Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← Library

Antibarb

Latin Library (medieval and later) · Erasmus · The Latin Library · 1,451 sections

  1. 301

    [68,299] Non igitur haec altius repetam, quibus fatis, quorum opera, quo tempore, quibus gradibus antiquae disciplinae e tanto fastigio in hunc tartarum deciderint, id quod uos paulo ante coeperatis; alias, haec fortasse commodius; neque uero refert, quo casu quispiam in puteum deciderit, sed quomodo qui cecidit, inde queat educi.

  2. 302

    [68,300] Antiquis igitur literis contra nouos hostes patrocinium feremus, quibus quidem a triplici potissimum hostium genere negocium exhiberi uideo.

  3. 303

    [68,301] Alii enim literariam Rem publicam tanquam funditus deletam cupiunt, alii imperium non quidem prorsus extinguere, sed arctioribus finibus includere moliuntur.

  4. 304

    [68,302] Postremi ita Rem publicam saluam esse uolunt, ut afflictissimam uelint, quippe in qua ipsi tyrannidem occupent, in quam patriis legibus abrogatis peregrinos et magistratus et mores inducunt.

  5. 305

    [68,303] Et primi quidem illi mihi uidentur, qui plane rudes, haud scio inuidia ne, an stoliditate maiore, religionis nescio cuius praetextu, literaturam uniuersam poeseos nomine detestantur.

  6. 306

    [68,304] Alteros ego intelligo, qui indocte docti, caetera quidem studia hoc est sua, utcunque recipiunt, humanitatis autem literas, sine quibus caeca est omnis doctrina, angue peius oderunt.

  7. 307

    [68,305] Postremos uero, quos alios esse dicam quam eos, qui quoduis literarum genus et mirantur et probant, cum primis etiam poesim et rhetoricen, at ea lege, ut ipsi pro summis et poetis et rhetoribus habeantur, cum nihil sint minus; nec dictu interim procliue fuerit, quos ex iis hostibus literaria Res publica grauissimos perniciosissimosque patiatur, aut quibus maximam cladium suarum partem acceptam referre debeat.

  8. 308

    [68,306] Nam primi quidem illi (ne contemnendos putemus) tametsi neque ullo armorum genere, neque rei militaris scientia sunt instructi, quippe syluestris barbaraque multitudo passim ex agris et montibus conflata, nescio tamen an ullum sit hostium genus infestius.

  9. 309

    [68,307] Rabiosae enim ferae in morem deuotis animis in pugnam ruunt, non ingrediuntur, furore pro fortitudine utentes.

  10. 310

    [68,308] Quatuor potissimum rebus ualent: furore, quo Andabatas, clamore, quo Stentorem Homericum, multitudine, qua Xerxis etiam copias uincunt.

  11. 311

    [69,309] Postremo clypeo quodam simulatae religionis, sub quo perpetuo latent, quem unum ad omnia telorum genera obiiciunt.

  12. 312

    [69,310] Ii nimirum sunt, qui cum ipsi sint omnis literaturae expertes, literatorum gloria peruruntur aliorumque pulcherrimis studiis oblatrare pulchrum in primis ac religiosum putant, at mirum quam ueteratorie suam uel inertiam uel inuidiam uel superbiam speciosis titulis praetexunt simplicitatis ac religionis.

  13. 313

    [69,311] Alteri sunt iis quidem paulo instructiores, qui et eminus et cominus nos petunt.

  14. 314

    [69,312] Eminus telis, sed plane deridiculis; nam stuppas, fumum et stercora in nos iaciunt.

  15. 315

    [69,313] Cominus pugionibus appetunt, sed plumbeis.

  16. 316

    [69,314] Pacem offerunt, sed superbissimis plane conditionibus, ut sine humanitatis literis perdocti simus, sine quibus nullae constant literae, terminos nobis praescribunt.

