteras non conputant, sed sola verba componunt, excepto I et X littera, quae et figura crucem significat et in numero decem demonstrat.

  13. 13

    IV. DE LITTERIS LATINIS. [1] Latinas litteras Carmentis nympha prima Italis tradidit. Carmentis autem dicta, quia carminibus futura canebat. Ceterum proprie vocata [est] Nicostrate. Litterae autem aut communes sunt aut liberales. [2] Communes dictae, quia multi eas in commune utuntur, ut scribere et legere. Liberales, quia eas tantum illi noverunt, qui libros conscribunt recteque loquendi dictandique rationem noverunt. [3] Litterarum duplex modus est: dividuntur enim principaliter in duas partes, in vocales et consonantes. Vocales sunt quae directo hiatu faucium sine ulla conlisione varie emittuntur. Et dictae vocales, quod per se vocem inpleant, et per se syllabam faciant nulla adhaerente consonante. Consonantes sunt, quae diverso motu linguae vel inpressione labrorum efficiuntur. Et vocatae consonantes quia per se non sonant, sed iunctis vocalibus consonant. [4] Haec in duabus partibus dividuntur: in semivocalibus et in mutis. Semivocales dictas eo, quod quiddam semis de vocalibus habeant. Ab E quippe vocali incipiunt, et desinunt in naturalem sonum [ut F, L, M et ceterae]. Mutae autem dictae, quia nisi subiectis sibi vocalibus nequaquam erumpunt. Si enim eis extremum vocalis detraxeris sonum, inclusum litterae murmur sonabit [ut B, G, D et ceterae]. Vocales autem et semivocales et mutas a veteribus sonas et semisonas et insonas dictas. [5] Inter vocales autem I et U apud Grammaticos varias habent significationes. [6] Nam modo vocales sunt, modo semivocales, modo mediae sunt. Vocales ideo sunt, quia solae positae syllabas faciunt et aliis consonantibus coniunguntur. Consonantes ideo habentur, quia interdum habent post se vocales in hisdem syllabis constitutas, ut "Ianus" "vates" et habentur pro consonantibus. [7] Mediae [autem] idcirco dicuntur, quoniam naturaliter solae medium sonum habent, ut "illius" "unius" Coniunctae aliis pinguius sonant, ut "Ianus" "vanus" Solae enim aliter sonant, aliter iunctae. I vero propterea interdum duplex dicitur, quia quotienscumque inter duas vocales invenitur, pro duabus consonantibus habetur, ut "Troia" Geminatur enim ibi sonus eius. [8] V quoque littera proinde interdum nihil est, quia alicubi nec vocalis nec consonans est, ut quis. Vocalis enim non est, quia I sequitur; consonans non est, quia Q praecedit. Ideoque quando nec vocalis, nec consonans est, sine dubio nihil est. Eadem et digammon a Graecis vocatur, quando sibimet aliisque vocalibus iungitur: quae ideo digammon dicitur, quia duplex est instar F litterae, quac duplicem Gammam habet, ad cuius similitudinem coniunctas vocales digammon appellari grammatici voluerunt, ut "votum" "virgo" [9] Inter semivocales autem quaedam liquidae dicuntur propterea, quia interdum in una syllaba postpositae aliis consonantibus deficiunt et a metro excluduntur. Ex quibus duae apud Latinos liquescunt L et R, ut "fragor" "flatus" Reliquae M et N apud Graecos liquescunt: ut "Mnestheus" [10] Decem et septem autem Latinis litteris vetus scriptura constabat. Vnde et legitimae nominantur illa ratione, scilicet vel quod ab E vocali incipiunt et in mutum sonum desinunt, ut sunt consonantes, vel quod a suo sono incipiunt et in vocalem E desinunt, ut sunt mutae [et sunt A. B. C. D. E. F. G. I. L. M. N. O. P. R. S. T. et U]. [11] H autem littera pro sola aspiratione adiecta postea est. Vnde et a plerisque aspiratio putatur esse, non littera, quae proinde aspirationis nota dicitur, quia vocem elevat. Aspiratio enim est sonus uberius elatus, cuius contraria est prosodia, sonus aequaliter flexus. [12] K litteram Salvius ludimagister pri[m]us Latinis adiecit, ut in sono discrimen faceret duarum litterarum C et Q; quae ideo supervacua dicitur, quia exceptis "Kalendisí superflua iudicatur: per C enim universa exprimimus. [13] Q litteram nec Graeci resonant, nec Hebraei. Exceptis enim Latinis hanc nulla alia lingua habet. Haec prius non erat. Vnde et ipsa supervacua est vocata quia per C cuncta veteres scripserunt. [14] X littera usque ad Augusti tempus nondum apud Latinos erat, [et digne hoc tempore, quo Christi nomen innotuit, quod per eam, quae crucis signum figurat, scriptitatur,] sed pro ea C et S scribebant, unde et duplex vocatur, quia pro C et S ponitur, unde et ex eisdem litteris conpositum nomen habet. [15] A Graecis [autem] duas litteras mutuavit Latinitas, Y et Z, propter nomina scilicet Graeca, et haec apud Romanos usque ad Augusti tempus non scribebantur, sed pro Z duas S ponebant, ut "hilarissatí; pro Y vero I scribebant. [16] Vnicuique autem litterae tria accidunt: nomen, quomodo vocetur; figura, quo caractere signetur; potestas, quae vocalis, quae consonans habeatur. A quibusdam et ordo adicitur, id est quae praecedit, quae sequitur, ut A prior sit, subsequens B. A autem in omnibus gentibus ideo prior est litterarum, pro eo quod ipsa prior nascentibus vocem aperiat. [17] Nomina autem litterarum gentes ex sono propriae linguae dederunt notatis oris sonis atque discretis. Nam postquam eas animadverterunt, et nomina illis et figuras inposuerunt: figuras autem partim ex placito, partim ex sono litterarum formaverunt: ut puta I et O, quarum uni sicut exilis sonus, ita tenuis virgula, alterius pinguis sonus, sicut et plena figura. Potestatem autem natura dedit, voluntas ordinem et apicem. [18] Inter figuras litterarum et apicem veteres dixerunt, apicem dictum propter quod longe sit a pedibus, et in cacumine litterae adponatur. Est enim linea iacens super litteram aequaliter ducta. [Figura autem, qua tota littera scribitur.]

  14. 14

    V. DE GRAMMATICA. [1] Grammatica est scientia recte loquendi, et origo et fundamentum liberalium litterarum. Haec in disciplinis post litteras communes inventa est, ut iam qui didicerant litteras per eam recte loquendi rationem sciant. Grammatica autem a litteris nomen accepit. GRAMMATA enim Graeci litteras vocant. [2] Ars vero dicta est, quod artis praeceptis regulisque consistat. Alii dicunt a Graecis hoc tractum esse vocabulum APO TES ARETES, id est a virtute, quam scientiam vocaverunt. [3] Oratio dicta quasi oris ratio. Nam orare est loqui et dicere. Est autem oratio contextus verborum cum sensu. Contextus autem sine sensu non est oratio, quia non est oris ratio. Oratio autem plena est sensu, voce et littera. [4] Divisiones autem grammaticae artis a quibusdam triginta dinumerantur, id est, partes orationis octo: vox articulata, littera, syllaba, pedes, accentus, positurae, notae, orthographia, analogia, etymologia, glossae, differentiae, barbarismi, soloecismi, vitia, metaplasmi, schemata, tropi, prosa, metra, fabulae, historiae.

  15. 15

    VI. DE PARTIBVS ORATIONIS. [1] Partes orationis primus Aristoteles duas tradidit, nomen et verbum; deinde Donatus octo definivit. Sed omnes ad illa duo principalia revertuntur, id est, ad nomen et verbum, quae significant personam et actum. Reliquae adpendices sunt et ex his originem trahunt. [2] Nam pronomen ex nomine nascitur, cuius officio fungitur, ut "orator ille" Adverbium de nomine nascitur, ut "doctus, docte" Participium de nomine et verbo, ut "lego, legens" Coniunctio vero et praepositio vel interiectio in conplexu istarum cadunt. Ideo et nonnulli quinque partes definierunt, quia istae superfluae sunt.

  16. 16

    VII. DE NOMINE. [1] Nomen dictum quasi notamen, quod nobis vocabulo suo res notas efficiat. Nisi enim nomen scieris, cognitio rerum perit. Propria nomina dicta quia specialia sunt. Vnius enim tantum personam significant. Species propriorum nominum quattuor [sunt]: praenomen, nomen, cognomen, agnomen. Praenomen dictum eo, quod nomini praeponitur, ut "Lucius" "Quintus" [2] Nomen vocatum, quia notat genus, ut "Cornelius" Cornelii enim omnes in eo genere. Cognomen, quia nomini coniungitur, ut "Scipio" Agnomen vero quasi accedens nomen, ut "Metellus Creticus" quia Cretam subegit. Extrinsecus enim venit agnomen ab aliqua ratione. Cognomentum autem vulgo dictum eo, quod nomini cognitionis causa superadiciatur, sive quod cum nomine est. [3] Appellativa nomina inde vocantur, quia communia sunt et in multorum significatione consistunt. Haec in viginti octo species dividuntur, ex quibus corporalia dicta, quia vel videntur vel tanguntur, ut "caelum" "terra" [4] Incorporalia, quia carent corpus; unde nec videri nec tangi possunt, ut "veritas" "iustitia" [5] Generalia, quia multarum rerum sunt, ut "animal" Nam et homo et equus et avis animal sunt. [6] Specialia, quia partem demonstrant, ut "homo" Species enim animalium homo. [7] Principalia, quia primam positionem habent, nec aliunde nascuntur, ut "mons" "fons" [8] Derivativa eo, quod ex alio nomine deducantur, ut a monte "montanus" [9] Diminutiva, quia minuunt sensum, ut "Graeculus" "scholasticulus" [10] Sono diminutiva, quia sic sonant sicut diminutiva, sed intellectu principalia sunt, ut "tabula" "fabula" [11] Tota Graeca, quia ex toto Graece declinantur, ut "Callisto" Sic enim [et] Graecus et Latinus dicit. [12] Tota Latina, quia ex toto in Latinum vertuntur. Graecus dicit "Odysseus" Latinus "Vlixes" [13] Media dicta quia ex parte Graeca sunt, ex parte Latina. Eadem et notha, quia corrumpunt ultimas syllabas manentibus prioribus, ut apud Graecos "Alexandros" "Menandrosí; apud nos "Alexander" "Menander" Dicta autem notha, quemadmodum nothus dicitur quisquis de dispari genere nascitur. [14] Synonyma, hoc est plurinomia, eo quod sit in pluribus nominibus significatio una, ut "terra" "humus" "tellus" Idem enim sunt omnia. [15] Homonyma, hoc est uninomia, eo quod sit in uno nomine significatio plurima, ut "tumulus" nunc mons brevis, nunc tumens tellus, nunc sepulchrum. Est enim in uno nomine significatio diversa. [16] Relativa dicta eo, quod ad aliam referantur personam, ut "magister" "dominus" "pater" [17] Illa autem quae dicuntur ad aliquid qualiter se habentia, a contraria significatione dicta sunt, ut "dexter" Dici enim dexter non potest, nisi sinister fuerit. [18] Porro qualitatis nomina ex eo dicta, quia per ea qualis quisque sit ostenditur, ut "sapiensí, "formosus" "dives" [19] Quantitatis, quia a mensura trahantur, ut "longus" "brevis" [20] Patronymica dicuntur eo, quod trahuntur a patribus, ut "Tydidesí Tydei filius, "Aeneiusí Aeneae filius, quamvis et a matribus et a maioribus ducantur. [21] Ctetica, id est possessiva, a possessione, ut "Evandrius ensis" [22] Epitheta, quae Latine adiectiva vel superposita appellantur, eo quod ad inplendam sui significationem nominibus adiciantur, ut "magnus" "doctus" Adicis ea personis, ut "magnus philosophus" "doctus homo" et plenus est sensus. [23] Actualia ab actu descendunt, ut "dux" "rex" "cursor" "nutrix" "orator" Gentis a gente veniunt, ut "Graecus" "Romanus" [24] Patriae a patria descendunt, ut "Atheniensis" "Thebanus" Loci a loco, ut "suburbanus" [25] Verbialia dicuntur, quia de verbo nascuntur, ut "lector" [26] Participalia, quae sic sonant sicut participia, ut "legens" Verbis similia, a verbi similitudine dicta, ut "contemplator" Nam et verbum est imperativi modi, futuri temporis, et nomen, quia conparationem recipit. Haec omnes species a nominum appellatione descendunt. [27] Secunda pars nominis conparatio. Conparatio dicta quia ex alterius conparatione alterum praefert. Cuius gradus tres sunt: positivus, conparativus, [et] superlativus. Positivus dictus quia primus ponitur in conparationis gradu, ut "doctus" Conparativus ab eo, quod conparatus positivo praefertur illi, ut "doctiorí; plus enim novit quam doctus. Superlativus eo, quod conparativo superferatur, ut "doctissimusí; plus enim scit quam doctior. [28] Genera dicta sunt quod generent, ut masculinum et femininum. Cetera nomina non sunt genera, sed hoc nominum ratio et auctoritas voluit. Neutrum dictum quia nec hoc est nec illud, id est nec masculinum nec femininum. Commune dictum quia duobus generibus nomen unum communicat, ut "hicí et "haec canis" [29] Cui contrarium est epicoenon, quia utrumque sexum sub uno genere enuntiat, ut "hic piscis" Est enim incerti sexus, quod nec natura nec oculis discernitur, sed sensus tantum peritia. Omne genus dictum, quia cunctis generibus servit: masculino et feminino, [et] neutro et communi et omni. [30] Numerus vocatus quia per eum vel singularia vel pluralia nomina ostenduntur. Figura, quia vel simplicia vel conposita sunt. [31] Casus a cadendo dicti; per eos enim inflexa nomina variantur et cadunt. Nominativus casus dictus quia per eum aliquid nominamus, ut "hic magister" Genetivus, quia per eum genus cuiuscumque quaerimus, ut "huius magistri filius" vel quod rem significamus, ut "huius magistri liber" [32] Dativus, quia per eum nos dare alicui aliquid demonstramus, ut "da huic magistro" Accusativus, quia per eum aliquem accusamus, ut "accuso hunc magistrum" Vocativus, quia per eum aliquem vocamus, ut "o magister" Ablativus, quia per eum nos auferre aliquid cuiquam significamus, ut "aufer a magistro" [33] Hexaptota nomina dicta eo, quod per sex casus varietates habent, ut est "unus" Pentaptota, quod tantum in quinque casibus variantur, ut "doctus" Tetraptota, quod tantum in quattuor casibus declinentur, ut "lateris" Triptota, quod tantum in tribus, ut "templum" Diptota, quod tantum in duobus, ut "Iuppiter" Monoptota, quod uno tantum casu utuntur, ut "frugi"

  17. 17

    VIII. DE PRONOMINE. [1] Pronomen dictum, quia pro vice nominis ponitur, ne fastidium faciat nomen ipsud dum iteratur. Nam cum dicimus, "Vergilius scripsit Bucolica" addimus pronomen, "ipse scripsit Georgicaí; sicque varietas significationis et fastidium tollit et ornatum inducit. [2] Pronomina autem aut finita sunt, aut infinita. Finita pronomina dicta eo, quod definiunt certam personam, ut "egoí; me enim statim intelligis. Infinita dicuntur, quia non sunt certae personae. De absentibus enim dicitur et incertis, ut "quis" "quae" "quod" Minus quam finita appellantur quia commemorationem faciunt notae personae, ut "ipse" "iste" Certum est enim de quo dicitur. [3] Possessiva vocantur eo, quod aliquid nos possidere ostendunt. Nam dum dico "meus" "tuus" definio aliquid meum esse, vel tuum. Relativa dicuntur, quia ad interrogationem referuntur, ut "quis est?í respondetur, "is est" Demonstrativa, eo quod habent demonstrandi significationem. Aliquem enim praesentem his demonstramus, ut "hic" "haec" "hocí: quae tria et articuli nominantur. [4] Articuli autem dicti, quod nominibus artantur, id est conligantur, cum dicimus "hic orator" Inter articulum autem et pronomen hoc interest, quod articulus tunc est, quum nomini coniungitur, ut "hic sapiens" Cum vero non coniungitur, demonstrativum pronomen est, ut "hic et haec et hoc" [5] Omnia autem pronomina aut primogenia sunt aut deductiva. Primogenia dicta sunt quia aliunde originem non trahunt. Haec viginti et unum sunt. Finita tria: "ego" "tu" "ille" Infinita septem: "quis" "qualis" "talis" "quantus" "tantus" "quotus" "totus" Minus quam finita sex: "iste" "ipse" "hic" "is" "idem" "sui" Possessiva quinque: "meus" "tuus" "suus" "noster" "vester" Reliqua autem deductiva dicuntur, quia ex istis deducta atque conposita existunt, ut "quispiam" "aliquis" et reliqua.