  17. 317

    [69,315] Omnem politiem interdicunt et quicquid ipsi non didicerunt; hoc sunt molestissimi, quod prehendi nequeant.

  18. 318

    [69,316] Consistunt nusquam, Parthis ipsis fugaciores, modo aiunt, modo negant, tergiuersantur, aliquo cauillo elabuntur et Protei in morem "omnia transformant sese in miracula rerum".

  19. 319

    [69,317] Porro postremos illos fortasse aliquis parum infestos hostes iudicauerit, quod sedulitate peccent non odio, at mihi quidem uidentur longe inter omnes nocentissimi.

  20. 320

    [69,318] Caeteri enim, quia infestis signis nos appetunt, arcentur a moenibus, hi dum intra moenia, intra praesidia nostra uersantur, dum armis et insignibus amicos imitantur, aeternum exitium Rei publicae mendaci pietatis specie moliuntur et quo magis uindicandae patriae student, eo turpiori impediunt seruituti.

  21. 321

    [69,319] Quare primi quidem hoc propemodum sunt amandi, quod ita literas oderunt, ut nullas attigerint.

  22. 322

    [70,320] Posteriores hoc minus nocentes, quod ab optimis abstinuerint, nempe poeticis et oratoriis, sua tanquam sorte contenti.

  23. 323

    [70,321] Postremi dum omnia scire uolunt, permiscuerunt, contaminauerunt, perdiderunt omnia.

  24. 324

    [70,322] Vere hoc dicunt, importuno officio nihil esse inofficiosius interdum.

  25. 325

    [70,323] Ita hi dum literis laborantibus succurrere studuerunt, perniciosa sedulitate funditus extinxerunt.

  26. 326

    [70,324] Vires ante conueniebat expendere, consulere ingenium, quam rem tam arduam susciperent.

  27. 327

    [70,325] Nunc Phaethontem imitari maluerunt, qui dum ignarus auriga currum paternum conatur moderari, magno suo malo subuertit.

  28. 328

    [70,326] Et sunt hi quidem, ut stulticia Phaethonti pares, ita pari exitio digni aut etiam grauiore.

  29. 329

    [70,327] Horum enim temeritate uetus illa et uera philosophia ad meras nugas, ad somnia redacta est.

  30. 330

    [70,328] Per hos innumerabilia priscorum autorum monumenta desideramus, quod scriptorum, ut quisque est doctissimus, ita foedissimis mendis scatet, his acceptum ferimus, quod prisca illa theologia tantopere degenerauit, haud aliorum est opus; quod grammatistae nil nisi meram barbariem et scribunt et praecipiunt, his debemus.

  31. 331

    [70,329] Et ut semel finiam, quod in utroque genere literarum muti et infantissimi, pro doctissimis in precio sunt, horum opera effectum est, quorum dum alius in grammaticis, alius in rhetoricis, alius in dialecticis, alius in physica, alius in theologia scribit, dum hic commentationibus optimos autores non illustrat, sed obscurat, non adornat sed contaminat, dum ille quod non intelligit, emendare nititur, dum alius ex bene Graecis male latina facit, linguae utriusque iuxta ignarus, dum ita, inquam, certatim tumultuantur, inutili officio omnia confuderunt, deprauauerunt, euerterunt.

  32. 332

    [70,330] Et quo diligentius suum quisque officium praestitit, eo plus damni dedit, ut si quis manibus merda oblitis puluisculum e purpura conetur extergere, quanto uolet esse officiosior, eo erit molestior.

  33. 333

    [70,331] Verum iis, (quod res infinitam prope disputationem postulare uidetur) dilatis reliquas acies totidem conflictibus adoriemur; hic uero efficiam, ut uel Pyrrho me doctiorem esse iuretis.

  34. 334

    [70,332] Nam rusticanam illam cohortem, tumultuario tantum milite dissipasse sat habebimus et clypeo illo fictae religionis nudatos in fugam adegisse, id quod haud multi fuerit negocii.