  18. 18

    IX. DE VERBO. [1] Verbum dictum eo, quod verberato aere sonat, vel quod haec pars frequenter in oratione versetur. Sunt autem verba mentis signa, quibus homines cogitationes suas invicem loquendo demonstrant. Sicut autem nomen significat personam, ita verbum factum dictumque personae. In persona verbi agentis et patientis significatio est. Nam "scriboí personae factum est. Item "scriborí personae factum indicat, sed eius a quo patitur. [2] Verborum genera duo sunt: grammaticorum atque rhetorum. Grammaticorum in tria cadunt tempora: praeteritum, instans, futurum, ut "fecit" "facit" "faciet" Rhetorum autem universa oratio verba dicuntur veluti, "verbis bonis nos cepit" "verba bona habuit" ubi non tantum verba, quae in tria cadunt tempora, sed universa oratio est. Verborum species sunt formae, modi, coniugationes, et genera [et tempora]. [3] Formae verborum inde dictae eo, quod nos ad unamquamque rem informent. Per has enim ostendimus quid agamus. [Nam] Meditativa dicta est a meditantis sensu, ut "lecturio" id est legere volo. Inchoativa post meditationem ab inchoantis indicio, ut "calesco" Frequentativa a saepius agendo, ut "lectito" "clamito" Formae enim sensum tenent, modi declinationem. Nam nescis quid sit declinatio, nisi prius didiceris quid sit sensus. [4] Modi dicti ab eo, quemadmodum sint in suis significationibus. Indicativus enim modus dicitur, quia significationem habet indicantis, ut "lego" Inperativus, quia sonum habet inperantis, ut "lege" Optativus, quia per ipsum aliquid agere optamus, ut "utinam legerem" Coniunctivus, quia ei coniungitur aliquid, ut locutio plena sit. Nam quando dicis "cum clamem" pendet sensus; quod si dicam "cum clamem, quare putas quod taceam?í plenus est sensus. [5] Infinitus [modus] dicitur eo, quod tempora definiens personam verbi non definit, ut "clamare" "clamasse" Cui si adiungas personam: "clamare debeo, debes, debet" fit quasi finitum. Inpersonalis dicitur, quia indiget personam nominis vel pronominis, ut "legiturí: addes personam "a me" "a te" "ab illo" et plene sentitur. Sed infinitus modus personam tantum verbi eget: inpersonalis vero vel pronominis personam vel nominis. [6] Coniugatio dicitur eo, quod per eam ad unum sonum multa coniungantur. Docet enim in quam syllabam exeat futurum tempus, ne per inperitiam quis dicat "legebo" pro "legam" Harum prima et secunda mittunt futurum tempus in "boí et in "bor" tertia in "amí et in "ar" [7] Genera verborum ideo dicta, quia gignant. Nam activo adicis R et gignit passivum; rursum passivo adimis R et parit activum. Ipsa autem activa dicuntur quia agunt[ur], ut "verbero" [et] passiva, quia patiuntur, ut "verberorí; neutralia, quia nec agunt nec patiuntur, ut "iaceo" "sedeo" His si R litteram adicis, non sonant Latine. Communia dicuntur quia et agunt et patiuntur, ut "amplector" Haec similiter, deposita R littera, Latina non sunt. Deponentia vero dicuntur, quia deponunt futuri temporis participium a significatione passiva, quod exit in "dus" ut "gloriandus"

  19. 19

    X. DE ADVERBIO. [1] Adverbium dictum est eo, quod verbis accedat, ut puta, "bene lege" "Beneí adverbium est, "legeí verbum. Inde ergo dictum adverbium, quod semper verbo iunctum adinpleatur. Verbum enim solum sensum inplet, ut "scribo" Adverbium autem sine verbo non habet plenam significationem, ut "hodie" Adicis illi verbum, "hodie scribo" et iuncto verbo inplesti sensum.

  20. 20

    XI. DE PARTICIPIO. [1] Participium dictum, quod nominis et verbi capiat partes, quasi particapium. A nomine enim vindicat sibi genera et casus, a verbo tempora et significationes, ab utrisque numerum et figuram.

  21. 21

    XII. DE CONIVNCTIONE. [1] Coniunctio dicta, quod sensus sententiasque coniungat. Haec enim per se nihil valet, sed in copulatione sermonum quasi quoddam exhibet glutinum. Aut enim nomina sociat, ut "Augustinus et Hieronymusí: aut verba, ut "scribit et legit" Vna autem vis omnium, sive copulent, sive disiungant. [2] Copulativae autem coniunctiones dictae eo, quod sensum vel personas coniungant, ut "ego et tu eamus ad forum" Ipsud "etí sensum coniunxit. Disiunctivae dictae, quia disiungunt res aut personas, ut "ego aut tu faciamus" Subiunctivae dicuntur, quia subiunguntur, ut "que" Dicimus enim "regique hominique Deoqueí; non dicimus, "que regi, que homini" [3] Expletivae dictae, quia explent propositam rem, ut puta, "si hoc non vis, saltim illud fac" Communes nominantur, quia ubivis ponuntur [et subiunguntur], ut "igitur hoc faciam" "hoc igitur faciam" [4] Causales dicuntur a causa eo, quod aliquid cogitent facere, ut puta, "occido illum, quia habet aurumí; causa est. Rationales dicuntur a ratione, qua quisque utitur in faciendo, ut "quomodo eum occidam, ne agnoscar? veneno an ferro?í

  22. 22

    XIII. DE PRAEPOSITIONE. [1] Praepositio dicta, quod nominibus praeponatur et verbis. Accusativae et ablativae praepositiones a casibus, quibus serviunt, dictae. Loquellares vero, quia loquellis, id est verbis semper cohaerent, nec aliquid valent solae positae, ut "di" "dis" Coniunctae vero verbis figuram faciunt, ut "diduco" "distraho"

  23. 23

    XIV. DE INTERIECTIONE. [1] Interiectio vocata, quia sermonibus interiecta, id est interposita, affectum commoti animi exprimit, sicut cum dicitur ab exultante "vah" a dolente "heu" ab irascente "hem" a timente "ei" Quae voces quarumcumque linguarum propriae sunt, nec in aliam linguam facile transferuntur.

  24. 24

    XV. DE LITTERIS APVD GRAMMATICOS. [1] [Quot sint articulatae voces. Et dicta littera quasi legitera, eo quod legentibus iter praebeat vel in legendo iteretur.]

  25. 25

    XVI. DE SYLLABA. [1] Syllaba Graece, Latine conceptio sive conplexio dicitur. Nam syllaba dicta est APO TOU SULLAMBANEIN, id est a conceptione litterarum. SULLAMBANEIN enim dicitur concipere. Vnde vera illa est syllaba, quae ex pluribus nascitur litteris. Nam unam vocalem pro syllaba abusive, non proprie dici, quae non tam syllaba dicenda est quam ratio temporum. Syllabae autem aut breves sunt, aut longae, aut communes. [2] Breves vocatae, quia numquam produci possunt. Longae, quia semper producuntur. Communes autem, quia pro scribentis arbitrio cum necessitas cogit et producuntur et corripiuntur. Lege Donatum. Ideo autem syllabae longae brevesque dicuntur, quia per varias vocum moras aut dupla aut simpla spatia temporis habere videntur. Dipthongae syllabae Graeco nomine dictae, quod in eis binae vocales iunguntur. [3] Ex his apud nos veras esse quattuor: "ae" "oe"í au" "eu" "Eií vero apud maiores tantum celebrata fuit. Syllaba autem apud metricos ideo semipes nominatur, quod sit dimidius pes. Nam pes duabus constat syllabis. Cum ergo syllaba una est, quasi dimidius pes est. Dionysius Lintius syllabarum omnium singulas formas aptissimas fecit, et ob id statua honoratus est.

  26. 26

    XVII. DE PEDIBVS. [1] Pedes sunt, qui certis syllabarum temporibus insistunt, nec a legitimo spatio umquam recedunt. Pedes dicti eo, quod per ipsos metra ambulent. Nam sicut nos pedibus incedimus, ita metra quasi pedibus gradiuntur. Pedes autem omnes centum viginti quattuor sunt: disyllabi quattuor, trisyllabi octo, tetrasyllabi sedecim, pentasyllabi triginta duo, hexasyllabi sexaginta quattuor. Vsque ad quattuor autem syllabas pedes dicuntur, reliqui syzygiae vocantur. [2] Ipsi autem pedes habent speciales causas nominum, quare ita vocentur. Pyrrichius dictus est, quia hic assidue vel in certamine, vel in ludo puerili saepius frequentabatur. Spondeus dicitur quia tractim sonat. Nam spondeus tractus quidam dicitur, id est sonus, qui fundebatur circa aures sacrificantum. Vnde et hi, qui tibias canebant in sacris gentilium, spondiales nominabantur. [3] Trochaeus vero ab eo dictus est, quod celerem conversionem faciat cantilenae, et quasi rota velociter currat in metris. TROCHOS enim Graece rota dicitur. [4] Iambus dictus est eo, quod IAMBOZEIN Graeci detrahere dixerunt. Huiusmodi enim carmine omnes invectiones vel detractiones inplere poetae sunt soliti. Dictum autem nomen ab eo, quod veluti venenum quodammodo maledicti aut livoris infundat. [5] Tribrachys qui et chorius appellatur, dictus tribrachys, quia sit ex tribus brevibus. [6] Molossus dictus a saltatione Molossorum, quam exercuerunt armati. [7] Anapaestus. [Appellatur quia remissionibus et ludis hic pes magis dicatus est.] [8] Dactylus a digito dictus, quod a longiori modo inchoans in duos desinit breves. Sic et iste pes iuncturam unam habet longam et duas breves. Vnde et manus oppansa palma dicitur, et pendentes digiti dactili. [9] Amphibrachys, quod in utraque parte brevem habeat, longam in medio interiacentem. BRACHUS enim brevis dicitur. [10] Amphimacrus, quod duae hinc inde longae habent in medio inclusam brevem. MAKROS enim longus dicitur. [11] Bacchius appellatus est eo, quod eo pede Bacchia, id est Liberi sacra celebrabantur. [12] Antibacchius vel Palimbacchius dictus quia iteratus a Bacchio est. [13] Proceleumaticus, quod sit ad celeuma canentium aptus. [14] Dispondeus autem et ditrochaeus et diiambus dicti quod geminis constant iambis, spondeis vel trochaeis. [15] Antispastus, quod sit ex contrariis syllabis, ex brevi et longa, ex longa et brevi. [16] Choriambus vero, quia ex hoc pede conpositum carmen choris aptissimum sit. [17] Ionici sane propter numerorum inaequalem sonum dicti. Habent enim binas longas syllabas binasque correptas. [18] Paeones dicti ab inventore. [Constant enim ipsi ex una longa et tribus brevibus, quae longa iuxta nomina eorum variatim est constituta.] [19] Epitriti vocati quod semper tres longas habeant syllabas et unam brevem. [20] Syzygiae autem sunt pentasyllabi et hexasyllabi pedes; et dictae apud Graecos SUZUGIAI quasi quaedam declinationes. Sed hi non sunt pedes, sed appellantur pentasyllabi et hexasyllabi, quia ultra quinque et sex syllabas non procedunt. Vnde non oportet in carmine has syllabas quodlibet excedere nomen, ut "Carthaginiensium" "Hierosolymitanorum" et "Constantinopolitanorum" [21] Accidunt unicuique pedi arsis et thesis, id est elevatio et positio vocis. Neque enim iter pedes dirigere poterunt, nisi alterna vice leventur et ponantur, ut "armaí: "arí elevatio est, "maí positio. In his duobus per divisionem pedes legitimi colliguntur. Aequa divisio est quotiens arsis et thesis aequali temporum divisione caeduntur. [22] Dupla, quotiens ex his unum alterum duplo vincit. Sescupla vero est, quotiens unum alterum sescuplo superat. In simpla enim eius parte unus plus invenitur: in dupla unus minus habetur. Sescum enim dimidium dicitur. Triplum est, quando maior pars ter continet totum minus, id est tria et unum. Epitritum est, quando minus continetur a niaiore, (et) eius tertia pars. Caeduntur vero pedum membra vel per aequalitatem vel per duplum vel per sescuplum vel per triplum vel per epitritum.

  27. 27

    [23] Partimus ergo in aequa hos:

  28. 28

    Spondeum, – – Pyrrhichium, ∨ ∨ Dactylum, – | ∨ ∨ Anapaestum, ∨ ∨ |– Dispondeum, – – | – – Proceleumaticum, ∨ ∨ | ∨ ∨ Diiambum, – | – Ditrochaeum, – ∨ | – ∨ Antispastum, ∨ – | – ∨ Choriambum, – ∨ | ∨ –

  29. 29

    [24] Item dupla partimus hos pedes:

  30. 30

    Trochaeum, – | ∨ Iambum, ∨ | – Molossum, – | – – Tribrachym, ∨ | ∨ ∨ Ionicum maiorem, – – | ∨ ∨ Ionicum minorem, ∨ ∨ | – –

  31. 31

    [25] [∨nus ∨ero est tantum qui tripla partitione di∨iditur, quae est maxima atque ideo minimis metris adest.]

  32. 32

    Amphibrachys, ∨ | – ∨

  33. 33

    [26] Sescupli autem sunt hi:

  34. 34

    Amphimacrus, – | ∨ – Bacchius, ∨ – | – Antibacchius, – | – ∨ Paeon primus, – | ∨ ∨ ∨ Paeon secundus, ∨ – | ∨ ∨ Paeon tertius, ∨ ∨ | – ∨ Paeon quartus, ∨ ∨ ∨ | –

  35. 35

    [27] Restant, quos epitrita partitione di∨idimus:

  36. 36

    Epitritus primus, ∨ – | – – Epitritus secundus, – ∨ | – – Epitritus tertius, – – | ∨ – Epitritus quartus, – – | – ∨

  37. 37

    Sunt igitur aequi [quidem] decem, dupli vero sex, triplus unus, sescupli septem, epitriti quattuor. Vnus vero tantum est qui tripla partitione dividitur, quae est maxima atque ideo minimis metris adest. [28] Numerus autem syllabarum in pedibus a duabus usque ad sex protenditur; ulterius enim non procedit, quia usque ad sex syllabas tenduntur pedes. Tempora in pedibus sunt, ut quanta unusquisque pes habeat. Resolutio est pedum, quando pro una longa duae breves ponuntur, aut pro duabus longis quattuor breves, ut (Virg. Aen. 2,17):

  38. 38

    Sectaque intexunt abiete costas.

  39. 39

    "Abieteí nunc resolutio est spondei in proceleumatico, in qua resolutione semper synaloepham sequitur Vergilius. [29] Ex una autem longa duae breves fiunt: ex duabus autem brevibus longa numquam fit. Findi enim solida possunt, solidari scissa non possunt. Figura est, cuius nota syllabae agnoscuntur. Vbi enim circuli partem inferiorem bis positam aspicis, pyrrhichius est, V V; ubi I geminam iacentem, spondeus, – –. Nam nota brevis inferior semicirculus est; nota longa I iacens est. [30] Metra in pedibus accidunt, ut a trochaeo trochaicum, a dactylo dactylicum, a iambo iambicum, de quibus paulo post dicendum est.

  40. 40

    XVIII. DE ACCENTIBVS. [1] Accentus, qui Graece prosodia dicitur [ex Graeco nomen accepit]. Nam Graece PROS, Latine "ad" ODE Graece, Latine "cantusí est. Hoc enim nomen de verbo ad verbum expressum est. Latini autem habent et alia nomina. Nam accentus et tonos et tenores dicunt, quia ibi sonus crescit et desinit. [2] Accentus autem dictus, quod iuxta cantum sit, sicut adverbium quia iuxta verbum est. Acutus accentus dictus, quod acuat et erigat syllabam, gravis, quod deprimat et deponat. Est enim contrarius acuto. Circumflexus, quia de acuto et gravi constat. Incipiens enim ab acuto in gravem desinit, atque ita dum ascendit et descendit, circumflexus efficitur. Acutus autem et circumflexus similes sunt. [3] Nam uterque levant syllabam. Gravis contrarius videtur ambobus. Nam semper deprimit syllabas, cum illi levent, ut (Lucan. 1,15):

  41. 41

    Vnde venit Titan, et nox ibi sidera condit.

  42. 42

    "Vndeí hic gravis est. Minus enim sonat quam acutus et circumflexus. [4] Monosyllaba autem pars orationis si naturaliter brevis est, ut "vir" aut positione longa, ut "ars" acutum accentum habebit. Si vero naturaliter longa, ut "res" circumflexum. Disyllaba pars orationis si priorem naturaliter longam habet et ultimam brevem, circumflectitur, ut "Musaí; aliter acuitur. Trisyllaba pars orationis si mediam brevem habet, ut "tibia" tunc primam acuimus. Si vero naturaliter longam habet secundam et ultimam brevem, ut "Metellus" tunc mediam circumflectimus. [5] Tetrasyllaba autem [pars orationis] et pentasyllaba ratione trisyllabarum retinentur. Gravis accentus cum uno accentu poni potest in dictione una, cum utrisque numquam; ut ["Catullus". In conposita dictione unus accentus est. [6] Accentus autem reperti sunt vel propter distinctionem, ut (Virg. Aen. 8,83): "Viridique in litore conspicitur sus" ne dicas "ursusí; vel propter pronuntiationem, ne dicas "metaí breviter et non producta (A) "metaí; vel discernendae ambiguitatis causa, ut "ergo" Nam cum producitur "go" causam significat; cum corripitur, coniunctionem.