  35. 335

    [70,333] Imbellis est enim multitudo e senibus contracta, qui ubi aetatem per luxum effluxisse intelligunt, iuuenibus ad meliora proficiscentibus inuident inepti.

  36. 336

    [71,334] Hos igitur primum quidem ualidissimis rationibus tanquam telis terga dare cogemus, deinde praelium, ut solent, redintegrantes, sacrarum literarum testimoniis, uelut ensibus confodiemus.

  37. 337

    [71,335] Sub haec exemplorum copia obrutos castris quoque deturbabimus, quibus confectis, eodem quasi Marte et impetu posteriores aggrediemur et omnibus exutos armis, omni dimicandi genere superabimus.

  38. 338

    [71,336] Sed iam primi illi sunt lacessendi, si prius foecialis paterque patratus iusta peregerint, quibus, ut arbitror, huiusmodi quaedam oratio congrueret, si res serio gereretur.

  39. 339

    [71,337] ORATIO FOECIALIVM. Quo tandem iure, o uos Gothi, e uestris egressi limitibus, non modo Latinorum prouincias occupatis (disciplinas loquor liberales) uerumetiam ipsam urbem rerum dominam Latinitatem audetis incessere?

  40. 340

    [71,338] Quanam iniuria lacessiti? quid petitis ?

  41. 341

    [71,339] Quod si bellum placet, iusto Marte decernite, facite pugnandi copiam.

  42. 342

    [71,340] Sin pugnae diffiditis, desinite molesti esse, excedite solo, regionem hanc purgate, uestris finibus continemini.

  43. 343

    [71,341] Quod si hostes quam latrunculi dici malitis, prodite e latebris, conserite manus, et publico certamine finis quaeratur odiis, aut uos uicti quiescite aut nos uobis uictoribus concedemus.

  44. 344

    [71,342] QVOD LITERAE COMPLVRIBVS TANTOPERE SINT INVISAE, NIHIL ALIVD ESSE IN CAVSA, NISI QVOD IGNORENT.

  45. 345

    [71,343] Iam non auditi (proiecta hasta), bellum indixere foeciales, iam ad pugnam est hostis euocandus.

  46. 346

    [71,344] Hic ego interpellans, uide, inquam, ne nimium hoc sit calidum, nondum omnes tibi peractae ceremoniae, porcus tibi saxo feriendus, priusquam ad arma prosilias, Probe mones, inquit, utinam ex istis haris, in quibus passim tot crassi ualidique sues ociosi saginantur, cibo populi mihi liceret insignem aliquem deligere.

  47. 347

    [72,345] Eum ego bipedem libentius mactarem quam ullum porcum quadrupedem.

  48. 348

    [72,346] Sed agite, factum putemus, quod ex animo factum uolumus et hostem bonis auibus aggrediamur.

  49. 349

    [72,347] Nam interim perinde agam ac si cum ipsis praesentibus mihi res esset.

  50. 350

    [72,348] Vos modo huius nostrae dimicatiunculae spectatores sedete.

  51. 351

    [72,349] Atque adeo, ne tubam deesse queratur Erasmus meus, superstitiosus, ut uideo, ceremoniarum obseruator, esto conuitium hoc tubae loco.

  52. 352

    [72,350] Dicite, quaeso, brutissimi homines, Midae progenies, statuae marmoreae, quid ita commeruere literae seculares (sic enim uos appellare soletis, quicquid non didicistis), ut uos eas tam obstinatis odiis insectemini, tanquam homines ad id unum sint nati, ut eruditionem oderint?

  53. 353

    [72,351] An quia et non didicisse piget, nec discere licet, odisse libet?

  54. 354

    [72,352] Quod si ipsi per ignauiam desperatis, aliis inuidere pulchrum arbitramini?

  55. 355

    [72,353] Quin potius accingimini et gloriam hanc nobis, quam inuidetis, praeripitis?