  43. 43

    XIX. DE FIGVRIS ACCENTVVM. [1] Figurae accentuum decem sunt, quae a grammaticis pro verborum distinctionibus adponuntur. OXEIA, id est acutus accentus, linea a sinistra parte in dexteram partem sursum ducta, fit ita: [2] BAREIA, id est gravis, linea a summo sinistrae in dexteram deposita, fit ita: [3] ` PERISPOMENE, id est circumflexus, linea de acuto et gravi facta, exprimitur ita: [4] ^ MACHROS, id est longa, virgula, iacens est ita: [5] ñ BRACHUS, id est brevis, pars est circuli inferior, iacens ita: [6] U UFEN, id est coniunctio, quia duo verba conectit, subiecta virgula versui circumflexa, fit ita: ?. [7] Diastole, id est distinctio, quae e contrario separat, dextra pars circuli supposita versui, fit ita: 7. [8] Apostrophus pars item circuli dextra et ad summam litteram adposita, fit ita: ), qua nota deesse ostenditur in sermone ultima vocalis, ut "tribunal" pro "tribunale" [9] DASEIA, quod interpretatur aspiratio, id est ubi H littera poni debet, tali figura notatur: ?. [10] PSILE, quod interpretatur siccitas, sive purum, id est, ubi H littera esse non debet, tali nota ostenditur: ?. [11] Quorum duorum accentuum figuram Latini ex ipsa littera aspirationis fecerunt. Vnde si coniungas has, fecisti eandem aspirationis notam. Rursus si medium eius apicem scindis, DASEIAN et PSILEN facis.

  44. 44

    XX. DE POSITVRIS. [1] Positura est figura ad distinguendos sensus per cola et commata et periodos, quae dum ordine suo adponitur, sensum nobis lectionis ostendit. Dictae autem positurae vel quia punctis positis adnotantur, vel quia ibi vox pro intervallo distinctionis deponitur. Has Graeci THESEIS vocant, Latini posituras. [2] Prima positura subdistinctio dicitur; eadem et comma. Media distinctio sequens est; ipsa et cola. Vltima distinctio, quae totam sententiam cludit, ipsa est periodus; cuius, ut diximus, partes sunt cola et comma; quarum diversitas punctis diverso loco positis demonstratur. [3] Vbi enim initio pronuntiationis necdum plena pars sensui est, et tamen respirare oportet, fit comma, id est particula sensus, punctusque ad imam litteram ponitur; et vocatur subdistinctio, ab eo quod punctum subtus, id est ad imam litteram, accipit. [4] Vbi autem in sequentibus iam sententia sensum praestat, sed adhuc aliquid superest de sententiae plenitudine, fit cola, mediamque litteram puncto notamus; et mediam distinctionem vocamus, quia punctum ad mediam litteram ponimus. [5] Vbi vero iam per gradus pronuntiando plenam sententiae clausulam facimus, fit periodus, punctumque ad caput litterae ponimus; et vocatur distinctio, id est disiunctio, quia integram separavit sententiam. [6] Hoc quidem apud oratores. Ceterum apud poetas ubi in versu post duos pedes syllaba remanet, comma est, quia ibi post scansionem praecisio verbi facta est. Vbi vero post duos pedes de parte orationis nihil superest, colon est. Totus autem versus periodus est.

  45. 45

    XXI. DE NOTIS SENTENTIARVM. [1] Praeterea quaedam scripturarum notae apud celeberrimos auctores fuerunt, quasque antiqui ad distinctionem scripturarum carminibus et historiis adposuerunt. Nota est figura propria in litterae modum posita, ad demonstrandam unamquamque verbi sententiarumque ac versuum rationem. Notae autem versibus adponuntur numero viginti et sex, quae sunt nominibus infra scriptis. [2] * Asteriscus adponitur in his quae omissa sunt, ut inlucescant per eam notam, quae deesse videntur. Stella enim ASTER dicitur Graeco sermone, a quo asteriscus est dirivatus. [3] ñ Obolus, id est, virgula iacens, adponitur in verbis vel sententiis superflue iteratis, sive in his locis, ubi lectio aliqua falsitate notata est, ut quasi sagitta iugulet supervacua atque falsa confodiat. Sagitta enim Graece OBELOS dicitur. [4] ? Obolus superne adpunctus ponitur in hisdem, de quibus dubitatur utrum tolli debeant necne adponi. [Falsitate notatum est.] [5] ˜ Lemniscus, id est, virgula inter geminos punctos iacens, opponitur in his locis, quae sacrae Scripturae interpretes eodem sensu, sed diversis sermonibus transtulerunt. [6] ? Antigraphus cum puncto adponitur, ubi in translationibus diversus sensus habetur. [7] * ñ Asteriscus cum obolo. Hanc proprie Aristarchus utebatur in his versibus, qui non suo loco positi erant. [8] ? Paragraphus ponitur ad separandas res a rebus, quae in conexu concurrunt, quemadmodum in Catalogo loca a locis et [regiones a] regionibus, in Agone praemia a praemiis, certamina a diversis certaminibus separantur. [9] ? Positura est figura paragrapho contraria et ideo sic formata, quia sicut ille principia notat, ita ista fines a principiis separat. [10] ⁄ Cryphia, circuli pars inferior cum puncto, ponitur in his locis, ubi quaestio dura et obscura aperiri vel solvi non potuit. [11] ) Antisimma ponitur ad eos versus quorum ordo permutandus est. Sic et in antiquis auctoribus positum invenitur. [12] ∑) Antisimma cum puncto ponitur in his locis ubi in eodem sensu duplices versus sunt, et dubitatur qui potius eligendus sit. [13] > Diple. Hanc scriptores nostri adponunt in libris ecclesiasticorum virorum ad separanda vel [ad] demonstranda testimonia sanctarum Scripturarum. [14] ∑> Diple PERI STICHON. Hanc pri[m]us Leogoras Syracusanus posuit Homericis versibus ad separationem Olympi a caelo. [15] >: Diple PERIESTIGMENE, id est cum geminis punctis. Hanc antiqui in his opponebant quae Zenodotus Ephesius non recte adiecerat, aut detraxerat, aut permutaverat. In his et nostri ea usi sunt. [16] ‡ Diple OBOLISMENE interponitur ad separandos in comoediis vel tragoediis periodos. [17] -2 Aversa OBOLISMENE, quotiens strophe et antistrophus infertur. [18] fl Adversa cum obolo ad ea ponitur quae ad aliquid respiciunt, ut (Virg. Aen. 10,88):

  46. 46

    Nosne tibi Phrygiae res vertere fundo conamur? nos? an miseros qui Troas Achivis obiecit?

  47. 47

    [19] Diple superne obolata ponitur ad conditiones locorum ac temporum personarumque mutatas. [20] Diple rectaet adversa superne obolata ponitur finita loco suo monade, significatque similem sequentem quoque esse. [21] Ceraunium ponitur quotiens multi versus inprobantur, nec per singulos obolatur; CHERAUNION enim fulmen dicitur. [22] C(h)risimon. Haec sola ex voluntate uniuscuiusque ad aliquid notandum ponitur. [23] (P) Phi et Ro, id est FRONTIS. Haec, ubi aliquid obscuritatis est, ob sollicitudinem ponitur. [24] ? Anchora superior ponitur ubi aliqua res magna omnino est. [25] ? Anchora inferior, ubi aliquid vilissime vel inconvenientius denuntiatum est. [26] P Coronis nota tantum in fine libri adponitur. [27] | Alogus nota [quae] ad mendas adhibetur. [28] Fiunt et aliae notulae librorum pro agnoscendis his quae per extremitates paginarum exponuntur, ut, ubi lector in liminare huiusmodi signum invenerit, ad textum recurrens eiusdem sermonis vel versiculi sciat esse expositionem, cuius similem superiacentem notam invenerit.

  48. 48

    XXII. DE NOTIS VVLGARIBVS. [1] Vulgares notas Ennius primus mille et centum invenit. Notarum usus erat ut, quidquid pro con[ten]tione aut [in] iudiciis diceretur, librarii scriberent conplures simul astantes, divisis inter se partibus, quot quisque verba et quo ordine exciperet. Romae primus Tullius Tiro Ciceronis libertus commentus est notas, sed tantum praepositionum. [2] Post eum Vipsanius, Philargius, et Aquila libertus Maecenatis alius alias addiderunt. Deinde Seneca, contractu omnium digestoque et aucto numero, opus efficit in quinque milia. Notae autem dictae eo, quod verba vel syllabas praefixis characteribus notent et ad notitiam legentium revocent; quas qui didicerunt proprie iam notarii appellantur.

  49. 49

    XXIII. DE NOTIS IVRIDICIS. [1] Quaedam autem litterae in libris iuris verborum suorum notae sunt, quo scriptio celeris breviorque fiat. Scribebatur enim verbi gratia per B et F "bonum factum" per S et C "senatus consultum" per R et P "respublica" per P et R "populus Romanus" per D et T "dumtaxat" per supinam W litteram "mulier" per P secundum naturam "pupillus" per P verso capite "pupilla" per unum K "caput" per duo KK iuncta "calumniae causa" per I et E "iudex esto" per D et M "dolum malum" [2] Cuius generis plurimas consimiles notas in libris antiquis invenimus. Has iuris notas novicii imperatores a codicibus legum abolendas sanxerunt, quia multos per haec callidi ingenio ignorantes decipiebant, atque ita iusserunt scribendas in legibus litteras, ut nullos errores, nullas ambages afferant, sed sequenda et vitanda aperte demonstrarent.

  50. 50

    XXIV. DE NOTIS MILITARIBVS. [1] In breviculis quoque, quibus militum nomina continebantur, propria nota erat apud veteres, qua inspiceretur quanti ex militibus superessent quantique in bello cecidissent. T Tau nota in capite versiculi posita superstitem designabat; ? Theta vero ad uniuscuiusque defuncti nomen apponebatur. Vnde et habet per medium telum, id est mortis signum. De qua Persius ait (4,13):

  51. 51

    Et potis est nigrum vitio praefigere theta.

  52. 52

    [2] Cum autem inperitiam significare vellent, Labda littera usi sunt, sicut mortem significabant, cum ponebant Theta ad caput. In stipendiorum quoque largitione propriae erant notae.

  53. 53

    XXV. DE NOTIS LITTERARVM. [1] Notas etiam litterarum inter se veteres faciebant, ut quidquid occulte invicem per scripturas significare vellent, mutue scriberent. Testis est Brutus, qui in his litteris ea quae acturus erat notabat, ignorantibus aliis quid sibi vellent haec litterae. [2] Caesar quoque Augustus ad filium, "quoniam" inquit, "innumerabilia accidunt assidue quae scribi alterutro oporteat et esse secreta, habeamus inter nos notas si vis tales ut, cum aliquid notis scribendum erit, pro unaquaque littera scribamus sequentem hoc modo, pro a b pro b c et deinceps eadem ratione ceteras; pro z autem littera redeundum erit ad duplex a a" Quidam etiam versis verbis scribunt.

  54. 54

    XXVI. DE NOTIS DIGITORVM. [1] Sunt quaedam et digitorum notae, sunt et oculorum, quibus secum taciti proculque distantes conloquuntur. Sicut mos est militaris, ut quotiens consentit exercitus, quia voce non potest, manu promittat. Alii, quia voce non possunt, gladiorum motu salutant. [2] Ennius de quadam inpudica (Naev. Com. 75):

  55. 55

    Quasi in choro pila ludens da[ta]tim dat sese et communem facit. Alium tenet, alii adnutat, alibi manus est occupata, alii pervellit pedem, alii dat anulum [ex]spectandum, a labris alium invocat, cum alio cantat; adtamen aliis dat digito litteras.

  56. 56

    Et Salomon (Proverb. 6,13): "Annuit oculo, terit pede, digito loquitur"

  57. 57

    XXVII. DE ORTHOGRAPHIA. [1] Orthographia Graece, Latine recta scriptura interpretatur. [Orto enim recte, graphia scriptura dicitur.] Haec disciplina docet quemadmodum scribere debeamus. Nam sicut ars tractat de partium declinatione, ita orthographia de scribendi peritia, utputa "ad" cum est praepositio, D litteram; cum est coniunctio, T litteram accipit. [2] "Haud" quando adverbium est negandi, D littera terminatur et aspiratur in capite; quando autem coniunctio [disiunctiva] est, per T litteram sine aspiratione scribitur. [3] "Apudí praepositio per D scribitur, sicut "ad patrem" quoniam veteres saepe "apud" pro "adí usi sunt [duabus ex eis mediis litteris subtractis]. [4] Interdum autem aliae litterae in locum aliarum litterarum rite ponuntur. B et P litteris quaedam cognatio est. Nam pro "Burroí dicimus "Pyrrhum" C et G [litterae] quandam cognationem habent. Nam dum dicimus "centum" [et] "trecentos" postea dicimus "quadringentos" G ponentes pro C. C et Q similiter cognatio est. Nam "huiusceí per C, "cuiusqueí per Q scribimus. "Cumí autem praepositio per C scribenda est; si autem adverbium fuerit, per Q. Dicimus enim "quum lego" "Deusí per E solam: "daemoní per AE dipthonga est notandus. [5] "Equus" quod est animal, per E solam scribendum. "Aequus" quod est iustus, per AE dipthonga scribendum. "Exsulí addito S debet scribi, quia exsul dicitur qui extra solum est. "Exultatí melius sine S littera scribitur. Nam cum ipsa X ex C et S constat, quomodo, cum in ea sit, rursus ei additur alia? [6] "Aequorí per dipthonga scribendum, quia ab aqua est nomen factum. [7] "Forsitaní per N scribendum in fine, quia integrum eius est "si forte tandem" [8] "Fedus" quod est deformis, per E solam scribendum [est]: "foedusí quod est pactum, cum O et E dipthonga scribendum. [9] "Formosusí sine N scribitur, quia a forma vocatur. [Sive etiam a formo, id est calido; calor enim sanguinis efficit pulcritudinem.] "Gnatus" quod est filius, per G scribendum, quia facit generatus. [10] H, quae aspirationis littera est, in Latino tantum vocalibus iungitur: ut "honor" "homo" "humusí [humilitas]. Aspiratur autem et consonantibus, sed in Graecis et Hebraeis nominibus. "Heusí autem et "heuí interiectiones per H scribendae. [11] I littera inter duas vocales constituta, bis scribi quidam existimabant, ut in "Troiaí et "Maia" Hoc ratio non permittit. Numquam enim tres vocales in una syllaba scribuntur. Sed I littera inter duas vocales constituta pro duplici habetur. [12] "Id" pronomen neutri generis per D scribitur, ab eo quod est "is, ea, id" quia facit "idem" Quod si verbum est tertiae personae, per T notabitur, ab eo quod est "eo, is, it" [quia facit] "itur" [13] K litteram antiqui praeponebant quotiens A sequebatur, ut " kaput" "kanna" "kalamus" Nunc autem "Karthagoí et "kalendaeí per eandem tantum scribuntur. Omnia autem Graeca nomina qualicumque sequente vocali per K sunt scribenda. [14] "Laetusí per dipthonga scribitur, quia laetitia a latitudine vocata est, cuius e contrario est tristitia, quae angustiam facit. L autem litteram interdum pro D littera utimur, ut "latum" pro "datumí et "calamitatem" pro "cadamitatemí; a cadendo enim nomen sumpsit calamitas. [15] "Maxumusí an "maximus" et si qua similia sunt qualiter scribi debeant quaesitum est. Varro tradit Caesarem per I eiusmodi verba enuntiare solitum esse et scribere. Inde propter auctoritatem tanti viri consuetudinem factam, ut "maximus" "optimus" "pessimusí scribatur. [16] "Maloí per unum L scribendum, quia est "magis volo" "Malleí per duo LL, quia est "magis velle" "Noloí quoque per unum L; [et] "nolleí per duo. "Noloí enim "nevoloí est; "nolle" "nevelle" [17] "Osí si vultum aut ossum significat per O solam scribendum est; si personam, H praeponenda est. [18] "Oraí finium per O; "horaí dierum per H scribendum. "Onus" si de onere venit, O sola scribendum; si de honore, cum H aspiratione. [19] "Praepositioí et "praetereaí per dipthonga scribendum. "Peneí vero, quod est coniunctio, per E; "poena" quod est supplicium, per OE. [20] Q littera tunc recte ponitur, cum illi statim U littera sequitur, et alia quaelibet una pluresve vocales iunguntur, ita ut una syllaba fiat. Cetera per C scribuntur. [21] "Quae" pronomen cum A scribendum; "queí coniunctio sine A. "Quidí per D litteram scribitur, cum pronomen est; per T, cum verbum: cuius positio est prima "queo, quis, quit" et in conpositione "nequeo, nequis, nequit" [22] "Quod" quando pronomen est, per D [est] scribendum; quando numerus, per T, quia "totidemí per T scribitur. "Quotidieí per Q scribendum, non per C, ut sit "quot diebus" [23] R littera communionem habet cum S littera. Itaque apud anticos "honos" "labos" "arbosí dicebatur, nunc "honor" "labor" "arbor" [24] "Satí per T scribi oportet, quia integrum eius facit "satis" "Sedí per D oportet scribi. Apud anticos enim sed "sedumí dicebatur; nos finales duas litteras abscidimus. [25] "Tamtus" sicut et "quamtusí in medio M habebant. "Quamí enim et "tam" unde et "quamtitas" "quamtus" "tamtus" [26] "Vaeí interiectio cum A scribendum; "veí coniunctio sine A. [27] Xps, quia Graecum est, per X scribendum. Ita et "Xrisma" [28] Y et Z litteris sola Graeca nomina scribuntur. Nam cum "iustitiaí sonum Z littera exprimat, tamen, quia Latinum est, per T scribendum est. Sic "militia" "malitia" "nequitia" et cetera similia. [29] In dubiis quoque verbis consuetudo veterum erat ut, cum eadem littera alium intellectum correpta, alium producta haberet, longae syllabae apicem adponebant; utputa "populusí arborem significaret, an hominum multitudinem, apice distinguebatur. Sic et ubi litterae consonantes geminabantur, sicilicum superponebant, ut "cella" "serra" "asseres" Veteres enim non duplicabant litteras, sed supra sicilicos adponebant; qua nota admonebatur lector geminandam esse litteram.