  56. 356

    [72,354] Sed ueremini, ne in uos antiqua illa scommata iaciamus, asini ad lyram, boues ad ceroma.

  57. 357

    [72,355] Quid graculo cum fidibus? quid cum amaracino sui?

  58. 358

    [72,356] At non mirum facitis, quod odistis, mirum facturi, si amaretis.

  59. 359

    [72,357] Vere illud, ut caetera, princeps ille Peripateticorum, Scientiis nisi inscium neminem esse inimicum.

  60. 360

    [72,358] Non gallus miratur iaspidem, non sues delectant rosae, non pictura simiam, non iuuat lippum lux, non placet Midae cantus Apollinis.

  61. 361

    [72,359] Cur inepti auriculas uestras asininas ultro proditis, uel Mida patre stultiores, qui celare studuit?

  62. 362

    [73,360] Cur non magis terrae infoditis inscitiae uestrae dedecus?

  63. 363

    [73,361] Cur non potius quorundam calliditatem imitamini, qui bonas artes laudant, ut scire uideantur?

  64. 364

    [73,362] Cur saltem non tacetis, ut philosophi putemini?

  65. 365

    [73,363] Nunc ipsi uestromet indicio, tanquam sorices comprehendimini.

  66. 366

    [73,364] An uero eo dementiae prouecti estis, ut bellum etiam facinus putetis, res optimas, quas sapientissimi quique sibi tantis laboribus expetendas putarint, odisse, inuidere, oblatrare?

  67. 367

    [73,365] Ista uero gloria, si nescitis, cum baiulis, cum cerdonibus, cum nautis et fossoribus uobis est communis; quippe oderunt et illi politiora studia, contemnunt, execrantur, hoc uobis meliores, primum quod moderatius oderunt, deinde quod suarum artium amore, nostra studia contemnunt.

  68. 368

    [73,366] Vos ita elegantiores artes odistis, ut nullas teneatis.

  69. 369

    [73,367] Illi artem arti, studia studiis praeferunt, uos scientiae ignorantiam antefertis, sanae menti insaniam anteponitis, pecudem homini.

  70. 370

    [73,368] O contemptores "seruum pecus", quos uel ipsi derideant asini.

  71. 371

    [73,369] At uidete interim, quam iniquum sit odisse, nec scire neque quid oderitis, neque cur oderitis.

  72. 372

    [73,370] Damnatis rhetoricen, quid autem sit ea, ne per nebulam quidem uidistis.

  73. 373

    [73,371] Odistis poesim, quam neque quid sit, neque cuiusmodi sit intelligitis.

  74. 374

    [73,372] Odistis antiquitatem, omnis antiquitatis imperiti.

  75. 375

    [73,373] Breuiter, totum hoc, quod docti magnis uigiliis sequuntur, uos contemnitis et totum hoc, quantum est, ignoratis.

  76. 376

    [73,374] Nam, si quando haec eadem ipsi didicistis, cur uolentes discere reprehenditis?

  77. 377

    [73,375] Si non didicistis (quod etiam gloriamini, non modo confitemini) quid de incompertis tam stolide pronunciatis?

  78. 378

    [73,376] Sed audistis, opinor, mala esse haec studia.

  79. 379

    [73,377] Esto sane, dummodo a uestri simillimis, inuidis, ignaris, inimicis; uidelicet sus suem docuit, caecus caeco dux fuit.

  80. 380

    [73,378] At proferte, si potestis, uel unum, qui has literas, ubi probe perceptas habuit, accusauit; qui insumptae in eis operae se poenitere dixit?

  81. 381

    [73,379] Cur autem stolido de incompertis blateranti creditur, erudito de perceptis disserenti fides negatur?

  82. 382

    [73,380] An putatis obscuram esse cuiquam uestram inuidentiam? an nos fucum uestrum fallere creditis? an fugere nos, quid morbi uos urat?