  58. 58

    XXVIII. DE ANALOGIA. [1] Analogia Graece, Latine similium conparatio sive proportio nominatur. Cuius haec vis est ut, quod dubium est, ad aliquid simile, quod non est dubium, referatur, et incerta certis probentur. Octo autem modis conparatio analogiae colligitur: id est qualitate, conparatione, genere, numero, figura, casu, extremitatibus similium syllabarum, et similitudine temporum. [2] Si quid de iis unum defuerit, iam non est analogia, id est similitudo, sed est anomalia, id est extra regulam, ut "lepusí et "lupus" Totum convenit, sed dissentiunt casu; facit enim "lupi" "leporis" Nam regulariter est, dum quaeris utrum "tramesí masculinum sit an femininum, similis est illi in omni declinatione "limes" et erit masculinum. [3] Item "funisí si incerti generis esse credis, similis est illi "panisí in declinatione, et erit masculinum. Item ex conparatione positivorum, ut si dicas "doctus" "magnusí: positivi sunt et sui similes. Fit et per diminutionem, utputa "funemí masculinum esse funiculus ostendit, sicut "marmorí neutri esse generis marmusculum indicat. [4] Nam quod genus in principalitate est, id esse solet in diminutione. Sed hoc non semper, ut "pistrinum" "pistrilla" Sed quia scire debemus ex positione [id est primitivo] declinationem, ex diminutione genus colligere.

  59. 59

    XXIX. DE ETYMOLOGIA. [1] Etymologia est origo vocabulorum, cum vis verbi vel nominis per interpretationem colligitur. Hanc Aristoteles SUMBOLON, Cicero adnotationem nominavit, quia nomina et verba rerum nota facit exemplo posito; utputa "flumen" quia fluendo crevit, a fluendo dictum. [2] Cuius cognitio saepe usum necessarium habet in interpretatione sua. Nam dum videris unde ortum est nomen, citius vim eius intellegis. Omnis enim rei inspectio etymologia cognita planior est. Non autem omnia nomina a veteribus secundum naturam inposita sunt, sed quaedam et secundum placitum, sicut et nos servis et possessionibus interdum secundum quod placet nostrae voluntati nomina damus. [3] Hinc est quod omnium nominum etymologiae non reperiuntur, quia quaedam non secundum qualitatem, qua genita sunt, sed iuxta arbitrium humanae voluntatis vocabula acceperunt. Sunt autem etymologiae nominum aut ex causa datae, ut "regesí a [regendo et] recte agendo, aut ex origine, ut "homo" quia sit ex humo, aut ex contrariis ut a lavando "lutum" dum lutum non sit mundum, et "lucus" quia umbra opacus parum luceat. [4] Quaedam etiam facta sunt ex nominum derivatione, ut a prudentia "prudensí; quaedam etiam ex vocibus, ut a garrulitate "garrulusí; quaedam ex Graeca etymologia orta et declinata sunt in Latinum, ut "silva" "domus" [5] Alia quoque ex nominibus locorum, urbium, [vel] fluminum traxerunt vocabula. Multa etiam ex diversarum gentium sermone vocantur. Vnde et origo eorum vix cernitur. Sunt enim pleraque barbara nomina et incognita Latinis et Graecis.

  60. 60

    XXX. DE GLOSSIS. [1] Glossa Graeca interpretatione linguae sortitur nomen. Hanc philosophi adverb[i]um dicunt, quia vocem illam, de cuius requiritur, uno et singulari verbo designat. Quid enim illud sit in uno verbo positum declarat, ut: "conticescere est a tacere" [2] Item (Virg. Aen. 10,314):

  61. 61

    Latus haurit apertum.

  62. 62

    "haurit, percutit" Item cum "terminumí dicimus "finem" aut "populatasí interpretamur esse "vastatas" et omnino cum unius verbi rem uno verbo manifestamus.

  63. 63

    XXXI. DE DIFFERENTIIS. [1] Differentia est species definitionis, quam scriptores artium de eodem et de altero nominant. Haec enim duo quadam inter se communione confusa, coniecta differentia secernuntur, per quam quid sit utrumque cognoscitur; ut cum quaeritur quid inter regem sit et tyrannum, adiecta differentia, quid uterque sit definitur, ut "rex modestus et temperatus, tyrannus vero crudelis" Inter haec enim duo differentia cum posita fuerit, quid sit utrumque cognoscitur. Sic et cetera.

  64. 64

    XXXII. DE BARBARISMO. [1] Barbarismus est verbum corrupta littera vel sono enuntiatum. Littera, ut "floriet" dum "florebití dicere oporteat; sono, si pro media syllaba prima producatur, ut "latebrae" "tenebrae" Appellatus autem barbarismus a barbaris gentibus, dum latinae orationis integritatem nescirent. Vnaquaeque enim gens facta Romanorum cum opibus suis vitia quoque et verborum et morum Romam transmisit. [2] Inter barbarismum autem et barbarolexim hoc interest, quod barbarismus in verbo latino fit, dum corrumpitur; quando autem barbara verba latinis eloquiis inferuntur, barbarolexis dicitur. Item quando in prosa vitium fit sermonis, barbarismus vocatur; quando in metro, metaplasmus dicitur. [3] Barbarismus autem fit scripto et pronuntiatione. Scripto quattuor modis: si quis in verbo litteram vel syllabam adiciat, mutet, transmutet, vel minuat. Pronuntiatione autem fit in temporibus, tonis, aspirationibus et reliquis quae sequuntur. [4] Per tempora quippe fit barbarismus, si pro longa syllaba brevis ponatur, aut pro brevi longa. Per tonos, si accentus in alia syllaba commutetur. Per aspirationem, si adiciatur H littera ubi non debet, aut detrahatur ubi esse oportet. [5] Per hiatum, quotiens in pronuntiatione scinditur versus antequam conpleatur, sive quotiens vocalis vocalem sequitur, ut "Musae Aonides" Fit barbarismus et per motacismos, [iotacismos] et labdacismos. [6] Motacismus est, quotiens M litteram vocalis sequitur, ut "bonum aurum" "iustum amicumí; sed hoc vitium aut suspensione M litterae, aut detractione vitamus. [7] Iotacismus est, quotiens in iota littera duplicatur sonus, ut "Troia" "Maiaí; ubi earum litterarum adeo exilis erit pronuntiatio, ut unum iota, non duo sonare videantur. [8] Labdacismus est, si pro una L duo pronuntientur, ut Afri faciunt, sicut "colloquium" pro "conloquiumí; vel quotiens unam L exilius, duo largius proferimus. Quod contra est; nam unum largius, duo exilius proferre debemus. [9] Conlisio est, quotiens novissimae syllabae finis in alterius principio est, ut "matertera"

  65. 65

    XXXIII. DE SOLOECISMIS. [1] Soloecismus est plurimorum verborum inter se inconveniens conpositio, sicut barbarismus unius verbi corruptio. Verba enim non recta lege coniuncta soloecismus est, ut si quis dicat "inter nobis" pro "inter nos" aut "date veniam sceleratorum" pro "sceleratis" [2] Dictus autem soloecismus a Cilicibus, qui ex urbe Solo(e), quae nunc Pompeiopolis appellatur, profecti, cum apud alios commorantes suam et illorum linguam vitiose inconsequenterque confunderent, soloecismo nomen dederunt. Vnde et similiter loquentes soloecismos facere dicuntur. [3] Soloecismus autem apud poetas schema dicitur, quotiens in versu necessitate metri factus invenitur. Cum autem non invenitur necessitas, permanet soloecismi culpa. [4] Soloecismus fit duobus modis: aut per partes orationis, aut per accidentia. Per partes orationis, si alteram partem pro altera ponamus, utputa si praepositiones adverbiis adplicemus. Per accidentia fit, id est per ea quae acciduntur partibus, utputa per qualitates, per genera et numeros, figuras et casus. Per ista igitur omnia fiunt soloecismi, sicut Donatus exposuit. [5] Fiunt praeterea ex plurimis modis. Nam Lucilius centum genera soloecismorum dixit, quos omnes vitare potius quam sequi debet qui regulam recte loquendi tenere studet.

  66. 66

    XXXIV. DE VITIIS. [1] Vitia apud Grammaticos illa dicuntur, quae in eloquio cavere debemus. Sunt autem haec: barbarismus, soloecismus, acyrologia, cacenphaton, et reliqua. [2] Barbarismus est corruptio verbi unius. [Vt si tertiam syllabam quis producat in "ignoscere"] [3] Soloecismus conpositio vitiosa verborum. [Vt si aliquis dicat "inter hominibus" pro "inter homines"] [4] Acyrologia non propria dictio, ut (Lucan 2,15):

  67. 67

    Liceat sperare timenti.

  68. 68

    Proprium est autem timenti formidare, non sperare; et (Virg. Aen. 5,287):

  69. 69

    Gramineo in campo.

  70. 70

    Proprium est "graminosumí dicere campum, non "gramineum" Cacemphaton dictio obscena vel inconposite sonans. [5] Obscena, ut (Virg. Aen. 1,579):

  71. 71

    His animum arrecti dictis.

  72. 72

    Inconposita, ut (Virg. Aen. 2,27):

  73. 73

    Iuvat ire et Dorica castra.

  74. 74

    Mala enim fuit conpositio ab ea syllaba incipere, qua superior finierat. [6] Pleonasmos adiectio unius verbi supervacua, ut (Virg. Georg. 2,1):

  75. 75

    Hactenus arvorum cultus et sidera caeli.

  76. 76

    Neque enim alibi nisi in caelo sunt sidera. [7] Perissologia adiectio plurimorum verborum supervacua, ut (Deuteron. 33,6): "vivat Ruben et non moriaturí: dum non sit aliud vivere quam non mori. [8] Macrologia longiloquium, res non necessarias conprehendens, ut (Liv. frag. 64 M.): "Legati non inpetrata pace retro unde venerant domum reversi sunt" [9] Tautologia, idemloquium ut (Virg. Aen. 1,546):

  77. 77

    Si fata virum servant, si vescitur aura aetherea, neque adhuc crudelibus occubat umbris.

  78. 78

    Totum enim quod repetitur una res est, sed crebro sermone adnuntiata. [10] Eclipsis est defectus dictionis, in quo necessaria verba desunt, ut (Virg. Aen. 4,138):

  79. 79

    Cui pharetra ex auro:

  80. 80

    deest enim "erat" [11] Tapinosis est humilitas, statum rei magnae dictis infirmans, ut (Virg. Aen. 1,118):

  81. 81

    Apparent rari nantes in gurgite vasto.

  82. 82

    [12] "Gurgitemí posuit pro "mare" Cacosyntheton, vitiosa conpositio verborum, ut (Virg. Aen. 9,609):

  83. 83

    Versaque iuvencum terga fatigamus hasta.

  84. 84

    [13] Amphibolia, ambigua dictio, quae fit aut per casum accusativum, ut illud responsum Apollinis ad Pyrrhum (Enn. Ann. 179):

  85. 85

    Aio te, Aeacida, Romanos vincere posse.

  86. 86

    In quo non est certum, quem in ipso versu monstraverit esse victorem. [14] Fit et per incertam distinctionem, ut (Virg. Aen. 1,263):

  87. 87

    Bellum ingens geret Italia.

  88. 88

    Incerta distinctio, utrum "bellum ingens" an "ingens Italia" [15] Fit et per commune verbum, ut: "Deprecatur Cato, caiumniatur Cicero, praestolatur Brutus, dedignatur Antoniusí; nec ostenditur in hac ambiguitate utrum ipsi alios, an alii ipsos deprecati sunt aut calumniati. [16] Fit et per homonyma, quo uno nomine multa significantur, ut "acies" et non addas aut ferri, aut oculorum, aut militum.

  89. 89

    XXXV. DE METAPLASMIS. [1] Metaplasmus Graeca lingua, Latine transformatio dicitur. Qui fit in uno verbo propter metri necessitatem et licentiam poetarum; cuius species istae sunt. [2] Prothesis adpositio in principio verbi, ut ["gnato" pro "natoí et "tetulit" pro "tulit "]. Epenthesis adpositio in medium, ut (Virg. Aen. 3,409):

  90. 90

    Maneant in relligione nepotes,

  91. 91

    pro "religione" ["relliquias" pro "reliquias" "induperator" pro "inperator". [3] Paragoge adpositio in finem, ut ["admittier" pro "admitti" "magis" pro "mageí et "potestur" pro "potest". Aphaeresis abscisio de principio, ut "temno" pro "contemno" Syncope abscisio de medio, ut "forsan" pro "forsitan" Apocope abscisio de fine, ut "sat" pro "satis" [4] Ectasis, productio contra naturam, ut (Virg. Aen. 1,499): "exercet Diana choros". (Virg. Aen. 1,2): "Italiam fato" quum "Italiamí correpte dici debeat. Systole correptio contra naturam, ut (Virg. Aen. 6,773): "urbemque Fidenam" cum prima syllaba produci debet. Vt quum dicimus "Orioní correpte, dum producte dici oportet.] Diaeresis discissio syllabae in duas, ut (Virg. Aen. 9,26): "dives pictai vestis" pro "pictae" (Enn. Ann. 33): "Albai longai" pro "Albae longae". [5] Episynaloephe conglutinatio duarum [syllabarum] in unam, ut "Phaethon" pro "Phaëthon" "Neri" pro "Nereï" "aeripedem" pro "aëripedem". Synaloephe conlisio vocalium adiuncta vocalibus, ut (Virg. Aen. 9,1):

  92. 92

    Atque ea diversa penitus dum parte geruntur].

  93. 93

    [6] Ec(th)lipsis conlisio consonantium cum vocalibus, ut (Virg. Aen. 1,3):

  94. 94

    Multum ille et terris igctatus et alto].

  95. 95

    Antithesis contrapositio litterae pro alia littera, ut ["inpete" pro "impetuí) ["olli" pro "illi". Metathesis transpositio litterae, ut ["Thymbre" pro "Thymber" ["Evandre" pro "Evander". [7] Inter barbarismum et figuras, hoc est Latinam et perfectam elocutionem, metaplasmum esse, qui in uno sermone fit oratione vitiosus. Item inter soloecismum et schema, id est perfectam sermonum conexionem, figura est, quae fit contextu sermonum oratione vitiosa. Ergo metaplasmi [et] schemata media sunt et discernuntur peritia et inperitia. Fiunt autem ad ornatum.

  96. 96

    XXXVI. DE SCHEMATIBVS. [1] Schemata ex Graeco in Latinum eloquium figurae interpretantur, quae fiunt in verbis vel sententiis per varias dictionum formas propter eloquii ornamentum. Haec dum multae sint apud Grammaticos, istae inveniuntur. [2] Prolempsis est praesumptio, ubi ea, quae sequi debent, anteponuntur, ut (Virg. Aen. 12,161):

  97. 97

    Interea reges ingenti mole Latinus.

  98. 98

    Debuit enim sic dicere: "Interea reges ingenti mole" et statim adicere, quod sequitur: "procedunt castris" deinde dicere: "Latinus" etc.; sed facta est pro ornamento praesumptio rei, et qui sequi debuerunt reges interpositi sunt in septem versibus, et postea additum est: "Procedunt castris" Inde et praesumptio, quia anteposita sunt quae sequi debuerunt. [3] Zeugma est clausula, quum plures sensus uno verbo clauduntur, quae fit tribus modis. Nam aut in primo, aut in postremo, aut in medio id verbum ponitur, quod sententias iungit. In primo, ut (Lucil. 139):

  99. 99

    Vertitur oenophoris fundus, sententia nobis.

  100. 100

    In medio [ut] (Enn. Ann. 329):

Next → — showing 1100 of 233

The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.