  83. 383

    [74,381] Liceat tandem, quaeso, rebus sua dare nomina, desinite aliquando pro inuidentissimis et ignauis, religiosos ac pios uos uelle uideri.

  84. 384

    [74,382] INVIDVM ESSE, HAVD RELIGIOSVM ODISSE LITERAS, QVAS NESCIAS.

  85. 385

    [74,383] Tum medicus: Vtar, inquit, iure concesso, interpellabo.

  86. 386

    [74,384] Praeclarum te uelitem declarasti, nec temere te Battum appellatum iam puto.

  87. 387

    [74,385] Rogante illo, quid ita putaret: Non sunt, inquit, haec aenigmata tibi, qui fabulas perpulchre tenes.

  88. 388

    [74,386] Tam probe barbarorum furta prodidisti, ut altera metamorphosi te ex indice illo lapide rursum in Battum reuixisse propemodum credam; deinde scite istud hominum genus ad pugnam euocasti.

  89. 389

    [74,387] Nulla enim re perinde in rabiem agi solent, quam si stoliditatis, si imperitiae, si inuidentiae opinionem illis impingas, hoc est si maxime uera audiant.

  90. 390

    [74,388] Recte sentis, inquit Battus, nec mirum adeo, si tacto hulcere scabiosi commoueantur.

  91. 391

    [74,389] Tum uero uideres homines superbissimos, oculis ardentibus, totiusque uultus immanitate animi testari furorem; etiamsi ne inter haec quidem a simulandae religionis artificio recedunt, hac tanquam personati suas tragoedias agunt.

  92. 392

    [74,390] Nam, ut est res omnium optima religio, ita (nobili historico teste) ad quiduis uitii praetexendum commodissimum pallium, eo quod si quis in ipsa uitia conetur animaduertere, religionem qua sese obumbrarunt, uiolare plerisque uideatur, saepe ita tuto latet uitium proximitate boni.

  93. 393

    [74,391] Cumque ipsi longe grauioribus uitiis madeant, quam ulli mortalium, quos isti semidei pro prophanis habent, tamen in alienam uitam petulantissimis linguis inuehuntur, nulli parcentes, nec aetati, nec sexui, nec genti, nec ordini, denique nec homini, nec nomini.

  94. 394

    [74,392] Caeterum quoties illos deprehenderit aliquis aut ebrios aut scortantes aut aliud his etiam sceleratius designantes, excusant, tegunt, mussari uolunt, ob honorem, inquiunt, ordinis, quasi caeteri mortales omnes sint extraordinarii.

  95. 395

    [74,393] Cum seditiosissime uociferantur in uitia clericorum, et imperitam multitudinem ad lapides prouocant, non putant esse periculum, ne succenseat Christus eius ordinis autor, nam is sacerdos fuit, Iacobita non fuit.

  96. 396

    [74,394] Si quis ausit efferre quicquam de illorum mysteriis et Augiae stabulum mouere, periculum denunciant, ne Franciscus aut Dominicus aut Helias, si diis placet, iratus perdat hominem.

  97. 397

    [75,395] Ex hoc grege quidam nuper miris laudibus uexit sui ordinis sodalem, quod in concione publica nihil non uociferatus in sacerdotes concubinarios populo ac magistratibus conatus sit persuadere, ut sacerdotum concubinae in laeuo humero rubram crucem gestare compellerentur.

  98. 398

    [75,396] Cumque hac narratione sibi mire placeret, rogabat quispiam, collaudata illius oratione, quo colore uellet esse crucem Iacobitarum, Carmelitarum ac caeterorum.

  99. 399

    [75,397] An placeret, ut Minoritarum concubinae gestarent crucem cinericii coloris, Carmelitarum candidi, Iacobitarum nigri.

  100. 400

    [75,398] Ibi abominatus homo religiosus omen, longa cruce se signauit.

← Previous · Next → — showing 301400 of 1,451

The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.